Obrázky na stránke
PDF
ePub

tes divinitatem, divinationem usurpant. Nam sæpe enuntiant, quæ sibi aliquibus signis sunt probabilia, et sæpe quæ in aliquo loco distanti jam inchoata sunt, et quodam naturali ordine huc sunt perventura, et sæpe, quæ ipsi facere disponunt, et ideo facile ac sæpe decipi solent et decipere, ac propterea ne mendaces agnoscantur, sæpe ambigue loquuntur, ut præter Augustinum supra, notant Hieronymus, in c. 41, Isai., Tertullianus, in Apologet., c. 22, et Cyprianus, lib. de Idol. vanit., Eusebius, d. lib. 5, de præparat. Evang., cap. 10, et Lactantius, lib. 1, cap. 8, et lib. 2, cap. 14 et sequentibus, et Justinus, in orat., ad Gen., Athanasius, lib. Quæstion, ad Antioch., quæst. 27. Neque negant isti Patres, aliquando posse dæmones futura certo cognoscere, physica (ut ita dicam) certitudine, quando scilicet, ex causis naturalibus tantum eveniunt, sed dicunt, ordinarie eorum cognitionem esse incertam, quia etiam ea, quæ naturalia esse videntur, possunt divina providentia, vel per sanctorum Angelorum operationes impediri, ideoque cum dæmones illa prædicunt tanquam omnino certa et per divinitatem cognita et prævisa, semper mentiuntur et sæpe in rebus ipsis decipiuntur, et decipiunt. Docet tandem Augustinus interdum dæmones scire cum certitudine futura etiam libera per revelationem sanctorum Angelorum, Deo id ita disponente propter occultas suæ providentia rationes: de qua re in libro quarto sermo redibit.

22. Probatur secunda pars. - Angeli suum casum non præcognoverunt.-Addidi autem in secunda parte assertionis, aliqua esse futura, quæ nec per conjecturam possunt ab Angelis naturaliter cognosci. Quod etiam D. Thomas et alii docent de his futuris contingentibus, quæ raro eveniunt, vel etiam ad utrumlibet. Nam in contingentibus ea potius præsumi possunt eventura, quæ frequenter conveniunt, ergo cum istis sint opposita ea, quæ raro eveniunt, non poterunt hæc etiam per conjecturam cognosci. Et eadem ratione, si ex utraque parte æqualis est contingentia, æqualia etiam erunt indicia vel conjecturæ, ergo utraque pars erit æque ignota. Atque in hunc modum dixit Anselmus, dicto libro de Casu diaboli, cap. 21, Angelos non fuisse præscios sui casus etiam per conjecturam seu verisimile judicium. Quod ipse probat ab inconvenienti, quia alias non posset tunc Angelus non tristari et dolere de suo casu futuro, etiam probabiliter tantum existimato, quia cum esset tunc justus et sanctus, talis jactura esset suo proposito, ac volun

tati valde contraria, ergo non posset non multum illum affligere, quod esset contrarium illi statui, qui respectu Angelorum quasi innocentiæ status erat. A priori autem ratio est, quia Angelus summa facilitate poterat non cadere, quia hoc a sua voluntate pendebat, et ad bonum erat magis propensus tam inclinatione naturæ, quam virtute gratiæ, ergo non habebat, unde probabiliter crederet, se lapsurum, licet suam mutabilitatem non ignoraret. Ad hunc ergo modum multa alia futura prorsus ignorant.

