Obrázky na stránke
PDF
ePub

præcise spectando ad res ipsas possibiles, de quibus loquimur, omnes sunt ordinis naturalis, et per eumdem modum creationis vel productionis fieri possent, solum ergo quia Deus decrevit has creare et non illas, dicuntur hæ possibiles secundum potentiam ordinariam, aliæ tantum per absolutam, et hæ tantum possibiles, illæ possibiles et futuræ: ergo illæ differentiæ rerum possibilium non referunt ad variandas proprietates Angeli manantes ex illius essentia, quia (ut dixi) illæ non habent determinationem ex decreto libero divinæ voluntatis, sed ex intrinseca natura et perfectione illius essentiæ, a qua manant, ergo.

7. Probatur tertio.- Unde argumentor tertio, seu eamdem difficultatem aliter explico: quia quidquid potest fluere ab aliqua essentia tanquam proprietas intrinseca, sibi inhærens, semper fluit, seu resultat, nisi per miraculum impediatur, sed species rerum possibilium secundum contrariam sententiam possunt fluere ab essentia Angeli, ut patet, quia si Deus voluisset illas res creare, species illarum concrearentur cum Angelo, et ita fluerent ab ejus essentia, ergo etiam nunc fluunt, quia ille fluxus naturalis est, et per resultantiam necessariam, et non impeditur per hoc, quod Deus non decreverit res per illas species repræsentabiles producere, quia species æqualiter esse possunt, sive res existat, sive non, et consequenter, sive aliquando futura sit, sive non sit. Aliter etiam confirmatur et explicatur: nam si Deus nunc novum Angelum crearet, cæteri Angeli omnes possent illum cognoscere, ergo haberent speciem ejus, sed non per resultantiam naturalem, quia quod alicui rei per naturalem resultantiam convenit, semper convenit, ergo daretur illa species per actionem solius auctoris naturæ, ergo idem de cæteris dicendum est.

8. Quæ Barnez comminiscatur circa proximum argumentum. - Quo argumento coactus Bannez, d. art. 2, dub. 1, ad quamdam confirmationem respondens, cum concedat quod in eo casu non possent Angeli cognoscere alium Angelum de novo creatum, nisi nova species eis infunderetur a Deo, nihilominus problema esse dicit, an infusio talis speciei supernaturalis, vel naturalis esset. Nam primum videtur fieri probabile, tum ex eo quod illa species intelligibilis non flueret a natura præexistentium Angelorum tanquam proprietas et passio illorum, alias caruissent prius aliqua proprietate naturali, tum etiam quia ille Angelus creatus denuo supra naturam hujus Universi esset, quia sine illo hoc universum perfectissimum

est in ordine ad finem naturalem. Secundum item fit probabile, quia ille Angelus de novo creatus pertineret jam ad ordinem hujus universi, et consequenter species ejus debita esset omnibus Angelis, quibus secundum naturæ ordinem species totius Universi et partium ejus debitæ sunt, ergo infusio illius speciei esset naturalis, id est, naturaliter debita, saltem debito naturæ universalis, licet non pertineret ad naturam singulorum Angelorum. Sed hæc` imprimis non evacuant vim argumenti, quia illa species non flueret ab intrinseco, et quasi necessitate naturali ab aliis Angelis, sed libere esset illis infundenda, unde sumitur argumentum satis efficax, quod nec reliquæ species coexistentium Angelorum ab eorum essentia manent: quia ad dimanationem intrinsecam proprietatum Angeli, impertinens est, quod Deus decreverit simul vel diversis temporibus Angelos creare, quia inde non variatur intrinseca natura Angeli, nec connexio necessaria cum tali vel tali proprietate, ut videtur per se notum.

