Obrázky na stránke
PDF
ePub

quit) tenendum est, quod omnis res, quamcumque cognoscimus, congenerat ex nobis notitiam sui. Ab utroque enim notitia paritur, cognoscente et cognito. Et loquitur aperte de notitia intellectus, et de visione idem dicit, l. 11, c. 2. In Deo autem quia non est intelligere factum, sed intelligere per essentiam, ipsum potius est causa rerum extra Deum intelligibilium, quam effectus earum, nihilominus tamen, si modo nostro concipiendi ipsum intelligere divinum per modum actus secundi eliciti ab intellectu concipiatur, etiam intelligitur esse ab objecto cognito, nimirum ab ipsa essentia divina, ut continente formaliter vel eminenter quidquid intelligibile est, quæ ut sic est adæquatum objectum actu intelligibile a divino intellectu, ergo eo modo, quo sine imperfectione, et secundum rationem concipimus, intellectionem divinam esse ab intellectu divino, cum proportione concipere debemus esse simul ab objecto intelligibili ejusdem intellectus. Dico autem cum proportione, tum quia excludenda est omnis imperfectio, et intelligenda emanatio secundum rationem tantum et modum concipiendi nostrum, non secundum rem: tum etiam, quia Deus seipsum tantum intelligit, ut primarium objectum, cætera ut secundarium, et ideo sola essentia divina est proprium objectum, a quo cum intellectu concipitur esse intellectio divina, reliqua vero objecta secundario intelligibilia, non secundum se, sed prout in essentia eminenter continentur, notitiam sui pariunt, licet illam terminent secundario, etiam prout in se sunt. Ergo etiam in intellectu angelico intellectio procedere debet ex objecto et notitia aliquo modo ipsi proportionato, qui a nobis consequenter explicandus erit. Consequentia probatur, tum rationibus factis in primo puncto, quia de intellectibus mediis non possumus non nisi per aliquam proportionem ad extrema judicare: tum etiam quia dictum est, intelligendi facultatem antequam concipiatur actu intelligens, debere præintelligi sufficienter constituta in actu primo, ad formandam in se similitudinem rei intellectæ: non potest autem ita constitui, nisi per ipsum objectum aliquo modo ipsi conjunctum, utique vel per seipsum, vel per aliquam ejus similitudinem, aut eminentiam, ergo. Minor nunc solum probatur, quia non potest alius modus cum fundamento cogitari, patebit autem magis ex dicendis.

10. Quarta propositio. Quarto hinc concludo, non posse intellectum angelicum per seipsum solum esse constitutum in sufficienti

actu primo per modum proximi principii ad intelligendum omnia intelligibilia ab ipso. Probatur proportionali discursu, quia intellectus humanus per se nude sumptus non est integrum activum principium suæ intellectionis, ut ex tractatu de anima supponimus, et infra dicemus, et ex tertia suppositione sufficienter probari potest. Item intellectus ipse divinus, si modo nostro concipiendi apprehendatur, ut principium quo proximum intellectionis suæ, non est principium integrum, sed cum illo concurrit ipsa divina essentia, ut objectum actu intelligibile, ergo signum est, hunc modum eliciendi intellectionem quasi partialiter in ratione principii proximi non convenire intellectui, quatenus talis, vel talis intellectus est, sed simpliciter ex præcisa ratione intellectus, ac subinde convenire omni intellectui, et consequenter etiam angelico, licet unicuique secundum suum modum, et secundum gradum perfectionis suæ conveniat. Præterea argumentor in hunc modum, quia de ratione intellectionis generaliter est, ut sit ab objecto et potentia, ut probatum est, ergo in Angelis non potest esse a sola potentia, ut a principio proximo, nisi ipsa potentia intellectiva Angeli virtute in se contineat omnia objecta intelligibilia ab ipsa, sed non potest hoc illi attribui, ergo neque activitas completa suarum intellectionum. Utraque illatio est per se clara.

