Obrázky na stránke
PDF
ePub

versalibus ex parte rerum repræsentatarum infra dicemus.

4. Assertio secunda bipartita.—Deinde addo, tales species abstracte, ac præcise repræsentantes universalia, non esse consentaneas angelicæ naturæ, ac proinde illi non infundi, et si aliquo modo in eo inveniuntur, potius esse acquisitas, quam infusas. Probatur prior pars, quia illæ species sunt Angelis maxime connaturales, per quas unusquisque potest res perfectissime cognoscere, quantum sibi possibile est, sed species repræsentantes naturam specificam præcise et abstractam ab omnibus individuis, non sufficiunt ad cognoscendam talem naturam perfectissimo modo Angelo possibili, ergo tales species non sunt consentaneæ naturæ angelicæ, ergo tales species illis non infunduntur, quia auctor naturæ illa providet, quæ ad convenientem naturæ operationem necessaria sunt, non illa, quæ a perfectione naturæ deficiunt. In qua ratione sola Minor aliqua declaratione indiget : nam cætera per se clara videntur. Probatur ergo et declaratur illa propositio, quia natura specifica si consideretur, ut quid potentiale, comparatur ad individuum, ut potentia ad actum : omnis autem potentia perfectius cognoscitur, ut reducta in actum, quam in potentia tantum, ergo specifica natura abstracte, ac præcise concepta, imperfecte cognoscitur et confuse, comparatione facta ad cognitionem ejus in individuo, quando individuum ipsum distincte et prout in se est, quidditative videtur, prout ab Angelis singularia cognoscuntur. Si vero natura specifica consideretur tantum, ut totum actuale, sie etiam in quolibet individuo exactissime et perfectissime cognoscitur, quantum ad id, quod commune esse potest: et ulterius eo ipso, quod illud commune secundum determinatum modum et gradum in aliquo individuo cognoscitur, distinctius, et clarius percipitur, et (ut ita dicam) magis penetratur, ergo solæ species singularium rerum possunt perfectissime repræsentare Angelis universalia, ac proinde illæ tantum sunt connaturales Angelis saltem quoad infusionem. Unde facile probatur ultima pars, quia ista species non postulant infundi, ergo si aliquo modo sunt in Angelis, erunt tantum acquisitæ: an vero sint, statim dicam.

5. Objectiones. Sed contra priorem partem objici possunt argumenta communia. Pri• mum, quia ad perfectam scientiam necessaria est scientia universalium, cum, teste Aristotele, scientia non sit de singularibus, sed de

universalibus, sed Angelis naturale est, ut habeant perfectam scientiam inditam, ergo naturale etiam est, ut universalia cognoscant, ergo ut species universalium habeant. Secundo, quia saltem in rebus materialibus, non videntur singularia posse per se primo repræsentari per species immateriales, quæ abstrahunt a materia signata, ob quam causam intellectus humanus dicitur, non posse directe cognoscere singulare, ergo species angelicæ per se repræsentant naturam communem, singularia vero quasi per accidens, aut secundario, vel virtute intellectus, ut supra ex quorumdam sententia retulimus. Tertio, quia natura generica et specifica, ut talis est, non potest cognosci, nisi ejus communitas cognoscatur, sed illa communitas non potest cognosci per conceptus proprios rerum singularium, quia per illos potius cognoscitur natura communis contracta, ergo. Ad hæc vero facilis est responsio.

6. Solvuntur. Data resolutio valet etiam in speciebus nostris. — Ad primum respondemus imprimis, de singularibus dari in Angelis perfectam scientiam, sicut datur etiam in Dco: quia illa scibilia sunt ab eo, qui rerum naturas, vel entitates, prout in se sunt, cognoscere valet scientia autem humana, quia imperfecta est, alia speciali ratione dicitur esse universalium, quia non potest de singularibus proprias et individuas conditiones per propriam scientiam cognoscere, sed secundum prædicata communia scientiam illorum habet. Addo vero ulterius, Angelos cognoscendo singulario, in ipsis cognoscere universalia, ipsorum singularium essentias et convenientiam, vel differentiam eorum inter se, evidenter intuendo, ut jam dicam. Ad secundum negatur antecedens : nam species spiritualis potest rem singularem materialem directe et proprie repræsentare, quia repræsentatio speciei intelligibilis non est per convenientiam in esse naturali cum re repræsentata, sed altiori modo, ut recte dixit D. Thomas, quæst. 57, art. 2, ad 2, et exemplo divinarum idearum optime convincit. An vero ita sit in intellectu accipiente species a rebus materialibus medio phantasmate, controversia est in ultimo tractatu disputanda. Ego vero sentio idem esse dicendum de intellectu humano juxta capacitatem ejus : nam licet dicatur speciem accipere a rebus, abstrahendo, illam a phantasmatibus, non est id intelligendum de abstractione in repræsentando, sed in essendo, ut ibi latius dicemus. Ad tertium negatur minor,

