Obrázky na stránke
PDF
ePub

cognoscendi modum pro sua libertate. Probatur consequentia, quia si potest cognitio terminari ad essentiam singularem existentem, præscindendo ab actuali existentia, ut illa opinio supponit, etiam poterit eadem essentia existens esse principium cognoscendi se ut essentiam, et non ut existentiam.

19. Probatur secundo.-Et hinc facile idem probatur, etiamsi illæ cognitiones tantum successive fiant. Qui modus imprimis supponit, posse Angelum naturaliter et pro sua libertate ab intuitiva cognitione sui cessare, quod verum non est, ut postea dicam. Deinde etiam hoc dato, posset abstractiva cognitio sola per propriam substantiam fieri, præscindendo in usu ejus ab existentia objecti, siquidem illa præciso possibilis esse supponitur. Sicut etiam e contrario si Angelo data esset species ad se cognoscendum quidditative, per eamdem sine dubio posset cognoscere se intuitive, quia non repugnat cognitionem intuitivam fieri per speciem, et illa esset sufficientissima, quia repræsentando essentiam singularem sufficiens est ad repræsentandam illam existentem, si in co statu sit. Sicut ergo non ponitur species propter intuitivam cognitionem, ita nec propter abstractivam fingenda est, sive talis abstractiva cognitio sui sit Angelo possibilis, sive

non.

20. Quomodo Angelus propria accidentia cognoscit. De accidentibus necessariis. - Sed quæret aliquis, an quod dictum est de substantia Angeli, dicendum sit de omnibus accidentibus existentibus in Angelo se cognoscente. Respondeo, duplicia esse hæc accidentia: quædam quæ sunt proprietates dimanantes ab essentia, ut sunt intellectus, et voluntas, et si quæ est alia: alia sunt accidentia, vel extrinsecus provenientia, licet fortasse semper dentur, ut de speciebus intelligibilibus infra dicemus vel contingentia, licet ab intrinseco fiant, ut actus intelligendi, et volendi liberi, motus localis, et ejus terminus. De prioribus dicendum censeo non solum videri sine nova specie, sed etiam videri per substantiam intellectam, et ex efficacia ejus sine proximo, et speciali influxu ipsarum potentiarum, quia necessarius non est: nam ipsa substantia sufficit cum connaturali lumine intellectus ad efficiendam cognitionem comprehensivam sui comprehendendo autem se, comprehendit etiam potentias suas quantum ad naturalem capacitatem earum, et quantum ad dimanationem a sua substantia, et ideo Angelus per suam substantiam etiam illas intuetur. De aliis vero ac

cidentibus de necessaria videntur, et proprium aliquod principium, et nova efficientia objectiva (ut sic dicam) ut distincte, et in se cognoscatur, quia cum non sint necessario colligata cum substantia, non cognoscuntur ex vi illius, nec per solam efficientiam ejus in ratione objecti.

21. De contingentibus. Ad explicandum autem, per quid cognoscantur, subdistinguendum est de his accidentibus, quando actu sunt, et præsentia videntur, vel quando jam non sunt, fuerunt tamen, et ut præterita cognoscuntur: de hoc posteriori statu illorum dicemus, tractando de futurorum et præteritorum cognitione, quia difficultatem similem habent. De priori vero dicendum est, Angelum cognoscere omnia accidentia contingentia, seu communia, quæ in se habet, per ipsam, et sine speciebus intelligibilibus distinctis ab illis. Ita docent Henricus, Richardus et fere omnes scholastici in locis citatis. Et probatur sigillatim, quia unus Angelus cognoscit species intelligibiles, quas de aliis rebus habet, et non cognoscit illas per alias species, alias in infinitum procederetur, ergo ipsasmet per se ipsas cognoscit, eo quod ipsæ etiam sint objecta actu intelligibilia, et per se intellectui unita. Unde eadem ratione, si forte Angelus habet alios habitus intellectuales, per ipsosmet illos videt: et idem est de actibus intellectus, quia omnia hæc sunt objecta intelligibilia actu, et per se unita intellectui. De accidentibus autem inhærentibus voluntati, vel ipsi substantiæ immediate, ut sunt ubi, et motus localis, non immerito dubitari potest, quia non videntur per se unita intellectui, cum illi non inhæreant, et quamvis in eadem sint substantia, et consequenter sint proxime conjuncta quoad propinquitatem, seu indistantiam, nihilominus non videntur unita sufficienter in ratione objecti, et potentiæ, cum inter se nullam unionem propriam immediate habeant, et ideo de his probabile est, cognosci per aliquas species proprias. Nihilominus tamen potest probabiliter defendi, per se ipsa congnosci, quia ut uniantur intellectui in ratione objecti intelligibilis, et moventis, seu concurrentis per se ad sui cognitionem, satis esse videtur illa inexistentia mutua, non per solam localem propinquitatem, sed etiam per realem unionem in eadem substantia, quæ est principale principium talis cognitionis, et conjunctim uti potest tali potentia, et objecto actu intelligibili sibi inhærente, ac subinde sibi subordinato ad talem actum cognitionis eliciendum.