23. Moderatio proxima doctrinæ.-Oportet autem advertere, consideranda esse hæc futura in individuo et cum particularibus circumstantiis, ut in tali gradu incertitudinis, seu occultationis constituantur. Fieri enim potest, ut aliqua in communi spectata videantur contingentia ad utrumlibet, vel raro, quæ in particulari cum talibus circumstantiis verisimiliter conjectari possint, eventura, ut hominem studiosum, et bonis moribus et habitibus præditum, tentatione prostrari ex suo genere, vel rarius, vel saltem ad utrumlibet contingens est: et tamen talis opportunitas, talesque circumstantiæ occurrere possunt, ut id fiat verisimilius. Ut ergo futurum sit occultum Angelo in dicto gradu, oportet, ut in particulari et omnibus circumstantiis inspectis, modus ille, seu gradus contingentiæ perseveret. Sicut e contrario, ut possit dæmon futurum verisimiliter cognoscere, necessarium est, ut indicia in particulari jam præsentia sint: nam si illa sint adhuc futura, et pendeant ex arbitrio vel hominis vel Angeli, non poterit major conjectura ex illis sumi, quam de ipsis habeatur, et ideo dicunt Patres, dæmones non posse futura prænoscere, sed præsentia, quia tantum ex præsentibus futura æstimare possunt. Et hactenus de priori modo cognoscendi futura contingentia in alio, seu per medium cognitum.

[blocks in formation]

Quia ista futura per se spectata, seu ex parte objecti, cognoscibilia sunt certa scientia antequam fiant, ergo etiam ab Angelo sciri poterunt. Antecedens probatur ex divina scientia, quia Deus illa præscit, et non in causa, ut dictum est, vel saltem non in sola illa, sed in seipsis, ut ex materia de scientia DEI supponitur: non posset autem illa scire, nisi ipsa essent scibilia secundum se, ergo ex parte sua scibilia sunt. Et declaratur, quia hæc futura in se habent determinatam veritatem, licet nobis ignota sit, ut alibi a nobis ostensum est, et argumentum a scientia Dei satis probat. Omnis autem veritas, quantum ex se est, scibilis est certa scientia, quia objectum scibile maxime est veritas: ergo hæ veritates contingentes de se scibiles sunt. Jam ergo probatur consequentia, primo quia non est, unde talis scientia ex parte Angeli illi repugnet. Secundo positive, quia Angelus habet proprias species talium futurorum singularium, ut ex supradictis supponitur, ergo per illas poterit, quidquid in rebus repræsentatis per tales species verum est, virtute sui luminis intellectualis cognoscere, quia tales species adæquatæ sunt lumini, et e converso intellectus Angeli vim naturalem habet ad cognoscendum per speciem, quidquid illius repræsentationem non excedit. Dices, non posse Angelum per speciem cognoscere nisi objectum existens. Sed contra hoc est, primo quia intellectus non est sicut sensus, ut in sua cognitione ab objecti præsentia et existentia pendeat. Secundo quia intellectus per illam speciem cognoscit veritatem essentiæ nondum existentis. Tertio quia per illam speciem cognoscit rem præteritam, quando jam non est, ergo cognoscet etiam futurum antequam sit.

2. Statuitur pars negans, ut de fide.-Nihilominus eadem fidei certitudine indubitatum est, non posse Angelum virtute suæ naturæ hoc modo futura contingentia cognoscere. Ita docent D. Thomas et scholastici, et supponunt Patres omnes citati; et ex Scripturis citatis evidentius sumitur, quia ex illis habemus, solum Deum certo cognoscere hæc futura, ergo nullus modus cognitionis certæ horum futurorum potest Angelis attribui; ergo neque iste, qui est per modum visionis certæ ipsius veritatis in seipsa. Probatur prima consequentia, quia absoluta negatio omnia destruit. Secunda vero probatur, quia illa cognitio est maxime certa, et ideo maxime Scripturis repugnat, illam Angelis tribuere. Quod declaratur in hunc modum, quia cognitio futurorum in se

ipsis, et divinatio, seu prædictio in illa fundata adeo est infallibilis, ut nullo modo, nec etiam propter dependentiam, quam hæc futura habent a libera voluntate Dei, possit divinatio deficere aut falsa fieri: hoc autem tribuere dæmonibus est contra Scripturam et Patres allegatos, ergo. Antecedens probatur, quia præscientia effectus creati in seipso, involvit præscientiam divinæ voluntatis determinatæ ad talem effectum, seu ad dandum concursum illi necessarium sine impedimento, sed voluntas Dei semel determinata non potest mutari, ergo futurum sic cognitum non potest non esse futurum, ergo nec talis ejus cognitio falsa esse aut reddi potest ex defectu voluntatis, cum jam supponatur et sensus compositus fiat.