nam communitas naturæ non est aliquid in re distinctum a singularibus, sed est similitudo inter ipsa singularia, quæ sub ratione rei communis per modum nostrum concipiendi abstrahitur, potest tamen sufficienter tota rei essentia sine tali abstractione cognosci nam ad hoc satis est cognoscere fundamentum illius communitatis, vel universalitatis, quam nos cognoscendo facimus.

7. Utrum Angelus peculiari conceptu cognoscat universalis. - Pars affirmans.-Petitur autem in illo argumento, utrum Angeli cognoscant prædicata communia generum, ac specierum per proprios et præcisos conceptus earum, per quos actu non cognoscant singularia. Partem affirmantem supponunt Scotus et omnes, qui Angelo tribuunt species proprias universalium distinctas ab speciebus singularium: nam illas dicunt esse sine istis, vel saltem esse posse, et per illas non cognoscere Angelos singularia, ergo cognoscunt universalia et communia, a singularium cognitione abstrahendo. Nec D. Thomas in hoc videtur huic sententiæ contradicere, nam licet dicat, Angelos habere species singularium non acceptas a rebus, per illas dicit cognoscere tam universalia quam singularia, quamvis modum cognoscendi non declaret: et eodem fere modo loquuntur Thomista. Ratione suaderi potest, hunc modum cognoscendi esse possibilem Angelo, quia liberum est illi uti specie intelligibili adaquate, vel inadæquate prout voluerit, quando ex parte rei non invenitur repugnantia, sed cognitio naturæ universalis abstrahendo a singularibus solum est inadæquata respectu specie intelligibilis rem singularem repræsentantis, et nullam repugnantiam involvit, ut constat, quia individuatio non est de intrinseca ratione naturæ communis, ergo.

8. Pars negans suadetur. - Contraria nihilominus persuaderi potest primo, quia impossibile est concipere naturam communem a singularibus abstractam, nisi distinguendo illam a singularibus saltem ratione, sed Angelus non potest hanc distinctionem suo intellectu facere, ergo nec potest naturam communem abstractam concipere. Major patet, quia eo ipso, quod unum separatur ab alio, ab illo distinguitur, utique eo modo, quo separatur : unde si sola cognitione separatur, ratione distinguitur. Hoc autem esse impossibile Angelo probatur, quia cognoscens rem sicuti est, non potest in illa distinctionem rationis fingere alioqui non cognoscet illam, sicut est, cum talis distinctio in re non sit, sed Angeli co

gnoscunt res, sicut in se sunt, ergo non abstrahunt, nec distinguunt naturam communem a singulari. Secundo, quia alias Deus etiam haberet hujusmodi cognitionem naturæ universalis abstractæ, quia hoc non repugnat Deo propter simplicitatem suam: nam quidquid potest Angelus diversis conceptibus cognoscere, potest Deus uno simplicissimo, si alias ex parte objecti non sit repugnantia. Unde si Dens non potest illam abstractam cognitionem habere, solum est, quia cognoscit res, sicut sunt, sed in hoc Angeli Deum imitantur, ergo illi etiam non possunt illo modo universalia cognoscere. Et hoc argumentum confirmat supra D. Thomas, quatenus species et cognitionem universalium et singularium in Angelo per ideas et cognitionem Dei declarat. Tertio, quia cognitio universalis naturæ abstractæ est valde confusa, et quodammodo ficta, quia cum natura in re non habeat talem essendi modum, conceptus communis de illa confictus esse videtur, ergo Angelo repugnat.