11. Progreditur ipsa secunda probatio. Minor vero, nimirum non posse illam continentiam virtualem intellectui angelico attribui, probatur, quia illa eminentia esse non potest, nisi vel in essendo, ratione alicujus virtutis ; vel in repræsentando, ratione alicujus assimilationis, nullus enim alius modus excogitari posse videtur: neuter autem illorum est verisimilis. Non prior, quia substantia Angeli non continet eminenter res omnes intelligibiles ab ipso: neque etiam posterior, quia intellectus, ut intellectus, non habet per seipsum illam virtualem repræsentationem, quia nec intellectus humanus illam habet, nec intellectus divinus præcise spectatus, et non ut includit essentiam, nec per illam quasi actuatur, ergo non potest cum fundamento intellectui angelico tribui. Accedit, quod licet in intellectu divino talis virtus repræsentativa intelligeretur, conveniret illi ratione substantiæ divinæ eminenter continentis omnia, cujus velut proprietas concipitur: angelicus autem intellectus est potentia manans a substantia ita limitata, ut extra se nihil eminenter contineat, ergo non est, unde habeat tam eminentem virtutem ac

tivam ac repræsentativam. Tandem confirmatur hoc, quia alias intellectus angelicus nudus et carens omni alia forma vel habitu, esset sciens in actu primo omnia intelligibilia ab ipso, ac subinde sciret in actu primo, et posset contemplari in actu secundo omnes res possibiles etiam nunquam futuras, sicut cæteras, quæ futuræ sunt. Et quamcumque rem, etiam Deum ipsum posset immediate ac directe contemplari, imo etiam omnia actu consideraret necessario, quia non posset per voluntatem magis ad hæc, quam ad illa consideranda applicari, quæ omnia falsa sunt: quomodo autem sequantur et quomodo improbanda sint, pendet ex sequentibus, et ideo postea dicetur.

12. Quinta propositio.. - Quinto addo, nullum intellectum angelicum constitui in actu primo completo et proximo ad intelligendum res alias ab Angelo intelligente distinctas per solam substantiam Angeli intelligentis. Supponimus enim substantiam Angeli esse distinctam ab intellectu, et ideo hanc propositionem addimus, quam docet D. Thomas, dicta q. 55, art. 1, et consentiunt omnes auctores pro nostra sententia allegati, et Gregorius et alii, qui saltem aliquas species in Angelis admittunt. Dixi autem, ad intelligendum res alias extra intelligentem, quia de cognitione sui est specialis ratio, ut capite sequenti videbimus: loquimur autem de cognitione rei directe et in se immediate, nam si per alium medium cognoscitur, tunc species et cognitio ejus sunt principium cognitionis alterius, ut infra de cognitione Dei dicemus. Ratio ergo assertionis sic exposita est, quia substantia Angeli cujusque finita est, et non continet formaliter, nec eminenter res a se distinctas, ergo non est per se sufficiens, ut per modum objecti vel habentis vicem objecti, constituat suum intellectum in actu primo et proximo ad intelligendum res alias a se distinctas. Probatur consequentia, quia objectum intelligibile comparatur ad intellectum, qui illud intelligit, per modum formæ: at vero potentia non actuatur per formam, nisi quoad ea, quæ in ipsa continentur, ergo cum substantia Angeli res a se distinctas nullo modo contineat, non potest per illam in actu primo sufficienter constitui, ut illas propria cognitione, et prout in se sunt intelligat: de hac enim cognitione præcipue agimus. Atque hæc est in summa ratio D. Thomæ, in dicto articulo primo.

[blocks in formation]

bus autem non satisfacit, quia ad repræsentandum omnia intentionaliter et per modum objecti, aut quasi instrumenti vices ejus gerentis, non est necessaria perfectio simpliciter infinita, et ideo nec necessaria est continentia eminentialis omnium. Sic enim est species intelligibilis substantiæ repræsentare potest illam, licet ipsam eminenter non contineat. Et posset Deus facere unam speciem intelligibilem, quæ ex parte objecti esset principium intelligendi omnia, quæ unus Angelus intelligere potest, etiamsi non haberet infinitam perfectionem, nec continentiam eminentialem, sicut nunc fecit unam potentiam intellectivam, quæ omnia illa cognoscere valet, ergo ad talem repræsentationem nec infinita perfectio, nec continentia eminentialis necessaria est, ergo poterit unicuique Angelo per suam substantiam convenire. Nihilominus existimo, rationem D. Thomæ optimam, ac fere demonstrativam esse, si recte expendatur. Explico autem et urgeo illam hoc modo. Nam duobus modis intelligi potest, quod una res sit principium proximum ex parte objecti, seu medium, quod incognitum vocant ad cognoscendas res alias. Primo per modum seminis, seu instrumenti ad hoc principaliter instituti, ut vicem alterius. subeat et loco illius concurrat, et ita sit medium ad cognoscendum illud. Secundo potest res aliqua esse principium cognoscendi alia, non quia per se primo sit instituta ad repræsentandum illa, sed quia cum sit res omnino absoluta ab hac transcendentali habitudine, ex perfectione sua vim habet ducendi in cognitionem aliorum per modum principii proximi in ratione objecti intelligibilis et medii sullicientis ad res alias directe et perfecte cognoscendas.

