Obrázky na stránke
PDF

officio esse desumptum, quamvis jam substantias ipsas, quatenus spirituales sunt, et immateriales, significet. Ita Dionysius, c. 4, de Divin, nom., et cotnmuniter Patres in id Psal. 103 : Qui facit Angelos suos spiritus, et in id ad Hebr. 1 : Omnes sunt administratorii spiritus. Sicque accipiendum est, quod dixit Gregorius, homil. 34, in Evang., Angelorum vocabulumnomenestofficii, non naturae ; utique juxta primœvam suam impositionem. Idemque habetlsidorus, lib. 7 Origin., c. 5, et lib. 2 Sentent., cap. 10. Et prius docuerant Cyrillus, lib. 1, in Joan., cap. 2, et antea Hilarius, lib. 3, de Trinitate, unde ostendens posse hoc nomen Verbo Dei tribui sineprœjudicio divinitatis. Sic etiam Augustinus 2, de Trinit., cap. 13, dicit nomen Angeli interdum Verbo incarnato altribui, ut Isa. 9, Magni consilii Angelus. Et Malachia .3, dicitur Angelus Testamenti, et addit posse etiam de Spiritu sancto dici, quia de illo dictum est, Quœ venlura sunt, annunliabit vobis, Joan. 16. Pater autem non dicitur Angelus, quia non mittitur, ut notavit Isidorus, lib. 1 Orig., cap. 3.

3. Homines ratione officii Angeli dicuntur.—Hinc etiam e converso homines ralione offìcii solent in Scriptura Angeli vocari, ut Joan. Baplista, Malach. 3 : Ecce ego mitlo Angelum meum, ut Christus exposuit, Matlh. 11. Et Sacerdotes, Malach. 2, Apocal. 1, 2 et 3. Quo modo multi exponunt illud 1 Corinth. 11 : Mulier habere debet potestatem supra caput propter Angelos. Unde merito dixit Tertullianus, lib. contra Judœos, cap. 9, non esse novum Spiritui sancto Angelos appellare eos, quos ministros virtutis sua; prafecit. Unde Hieronymus, episl. 150, ad Algas., q. 5, dixit Apostolos vocari Angelos. Idemque de Prophetis dixit Ambrosius, ad Gal. 5. Nihilominus frequenliori usu ac communi superiores spiritus Angeli vocantur , juxta illud Pauli ad Hebr. 1 : Omnes sunt administratorii spiritus in minislerium missi. Ubi etiam allegat illud Psal. 103 : Qui facrt Angelos suos spiritus, id est, eos, qui natura sunt spiritus, facit esse Angelos suos, injungendo eis officium nunliandi, ut ibi exponit Augustinus, et 15, de Civit., cap. 23, unde Dionysius, cap. 4, de cœlesli Hierarch., dicit, cœlestes spiritus ideo prae omnibus Angelicum cognomen meruisse, quod cum in eos priino divinae claritatis fulgor emanet, ipsi postmodum in nos enuntiationes illas sublimiores superne trajiciunt, etsimilia habct Chrysostomus, homilia , de Incomprehensione natura, a medio.

4. Nomen Angeli in bonam parlem communius accipitur.Nomen Angeli monibus tribuitur.—Ex quorum Patrum verbis colligimus Angelorum nomen absolute dictum, et quasi per antonomasiam in bonam partcm accipi, et sanctos Angelos signifìcare, quia illi sunt príf;cipue Dei nuntii, quos ispe proprie ad sua mystcria manifestanda, et ad bonum totius universi procurandum mittit. Et hinc etiam homines singularis sanclitatalis Angeli vocari solent, ut Auguslinus notat, libro Quœst. in Genes., q. 3, et Ambrosius, lib. de Noe et Arca, c. 4. Nihilominus tamen etiam hoc nomen invenitur dœmonibus tributum in Scriptura, ut Malth. 25 : Qui paratus est diabolo et Angelis ejus, ubi etiam nomen Angeli officii esse videtur, quia mali Angeli inferiores ministri sunt diaboli, id est, supremi spiritus mali, de quo dicitur Apocalyps. 12 : Projeclus est draco ille magnus, etc. Et angeli ejus cum eo missi sunt. Et sic etiam Paulus 2, ad Corinth. 12, vocal Angelum Satanœ, et 1 Corinth., dixit, Nescitis quoniam Angelos judicabimus. Quod exponens Augustinus, in Psal. 86, ait: Minatur Apostolus se judicaturum Angelos. Quos Angelos, nisi Apostatas Angelos? Solet denique Angelorum nomen, et generaliter, et specialiter sumi. Nam inter spiritus Angelicos varii sunt gradus, seu ordines, ut infra videbimus, quibus omnibus commune est Angelorum nomen, interdum vero infimus illorum ordo Angelorum esse dicitur, quasi generis nomine infimae speciei applicato. In prœsenti vero de Angelis generaliter loquimur, ut bonis et malis; supremis, mediis, et in fi mis nomen commune est, eorumque naturam significat.