3. Confirmatur eadem veritas.-Et declaratur ex scientia rei præsentis vel præteritæ: nam Angelus, qui intuetur rem præsentem, in illo effectu evidenter cognoscit concursum DEI, et inde etiam evidenter cognoscit voluntatem Dei, unde fieri non potest, ut illa veritas de præsenti fiat falsa propter dependentiam a voluntate Dei, quia jam supponitur, et quod est, quando est, necesse est esse. Idemque cum proportione est de veritate rei præteritæ, quia qui evidenter videt, rem esse præteritam, et id affirmat, nec fallere potest, nec falli propter dependentiam illius effectus a voluntate Dei, quia in ipso effectu involvitur, ergo idem erit in scientia futuri, si evidenter in seipso cognoscatur, quia necesse est, ut in illo evidenter cognoscatur concursus DEI futurus, et consequenter etiam voluntas DEI jam determinata ad illum præstandum, quia non præbet concursum per novam determinationem suæ voluntatis, sed per æternam et immutabilem, et ideo futurum sic cognitum tam necessarium est, sicut præsens vel præteritum, quia quod supponitur futurum, necessario futurum est, ut recte dicit Petrus Damianus, epistola 4, de Omnipot. Dei, cap. 5. Angeli autem per suam naturam non sunt capaces tam certæ cognitionis futurorum, ut ex Scriptura probatum est, ergo. Et confirmatur, quia alias dæmones et possent naturaliter cognoscere illo modo hæc futura, et de facto illa cognoscerent, quia naturalia in eis manserunt integra, teste Dionysio, cap. 4, de divin. Nomin., et non potest cum fundamento dici Deum miraculose illis denegare concursum ad talem cognitionem, aut miraculose illos impedire, ne naturales operationes habeant. Certum est autem, de facto illa non cognoscere cum dicta certitudine, cum sæpe fallantur, ut Scriptura docet, et expe

rientia notum est, quam ex Patribus adduximus, ergo signum est, hanc naturalem potestatem non habere.

6. Aliorum rationes quod futura de quibus agimus non sint intra objectum naturalis intellectus.-Hinc ergo alii, præsertim qui dicunt, Angelos non cognoscere res per species, sed sola vi luminis sui intellectualis, putant non posse reddi rationem naturalem a priori, ob quam non possint Angeli veritates contingentes in seipsis cognoscere. Moventur ratione dubitandi proposita, quia illa futura habent veritatem de se cognoscibilem non excedentem ordinem rerum naturalium, et ideo nulla ratio naturalis reddi potest, cur a Deo cognoscantur, et non ab Angelo. Nam ratio, quæ a Thomistis redditur, quod futura sunt Deo realiter præsentia secundum coexistentiam in æternitate, falsum supponit, si de coexistentia reali intelligatur, si vero solum de objectiva sit sermo, cur non poterunt tales veritates contingentes esse objective præsentes Angelo? Ita sentit Vasquez, in disput. 202, cap. 2. Addit vero in cap. 4, Angelum non cognoscere naturaliter hæc futura contingentia antequam sint, quia ut sunt futura, non sunt intra latitudinem objecti naturalis intellectus angelici, intellectus enim et omnis facultas.cognoscens non operatur naturaliter nisi circa proprium objectum : futura autem ut futura non continentur sub objecto proprio intellectus angelici. Idemque putat esse dicendum juxta opinionem, quod Angeli per species intelligant, nimirum illas species, vel intellectum illis instructum non esse principium cognoscendi res futuras antequam sint, quia futura non sunt objecta proportionata talibus speciebus secundum naturam ipsarum. In quo loquitur consequenter, quia in ejus sententia eamdem vim habet intellectus angelicus per seipsum, quam instructus speciebus secundum D. Thomam habet.