14. Primo modo concurrendi procedit objectio.-Objectio ergo procedit de medio prioris generis. Tales enim sunt species accidentales sensibiles, vel intelligibiles, sunt enim quasi instrumenta, vel semina objectorum, et ideo non oportet, ut illa eminenter contineant, neque ut habeant æqualem perfectionem cum illis. Et eadem ratione posset Deus efficere unam speciem intelligibilem repræsentantem. plura, vel etiam infinita intelligibilia ab aliquo Angelo sine eminentiali continentia illorum, quia solum haberet instrumentalem, seu quasi seminalem concursum, et consequenter sine infinita perfectione, nisi valde secundum quid, nimirum in modo illo repræsentandi, qui simpliciter imperfectus est, ut in sequentibus latius dicetur. Et hoc etiam tantum pro

bat exemplum de intellectu, nam unus potest esse principium proximum ad intelligendum plura, et infinita saltem uccessive sine continentia eminentiali objectorum intelligibilium, quia respectu illorum magis ut passiva potentia, quam ut activa comparatur, nam ut activa est, non est virtus rei intellectæ, sed intelligentis, et ideo nec infinita perfectione ad illam efficientiam indiget, nisi tantum secundum quid, et in tali genere potentiæ. Et eadem ratione substantia ipsa unius Angeli intelligentis potest esse principium radicale et principale intelligendi innumeras res a se distinctas sine continentia eminentiali earum, quia in eo influxu non operatur quasi loco ipsarum rerum intelligibilium, nec quia eas contineat, sed operatur virtute sibi connaturali et consentanea gradui talis naturæ, ad quam propria formalis perfectio sufficit, utique quoad influxum principalem ex parte intelligentis ad intelligendum requisitum, ultra quem necessarius est influxus potentiæ et objecti, ut declaratum est. 15. De secundo modo non item. - Confirmatur.-At vero si substantia Angeli intelligentis esset sufficiens principium intelligendi omnia a se distincta etiam quoad influxum necessarium ex parte objectorum, id non haberet dicto priori modo, id est, per modum instrumenti aliorum objectorum per se instituti ad supplendam vicem illorum, ut per se notum est: quia una substantia præsertim perfecta et integra, spiritualis ac simplex, qualis est substantia angelica, non est per se et ab intrinseco ordinata ad inserviendum alteri substantiæ creatæ, neque est instituta, ut sit quasi semen, vel instrumentum cjus; ergo ut substantia unius Angeli esset medium ad cognoscendas res distinctas, oporteret, ut esset tale medium posteriori modo supra declarato, scilicet, quod ex vi suæ absolutæ perfectionis ad hoc sufficiat. Hic autem modus intelligi non potest, nisi talis substantia eminenti aliquo modo res alias contineat; cur enim vicem aliorum objectorum intelligibilium, quorum non est instrumentum, neque semen, supplere poterit, nisi illa in se contineat aliquo modo? Non continet autem formaliter, ut per se patet, nec instrumentaliter (ut supponitur,) ergo non superest, nisi eminentialis modus: quis enim alius excogitari potest? Et declaratur accommodato exemplo: nam una substantia non potest supplere vicem alterius ad generandum, vel aliquid aliud agendum, nisi vel sit instrumentum, seu semen ejus, vel illam eminenter contineat, ergo similiter non potest una substantia vicem

alterius gerere in ratione objecti intelligibilis nisi illam eminenter contineat, cum ejus semen intellectuale, aut instrumentum non sit, ut supponitur. Et confirmatur, nam ipsa divina substantia non esset ratio sufficiens intelligendi omnia, nisi omnia eminenter contineret, ergo multo minus id esse potest substantia creata, cum cætera eminente non contineat.