5. Scripsit D. Dionysius de Angelis pauca.Id negans Erasmus rejicitur.Et Cajetanus dubitans.—De his ergo substantiis post ea, quse Canonici Scriptores atlingunt, primus omnium ex professo scripsit Dionysius, lib. de cœlesti Hierarch. et de Divinis nominibus, cujus doctrina posteriores scriptores ad eam, quam de Angelis tradunt, confirmandam potissimum usi sunt. Propter quod operœ pretium duxi in hujus tractatus initio, admonere cavendam esse Erasmi, etaliorum audaciam, qui hos libros Dionysii AreopagitaB esse negant, quos Cajetanus, Act. 17, in fine ex parte imitatur, id in dubium revocans. Apud yiros autem prudentes nulla potest in hoc cadere dubitatio : nam antiqua traditio satis verilatem conflrmat. A longiori vero disputatione et defensione, ac conflrmatione veritatis nunc abstinebimus, quia viri doctissimi cum magna eruditione, ac diligontia id praestiterunt. Matthœus Galenus, tn Areopag., Xystus Senensis, in Bibliotkeca, lib. 2 in Dionys., et Ub. 6, an 229, Baronius, tom. 2, anno Christi 109, an. 51, etalii, quos, Act. 17, fn fine, Lorinus resert; specialiter vero librum de celcsti Hierarchia allegant Athanasius, lib. Quœst. ad Antioch., q. 4, et Gregorius, hom. 34, in Evang. Quem male interpretatur Cajetanus, quod sub dubio illum allegaverit, quia dixit: Fatetur vero Dionysius Areopagita, antiquus videlicet, et venerabilis Pater, dicere, etc. Sed verba illa non sunt dubitantis de auctore illius operis, scd de quadam ejus sententia,. quam postea cum magna reverentia tractat, et exponit, semperque ejus sancti Patris esse supponit.

6. Cajetani objectio.Baronii responsio.Non satisfacit.Probabilior responsio.—Magis posset movere, quodCajctanusobijcit Hieronymum, lib. deScriptor. Eccles., nullam Dionysii Areopagitae mentionem fecisse. Respondet autem Baronius Hieronymum in Proœmio sui operis profiteri, eos tantumscriptoresrecensere,quos invenisset ab Eusebio recensitos. Unde quia Eusebius nullam i'ecit mentionem Dionysii, et opemm ejus, ideo etiam Hieronymus de illo tacuit. Diversa tamen fide, nam Eusebius (ut Baronius vult) haeretico spiritu occultavit opera Dionysii, quia Ariano errori sunt contraria; Hieronymus vero illa omisit, quia in Eusebio non invenit. At enim ( quidquid de Eusebio sit ) ego in Hieronymo non lego, quod tantum illos commemorare proposuerit, quos Eusebius nominasset, sed verba ejus sunt; quanquam Eusebius Pamphili in decem Ecclesiasticœ historiœ libris maximo nobis adjumento fuerit et singulorum, de quibus scripturi sumus, volumina œtates suorum auctorum saepe teslentur, in quibus non dicit solum ab Eusebio sumpsisse auctores, sed illius historia adjutum fuisse: dum autem dicit adjutum, indicat aliunde etiam plura sumpsisse, ex maxime ex voluminibus eorumdem scriptorum, ut statim significat. Quare ex aliis verbts quae Hieronymus adjungit, dici posse credo, eum non ltabuisse operum Dionysii notitiam; sic enim ait : Si qui autem de iis a me in hoc volumine pralermissi sunt, sibi magis, quam mihi debent imputare, neque enim de his, quœ non legi, nosse potui ; et quod aliis forsitan fuit notum, mihi in hoc angulo latitanti fuerit ignotum. Idem ergo ex his Dionysii scriptis í ll1 accidere potuit.