Et hæc pars sicut communior, ita et probabilior esse videtur.

22. Quid de actu quo se intelligit. - Ultimo constat ex dictis, quomodo Angelus cognoscat seipsum quoad actum, quo se intelligit. Nam ut dixi, quoad hoc non se cognoscit Angelus per suam substantiam, sed per actum realiter elicitum a se cum suo objecto cognito. Solet autem hic ab aliquibus tractari, an Angelus cognoscendo se, verbum producat. Sed hæc questio generalis est de omni cognitione intuitiva etiam aliorum Angelorum, vel quarumcumque rerum, et tam in anima, quam in Angelis locum habet, et ideo illam omittimus, et nunc supponimus, verbum nihil aliud esse, quam intrinsecam terminum actionis intelligendi, ut actio est, quæ ad quamdam qualitatem intrinsece terminatur, quæ qualitas in intellectu est ipsemet actus intelligendi in facto esse, qui etiam conceptus, ac verbum dicitur. Et ideo, sicut est certum Angelum intelligere se, producendo actum, quo informatur, ita est certum, non se intelligere sine verbo a se producto, et in se recepto. Videantur quæ in simili quæstione de verbo visionis beatifica dixi in superiori tomo, tract. 1, libr. 2, capit. 11, et quæ generalius de termino intrinseco actionum immanentium dixi in disp. 48 Metaphysicæ, sect. 2, num. 16. Solet etiam quæri, an hic actus, quo se Angelus cognoscit, naturalis, vel liber sit. Sed inferius occurret commodior hujus quæstionis locus nunc naturalem, id est, necessarium quoad exercitium, illum esse supponimus. Tandem quæri potest, an illa cognitio non solum intuitiva, et quidditativa, sed etiam comprehensiva sit. Verumtamen nunc partem affirmantem supponimus: nam cum lumen intellectus angelici sit proportionatum, et quasi adæquatum propriæ substantiæ, et comprehensio nihil aliud addat cognitioni quidditativæ, nisi adæquationem potentiæ, et actus ad objectum, ut in materia de visione DEI explicui, non videtur posse negari, quin intellectio, qua se Angelus cognoscit per seipsum, et per suum naturale lumen, cognitio comprehensiva aliquo modo sit. Quomodo autem id sit intelligendum, in sequentibus explicabitur, et si quid difficultatis in hoc occurrit, ibi expedietur.

CAPUT V.

UTRUM UNUSQUISQUE ANGELUS OMNES ALIOS INTELLIGAT PER EORUM ESSENTIAS, VEL PER SPECIES, ET UNDE ILLAS HABERE POTUERIT.

1. Prima opinio Vasquii et aliorum. - Rejicitur. Quod unusquisque Angelus cæteros cognoscat, supra probatum, et fere per se notum est, supposita Angelorum natura, et existentia. Solum ergo de modo talis cognitionis dicendum superest. Hic autem modus spectari potest vel in ipso actu, vel ex parte medii : de priori dicemus postea, nunc autem medium, quo talis cognitio fit, in sensu tractato in capite præcedenti, inquirimus. Unde fere iidem sunt modi dicendi, quos breviter attingere oportet. Primus est, Angelum ad cognoscendos alios non indigere aliquo medio præter intellectum suum, quia per illum constitutus est in actu primo sufficienti, et completo ad intelligenda omnia sine alia cooperatione objecti, vel per ipsum immediate, aut per speciem ejus. Ita videntur sentire, qui generaliter negant species intelligibiles, quos ita exponit, et sequitur Vasquez. Sed ejus opinio quatenus negat proprium concursum objecti, vel singularis est, vel paucorum Nominalium, multumque aliena est a recepta doctrina de sensibus, et de aliis potentiis animæ cognoscitivis. Quod si in sensibus, et intellectu hominis hæc admittitur, ut ille auctor facit, non potest probabilis ratio differentiæ in Angelis reddi, ut in capite tertio docui, unde ex ibi dictis hæc opinio pro materiæ capacitate · sufficienter refellitur.