16. Accedit, quod notandum est, quia illa substantia, quæ est medium cognoscendi alia hoc posteriori, et eminenti modo, non est medium incognitum, sed oportet ut sit medium cognitum, ita enim Deus per suam substantiam omnia cognoscit, ut illam per se primario cognoscendo, secundario cætero cognoscat. Et videntes Deum per essentiam ejus loco speciei intelligibilis, ita per illam quasi speciem vident creaturas, ut in ipsa essentia cognita illas videant, neque aliter illas videre possint per tale medium, ut ostendi in superiori tomo, libr. 2, de attributis Dei negativis, cap. 25, præsertim a num. 50. At vero Angelus non potest per seipsum tanquam per medium cognitum alia omnia a se distincta cognoscere, ut in sequentibus videbimus, ergo neque potest per suam solam substantiam, tanquam per speciem, seu per medium incognitum illa cognoscere. Unde e contrario fit, ut si quid possit Angelus cognoscere per suam substantiam, tanquam per medium cognitum, ad talem modum cognitionis non indigeat propria specie talis rei, sed per suam substantiam in actu primo suflicienter constituatur, sicut de proprietatibus, vel actionibus ejusdem Angeli postea dicemus. Denique hic etiam facile intelligitur, cur, et quomodo ex limitatione angelicæ substantiæ optime inferatur, non esse sufficiens medium ad omnia alia cognoscenda, qui oporteret, ut alia eminenter contineret; non posset autem Angelus eminenter continere omnia cognoscibilia ab ipso, nisi esset infinitæ perfectionis simpliciter, tum quia illa sunt infinita, seu in infinitum multiplicabilia, tum etiam, quia si eminenter illa contineret, posset illa efficere, cum tamen multa sine virtute infinita fieri non possint, cum non nisi per creationem fieri possint. Denique fieri non potest, ut substantia minus perfecta eminenter perfectiorem contineat: unus autem Angelus cæteros omnes cognoscere potest propria cognitione, et in seipsis, ergo, ut per eminentialem continentiam omnes cognoscat, oportet ut nullum superiorem habeat, aut habere possit, ac proinde, ut infinitæ perfectionis sit.

17. Sexta propositio.- Notationes pro pro

banda propositione.— Probatur jam materialia objecta non cooperari effective cum Angelis ad suam cognitionem.-Sexto dico, intellectum Angeli non juravi immediate ab aliis rebus omnibus, quas extra se cognoscit, tanquam ab objectis immediate cooperantibus ad sui cognitionem cum intellectu Angeli. Hæc assertio est contra nonnullos ex auctoribus citatis, præsertim in prima opinione, qui cum supponant, cognitionem non fieri sine concursu objecti cogniti etiam in genere causæ efficientis, nihilominus negant esse necessarias species, quia objectum ipsum per seipsum potest cum intellectu Angeli intellectionem sui efficere. Ita sentiunt Gabriel, Ochamus, Gregorius et latius, ac expressius Bassolus, distin. 3, quæst. 3, art. 3, § Dico igitur, et quæst. 4, art. 2, imo etiam Scotus, quæst. 10, ante solutionem argumentorum in hoc consentit, licet alias species non neget. Ut ergo assertionem probemus, accipere oportet solas res intelligibiles ab Angelo ab ejus substantia distinctas : nam (ut jam monui) a cognitione sui nunc abstinemus, item proprie loquimur de aliis substantiis creatis quia de divina est specialis difficultas infra tractanda. Et præterea hic solum loquimur de rebus, quas Angelus potest immediate in seipsis, ac directe cognoscere sic autem non potest intelligere substantiam Dei natura liter, nec per Dei speciem, nec per essentiam, ut postea dicemus. Agimus ergo de substantiis creatis, sub quibus accidentia comprehendimus, quæ in ipsis, et cum ipsis cognoscuntur, vel quomodocumque cognoscantur, eadem ratio cum proportione de illis est, ac de substantiis, ut postea etiam dicemus. Denique distinguere oportet inter spiritualia, et materialia objecta: nam illa sunt actu intelligibilia, hæc vero in potentia tantum, et ideo in prioribus peculiaris est difficultas, an objectum intelligibile actu, etiamsi sit substantia distincta ab intelligente, possit per seipsum coefficere actum quo ab alio intelligitur, simul cum intellectu ejus quam questionem de possibili, et de facto in capite sequenti tractatibus. At in substantiis materialibus non solum videtur clarum posse cognosci ab Angelis sine effectiva cooperatione ipsorum objectorum, sed etiam videtur evidens, talem cooperationem secundum naturæ ordinem non esse possibilem. Prior pars probari potest, tum quia est magna imperfectio, quod Angeli in suis actibus ab objectis materialibus efficienter pendeant: tum etiam, quia alias non possent videre hujusmodi objecta, nisi intra certum spatium, seu distan