9. Pars utraque probabilis censetur et satisfit rationibus partis negativa. In hoc puncto utraque pars facile defendi potest, nulla enim datur repugnantia in tali modo cognoscendi, neque ex parte rei cognoscendæ, ut fundamentum prioris sententiæ ad minimum probat, neque ex parte Angeli, ut facile patebit respondendo ad rationes posteriores. Nam prima ratio ad summum probat, non posse Angelum facere illam distinctionem rationis per illum actum, quo cognoscit rem singularem actu, sicut est. Potest autem Angelus pro arbitrio suo non cognoscere actu aliquod singulare, et tunc facere cognitionem naturæ communis, ex qua distinctio rationis resultet. Imo etiam si Angelus non cesset ab actu intuitivo rei singularis, si simul velit abstracte contemplari specificam naturam ejus, non involvitur repugnantia, quia tune si quæ resultat distinctio rationis, non sit per actum, quo videtur res, ut in se est, sed per alium, quo non ita videtur, et hoc non repugnat. Nam beatus videns Deum, licet per ipsam visionem non distinguat ratione attributa divina, per cognitionem naturalem, quam simul de Deo habet, potest illa distinguere.

10. Quid sit cognitio rei sicuti est.-Dices, repugnare Angelo cognoscere aliquod naturale objectum per propriam speciem, et non sicuti est. Respondeo, illud sicuti est, esse æquivocum : quivocum nam potest significare modum existendi, quem in reipsa habet, et sic, licet antecedens sit verum, respectu cognitionis in

tuitivæ, et propriæ rei singularis existentis, cognoscere possunt. Quamvis absolute non repugnet, imo necessarium sit, talem cognitionem in Angelis ponere de objectis communibus, quæ distinctius cognoscere non possunt: aliqua enim esse hujusmodi in sequentibus videbimus. Et hinc magis explicata relinquitur ultima pars assertionis in fine, num. 4., in qua sub conditione dixi, quod si Angeli habent species repræsentantes universalia præcisa, illæ non sunt infusæ, sed acquisitæ. Quia licet istæ species non infundantur, si Angelus aliquando exerceat actum abstractæ cognitionis naturæ communis, ex vi illius actus cognitionis abstracte poterit relinqui in potentia Angeli aliqua species naturæ sic cognitæ: erit ergo illa species acquisita. Oportet autem considerare, si talis species relinquitur, solum esse per modum memoriæ rei præteritæ, ut infra dicam : ideoque immediate non repræsentat naturam communem, sed repræsentat actum, quo illa natura abstracte fuit cognita. Nam per illam speciem recordari potest Angelus, se talem habuisse, et quia non potest illius actus, prout in re præcessit, recordari, nisi de illo cognoscat, fuisse actum abstractæ cognitionis talis naturæ, ideo mediate, et quasi in obliquo naturam abstractam repræsentat. Et hactenus de speciebus rerum in aliqua differentia temporis existentium.

non vero respectu omnis actus cognoscendi Angeli, quia potest habere cognitionem abstractivam, quæ ad rem actu existentem, vel singularem non terminetur. Unde si antecedens in hoc sensu universali sumatur, negandum est, quia petit principium, sumendo id, quod est in controversia. Aliter vero illud sicuti est, potest significare modum essentiæ, vel existentiæ, et ita est verum juxta proportionem cognitionis, et sic Angelus cognoscens naturam specificam abstracte, cognoscit illam, sicuti est in esse essentiæ, seu specifico, verbi gratia, esse rationalem, vel intellectualem in tali gradu, et modo essentiali, et talis cognitio rei sicuti est, non necessario excludit omnem distinctionem rationis, sed potest illam facere, vel saltem fundare. Hæc enim duo etiam distinguenda sunt: nam sola directa cognitio naturæ universalis non facit proprie, et formaliter distinctionem rationis, sed facit proximum fundamentum ejus: nam remotum est in reipsa distinctio autem completur per reflexam comparationem inter rem sic cognitam, et in reipsa existentem, quam fortasse Angelus consequenter habere potest, quia illa cognitio etiam est vera, et non est, cur repugnet Angelo. Neque in hoc oportet Angelum Deo æquiparare, quod fit in secunda ratione, quia licet isti actus non sint impossibiles, sunt imperfecti aliquo modo, et ideo repugnant Deo formaliter, licet eminenti modo Deus cognoscat omnia, quæ per illos cognosci possunt. Se- UTRUM ANGELUS PER SPECIES A PRINCIPIO SIBI cus vero est de Angelis, quibus non omnis imperfectio repugnat. Per quod tertia ratio solvitur. Nam quod ibi additur, conceptum naturæ communis in communi, esse conceptum fictum, falsum est, quia est conceptus præcisus a singularium cognitione, quod sine ulla fictione sit, quia per illum conceptum non cognoscitur, naturam cognitam habere in re modum existendi, quem habet in cognitione, et ideo nihil cogitatur, nec fingitur, sed solum per illum actum unum sine alio cognoscitur, quod sine falsitate, vel fictione fieri potest, etiam inter ea, quæ a parte rei actu non distinguuntur.

