Obrázky na stránke
PDF
ePub

teriales, nec etiam in ordine naturalium rerum computari, sed ad cognitiones cordium pertinere, de quibus postea dicemus, non posse cognosci, nisi per locutionem, et manifestationem cogitantis, ideoque non oportere, ut de illis datæ fuerint species inditæ a principio.

22. Angelus per unicam speciem cognoscit multa objecta materialia.—Quam universalitatem habeant angelicæ species rerum materialium.-Ad primum argumentum solutio remittitur ad cap. 14, n. 17. Directe autem respondendo ad dubium tactum dicimus, non dari Angelis species distinctas et particulares singulorum individuorum materialium, ille enim cognoscendi modus valde imperfectus est, et ideo non est verisimile,tam limitatam esse virtutem Angeli, ut speciebus adeo particularibus indigeat. Cognoscit ergo Angelus per unam numero speciem multa individua materialia. Et ad argumentum respondetur, dupliciter dici speciem universalem, uno modo quia naturam universalem præcise repræsentat et non particulares conditiones individua constituentes. Et sic aliqui apud Ægidium, tract. de cognitione. Angelorum, q. 9 et 10, dixerunt, Angelum cognoscere individua per speciem universalium, supplente Angelo per sui ingenii perspicacitatem speciei defectum. Sed hoc probandum non est, tum quia species angelicæ essent valde imperfectæ, tum quia sicut non potest perspicacitas intellectus supplere absolute vicem speciei, ut supra probatum est, ita nec potest supplere defectum repræsentationis in specie, aliquid immediate per illam cognoscendo, quod per illam non repræsentatur: tum præterea, quia intellectus angelicus non posset ex vi talis speciei applicari ad cognoscendum tale individuum, nam talis applicatio nec ex necessitate naturæ sequitur ex vi talis speciei, etiamsi illa utatur, nec potest esse per applicationem voluntatis, quia talis voluntas cognitionem talis individui deberet supponere. Præterquam quod voluntas non potest movere intellectum ad cognoscendum perspeciem plus, quam illa repræsentat. Concedo igitur, Angelum non cognoscere singularia per species sic universales, quia res individua aliquid entitatis addit rationi specificæ, quod sine specie repræsentante cognosci non potest. Quia quidquid repræsentatur in actu secundo per actum intelligendi, debet repræsentari per speciem in actu primo, alias non esset potentia in actu proximo completo ad talem actum constituta. Alio ergo modo dicitur species universalis in repræsentando, seu causando in gradu suo.

Et sic dico Angelum cognoscere singularia materialia per species universales, ideoque non oportere, ut de singulis individuis singulas species habeat, sed per unum cognoscere posse multa, plura quidem, vel pauciora, juxta speciei intelligibilis perfectionem. Et hæc est sententia D. Thomæ, locis citatis, et 1 p., quæst. 57, art. 2, et q. 8, de Verit., art. 11, ad 6, quam sequuntur frequentibus auctores supra citati in 2, d. 3. Et sic ad argumentum negatur, per talem speciem solum posse cognosci communia prædicata, quia illa species ita est universalis, ut non solum repræsentet plura in eo, in quo conveniunt, sed etiam secundum propria: quomodo autem una indivisibilis species possit hoc modo repræsentare plura, ut distincta sunt, dicemus in sequentibus. In secundo argumento tangitur difficultas, an possit Angelus cognoscere futura contingentia, quam infra in capite nono, ex professo tractaturi

sumus.

23. Solvitur tertium argumentum in numero sexto.- Angeli acquirunt novas species rememorativas.-Tertium argumentum specialem petit difficultatem, quomodo Angelus per species concreatas iutuitive videat rem præsentem, quam antequam existeret, non intuebatur. Sed de hoc puncto specialem quæstionem instituere necessarium erit, et ideo nunc breviter dicimus speciem concreatam determinari quoad specificationem ab objecto præsenti secundum realem existentiam ad intuitivam ejus cognitionem, non per novæ speciei productionem, nec per immediatam efficientiam in actum, sed tantum in ratione termini, et conditionis ex parte objecti terminativi necessariæ ad visionem intuitivam. Quæ autem varietas, vel mutatio tune intercedat, vel in specie intelligibili, vel in actu cognoscendi, postea videbimus. Ad confirmationem de scientia experimentali respondemus, duplicem esse posse hanc scientiam experimentalem, seu duplicem statum posse habere, nimirum, vel de præsenti, actu sumendo experimentum de tali re, vel de præterito, conservando scientiam talis veritatis sumptam per experientiam, quæ aliquando fuit præsens, et jam præteriit. Prior experientia in intuitiva cognitione, seu actuali perceptione objecti consistit, posterior vero in quadam memoria præteritæ experientiæ posita est. De priori ergo dico, si sit experientia intellectualis, fieri posse per species inditas sine acquisitione novæ speciei, eo modo quo diximus, fieri posse cognitionem intuitivam per solas concreatas species, supposita præsentia