9. Nec consonat D. Thomas. Angelus de novo creatus non foret supra, nec preter naram universi. Deinde omnia illa frustra de illo casu dicuntur, et a D. Thomæ doctrina aliena sunt. Frustra enim fingitur, quod si Deus crearet novum Angelum, de novo infunderet speciem ejus, præexistentibus Angelis, multo enim verius dicitur, habituros illam fuisse a principio concreatam, ut expresse docet D. Thomas, q. 56, art. 2, ad. 4. Quia licet Deus denuo crearet novum Angelum, non tamen denuo decrevisset illum creare, sed ab æterno ita se facturum disposuisset, et ideo sicut a principio infudit Angelis species rerum materialium, non tantum earum, quas simul cum Angelis fecit, sed etiam earum, quas decrevit facere, seu prævidit futuras, ita si decrevisset post primos Angelos, alios posteriori tempore facere, omnium species a principio creatis Angelis indidisset, est enim eadem vel major ratio. Unde frustra etiam dicitur, illum Angelum de novo creatum futurum fuisse supra naturam universi, cum esset substantia similis gradu et aliquo genere, vel specie cœteris Angelis, ac subinde ordinis naturalis. Neque universum determinat sibi ex natura rei certum numerum Angelorum, ut sit perfectissimum, sed hoc pendet ex prædefinitione Dei. Quis enim dubitet, potuisse Deum plures Angelos a principio creare, quam nunc creavit, aut si id fecisset, non debuisse omnes illos Angelos ad ordinem, et perfectionem universi

pertinere. Idem ergo est si decrevisset novos Angelos discursu temporis creare: nam illi jam creati ad ordinem, et perfectionem universi pertinerent, quia liberum est Deo vel simul, vel successive mundi perfectionem in his, vel in illis partibus complere. Unde nulla probabilitate cogitari potest, quod creatio illius novi Angeli esset supernaturalis, cum esset ejusdem rationis cum creationibus præcedentium Angelorum. Imo licet attento ordine rerum, quem Deus nunc prædefinivit, possit dici præternaturalis tamen ex suppositione talis casus, nec præternaturalis tunc esset, qui eo ipso præsupponitur alio modo præfinivisse Deum consummationem perfectionis universi, et numeri Angelorum. Ex quo fit consequenter, dubitari non posse, quin infusio talis speciei esset æque connaturalis Angelis, ac sunt species aliarum rerum, quæ simul, vel successive in universo fiunt: quæ non ex natura universali, sed ex propria conditione, et natura Angeli exiguntur, et naturales sunt, licet determinatio earum ordinem universalis naturæ totius universi supponat, ut paulo post declarabimus. Ac denique licet dicamus, in eo casu talem speciem futuram fuisse cognitatem prioribus Angelis, idem relinquitur argumentum, quod illa concreatio specierum non sit per modum emanationis intrinsecæ, cum possit variari, variatis rebus existentibus, vel in aliqua differentia temporis futuris.

10. Probatur quarto, et a priori.- Quarto argumentor, declarando rationem a priori: nam Angeli essentia non potest per seipsam esse species rerum omnium intelligibilium ab Angelo, quia nec illas eminenter continet, nec propter repræsentationem earum per se facta est, et intellectus Angeli manans a tali essentia, non manat constitutus in actu primo, et habens per se eamdem vim repræsentandi, quam habent species, quia essentia, a qua manat, nullo modo in se continet virtute, vel repræsentative res cognoscibiles ab Angelo, ergo eadem ratione non possunt species omnium rerum intelligibilium ab Angelo, manere tali essentia, vel intellectu ejus, in quibus non continentur, nisi tanquam in potentia passiva, aut receptiva. Et confirmatur hæc ratio, quia species intelligibilis requiritur ex parte objecti, non ex parte cognoscentis, ut supra declaravi, ergo non fluunt per se a cognoscente, ut vim cognoscendi habet, nam hæc est condistincta ab objecto ad illud per modum potentiæ passivæ comparatur, quæ dicit ordinem ad objectum, tanquam ad motivum suum, vel tan

quam ad terminum, et materiam, circa quam versatur, non autem efficit illud, nec id, quod supplet vicem ejus, sive per propriam efficientiam, sive per resultantiam naturalem. Et potest hoc amplius declarari, quia species est quasi semen, et instrumentum objecti, ergo ex natura rei ab objecto provenire debet, non a cognoscente, et consequenter quando ad objecto non provenit, vel non potest fieri, debet fieri a superiori agente, quod ideam, vel eminentiam objecti habeat, non ergo potest manare a cognoscente, quod est distinctæ et limitatæ naturæ. Denique si talis esset Angeli cognoscentis natura, ut hæc species ab illa dimanare possent, vix posset probabilis ratio reddi, cur non potius essentia Angeli, vel per se ipsam, vel saltem per suum intellectum eamdem vim repræsentandi haberet, quam habet species sine novarum formarum, vel entitatum multiplicatione.