2. Secunda opinio. -Refellitur fundamentum tanquam hæreticum. Secundus modus dicendi est, unumquemque Angelum cognoscere alios per suam essentiam, superiores quidem tanquam per effectum, inferiores tanquam per causam. Hæc videtur fuisse opinio auctoris libri de Causis, proposit. 8, dum ait: Omnis intelligentia scit quod est supra se, et quod est sub se, quoniam est causa ei, et scit quod est supra se, quia acquirit bonitatem ab eo. Quorum verborum sensus quoad cognitionem intelligentiarum inter se esse videtur, quod superior intelligentia est causa inferiorum immediate, vel mediate, et ideo per suam substantiam tanquam eminenter continentem inferiores, illas cognoscit. Si vero intelligentia ad sibi superiores comparetur, est eflectus illarum, et ideo per se tanquam per effectum

superiores tanquam sui causas cognoscit. At D. Thomas, in commentario illius libri, in alio sensu catholico illam propositionem exponit, quem in sequenti capite referemus. Solet autem a scholasticis frequenter tribui illa opinio Avicennæ, tract. 9 suæ Metaphysicæ, c. 4, qui dixit, Deum solum creasse immediate primam intelligentiam, et hanc creasse secundam, et secundam tertiam, et sic consequenter de omnibus. Nam ex hoc principio sequi videtur ille modus cognoscendi. Et ita exponit illam sententiam D. Thomas 2, contr. Gent., c. 98. At vero (ut optime dicit) fundamentum illud hæreticum est, nam solus Deus est creator rerum omnium, et ita omnes Angeli ab illo solo creati sunt, ut supra dictum est, et in Metaphysica, disp. 20, sect. 2, et aliis locis ibi allegatis. Unde nullum superest probabile fundamentum hujus sententiæ.

3. Prima conclusio.-Angelus alios non cognoscit per propriam ipsius substantiam.-Dicendum ergo primo est, unum Angelum non cognoscere alios per substantiam propriam intelligentis. Ita docet divus Thomas, dicta quæst. 56, art. 2, et dicto cap. 98, et quæst. 8, de Verit., art. 7, et reliqui theologi communiter. Probatur autem breviter: nam duobus modis intelligi potest, propriam essentiam intelligentis Angeli esse medium cognitum, id est, per modum speciei intelligibilis, quæ directe, et immediate ducit in cognitionem talis objecti, vel medium cognitum, sicut est causa, vel effectus, quando est cognitione illius aliud cognoscitur. Hæc præcipue agimus de priori medio, de quo est evidens assertio ex dictis, in capite tertio, ubi ostensum est, substantiam Angeli non esse repræsentativam intentionaliter aliarum rerum a se distinctarum. Et præterea licet unus Angelus esset effectus alterius, non posset Angelus ab alio factus cognoscere suum effectorem per se tanquam per se speciem, quia nec eminenter contineret suum superiorem, nec illum intentionaliter repræsentaret. E contrario vero ex illa hypothesi si posset fortasse superior cognoscere inferiorem per suam substantiam, non tamen proprie tanquam per medium incognitum, sed cognoscendo et comprehendendo se, sicut Deus in se et per se creaturas cognoscit, utique comprehendendo se, et non aliter. Extendendo vero sermonem ad medium cognitum, cum inter substantias angelicas secundum fidem et veram philosophiam non sit habitudo causæ et effectus, consequenter fit, non esse unum medium cognitum, per quod alia cognoscitur tanquam effec