objecti, quia talis experientia non est aliud, quam cognitio intuitiva, ut dixi. De altera vero concedo, non fieri sine aliqua specie acquisita, non accepta ab objecto materiali, sed a proprio actu cognoscentis, quia non repræsentat proxime et directe rem prius cognitam, sed repræsentat Angelo, se vidisse illam, et ideo acquisitio talis speciei non est contra præsentem doctrinam, quia non est acceptio speciei a materiali objecto: cur autem necessaria sit, et quomodo sit intelligenda, infra tractando de memoria Angelorum et quomodo præterita cognoscant, dicemus. Et quoad hanc rei præteritæ cognitionem per modum memoriæ admitti potest, quod Gabriel, et alii illi objectioni addunt, cognitionem abstractivam ex intuitiva nasci, quia et verum est, et nobis non nocet: principium autem illud intellectum de omni cognitione abstractiva falsum est, quia in Angelis potest esse de re non existente, et quæ nunquam fuit, vel nunquam intuitive fuit cognita, ut ex dictis satis patet.

est spiritui omnino improportionatum. Ut ergo spiritus a corporeo objecto excitetur, necessarium est, ut sit naturaliter unitus corpori, et quod per illud cognitionem suam inchoet, quod sine sensibus facere non potest, et ideo fieri etiam non potest, ut sine ministerio sensuum spiritualis potentia species a rebus materialibus accipiat. Nec refert, quod cognitio sensuum, et phantasiæ materialis sit, quia in homine sunt radicata in eadem anima spirituali, et id satis est, ut per ejus ministerium intellectus speciem sibi proportionatam accipiat. Quale autem sit hoc ministerium et quomodo talis species fiat, in tractatu de Anima dicendum est. Et hinc respondent aliqui ad testimonium Augustini, ideo dixisse, cum aliquid temporaliter sit, inde affici sensus hominum, aut etiam Angelorum, quia cum crediderit, Angelos esse corporeos, mirum non est, quod consequenter dixerit, posse affici ab objectis externis. At vero Augustinus in illa sententia de corporibus Angelorum tam con24. Solcitur quartum argumentum in nu- stans non fuit, ut ad doctrinam tradendam illa mero septimo. Ad quartum argumentum jam simpliciter utatur: nec etiam talia posuit corostensum est, cur sit naturaliter impossibile pora Angelorum, ut sensus etiam habere creAngelum a materialibus objectis species acci- diderit. Unde in ejusdem verbis non simplicipere. Unde negamus hoc pertinere ad Angeli ter de sensibus, sed cum distinctione dixit: perfectionem, quia in homine illa non est per- inde afficiuntur sensus vel carnales animalium fectio simpliciter, sed supposita majori qua- et hominum, vel etiam cælesles Angelorum, dam imperfectione, quæ est animam esse ac- ubi intellectus angelicos cœlestes sensus aptum corporis, quia nisi hoc modo spiritus unia- pellat, et illos dici affici, cum aliquid temporatur corpori, non potest a corporalibus objectis liter, et transitorie agitur, quia mutatio aliqua species spirituales accipere. Et hac ratione fit in intellectu angelico, non quoad actum diximus supra, in Angelo non esse proprium primum, sed quoad actum secundum cogniintellectum agentem, quia supponit imperfec- tionis intuitivæ, quæ mutatio pendet ab obtionem repugnantem Angelo. Neque hinc re-jecto modo a nobis supra tacto, et infra exsultat imperfectio ignorantiæ, vel quasi stoliditatis in Angelo, quia major perfectio est, quod habeat species connaturales, nec possit illis sine miraculo carere, ut infra dicam. Quod si Deus tale miraculum facere voluisset, mirum non est, quod Angelus violenter, et contra suam naturam imperfectus maneret, donec Deus ad suum naturalem statum illum vellet reducere. Denique nihil ad rem facit exemplum de intellectu hominis, quia non dicimus esse impossibile intellectui, ut sic, species a rebus materialibus accipere, sed dicimus esse impossibile intellectui separato, licet sit possibile conjuncto. Ratio autem, ob quam sine interventu proprii corporis informati a spiritu non possit spiritus immediate a materiali re speciem accipere est, quia naturaliter non potest spiritus immediate, et directe pati, aut affici, aut excitari ab objecto materiali, quia

plicando.