11. De parte affirmante judicium auctoris. -Non est ergo ille modus cognoscendi impossibilis Angelo: quia vero imperfectus est, alienus videtur (ordinarie loquendo) a tam perfecto intelligente, imo etiam videtur otiosus, et superfluus, ideoque existimo, Angelos prudenti modo operantes, non uti hoc genere cognitionis circa illa objecta, quorum habent proprias species, quæ distincte, et ut in se sunt,

CAPUT IX.

INDITAS POSSIT FUTURA COGNOSCERE.

1. Arguitur pro affirmante parte.-Arguitur jam pro negante parte.-Ratio difficultatis oritur ex dictis in capite præcedenti, et in superioribus tacta est, quia ex dictis sequi videtur, posse Angelum ex vi talium specierum futura cognoscere. Probatur, quia Angelus a principio habuit species singularium futurorum, ergo potest per illas talia individua futura cognoscere. Respondebitur ex supra dictis, posse quidem illa, quæ sunt futura, simpliciter, seu ut possibilia cognoscere, non tamen quod futura sint. Sed contra primo, quia species illæ non repræsentant solum res incomplexas, quæ sunt, verbi gratia, subjectum, et prædicatum in propositione de futuro, sed etiam repræsentant connexionem illorum extremorum: nam connexionem illam, quam nos componendo cognoscimus, Angelus simplici actu cognoscit, ergo per simplicem etiam speciem illi repræsentantur, ergo de facto illæ species,

quæ repræsentant Angelo res singulares existentes, repræsentant etiam illam connexionem seu unionem extremorum, quia respectu angelicæ cognitionis illa est quædam res singularis, et individua, ergo per talem speciem incomplexe cognoscunt talem complexionem, seu unionem prædicati cum subjecto. Dices, cognoscere quidem illam, quando est præsens, non vero prius, quandiu est futura. Sed contra, quia species eadem omnino repræsentat rem præsentem, et existentem, quæ a principio fuit indita absque ulla mutatione in ea facta, ergo eadem sufficit ad cognoscendam eamdem rem semper, atque adeo etiam futuram. In contrarium vero est, quia si per illas species possent cognosci futura, Angelus posset etiam futura contingentia cognoscere, quod est contra Scripturam. Sequela patet, quia ratio facta æque de omnibus futuris procedit, quia species angelicæ omnium rerum sunt, sive necessario, sive contingenter sint futuræ. 2. Notatio prima pro resolutione.-Ut punctum difficultatis attingamus, nonnulla clariora supponenda, et expedienda sunt. Et imprimis distinguendus est duplex modus cognoscendi futurum. Unus est, cognoscendo illud in alio, scilicet, in causa, vel in signo causæ, quomodo cognoscitur eclipsis futura in motibus cœlorum, et pluvia futura in signis cœli, ut in colore nubium, vel vento, etc. Alius modus cognoscendi futura, est in seipsis immediate, et directe ipsam veritatem futuram in se intuendo, sicut videtur res præsens, et actu existens: quomodo intelligimus Deum cognoscere, et videre res futuras. Per comparationem autem ad species intelligibiles consideranda est differentia inter hos duos modos,quod prior non fit per propriam speciem effectus futuri, sed ex vi speciei causæ : nam illa sufficit ad talem cognitionem rei futuræ, sine alia specie rei futuræ; posterior autem cognitio, si in Angelo admittatur, fiet per propriam speciem rei futuræ, quia per illam non cognoscitur res in alio, seu ex alio, sed in seipsa : et de hoc modo cognitionis procedit difficultas proposita. Est etiam alia differentia notanda, quod prior cognitio futurorum est per aliud medium cognitum, utique per causam, vel signum, posterior autem fit sine medio cognito per solam speciem, quæ ad rem ipsam cognoscendam conducit, etiamsi ipsa incognita sit. De priori modo dicemus in hoc capite, et de posteriori in sequenti.