tus in causa, vel causa ex effectu. Et præterea etiam illo posito, cognitio per effectum esset imperfecta, et per illam non cognosceretur Angelus superior, prout est in se. Et ideo etiam ex hac parte illud medium esset insufficiens. Quia si unus Angelus esset causa alterius, esset causa æquivoca altioris speciei, ut Avicena supponebat: ergo non posset superior per substantiam inferioris prout in se est cognosci. Antecedens cum consequentia patent, quia nee Angelus inferior posset producere superiorem, nec intra eamdem speciem unus alium creare posset, cum nullum ordinem inter se habeant, per solum autem effectum æquivocum non potest causa perfecte et prout in se est, cognosci, cum talis effectus inferior sit, et virtutem ac perfectionem causæ non adæquet.

4. Objicitur primo. Objicitur secundo. — Dices, posse unum Angelum cognoscere cæteros per suam substantiam cognitam propter similitudinem, seclusa etiam causalitate. Probatur, quia Angelus cognoscendo se, cognoscit gradum intellectualem, ergo cognoscit sub illo esse varios modos participandi illum inter se similes, licet species diversos, ergo ita cognoscendo se, cognoscet omnes alios Angelos sub eodem gradu contentos. Accedit, quod Angeli per speciem generis cognoscunt omnes species, juxta sententiam D. Thomæ infra tractandam, sed Angelus per suam substantiam cognoscit. genus Angeli, ergo cognoscit omnes Angelorum species, et consequenter etiam individua. Ac denique saltem hoc argumentum concludet, si sunt plures Angeli unius speciei, quemlibet, cognoscendo se per suam substantiam, cognoscere alia individua illius speciei, et quidditative propter æqualitatem, et intuitive, quia videndo se, videt etiam actualem relationem similitudinis ad alium Angelum in specie similem, que sine intuitione termini videri von potest.

5. Ad primam objectionem quid respondendum. - Ad hoc vero dicendum imprimis est, Angelum cognoscendo se per suam substantiam, cognoscere gradum intellectualem, seu genus Angeli in tali specie contractum, et talem speciem determinatam ad hoc individuum, quod est ipse Angelus se intuens: nam hæc sibi essentialia sunt, non potest ergo illis non cognitis se cognoscere. Unde ulterius etiam poterit cognoscere quasi abstracte et præcise tale genus vel speciem, cognoscendo talem gradum intellectualem esse multiplicabilem, seu participabilem variis modis, vel talem speciem Angeli posse habere plura individua, quia

Angelus per suam substantiam cognoscere intuitive alium, seu existentiam alterius individui ejusdem speciei, quia cognitio intuitiva intellectualis includit proprium conceptum rei, quæ videnda est. Nec relatio similitudinis potest esse medium cognitum, per quod existentia alterius termini cognoscatur, quia potius ad cognoscendam relationem, cognitio fundamenti et termini supponenda est, quia vel non est nisi mutua denominatio ex utriusque coexistentia, vel si est aliquid aliquo modo distinctum, ex illis resultat et ab illis essentialiter pendet.

hæc est veluti intrinseca proprietas gradus seu naturæ creatæ, et ideo per idem principium, per quod talis natura, vel gradus quidditative cognoscitur quoad actualem essentiam suam, cognoscitur etiam quoad illam capacitatem, seu participabilitatem. Et hoc modo dicunt theologi infra citandi, posse Angelum per substantiam suam cognoscere alios Angelos in eo, in quo sunt similes, seu quoad prædicata communia, non vero quoad propria. At vero ex vi cognitionis sui non poterit Angelus cognoscere, quales sint naturæ, vel species possibiles sub illo gradu intellectuali, quia nec naturæ specificæ sunt de essentia communis gradus intellectualis, nec cognosci possunt ex vi cognitionis ejus, prout contracti ad unam speciem tantum, quomodo ab Angelo, se cognoscente per suam essentiam, cognoscitur.