25. Solvitur quintum argumentum in numero octavo.-Species Angelorum sunt supernaturales. — In quinto argumento nihil difficultatis invenio, quia illatio illa, quod species Angeli sint supernaturales, si cum illo concreantur, et a Deo solo fiunt, nullam verisimilitudinem habet. Nec etiam æquiparatio talium specierum ad lumen gloriæ, quia lumen gloriæ est in sua substantia supernaturale, species vero intelligibilis est in sua entitate naturalis : item lumen gloriæ non est connaturale, intellectui creato, species autem illa est connaturalis Angelo: item licet ad utramque illam formam sit intellectus Angeli aliquo modo potentia passiva, tamen ad lumen gloriæ est potentia obedientialis tantum, ad speciem autem intelligibilem rei naturalis, est potentia naturalis passiva. Denique licet utraque forma a

solo Deo fiat, tamen lumen fit a Deo ut auctore gratiæ, et supra naturam operante, species vero fit a Deo ut auctore naturæ, quia fit juxta exigentiam naturæ. In quo æquiparatur effectio speciei intelligibilis angelicæ creationi animæ, quæ naturalis est, licet a solo Deo fiat, quia fit juxta exigentiam materiæ. Nec refert quod anima non fiat, nisi in materia disposita, species autem præviam dispositionem non requirat: nam hæc differentia quasi materialis est, et ex eo provenit, quod una est forma substantialis, alia accidentalis, quod vero ad rem, et proportionem spectat, tam debita est species intelligibilis intellectui Angeli ratione suæ capacitatis solius sine alia prævia dispositione, sicut anima est debita materiæ sufficienter organisatæ, quia intellectus Angeli per suam solam entitatem est determinatus ad petendas connaturaliter tales species, sicut materia organisata est determinata ad animam postulandam. Quod in sequenti capite magis declarabitur, tractandi de his speciebus aliam difficultatem, quæ in eodem argumento postulatur.

CAPUT VII.

UTRUM SPECIES INTELLIGIBILES CONCREATE ANGELO AB EJUS INTELLECTU EFFECTIVE DIMANENT, VEL A SOLO DEO FIANT, ANGELO TANTUM PASSIVE SE HABENTE.

1. Arguitur primo pro emanatione. - Ratio dubitandi tacta est in fine præcedentis capitis, quia species intelligibiles esse debent connaturales intellectui angelico, alias miraculose et non connaturaliter cum eis crearentur, ergo dimanant ab ejus essentia vel immediate, vel saltem mediante intellectu. Probatur consequentia, quia si sunt connaturales et coævæ ex natura sua, id esse non potest, nisi propter intrinsecam connexionem, quam habent cum natura Angeli, ergo sunt proprietates dimanantes ab ejus essentia: nam hæc tantum solet esse connexio inter naturam subjecti, et proprietatis inseparabilis ab illo. Unde argumentor secundo, quia si istæ species non manant ab angelica natura, non erunt propriæ passiones ejus, erunt ergo accidentia communia, qualia sunt, quæ fieri solent ab agente extrinseco in subjecto tantum passive se habente, ergo nullum est principium asserendi, hæc accidentia esse coæva omnibus Angelis, quia ab illis non manant, et agens extrinsecum, a quo fiunt, non agit ex necessitate naturæ, sed libere, unde non cogitur illas simul cum subjecto producere.