11. Secunda conclusio.-Specierum infusio a Deo, est Angelis connaturalis. — Dico secundo. Infusio, seu concreatio specierum intelligibilium rerum ordinis naturalis, et species ipsæ formæ sunt connaturales Angelo, ita ut sine miraculo, et aliqua violentia naturali eis negari non possunt. Hanc assertionem docet aperte D. Thomas, locis citatis, et specialiter in dieta q. 55, ad. 2, species angelicas connaturales vocat, quod etiam defendit Ferrariensis supra, et eam proprie intendunt Valentia, et alii, qui has species vocant proprietates connaturales Angelo, non exigendo dimanationem. Et probatur breviter hoc modo, quia ut aliqua forma; vel proprietas sit connaturalis, non est necessarium, ut active fluat ab ea natura, sed quidquid aliud, quod præter activam dimanationem requirit, vel sufficere potest, ut aliqua forma, vel proprietas sit connaturalis, in speciebus angelicis invenitur, ergo sunt proprietates connaturales. Major imprimis probatur ex D. Thoma, 1, 2, quæst. 6, a. 5, ad. 2, ubi docet, formam dici posse connaturalem, vel ex principio activo, sicut calor igni, vel ex principio passivo tantum, ponitque exemplum in motu cœli, quem dicit illi esse connaturalem. Posset item adhiberi in quantitate, quæ respectu materiæ est proprietas illi connaturalis, licet fortasse ab illa active non profluat vel etiam in eadem materia, cui connaturales est esse sub forma, imo naturaliter sine aliqua esse non potest, etiamsi activam connexionem (ut sic dicam) cum illa non habeat. Aliqui etiam putant personalitatem, vel subsistentiam non resultare active a natura humana,

:

cum tamen dubium non sit, quin sit illi connaturalis et licet fortasse probabilius sit resultare active, tamen certius est esse connaturalitatem non necessario postulare efficientiam. Ratio autem ejus, probando alteram partem, explicabitur. Probo ergo alteram propositionem subsumptam, nimirum seclusa efficientia, inveniri in his speciebus, quidquid ad proprietatem connaturalem desiderari potest. Nam imprimis species ipse in sua substantia ordinis naturalis sunt, cum sint, et objectis, et virtutibus naturalibus proportionatæ. Angeli etiam creati sunt cum potentia naturali ad illas recipiendas, ut per se notum est: Deus etiam in eorum infusione, ut auctor naturæ operatus est, non solum in effectione illarum, sed etiam dando illas simul cum natura, et intellectu, quia hoc exigit, et postulat perfectio angelicæ naturam non minus, quam cœlum postulet figuram rotundam, quam Deus in illo simul cum substantia, et quantitate fecit, ipso cœlo tantum passive se habent sine ulla efficientia per modum naturalis emanationis, sed tantum dispositionem illam tanquam sibi connaturalem postulante. Item declarari hoc potest illo argumento proportionali, quod ex materia cœli sumit D. Thomas, d. q. 55, a. 2, quia materia cœli connaturaliter postulat formam sibi concreatam, etiamsi non habeat influxum quasi activum in illam, sed tantum eam postulet per potentiam connaturalem postulantem talem actum ut sibi necessarium, et connaturaliter debitum, ergo eodem modo intelligi potest, et debet connaturalitas in speciebus angelicis, quia etiam Angeli habent potentiam naturalem receptivam illarum, quæ propter perfectionem suam postulat esse completam, quoad actum primum ab auctore suo, cum a nullo alio possit compleri. Et consequenter etiam postulat habere hujusmodi complementum actus primi sibi congenitum, tum propter immaterialitatem, et magnam actualitatem suam, ratione cujus postulat esse semper in actu primo, respectu suorum actuum, tum quia nulla intercedere potuit naturalis ratio, ob quam tali perfectione naturali in principio privarentur, vel cur postea in hoc tempore potius, quam in illo eis tribueretur, ergo signum est, naturale illis esse, a principio illam recipere.