tiam, quod est contra omnes, et contra perfectionem Angelorum. Sequela patet, quia res materialis non potest efficere ad quamcumque distantiam, sed intra certum spatium. Imo juxta communem sententiam necessarium esset, ut Angelus esset indistans, sen substantialiter præsens, et propinquus rei cognoscendæ : quia non posset res materialis habere talem efficientiam per medium, alias non per seipsam, sed per aliquam speciem ab ipsa manantem influeret in actum intelligendi angelicum, quod est contra hypothesim, quia de hoc influxu nunc tantum tractamus: nam de alia specierum efficientiam non esset capax medium talis actionis, ergo oporteret objectum esse omnino proximum, et indistans, quia juxta communem philosophorum sententiam res saltem materialis non potest agere immediatem distans.

18. Probatur deinde imo talem cooperaticnem esse impossibilem. — Confutatur aliquorum responsio.—Ulterius vero probatur altera pars, quod talis efficientia sit impossibilis, quia non potest res materialis immediate, et per se efficere in rem spiritualem, præsertim virtute innata, ac mere naturali, etiamsi talis efficientia sit partialis, ergo non potest materiale objectum per se influere in spiritualem actum intelligendi Angeli. Ad quam rationem respondent aliqui, materiale objectum illuminari ab ipso Angelo, ut possit in actum ejus influere. Verumtamen hæc illuminatio ficta est, nullo enim fundamento, vel indicio nititur, et præterea vel est insufficiens, vel impossibilis. Nam si materialis sit, erit æque insufficiens, ut objectum efficiat spiritualem actum, et aliunde est præter naturam spiritualis objecti materiale lumen efficere, si autem sit spiritualis illuminatio, oportebit per illam produci aliquod lumen spirituale, quod in objecto materiali, imo etiam in medio recipiatur, quod impossibile est vel omnino, vel saltem secundum naturæ ordinem, de qua re iterum infra sermo redibit.

19. Responsio Durandi. - Rejicitur primo.

Propter quod Durandus, quem alii sequuntur negat esse necessariam hanc efficientiam objecti intelligibilis in actum intelligendi angelicum. Sufficere tamen putat, solam præsentiam objecti in se, vel in causa sua, aut effectu, ut ab Angelo cognoscatur eo modo, quo est. Nam eo ipso, quod hoc objectum est intelligibile, et hæc potentia est intellectiva, posita sufficienti præsentia objecti per existentiam objecti, vel aliquam propinquitatem (si