Et confirmatur ex Aureolo, quia inconveniens est ponere in Angelo potentiam passivam naturalem ad tales species, et quod illi non respondeat potentia activa naturalis, per quam possit illa potentia passiva naturalis in actum reduci, ergo datur intrinsecum principium, unde active manent. Tertio redit argumentum supra factum, quia alias licet Angelus sine his speciebus crearetur, nulla violentia ei fieret, et consequenter posset ita naturaliter creari, quod in nostra sententia dici non potest, quia alias posset Angelus naturaliter esse non solum ignorans, sed etiam ad expellendam ignorantiam impotens. Probatur autem sequela, quia violentum est quod aliquis patitur contra internum impetum: ubi autem non datur internum principium, a quo proprietas active dimanet, non datur internus impetus: nam hic solum in potentia activa invenitur, ergo secluso illo interno principio, privatio alicujus formæ non est violenta, ergo nec carentia talium specierum erit Angelo violenta, si ab ejus essentia intrinsece et active non dimanant.

2. Prima sententia. — In hoc puncto omnes auctores, qui negant, habere Angelos has species congenitas, pro certo supponunt non fluere ab essentia vel intellectu Angeli, quia non putant illam carentiam esse contra, vel extra naturam Angeli, sed potius illi naturalem esse putant. Inter eos vero, qui putant, Angelos habere has species concreatas, variæ sunt opiniones. Prima affirmat illas dimanare active et intrinsece ab intellectu Angeli. Ita affirmat Capreolus, in 2, d. 3, quæst. 2, art. 3, ad argumentum Aureoli contra tertiam conclusionem. Quod fere erat secundum a nobis propositum, cui respondet, quod sicut noster intellectus fluit ab anima, ita intellectus Angeli speciebus formatus ab Angeli substantia promanat. Indicat eamdem sententiam Cajetanus 1, 2, quæst. 50, art. 6. Nam licet prius solum dicat, has species esse Angelo congeritas ab auctore naturæ, addit: sicut gravia et levia habent motum a generante. Motus autem genito naturalis non fit sine dimanatione activa a forma geniti, ergo hoc modo sentit Cajetanus fieri species a Deo in Angelis. Et expressius, q. 51, art. 1, in fine, dicens habere Angelum species a Deo, non sic, quasi præfuerit, et accipiat a Deo species, sed quia per hoc illas habet, quia a Deo congenitas naturali sequela ad propriam essentiam possidet, idem clarius in 3 part., quæst. 9, art. 3, in expositione tituli, ubi ait, scientiam inditam Angelo esse proprietatem naturalem ita comitem naturæ, ut eadem actione, qua Angelus

creatur, species intelligibiles illi imprimantur. Ubi Medina idem sequitur, et latius Bannez, d. quæst. 55, art. 2, citatque D. Thomam, 1 part., quæst. 54, art. 4, ad 1, dicentem, quod in Angelo non generatur scientia, sed naturaliter adest. Et in quæst. 55, art. 3, ad 1, quia ibi ait, universales rerum rationes prius secundum naturam esse in mentibus angelicis quam in ipsis rebus. Putat enim, hoc non posse esse verum, nisi species angelicæ ab essentia Angeli fluant, et ibi alia argumenta multiplicat, quæ leviora sunt, et ideo prolixitatis vitandæ causa illa omitto, obiter tamen responsionem attingam. Unde etiam Ripa ibi, licet Bannez opinionem sequatur, dicit, non necessario, sed congruenter illam suadere. Addit tamen locum D. Thomas, 1 part., quæst. 64, art. 1, ubi ait, cognitionem naturalem Angeli consequi naturam Angeli, et ideo in dæmonibus non fuisse diminutam. Inclinat Valentia, 1 p., disp. 6, quæst. 6, in fine, sed ibi solum contendit, has species esse proprietates naturales, quod dicit negasse Ferrariensis. Sed immerito, nam potius alii Ferrariensem pro hac sententia allegant, quia in l. 2, contra Gent., cap. 96, circa rationem 5, dicit, Angelos habere species a natura, ac subinde illis connaturales. Sed hoc generalius est, nec in hoc controversia inter Capreolum et Ferrariensem, sed in modo connaturalitatis, ut dicemus.