6. Respondetur in forma.— Solvitur secundum argumentum. - Ad argumentum autem primum, num. 4, factum respondetur, licet per substantiam unius Angeli cognoscatur gradus intellectualis ut variis modis participabilis, id solum esse confuse, quoad particulares modos, seu differentias, quia solum cognoscitur ille gradus quoad capacitatem quasi passivam, seu objectivam plurium determinationum, ipsæ autem determinationes non possunt distincte per illud solum principium cognosci. Ad secundum vero negatur simpliciter principium illud, quod Angelus cognoscens genus aliquod, per idem principium cognoscit omnes species ejus. Non est enim hoc verum, nisi fortasse quando cognitio fit per speciem eminentem et universalem, per se primo respicientem tale genus, ut infra videbimus. Substantia vero propria, per quam Angelus se cognoscit, non est talis species formaliter, nec eminenter: nam se tantum repræsentat, et sibi (ut ita dicam) est adæquata; superiora vero tantum, prout in illa continentur, per eam cognosci possunt. Eademque fere ratio est de natura specifica Angeli respectu individuorum: nam esto Angelus cognoscendo se, cognoscat esse speciem illam capacem aliorum individuorum, non tamen ex vi illius principii poterit cætera individua cognoscere secundum proprios conceptus et particulares proprietates entitativas, etiam abstractivo conceptu, quia modi particulares aliorum individuorum non repræsentantur in uno individuo cognito. Quia ad hoc non sufficit æqualitas (quamvis de illa etiam res sit incerta), sed requiritur identitas in particulari entitate, quia per illam species ad individuum determinatur. Unde minus poterit

7. Aliquorum responsio. - Impugnatur. Addunt vero aliqui, quamvis non possit Angelus per suam substantiam cognoscere alium proprio conceptu, prout in se est, posse nihilominus cognoscere illum alieno et quasi connotativo conceptu, instar sui illum concipiendo: sicut cognoscit Deum imperfecto modo et instar sui, vel sicut nos modo nostro et ad instar quarumdam materialium rerum Angelos concipimus. Nam ad hunc cognoscendi modum non semper requiritur habitudo causæ et effectus, qualis est inter Deum et Angelos, sed suflicit alia convenientia seu proportio, licet imperfecta inter unam et aliam rem cognitam. Sed merito reliqui theologi hunc modum cognoscendi prætermiserunt, quia revera non est Angelis accommodatus respectu aliorum Angelorum. Quia imprimis non potest illo modo unus Angelus ex vi cognitionis sui cognoscere alterum Angelum esse, sicut cognoscit Deum, ut infra videbimus, quia talis cognitio requirit habitudinem causæ et effectus, ut constat. Unde fit, ut ad concipiendum ex cognitione sui alium Angelum instar sui et imperfecto modo, vel aliunde supponi debeat cognitio, quod alius Angelus sit, vel non possit ille conceptus esse particularis alicujus Angeli etiam imperfectus, sed solum confusus et communis, quia jam a nobis explicatus est.

Probatur

8. Progreditur impugnatio. utraque pars, quia unus Angelus per se, aut ex se non potest cognoscere alium Angelum esse, cum non sit causa, nec effectus ejus, ergo nec potest alium in particulari concipere, proprio scilicet, conceptu, non dico proprio, id est, perfecto seu non connotativo, sed dico proprio, id est, non communi, quia non habet, unde ex cognitione sui aliquid particulare, et proprium de alio Angelo concipiat. In quo est magna differentia inter Deum, et Angelum : nam Angelus ex se cognoscit Deum ut creatorem, et primum spiritum, qui est pro