fuerit necessaria) ad intelligentem, sequetur intelle tio sine efficientia objecti. Quia necessitas objecti præsentis non infert causalitatem ejus, præsertim effectivam, ut Gabriel, Gregorius, et Bassolus colligere videntur, sed infert vel esse conditionem necessariam, vel ad summum esse causam quasi materialem, non ex qua, sed circa quam talis actus versatur, quæ potius est terminus necessarius habitudinis ejus. Sed hæc responsio imprimis destruit principium supra positum, quod ex objecto, et potentia notitia procedit: nam illud de processione, tanquam a principio efficiente intelligitur. Et in hoc sensu probatur ratione supra facta, quia potentia cognoscitiva, vel intellectiva per se non sufficit similitudinem actualem objecti intelligibilis in se efficere, cum illud in sua præcisa entitate non contineat, et ideo indiget objecto, ut ab eo juvetur ad formandam in se expressam imaginem ejus. At vero ad hoc non juvatur potentia per solam præsentiam extrinsecam rei intelligendæ, secundum realem existentiam ejus, vel localem propinquitatem, si nihil cum ea efficit, ergo non sufficit illa objectiva præsentia, ut sequatur in Angelo intellectio, nisi vel supponatur in potentia aliqua objecti similitudo, vel per ipsum objectum fiat. Et hoc possumus ex sensibilibus confirmare, per quæ nos ad intelligibilia manu ducimur. Nam ut visus noster videat, non satis est, ut objectum visibile sit præsens, et sensus ipse visivus sit, sed oportet, ut visus a visibili ad videndum juvetur, coefficiendo aliquo modo, et quia non potest per seipsum concurrere cum visu, emittit formam aliquam, quæ vice sui visum actuet, et cum illo visionem efficiat, ergo pari ratione in objecto intelligibili necessaria est cooperatio præter præsentiam, et ad illam cooperationem non sufficit præsentia extrinseca objecti, nisi aliquo modo ipsi potentiæ intime uniatur. 20. Secundo. Accedit, quod in actuali cognitione non potest satis explicari, quomodo hæc præsentia extrinseca objecti et necessaria, et sufficiens sit ad cognitionem. Nam in intellectu quædam est intuitiva cognitio, alia abstractiva. Ad priorem supponi quidem debet realis existentia objecti aliquo modo, sed hæc non satis est, ut eo ipso, quod res est, Angelus illam intueatur, alias semper necessario intueretur actu omnia, quæ sunt, quia juxta contrariam sententiam ut sequatur visio, satis est, quod hoc sit visibile, et illa potentia sit visiva. Nec potest dici aliqua non videri propter nimiam distantiam, quia in visione intel

lectuali non est necessaria localis propinquitas, sufficit ergo realis præsentia existentiæ. Nec etiam dici potest, licet objectum intelligibile sit ex se sufficienter præsens, non statim necessario videri ab intellectu, quia non applicatur per liberam voluntatem, cui subest. Nam licet hæc libertas cognoscendi vere asseratur, nihilominus in illa sententia explicari non potest usus ejus. Nam si objectum præsens non excitat intellectum, nec in eo supponitur aliquid repræsentativum talis objecti, quomodo poterit voluntas libere applicare intellectum, ut ex multis objectis ex parte sua æque præsentibus, hæc consideret potius, quam illa? Nam hæc electio, sine aliqua præcognitione eorum, inter quæ sit, intelligi non potest, ergo vel ex necessitate naturæ sequitur intellectio, et tunc omnia necessario videbuntur, vel per voluntatem non poterit applicari intellectus ad hæc potius, quam ad illa actualiter intuenda. Quomodo autem hæc difficultas cesset, positis speciebus, infra dicemus.

21. Responsio adversariorum. — In abstractiva vero cognitione certum est, non requiri præsentiam objecti existentis, quia talis cognitio ab hujusmodi præsentia abstrahit, unde abstractiva dicitur, et tamen illa etiam cognitio non est præsentia. Respondent, abstractivam cognitionem supponere intuitivam ejusdem rei, vel saltem causæ ejus, aut effectus, quo viso cognoscitur, et hoc modo aiunt objecti præsentiam sufficere ad intuitivam cognitionem, sine alia efficientia objecti; ex intuitiva vero cognitione relinqui abstractivam, ac subinde objecti præsentiam mediate sufficere ab abstractivam cognitionem.

22. Refutatur. -Effugium.-Obstruitur. -Sed contra hoc est primo, quia Angeli non solum habent abstractivam cognitionem eorum, quæ aliquando viderunt intuitive, aut ex his, quæ intuiti sunt, agnoverunt, sed multa etiam directe intelligunt abstractive, quorum cognitionem per nullam intuitivam cognitionem assecuti sunt. Alioqui Angeli ex natura sua tantum haberent eam scientiam de rebus, quam actibus suis consecuti essent, quod esse falsum, infra videbimus. Secundo ut cognitio abstractiva fundetur aliquo modo in præcedenti existentia objecti, non satis est, quod illud extiterit, sed oportet, ut ex illius præsentia aliquid in intellectu relictum sit, per quod possit abstractive cognosci : nam si desiit esse, et nihil in intellectu reliquit, non poterit postea magis cognosci, quam si nunquam fuisset, ut patet manifeste in memoria: nam licet ob

« PredošláPokračovať »