naturæ, ergo si illi concreatæ sunt, non ideo sunt, quia sint illi connaturales, sed ex liberalitate, et quadam gratia auctoris naturæ volentis rem in statu perfectiori producere. Sicut etiam creavit Deus hominem cum habitibus, et scientia rerum naturalium, licet non essent connaturaliter debiti ex vi talis naturæ : unde dici possunt illi habitus supernaturales secundum modum, id est, modo præternaturali dati. Ad hunc ergo modum videtur sentire Alensis de Angelis; indicat enim creasse Deum Angelos plenos scientiarum, et specierum intelligibilium, non quia tota illa perfectio esset illis debita connaturaliter, sed propter magnificentiam Dei in statu perfecto sua opera facientis. Unde sicut scientia Adæ fuit infusa per accidens, et quoad hoc supra naturam, ita species Angelorum concreatæ erunt (juxta hanc sententiam) infusæ per accidens, quia habent alium modum connaturalem, quo fiant. Et confirmatur, nam species concreata, et acquisita ab Angelo ejusdem objecti, et æque particularis, est ejusdem speciei, ergo utraque est acquisibilis ab Angelo, ergo altera per accidens est infusa, quando ex libertate Dei fuit concreata.

3. Sententia extrema opposita. - Unde referri potest secunda sententia præcedenti extreme contraria, has species, etiamsi concreatæ sint, non solum non dimanare active a natura Angeli, verum etiam non esse illi connaturales, seu connaturaliter debitas. Hanc opinionem a nemine referri video. Potest tamen non immerito tribui Alensi, et aliis auctoribus, qui simul ponunt in Angelis species concreatas, et a rebus acceptas, eorumdem objectorum, et ad idem genus cognitionis. Et idem sentire debuit Scotus, qui asseruit, quod licet Angelus habuerit concreatas species quidditatum materialium, potuit illas acquirere, si illas congenitas non haberet. Ex hac enim doctrina sequi videtur species datas Angelo a principio non esse proprietates naturales, nec connaturaliter debitas, quandoquidem similes acquirere poterat. Nulli enim rei creatæ debita sunt principia, vel instrumenta operandi, quæ ipsa per suas potentias, et causas secundas potest acquirere, ideo non debentur homini inditæ species, quia potest illas acquirere, ergo si Angelus potest accipere species a rebus, non sunt illi debitæ per solam actionem auctoris

[ocr errors]

4. Tertia eaque vera sententia. Tertia sententia est media inter has extremas, quam veram censeo. Et ad illam explicandam dico primo. Species intelligibiles Angelis concreatæ non manarunt effective ab essentia, vel intellectu Angeli. Hanc sententiam impugnando Capreolum docuit Ferrariensis 2, cont. Gent., cap. 98, circa 3 part. capitis, dub. 2. Et eam sequitur et bene confirmat Molina, 1 p., q. 52, art. 2, d. 2, memb. 3, et Cumelius, in eodem articulo, Pesantius ibi conclus. 3, Daniel Malonius, in 2, d. 3, disp. 11, Rada, in 2 part. controv., in 9, art. 3, qui plures rationes multiplicant, solum tamen attingam, quæ videntur efficaces, alias prætermittam. Imprimis vero persuasum habeo hanc fuisse sententiam divi Thomæ, in dicta quæst. 55, art. 2, ubi ita concludit: Angeli suam intelligibilem perfectionem consequuntur per intelligibilem effluxum, quo a Deo species rerum cognitarum acceperant simul cum intellectuali natura. Quibus verbis satis significat, Deum speciali actione distincta a creatione Angeli efficere has species, simul ac Angelos creat. Et ad 1, repetit, Angelum a Deo habere similitudines creaturarum, quia et est causa creaturarum, et in eo primo similitudines rerum existunt. Item quæst. 56, art. 2, ad 4, dicit, quod si Deus creasset Angelum novum, aliis vel infunderet, vel infudisset speciem talis