prius conceptus Dei, id est, non communis, licet non sit proprius, id est, prout in se est, sed quo concipitur Deus ad instar cognoscentis, additis negationibus excludentibus imperfectionem. De alio vero Angelo non potest alter Angelus per se formare conceptum illi soli convenientem, sed communem, qualis est conceptus spiritus creati, vel compositi, aut immaterialis, et in his proprietatibus similis cognoscenti, quæ omnibus aliis Angelis communes sunt. Et ideo tunc revera non cognoscuntur alii Angeli, vel aliquis eorum in particulari, sed cognoscitur aliquid commune omnibus Angelis, et ipsi etiam cognoscenti se. Quem modum cognoscendi alios Angelos per substantiam cognoscentis alii theologi non negarunt, nec omiserunt, ut jam diximus et declaravimus. Neque talis cognitio potest dici imperfecta, seu per conceptum connotativum: nam respectu objecti proprii et universalis est propria, et essentialis; respectu vero particularis est confusa, et potentialis magis, quam actualis, ut declaravi. Igitur conceptus proprius alterius Angeli, etiam connotativus, non communis aliis non potest formari ab alio per suam substantiam, nisi supponatur aliunde habere particularem cognitionem talis Angeli, quam profecto habere non potest, nisi vel per substantiam, vel per speciem propriam Angeli cogniti, quæ cognitio maxime propria est, imo etiam essentialis, et quidditativa, ut capite sequenti dicam. Ergo illa posita est impertinens alia cognitio imperfecta, seu per proportionem, aut comparationem ad cognoscentem, nos enim utimur illo modo cognoscendi in rebus, quas per proprios conceptus, et species cognoscere non possumus, non vero in rebus, quas clare videmus, ergo multo minus Angelus. Item etiam secundum illum cognoscendi modum vix potest intelligi in uno Angelo conceptus alterius, qui non terminetur ad illum, ut in se est, sed instar cognoscentis, qui non sit communis cæteris Angelis distinctis a cognoscente, nunquam ergo unus Angelus illo modo alium in particulari cognoscit.

9. Tertia opinio. Tertius modus dicendi est, unum Angelum cognoscere alium per essentiam Angeli intellecti. Hanc opinionem refert D. Thomas, dicta q. 8, de Verit., art. 9, et quamvis illam non probet, dicit posse aliquo modo solvi argumenta contra illam. Eam sequitur ex parte Scotus supra, eodem enim modo philosophatur de cognitione Angeli circa alium, ac circa seipsum, dicitque unum Angelum cognoscere intuitive alium per essentiam

cogniti, abstractive autem per speciem intelligibilem. De hac vero secunda parte nunc non agimus, nam illam quoad necessitatem speciei paulo post tractabimus, quoad distinctionem vero inter cognitionem abstractivam, et intuitivam dicta in præcedenti capite observanda sunt et in sequenti aliquid dicemus. Et hanc opinionem sequuntur Gabriel, Ochamus, Bassolus, et alii citati capite præcedenti in prima, et secunda opinione, et sequitur Molina, licet diverso modo, ut declarabo.

10. Probatur. Fundamentum hujus opinionis est, quia objectum eo ipso, quod intelligibile est, effective potest concurrere cum intellectu ad cognitionem sui, id est, ipsius objecti. Quod non minus affirmat Scotus de objecto materiali, in quo certe ipsius opinio probabilis non est, ut infra dicam. De objecto autem immateriali in particulari locuti sunt antiqui, qui (ut divus Thomas refert) illam opinionem tenuerunt, et ita etiam illam defendit Molina, et esse probabilem sentit divus Thomas, dicto artic. 7, et dicto cap. 98, 2. contr. Gent. et ibi Ferrariensis. Et probatur, quia substantia immaterialis est intelligibilis actu, ergo ex hac parte non minus potens est ad efficiendam intellectionem sui in alio intellectu, quam in suo, quia talis effectus non magis excedit virtutem talis causæ, eo quod in alio fiat, quam cum in ipso intelligente fit. Sicut potest unus Angelus movere alium, sicut movet seipsum, et potest etiam illuminare. alium, ut infra dicemus. Igitur ex parte virtutis activæ non est repugnantia in hac efficientia. Neque etiam est ex parte conditionis requisitæ, quia ad hoc sufficit conjunctio Angeli intelligendi cum intellectu Angeli intelligentis per intimam propinquitatem absque distantia inter ipsos, quæ facile inter Angelos esse potest, ut per se notum est. Non enim est necessaria unio per propriam informationem, vel inhærentiam, ut jam dictum est. Nec etiam. est necessaria unio naturalis per modum essentiæ, et proprietatis, qualis inter essentiam Angeli, et proprium intellectum intercedit, quia nulla apparet ratio, ob quam illa sit requisita ad efficientiam objecti intelligibilis, ut tale est. Unde sine tali unione divina essentia concurrit per seipsam per modum objecti ad effectionem visionis beatificæ, cur ergo non erit idem cum proportione in essentia Angeli objecta intellectui alterius, et intime illi præsenti absque alia unione.

11. Dupliciter hæc opinio explicatur. Prior modus improbatur. - Duobus modis po

« PredošláPokračovať »