12. Ad primum argumentum in numero secundo. - Ad secundum. - Ad primam ergo rationem dubitandi negatur consequentia, non enim omnis proprietas connaturalis dimanat ab essentia. Nec sola hujusmodi naturalis

dimanatio est ratio adæquata naturalis connexionis inter essentiam, et proprietatem, sed potest fundari in potentia naturali receptiva talis conditionis, ut naturaliter postulet talem actum sibi coævum, ac perpetuo conjunctum, sicut in materia, et quantitate, vel forma explicatum est. Et similiter ad secundum negatur sequela, cum infertur, has species non esse proprias passiones Angelorum, vel ut tollatur quæstio de nomine, distinguitur consequens : nam si propria passio tantum dicatur, quæ manat ab essentia, conceditur illatio. Neque id est ullum inconveniens, quia poterit esse proprietas naturalis alterius rationis, et ita non sequitur esse accidens commune. Illa vero significatio propriæ passionis nimis stricta est, et præter communem usum : nam quantitas vere, ac proprie dicitur passio materiæ, licet ab illa effective non postulat. Unde sumpta propria passione, prout proprietatem debitam, et naturaliter inseparabilem a subjecto significat, sic recte negatum est antecedens, seu prima illatio. Et ita etiam cessat secunda, quia inter accidentia communia, et ea, quæ profluunt ab essentia active, dantur aliqua proprietates connaturales ratione potentiæ passivæ exigentis illas, et tales sunt species Angelorum. Quamvis dici possint esse connaturales ratione potentiæ activæ naturalis; non quia potentia intrinseca Angeli sit activa talium specierum, ut sic enim potius est passiva, sed quia est activa suorum actuum, et in eo non est completa per seipsam, ideo connaturaliter postulat, ut sibi ab auctore suo detur illius principii activi complementum. Unde etiam negatur ultima illatio, scilicet, seclusa naturali emanatione nullum relinqui principium, ad asserendum has species esse coævas, et connaturales Angelo, nam hoc principium sufficiens est ipsa naturalis capacitas, et perfectio, vel (ut ita dicam) exigentia angelicæ naturæ. Quamobrem nihil refert, quod Deus libere, et non ex necessitate naturæ has species conferet, quia, supposita rerum creatione, Deus cætera operatur consentaneo ad unius cujusque rei naturam. Sicut etiam Deus, non ex absoluta necessitate, sed sua voluntate præbet auxilium generale causis secundis, nec ipsæ causæ secundæ sunt aliquo modo principia activa talis concursus, etiam per aliquam naturalem resultantiam, sed postulant illum secundum connaturalem ordinem, et hoc satis est, ut semper detur: sic ergo cum proportione de speciebus angelicis dicendum est.

13. Ad confirmationem Aureoli. - Et hinc

retur.

[ocr errors]

ad confirmationem Aureoli respondemus, tiam pateretur Angelus, si speciebus privafore quidem inconveniens, si aliqua daretur potentia receptiva ordinis naturalis, cui non responderet potentia activa ordinis naturalis, a qua posset in actum reduci, nullum vero esse inconveniens, quod illa potentia non sit creata, sed ipsamet potentia auctoris naturæ, quia etiam illa secundum naturæ ordinem immediate aliquando operatur ad complendam perfectionem, quam creatura exigit. Ut paret in exemplo proxime dato de concursu Dei, qui naturalis est, licet immediate a solo Deo conferri possit. Item in creatione animæ rationalis, ad quam materia est in potentia naturali etiam proxima, quando est organisata, et nihilominus a solo auctore naturæ potest in actum reduci et sicut in hoc exemplo id non provenit ex imperfectione, sed potius ex animæ rationalis perfectione, ita in præsenti ex perfectione angelicæ naturæ provenit, quod ejus capacitas naturalis in hac parte a solo auctore naturæ possit expleri.