7. Qui alii Patres et Scholaslici posl Dionysium de Angelis scripserinl.—Post Dionysium ïheodoretus, in orationibus, sea libris contra Grœcos, tertium de Angelis inscripsit, sed majorem illius partem in confutandis Diis salsis Gentilium consumit; circa finem vero pauca de bonis et malis Angelis ex divinis Scripturis colligit, ut illorum comparalione Gentilium crrores confundat. Augustinus item, in lib. de Civit., mulla de Angelis alligit, prœsertim in lib. 9, 10, 11 et 12, de illorum crealione, et Sanctorum gloria, ac malorum lapsu edisserit. Idem, in libris de Genesi ad litteram, prœsertim, lib. 3, 4 et 11, et in Enchirid., cap. 57, etsequentibus. Itemque Origenes,/ií>. 1 Periarch., cap. 5, 7, 8 et sequentibus. Et de eisdem pauca attigit Damascenus, lib. 2, de Eide, cap. 3 et 5. Bernardus, lib. 5, de Considerât., cap. 3, 4 et 5, Gregorius, etiam in dicta homilia 34, de ordinibus Angelorum, eorumquc proprietalibus, et nominibus nonnulla docuit. Et plura quasi tlteoremata de eisdcm tradit Isidorus, in locis etymologiarum, et sententiarum supra allegalis. Alii vero Patres per occasionem tantum deillis Iraclantes variis locis deillis loquuntur, quorum sententias prodispulationumopportunitate afîeremus. Scholastici vero cum Magistro de Angelis disputant, in 2, a disl. 2, usqne ad 12, Alensis, 2 p., a q. 19 usque ad 43, Altisiodorensis, lib. 2 Snmmœ, per quinque primos tractatus, Albertus, in 2, p. Summœ, tract. 2, prsccipue vero D. Thomas, 1 p., a q. 50 usque ad 64, et lib 2, contr. Gent., a cap. 46, cl disput. de Spirit. crùat., et opusc. 15 Nos vero in tractatu per libros octo maleriam banc comprehendemus. Priores quatuor erunt de Angelis secundum naturalia spectatis: quatuor deindeposteriores eorumdem Angelorum supernaturalia considerabunt.

Ad priores libros quatuor de Angelis secundum sua ipsorum naturalia

spectatts, prœfatio.

Quoniam ordo naturae ad gratiœ ordinem supponitur, ea quoque in scribendo methodum circa Angelos observamus, in quibus uterque ordo reperitur: itaque subjeclis libris quatuor, de subslantia, productione, aliisque astectionibus Angelis connaturalibus, disseremus, non eotantum modo, quo solent Metaphysici, naturali scilicet discursu, sed juxla principia Theologiœ, quœ ad ipsam quoque naturalem materiam exactius versandam apprime conferunt ; sic enim fiet, ut quœ de Angelis in Metaphysica intra terminos inferions Iuminis tradidimus, uberius hoc loco intelligantur. Itaque primus liber erit de Angelorum essentia, seu subslantia, et attributisab ea non distincts; secundus de intellectu ac perfectionibus ejus, actualique cognilione; tertius de volunlate, et actibus illius; quartus de potestate exterius agendi.

[graphic]

INDEX GAPITUM LIBRI PRIMI.

DE ANGELORUM NATURA, PRODUCTIONE ET ATTRIBUTIS,

Cap. I. An sit certum dari Angelos. Cap. II. Utrum Angeli sint œterni, vel

esse incœperint. Cap. III. Quando Angeli creati fue

rint.

Cap. IV. Ubi Angeli creati fuerint. Cap. V. Utrum Angeli sint omnino in

sua substanlia corporei. Cap. VI. Utrum Angeli sint corporei

tanquam ex corpore et spiritu com

positi.

Cap. VII. Utrum in Angelis sit aliqua

substantialis compositio. Cap. VIII. Utrum Angeli in essentia et

attributis finitœ perfeclionis sint. Cap. IX. Utrum Angeli omnino incor

ruptibiles sint et necessaria enlia dici possinl.

Cap. X. Objectionibus contra doclrinam capitis Superions occurritur.

Cap. XI. Utrum Angeli in magno numero sint et quantus ille sit.

Cap. XII. Utrum omncs Angeli sint ejusdem specificœ naíurœ.

Cap. XIII. Utrum Angeli in tres Hierarchias et novem choros apte distinguantur.