4. Ratio ex Scoto pro eadem parte negationis.-Difficultas autem est in reddenda ratione, cur talis modus cognitionis Angelorum potestatem naturalem excedat, quæ difficultas in ratione dubitandi supra posita postulatur. Unde prima ratio juxta opinionem Scoti et aliorum est, quia Angeli ex natura sua non habent species singularium existentium, nisi ab ipsis rebus illas accipiant: non possunt autem illas accipere a rebus, donec res sint, et ideo non possunt ca, quæ nondum sunt, naturaliter cognoscere in seipsis, sed solum quatenus in his, quæ jam sunt, continentur vel indicantur, ac subinde per medium cognitum, quod respectu horum futurorum non potest vim conjecturæ excedere. Quæ ratio etiam de futuris, quæ ex causis naturaliter agentibus necessario sequuntur, suo modo procedit, quia illa etiam non possunt præcognosci in se per species ab eis acceptas, sed solum per species suæ causæ et per medium cognitum, et inde est, ut nunquam præsciantur naturaliter cum certitudine absoluta, sed includente illam conditionem, si DEUS non negaverit suum concursum, vel ordinem causarum immutaverit, quia per illam præscientiam non prævidetur effectus in prima causa, sed tantum in proxima. Unde cum neque etiam in se videatur, non potest esse absoluta certitudo de influxu primæ causæ futuro, sed conditionalis, quæ naturalis etiam dici potest. 5. Refellitur. Hæc vero ratio supponit falsum, scilicet, quod Angeli ad res singulares cognoscendas ab eis species accipiant. Dici vero potest, quod licet illas non accipiant a rebus, nihilominus non dantur a Deo, nisi ad præsentiam objectorum. Sed hoc etiam minus probabile est, ut ostendimus. Et præterea non ostendit impossibilitatem ex parte naturæ ange--At superest in hac sententia interrogandum, licæ, sed rationem revocat ad voluntatem Dei nolentis talium rerum species dare Angelis, priusquam res sint: cujus voluntatis Dei non potest ratio naturalis dari. Nam ex parte Angeli supponitur vis intelligendi naturalis sufficiens ad præsciendum dicto modo hæc futura, si illi dentur species, ergo quantum est ex parte Angeli naturalis est talis cognitio, et privari speciebus est voluntarium tantum ex parte Dei. Unde potius erit præternaturale Angelo privari tali cognitione, quia præternaturale illi est carere speciebus earum rerum, ad quas intelligendas de se habet potentiam et aptitudinem naturalem.

7. Dicti auctores non declarant cur dicta futura sint extra objectum naturalis intellectus.

cur hæc futura sub connaturali objecto vel intellectus Angeli, vel specierum illi connaturalium non contineantur, hoc enim non probat ille auctor, sed dicit, se supra probasse; ubi autem probaverit, non invenio. Nam in sola disputatione 200, cap. 3, eamdem attingens difficultatem, ait facile dissolvi, dicendo, hæc futura non cognosci ab Angelo, quia non sunt objecta, quæ ipsi potentiæ angelicæ secundum ejus virtutem naturalem respondeant, et æqualia sint: quæ assertio eadem est, probationem autem ejus in neutro loco adducit. Nec poterat illam afferre, si verum est, quod prius dixerat, nullam reddi posse naturalem

rationem, ob quam hæc non possint naturaliter cognosci ab Angelo: nam si quis recte consideret, non posse cognosci illa futura, et non esse objecta proportionata intellectui, vel speciebus, idem sunt. Unde quando unum redditur ut ratio alterius, et ibi sistitur, vel petitur principium, et idem per idem probatur, vel ratio inde sumpta, quod futura contingentia non sunt objecta proportionata intellectui angelico secundum virtutem naturalem operanti, tantum ut credita assumitur, et non ut ratione probata, vel probabilis, et sic semper in hoc persistitur, quod nulla ratio a nobis reddi potest, cur Angelus hæc futura non cognoscat: vel certe si aliquam rationem illius improportionis inter tale objectum, et potentiam Angeli reddenda est, necesse est, ut auctor ille ad rationem ex eminentia, et æternitate Dei sumptam, quam reprobaverat, revertatur, ut jam declaro.