14. Ad tertium argumentum. — Quoad violentiam. Tertium argumentum petit, an fieret violentia Angelo, se illi non darentur species. In qua omittenda est quæstio (fortasse de nomine) an Deus aliquid faciens, vel non faciens in rebus creatis, miraculose, seu extraordinarie contra naturas earum, sit dicendus vim facere creaturæ. Et, ut dubium procedat, ita nunc loquimur, supponendo, posse Deum rebus violentiam facere. Quo supposito, respondeo ad argumentum, negando sequelam, quia revera violentia inferretur Angelo, privando illum speciebus, aut eas debito tempore non præbendo. Falsumque est, quod in probationem sumitur, non esse violentum, nisi quod est contra impetum activum, ut, in 1, 2, latius tractandum est nunc autem breviter explicatur, quia violentum in universum est, quod est contra naturalem appetitum, etiamsi illæ sit potentiæ passivæ exigentis, et postulantis talem actum ad suæ naturæ complementum, ut aperte colligitur ex D. Thoma, 1, 2, q. 6, a. 5, ad. 2, et hic naturalis appetitus dicitur internus impetus, gratisque limitatur ad appetitum naturalem potentiæ activæ. Nam certe potentia activa, ut est in actu primo, prius tempore, vel natura, quam agat, non habet majorem impetum ad Angelum, quam materia habet ad formam, et tamen sufficit ad violentiam privativam, ut sie dicam, qualis censetur esse, quando naturale agens, positis omnibus requisitis ad agendum, concursu generali privatur : similem ergo violen

15. Deinde quoad coactionem. Hæc autem procedunt de violentia communiter sumpta, ut est communis rebus cognitione carentibus, nam violentia, ut est etiam coactio propria, est contra appetitum elicitum, quæ in hoc convenit cum violentia, quod potest etiam per privationem solam fieri, quando illa est contra internum impetum appetitus eliciti: et sic etiam esse potuisse violentia, et coacta carentia specierum in Angelo, quia esset contra appetitum elicitum, ac desiderium ejus, et quia illud desiderium est etiam naturale, vel quoad exercitium, quatenus Angelus naturaliter amat seipsum, suamque perfectionem, vel saltem quoad specificationem, quia esset conformis illi appetitui naturali, quo omnis homo naturaliter scire desiderat, ideo ex hac parte talis denegatio specierum potest dici Angelo et coacta, et violenta, considerata rei natura: nam per gratiam, et libertatem posset Angelus ita suam voluntatem cum divina conformare, ut illa carentia non esset illi simpliciter coacta respectu voluntatis, semper tamen esset violenta respectu naturæ. Posito autem illo casu mirum non est, quod Angelus et esset perpetuo ignorans res illas, quarum species illi datæ non essent, et impotens ad illam ignorantiam per seipsum expellendam. Quia omnis creatura potest a suo auctore propria perfectione privari, etiamsi cum violentia id faciat, et cum potentia, cui creatura non potest resistere. Unde, ut species sint naturales, satis est, quod semper sint naturæ debitæ, et quod auctor naturæ, ut talis est, per actionem ipsi Angelo connaturalem, vim illam auferre possit.

CAPUT VIII.

UTRUM ANGELUS SPECIES RERUM OMNIUM UNIVER-
SALIUM, ET SINGULARIUM EXISTENTIUM AD OR-
DINUM NATURÆ PERTINENTIUM CONCREATAS HA-
BEAT.

1. Tres rerum ordines distinguuntur. - Ut punctum difficultatis explicetur, nonnulla supponenda sunt, quæ partim sunt certa, partim in sequentibus disputanda. Distinguendi autem sunt tres ordines rerum : nam quædam sunt supernaturalis ordinis, ut gratia, miracula: aliæ ordinis (ut ita dicam) liberi, ut cogitationes cordium, et actus voluntatis: aliæ ordinis naturalis, ut condistinguitur tam a superna

turali, quam a libero, ut coli, elementa. In præsenti ergo non loquimur de duobus primis ordinibus, quia uterque modo suo excedit naturalem cognitionem angelicam, et ideo ex natura rei necessarium non est, ut Angeli habeant, vel quomodo res illas cognoscant, in sequentibus capitibus dicemus. Res autem tertii ordinis subdistingui possunt in res quæ in hoc universo creato continentur, et in aliqua differentia temporis habitura sunt existentiam: et res possibiles, quæ nunquam erunt, sed in thesauris divinæ omnipotentiæ latent. De his posterioribus dicam in capite decimo, hic de solis prioribus agimus, quia de illis hactenus tractavimus, ex quibus nonnulla supponenda sunt. Primum est, Angelos habere species innatas omnium rerum creatarum, et creandarum ab initio mundi usque ad finem, non solum quoad genera, et species, sed etiam quoad individua hoc enim probant omnia, quæ hactenus adduximus.