Cap. XIV. Quœ sit unitas, vel distinctio essentialis inter has Hierarclûas et ordines.

Cap. XV. Utrum omnes Angeli singulorum ordinum specie differant.

LIBER PBJMUS.

DE ANGELORUM NATURA

PRODUCTIONE, ET ATTRIBUTIS QUASI SUBSTANTIALIBUS.

-^_JK^^T5i?^_i .

Quamvis scientiam supponere soleat sunm tione, et per comparationem ad alias species, subjectum esse, et quid sit, quando id per se vel genera creaturarum, rem per illud nomen notum est, in prœsenti materia necessariiun significatam declarando. In hoc ergo puncto est naturam Angelorum a nobis valde remotam soli Athei, qui Deum esse negant, consequenetignorataminvestigare.Simulveroutramque ter negabunt, dari lmjusmodi creaturas, quia quœstionem, videlicet an sint, et quid sint An- nibil prœter hœc corporalia, et ho mine m in geli, tractabimus, quoniam supposita vocabu- mundo esse putant. Possunt etiam in eamdem l i significatione, vix in prœsenti possunt quœs- errorem allegari Sadducœi, qui spiritum esse tionesillœ separari. Nosenim tanquam notum negabaut, utrefertur Actor.2I.Seddeipsorum in fide supponimus, Angelos esse, id est, quas- errore dicemus capite sequenti, priorem vero dam creaturas ab hominibus, hominumque tanquam stulto fundamento innixum omissum animabus, aliisve rebus sensibilibus, quas cer- facimus, supposita vero existentia Dei ercatonimus, vel sensibus experimur, distinctas; ris, inde infertur optime, esse possibiles creahoc namque ex modo, quo Scripturœ de An- turas intellectuales superiores homine: unde gelis loquuntur, manifestum est. Si vero An- etiam probari facile potest ratione valde verigelorum nomine significari intelligamus quas- simili, esse in rerum natura tales creaturas, dam creaturas incorporeas spirituales, et sim- ut in dicta disp. 35 Metaphysicœ, sect. 1, osplices, similesve proprietates habentes, sic non tendi. Nunc ex principiis theologiœ definienest tam manifestum, Angelos esse, nec potest da quœstio est, et ideo de certitudine potins, aliter ostendi, quam naturam, et essentiam quam de rc ipsa quœstionem proposui. Angelorum sub priori confusa ratione concep- 2. Prima conclusio.Certum de fide est Antorum investigando. Hoc ergo in prœsenti li- gelos esseintellectuales.—Dico ergo primo, ccrbro prœstabimus, simulque proprietates quas- tum esse, substantias illas, quas Scriptura, vel dam illorum, quœ non tam eorum substantiœ Angelos sanctos, vel iniquos spiritus vocat, aliquid addunt, quam per negationes quasdam esse naturœ intellectualis. Conclusio est de fiillam nobis declarant, explicabimus, ut sunt de : nam Scriptura illas proprietates, et actioesse incorruptibiles, simplices, immateriales, nes Angelis tribuit, quœ non nisi in creatufinitos, et si quœ sunt similes, quia per hœc ram sntellectualem cadunt. Una est videre omnia attributa Angelorum natura, et sub- Deum, Matth. 18: Angeli eorum in cœlis semstantia, et non propria accidentia illorum ex- per vident saciem Patris met, qui in cœlis est. plicantur, de quibus postea dicturi sumus. Alia est beuedicere, et laudare Deum, quod

passim in Scriptura Angelis tribuitur/Tertia CAPUT I. est custodire homines, Psalm. 90, Matth. 4.

Ad quam etiam pertinet dirigere, defendere, AN Stt Certum Dart Tn Mu.ndo Creaturas m- illuminare, docere, instruere, et loqui, ut ZaTellectuales Homtne Supertores , Quas AN- charias 1 : Et dixit Angelus qui loquebatur in Gelorum Nomtne Stgnificamus. me, quœ omnia, et similia, quœ in Prophetis,

et alibi sœpe leguntur, sine intellectu eogitari i. Atheorumet Sadduceorum error rejieitur. non possunt, ut per se notum est. Quarta sit —Non possumus melius definire quœstionem, peccare, et fieri pœna dignum 2, Petr. 2: Anan Angeli sint, quam sub aliqua generali ra- gelis peccantibus non pepercit Deus. Ex quo

« PredošláPokračovať »