8. Vera ratio. — Existimo ergo, hujus veritatis, et improportionis inter intellectum Angeli, et hæc futura satis efficacem esse rationem, quia D. Thomas probat, Angelum non posse hoc modo futura in seipsis cognoscere, quia ille modus attingendi futura in seipsis, et per modum existentium pro suis temporibus, antequam in re ipsa sint, est proprium divinæ intellectionis propter immutabilitatem, et æternitatem suam, ratione cujus semper, ac simul habet omnia præsentia, non per realem coexistentiam æternam rerum cognitarum, sed propter præsentiam objectivam respectu divini intuitus simplicissimi, et infinitæ comprehensionis. Nam ad cognoscendi modum adeo sublimem, et perfectum requiritur vis intelligendi infinita, nec simplicem, et immutabilem intuitum, quo omnes differentias temporis astringant, ergo non possunt futura illo modo cognoscere. Quæ ratio de omnibus futuris sive contingenter, sive necessario eveniant, procedit, ut recte D. Thomas dixit. Et secundum hanc rationem optime dicitur, futurum, ut futurum, et ut in se cognoscendum, esse objectum improportionatum virtuti intellectivæ naturali Angeli, et speciei naturaliter ipsi inditæ, quia solum est proportionatum virtuti intellectivæ habenti infinitam efficaciam et simplicitatem, atque æternitatem intelligendo. Idque non propter perfectionem ipsius futuri, sed potius propter improportionem, ut ita dicam, talis objecti intelligibilis.

9. Dicta ratio explicatur multipliciter.Potestque hæc ratio variis modis explicari. Primo quia cognoscere certo, et evidenter verita

tem aliquam non necessariam ex se, nec ex naturali connexione extremorum, et non per medium aliquod, nec per existentiam rei in se visæ, sed sine medio, attingendo id, quod nondum est, eodem modo, ac si jam esset, indicat profecto sublimem modum cognoscendi proprium DEI, qui vocat ea, quæ non sunt, tanquam ea, quæ sunt. Et hoc merito dici potest tanquam notum ex terminis. Hinc enim videtur in animis hominum etiam infidelium insedisse, ut cognoscere futura infallibiliter, sit divinitatis proprium: nam inde illorum prædictio divinatio dicta est tanquam divina actio. Potestque aliter hoc explicari et magna difficultate, quam e converso habent theologi in explicando, quomodo Deus veritates talium. futurorum certissime videat: nam licet certum sit, imo et evidens, Deum præscire hæc futura, modus autem prorsus ignotus est hominibus, et in eo solo quiescimus, quod cum Deus infinitam vim cognoscendi habeat, summamque scientiæ perfectionem, ac plenitudinem immutabilem, et æternam, non potest hæc futura ignorare, nec potuit illa nisi ex æternitate cognoscere, ergo contrario sufficiens ratio, cur ab Angelis non cognoscantur ex eo redditur, quod limitatæ virtutis sunt, et in sua cognitione non æternitate mensurantur.

10. Rectius dicendum latere nos cur Deus futura noscat, quam cur Angelus non noscat. Unde si alterum ex his duobus, scilicet, cur Deus hæc futura cognoscat, vel cur Angelus illa naturaliter non cognoscat, supra humanam rationem esse dicendum sit, potius certe de priori, quam de posteriori affirmari hoc posset. Aut si primum ita esse sufficienter probatur ex ipsa excellentia DEI, etiamsi modus cognoscendi ratione comparari, aut explicari non possit: profecto etiam ex eo, quod Angelus infinitam illam eminentiam Dei non habet, satis concluditur, non habere hanc scientiam naturalem. Quia non sunt Angelorum naturæ tribuenda, quæ Deo propter infinitatem tribuuntur, etiamsi non intelligantur. Quod etiam potest exemplis declarari: nam licet Deo tribuamus, quod per eumdem actum necessarium amoris libere velit, aut nolit sine reali additione in ipso actu, vel per naturalem scientiam simplicis intelligentiæ habeat scientiam visionis futurorum sine additione reali in ipsa scientia, et per eumdem actum omnino immutatum cognoscat rem præsentem, præteritam, et futuram in ordine ad sua tempora diversa: non possumus cum fundamento talia Angelis tribuere, imo evidens esse putamus, talia non

cadere in actum limitatum, et de se mutabilem : sicut etiam evidens judicamus, non posse essentiam finitam esse in diversis suppositis naturaliter, quia hoc de divina essentia propter solam infinitatem creditur, ergo ita est de scientia intuitiva futurorum contingentium judicandum.