3. Notatio secunda. Secundo distinguere oportet futura, nam quædam sunt, quæ na

turali necessitate eveniunt, ut temporum mutationes, etc., alia, quæ contingenter, quorum tres gradus ex Aristotele solent distingui: nam quædam raro, alia frequenter, alia ad utrumlibet evenire contingit. Sed ad rem præsentem alia distinctio eorum magis necessaria est : nam in quibusdam contingentia provenit ex solo concursu, seu occursu plurium causarum naturalium sese impedientium sine interventu alicujus causæ libere agentis: in aliis vero contingentia provenit ex libertate alicujus causæ, quæ effectum promovere, vel impedire pro arbitrio suo potest. De his ergo omnibus, quoad cognitionem directam, quæ immediate fiat ex vi repræsentationis specierum et non ex causæ, vel causarum cognitione, videtur mihi esse eadem ratio, ut in sequenti capite dicam. In cognitione autem per causam est magna differentia, quæ per breves assertiones declarari potest: nam in hoc modo cognitionis vix aliqua gravis difficultas, aut opinionum varietas inveniri potest.

4. Prima conclusio. - Secunda conclusio.-Ejus duplex sensus. Primo ergo certum est, futura, quæ ex causis naturaliter, et immutabiliter agentibus proveniunt, posse per easdem causas ab Angelis certo præsciri, ut futura sunt. Hæc extra controversiam est, ut patet ex D. Thoma, 1 p., q. 57, art. 3, et omnibus ibi, et in 2, d. 3, quia supponimus, Angelos certo cognoscere causas naturales, et efficaciam earum, ergo illis cognitis, ex illis certo scient, quid facturæ sint. Item homines sapientes hæc futura certo cognoscunt, ut Astrologus futuram eclipsim et similia. Secundo assero, Angelos posse certo cognoscere futura contingentia, quæ a solis causis naturalibus sine interventu alicujus causæ liberæ eventura sunt, non vero ut contingentia sunt, sed ut necessaria: sub duplici enim respectu talia futura considerari possunt. Primo sub respectu ad solam causam proximam, sine consideratione aliarum causarum naturalium, quæ occurrere possunt et effectum impedire. Et sic manifestum est, cognitionem in tali causa non posse esse certam etiam Angelis, quia medium cognitionis non est infallibile, cum impediri possit. Nec refert, quod altera causa, quæ intervenire potest, sit ejusdem generis, id est, effectiva, vel alterius, ut materialis, quia quæcumque sit, incertitudinem effectus futuri inducit.

-

5. Probatur vero in secundo sensu. - At vero contemplando effectum futurum sub altero respectu ad integrum concursum

omnium, tam efficientium, quam materialium, eumque comprehendendo, certissime cognoscetur, quis effectus eventurus sit, vel non sit. Probatur, quia ex illo cumulo causarum sic concurrentium necessario provenit talis, vel talis effectus nam omnes naturaliter agunt, seu causant, ut supponitur. Unde si se possunt impedire, necessario se impedient, et vel prodibit effectus monstrosus, et talis præscietur, vel omnino impedietur effectus, et hoc ipsum præscietur. At vero Angeli cognoscunt, non solum singulas causas naturales proxime agentes, sed etiam dispositionem materiæ, et totum cursum causarum cœlestium, et terrestrium tunc concurrentium possunt actu considerare, ergo possunt certo cognoscere futurum effectum, quia sub ea ratione non contingens, sed necessarius est, et ita sine dubio comprehenduntur a D. Thoma, in dicto art. 3, et 3 contr. Gent., cap. 154, sub illa assertione, qua affirmat, Angelum certo cognoscere quæ de necessitate eveniunt. Nam, ut ipsemet docet, 1 contr. Gent., cap. 67, ration. 3, ea, quæ eveniunt a causa contingente completa, et non impedita ex necessitate eveniunt. Unde ibidem probat, Deum posse certo cognoscere talia futura, quia certo cognoscit omnes causas, quæ illa impedire possunt et an impediant, necne: ubi etiam Ferrariensis notat, talem cognitionem non esse contingentis, ut contingentis, sed ut necessarii, et ideo esse posse certam. Quod totum in gradu suo in Angelis locum habet.