2. Resolutio quæstionis, quoad speciem essentiæ, et existentiæ.—Quia vero etiam individua considerari possunt secundum esse essentiæ, vel secundum actualem existentiam præsentem, præteritam, vel futuram, ideo quæri potest, an secundum hos tres, vel quatuor status repræsententur per easdem, vel per diversas species, et si per easdem, quomodo ad hæc omnia eadem species sufficiat. Sed quod attinet ad essentiam, et existentiam rei singularis, supra contra Scotum ostensum est, respectu rerum aliquando existentium eamdem esse speciem intelligibilem, per quam Angelus utrumque cognoscit, quia essentia rei singularis existentis, non distinguitur in re ab ejus existentia, et licet a nobis ratione formali distinguantur, separari non possunt in cognitione intuitiva angelica: nam Angelus intuendo, verbi gratia, cœlum perfecte, et prout in se est, illud cognoscit, et ideo visio illa essentialiter est quidditativa talis objecti, est ergo cognitio rei secundum esse essentiæ, et simul est cognitio existentiæ, quia est cognitio intuitiva. At species, per quam fit talis cognitio, una est, ergo illa eadem sufficienter repræsentat rem illam secundum esse essentiæ, et existentiæ. Quapropter etiamsi aliquando talis res non existat, et ideo abstractive secundum solum esse essentiæ cognoscatur, ad illam cognitionem non est necessaria species distincta ab altera, per quam essentia existens cognosci potest intuitive simul, et quidditative, quia illæ duæ cognitiones se habent ut includens, et inclusum nam cognitio perfecta rei existentis

includit cognitionem existentiæ, et addit peculiarem modum cognoscendi illam actu existentem, altera vero solum præscindit ab hoc modo, et eamdem essentiam repræsentat; ergo idem principium sufficiens ad primam, a fortiori sufficit ad secundam: nam quod potest plus, potest etiam minus, quando id, quod est minus, in majori includitur. An vero e contrario species repræsentans essentiam rei in Angelo, cadem repræsentare possit actualem exis- . tentiam, vel an tune oporteat addi aliquid tali speciei, licet in superioribus obiter dixerimus, eamdem speciem sufficere, tamen propter opiniones et ad totius rei majorem declarationem, de illis tribus modis cognoscendi existentiam actualem, ut præsentem, præteritam, vel futuram, in sequentibus capitibus dicemus.

3. Quid resolvendum quoad speciem gradus generici, specifici, et singularis.-Vere resolutionis assertio prima.—Simile dubium tractari solet de speciebus generum, specierum, et individuorum, an scilicet, non solum Angelus habeat horum omnium species, sed etiam tales species inter se diversæ sint. Nam Scotus, in 2, d. 3, quæst. 10, sentit, has species esse distinctas, cum dicat habere Angelos innatas species rerum universalium, non tamen singularium. Ego vero juxta ea, quæ hactenus disputavimus, existimo imprimis, Angelis non esse necessarias peculiares species universalium prædicatorum, seu generum, et specificarum naturarum, cum species singularium habeant. Probatur quia illæmet species singularium repræsentant quidditates earum, ergo repræsentant rationem specificam, et genericam, sine quibus res singularis quidditative cognosci non potest, sicut ab Angelo cognoscitur. Dices: quamvis non cognoscat rem singularem, nisi cognoscat universalia in illa contracta, tamen ad cognoscenda ipsa universalia præcise, et abstracte, indiget speciebus repræsentantibus universalia. Respondetur negando consequentiam, etiamsi in Angelo talis cognitio admittatur, quia ut paulo antea dicebam, idem principium, quod sufficit ad majus, sufficit ad minus, quod in majori includitur, sed cognoscere speciem præcise, et abstracte, minus est, quam cognoscere quidditative individuum, in quo illa includitur, ergo licet Angelus velit specificam naturam præcise contemplari, sufficit illi species intelligibiles cujuscumque individui illius naturæ, quia pro sua libertate potest non uti illa specie secundum totam repræsentationem suam, sed tantum quasi ex parte, sicut de aliis speciebus Angelorum uni

« PredošláPokračovať »