Angeli, quam nunc non habent, quia talis Angelus futurus non est, sed tunc illa species non manaret ab essentia Angelorum, ut videtur per se notum, quia proprietas manans ab essentia, supermanat: infunderetur ergo a Deo (ut D. Thomas sentit) per propriam actionem, ergo sentit, eodem modo nunc infundi species, quas Angeli habent. Præterea in 3 part., q. 9, a. 3, sic inquit: per verbum Dei animæ Christi sibi personaliter unitæ impressæ sunt species intelligibiles ad omnia, ad quæ intellectus possibilis est in potentia, sicut per Verbum Dei impressæ sunt species intelligibiles menti angelicæ in principio creationis rerum, ut patet per Augustinum 2. Gennadius, ad lit., cap. 8, ubi et ex comparatione, quam facit, et ex verbo imprimendi, et ex distinctione illius a creatione, manifeste liquet, D. Thomas loqui de actione propria Dei infundentis tales species sine intrinseca emanatione a natura. Nemo enim dicet, Deum impressisse Angelo intellectum et voluntatem, quando illum creavit. Denique in aliis locis solum dicere solet, has species esse congenitas vel concreatas Angelis, nunquam vero ab essentia manare insinuavit. 5. Primo conclusio probatur. - Prima ratio veluti a posteriori sit, quia quæ fluunt ab essentia, sunt a natura determinata, sed ex natura intrinseca Angeli non determinantur certæ species illi necessario concreandæ, sed per divinam providentiam determinantur, ergo signum est, non fluere a natura, sed a Deo infundi. Major videtur per se nota, quia natura uniuscujusque Angeli sigillatim sumpti determinata est sicut in essentiali perfectione sua, ita etiam in omni perfectione aut proprietate, quam ex se potest emittere (ut ita dicam) quia essentia est radix omnium talium proprietatum, unde sicut determinata est, ita determinatæ sunt proprietates, quæ ab illa fluere possunt. Probatur autem minor, quia nunc singuli Angeli solum habent species rerum naturalium, quæ in hoc mundo creatæ sunt, vel producuntur de facto saltem quoad quidditates et species earum, ut habet communis sententia, ergo determinatio ad tales species non est ex intrinseca natura Angeli, sed ex ordine divinæ providentiæ. Probatur consequentia, quia Angelus, verbi gratia, Gabriel, ex natura sua non magis determinat societatem cum his Angelis, quibuscum modo creatus est, quam cum aliis Angelis, cum quibus creari posset, nec ex natura sua postulat fieri cum cœlis et elementis, vel ante illos, vel omnino sine illis, omnibus enim his modis creari posset, et de se indifferens est ad omnes, ergo

quod hoc vel illo modo creetur, a sola divina determinatione, seu libera voluntate decretum est, sed ex hac determinatione aut decreto pendet determinatio specierum intelligibilium, concreandarum cum Angelo, nunc enim recipit species concreatas hujus mundi visibilis, quia cum illo et in illo creatus est: si autem crearetur cum alio mundo, prout posset, illius et non istius species recepisset, si vero crearentur soli Angeli, ita ut Deus decrevisset nullas res materiales creare, non essent infuse Angelis species rerum materialium, sed tantum Angelorum, et si Deus decrevisset, non hos, sed alios Angelos creare, illis dedisset species Angelorum tunc creandorum et non eorum, qui modo creati sunt, sicut nunc dedit Angelis species sociorum et non aliorum, qui creari cum illis possent et creandi non sunt, ergo signum est, hanc determinationem specierum pendere ex libera dispositione Dei, ergo signum est infundi per propriam Dei actionem, et ab essentiis Angelorum non manare.

6. Probatur secundo. Secundo argumentor, vel potius vim ejusdem argumenti aliter declaro, quia si species intelligibiles aliarum rerum cognoscibilium ab Angelo, manant intrinsece ab essentia, seu virtute intellectiva ejus, sequitur habere Angelum, et manare ab illa species omnium rerum et essentiarum creabilium: consequens est falsum, ergo. Sequela probatur, quia omnes res creabiles distributive loquendo sunt cognoscibiles a quocumque Angelo nunc creato, ergo si aliquarum rerum cognoscibilium fluunt necessario aliquæ species ab angelica natura, omnium rerum cognoscibilium species simul fluunt. Probatur consequentia, tum quia non est major ratio de his, quam de illis, tum etiam quia licet non possit simul uti omnibus in actu secundo, simul habet virtutem, a qua omnes manant, et ab omnibus simul in actu primo constitui potest. Et in hoc non se impediunt species, et radix earum æque est naturaliter determinata ad omnes, et e contrario singulæ naturaliter possunt a tali essentia manare, ergo simul emanant. Dices, non esse eamdem rationem de omnibus rebus cognoscibilibus ab Angelo, quia non omnes sunt æque possibiles, quia quædam sunt secundum ordinariam potentiam, aliæ secundum absolutam tantum, et quædam sunt tantum possibiles, aliæ non tantum sunt possibiles, sed etiam futuræ. At hoc refutatum est in primo argumento. Nam ordinaria potentia, vel absoluta in præsenti non distinguuntur, nisi per ordinem ad decretum liberum divinæ voluntatis, quia

« PredošláPokračovať »