[ocr errors]

5. Idem D. Thomas et alii faciunt pro conclusione. Unde idem D. Thomas, quæst. 8, de Veritat., art. 12, optime dixit, quod Angeli virtute naturali scire possunt, quæ in causis naturalibus sunt determinata, vel in una tantum causa, vel in collectione plurium, quia aliquid est contingens respectu causæ unius, quod respectu concursus plurium causarum est necessarium. Angeli autem omnes causas naturales cognoscunt, ergo hæc cognitio in eis locum habet. Et idem in re docent in 2, d. 7, Albertus, art. 5, Durandus, quæst. 3, num. 4, Pesantius, dicta quæst. 57, art. 1, in principio, et ibidem Ripa. Neque huic veritati contradicunt, qui generaliter loquentes, negant, Angelum posse naturaliter contingentia cum certitudine cognoscere, quia vel loquuntur formaliter de contingentibus, ut contingentia sunt; et sic videtur loqui Alensis, 2 part., quæst. 26, memb. 4, et Bonaventura, in 2, d. 7, 2 part., art. 4, quæst. 3, Argentina, quæst. 1, art. 3, Ægidius, quæst. 2, art. 1,

[ocr errors]

et Marsilins, in 2, quæst. 7, art. 1, 2 part., illius, post septimam conclusionem, vel hos effectus absolute contingentes vocare nolunt, sed potius necessarios, ut Gregorius, in 1, d. 38, art. 1, et idem fere dixi in disput. 19 Metaphysicæ, sect. 19, concl. 2, et tradit Corduba, in quæstion., quæst. 55, dub. 4. Dico autem fere, quia in hoc potest esse quæstio de nomine, ut statim dicam.

6. Richardus contrarium problematice tuetur. At vero Richardus, dicta d. 7, art. 3, q. 1, opinionem quamdam in contrarium refert, eamque problematice defendit, nimirum, non posse Angelum certo cognoscere naturales effectus a causa naturali impedibili eventuros, etiamsi totum ordinem causarum naturalium cognoscat et consideret. Et pro eadem opinione relatum invenio Hervæum, ibi art. 2. Carthusianus autem ibi, quæst. 4, non solum illam approbat, sed contrariam etiam erroris damnat, propter quemdam articulum Parisiensem, quem cum Richardo allegat. Bannez autem licet tam gravem censuram priori sententiæ non tribuat, graviter nihilominus illam improbat et audacia notat, cum quo sentit etiam Malonia, dicta distin. 3, disput. 14. Fundamentum hujus sententiæ est, quia illi effectus simpliciter sunt contingentes, ergo possunt esse, et non esse, ergo non possunt certo præsciri in suis causis. Item quia sæpe sunt effectus per accidens, qui ad nullam causam per se reduci possunt, quia illam non habent, ergo nec possunt in causa cognosci. Tertio, quia nunquam potest esse certum, quod talis causa impedienda non sit, quia infinita impedimenta, vel mediantibus Angelis, vel hominibus intervenire possunt. Quarto addunt aliqui illud Sapien. 8, ubi singulariter tribuitur divinæ sapientiæ, quod scit signa et monstra, antequam fiant, et ecentus temporum, et sæculorum.

7. Judicium auctoris. Bannez obiter refellitur. Dico tamen vix posse in hoc puncto contrarietatem, opinionum inveniri, nisi aliqua æquivocatio, vel quæstio de nomine intercedat. Nam ratio facta est demonstratio, quia effectus, qui habet necessitatem in pluribus causis simul sumptis, potest certo cognosci in omnibus illis causis simul consideratis. sed hanc necessitatem habet effectus contingens respectu alicujus causæ naturalis præcise sumptæ, sit in ordine ad omnes alias causas simul occurrentes consideretur, ergo potest in illis certo præsciri, quando omnes illæ causæ naturales sunt et certo constat, nullam liberam interventuram esse. Quod evidentius

« PredošláPokračovať »