11. Objectio.-Solutio.-Sed objicies nam hac ratione probaretur, non solum non posse Angelum per naturam cognoscere futura in seipsis, sed etiam neque per gratiam, seu scientiam creatam supernaturalem. Consequens non est admittendum, ergo non recte concludit ratio facta. Sequela patet, quia omnis creata scientia finita est, ergo de omni illa ratio facto procedit. Falsitas autem consequentis probatur, quia Christus per scientiam infusam cognoscit futura contingentia, et Beati eadem in Verbo vident. Respondetur imprimis negando sequelam, quia ex illa ratione solum conclusimus, cognitionem illam non posse esse connaturalem Angelo, quia non potest esse commensurata naturæ intellectuali finitæ. Multa vero sunt, quæ a finita virtute naturaliter fieri non possunt, quæ per supernaturales facultates illi concedi possunt. Sicut modo dicebamus, essentiam substantialem finitam non posse esse naturaliter in multis suppositis: multi autem censent supernaturaliter posse, et saltem de divinis suppositis verum est. Et similiter intellectus finitus naturaliter non potest videre Deum, supernaturaliter autem potest, sic ergo in præsenti responderi posset. Et ratio est, quia naturalis actio commensatur naturali perfectioni proximi agentis, supernaturalis vero operatio, vel cognitio principaliter nititur in virtute Dei infinita. Atque hinc optime Theodoretus, orat. 2, in Daniel., cum dixisset, proprium esse Dei cognoscere futura, addit: Revelat autem quibus ipsi visum est, ea, quæ nusquam apparent; sed velut quodam profundo occultantur, cum nondum facta sint. Quod etiam docet Origenes, lib. 1. contr Celsum, post medium. Loquuntur autem de revelatione per medium aliquod, at vero revelatio immediata, et in seipsis extra Verbum forte nunquam fit, vel fieri etiam non potest. Nam de ipsa etiam Christi anima satis probabile est, extra verbum et per scientiam infusam non cognoscere futura contingentia immediate in seipsis, sed per aliquod medium cognitum, ut in tomo primo, tertia parte, dixi, quod est satis consentaneum his, quæ de Angelis fides docet, licet in illa sit minus certum, quia illa scientia infusa animæ Christi supernaturalior

est, quam angelica. De scientia autem beata alia est ratio, quia est per lumen altioris ordinis, et per quamdam singularem æternitatis participationem, et præterea illamet non sit primario in ipsis futuris, sed in essentia divina. non solum ut influente per modum speciei, sed etiam ut medio cognito, ut in propriis locis latius tractatum est.

12. Ad argumentum numero primo, et ad primam probationem ejus consequentiæ. — Atque ex his patet responsio ad rationem dubitandi in principio positam. Dato enim antecedenti, nimirum, hæc futura esse objecta intelligibilia, seu veritates scibiles, negatur consequentia, scilicet posse sciri naturaliter ab Angelis. Quia naturalis scientia Angeli, cum finita sit, ac mutabilis et suo modo tempore mensuretur, non extenditur ad omnia scibilia. Ad primam vero probationem in contrarium, scilicet, quia non ostenditur, unde hoc repugnet, respondetur imprimis multo minus ostendi consecutionem illam, hæc futura sunt scibilia, ergo sunt naturaliter scibilia, ab Angelo, ac si naturalis scientia Angeli esset adæquata omni scibili. Denique dicitur, jam ostensam esse repugnantiam, ob quam illatio non tenet, nimirum, quia hæc futura non sunt scibilia priusquam sint, nisi per intuitum de se æternum, et immutabilem, et ambientem in objecto suo omnes differentias temporis, ac si essent præsentes, ut in duobus capitibus sequentibus exponemus, in quibus satisfaciemus etiam reliquis prædicta consequentiæ probationibus.

CAPUT XI.

CUR ANGELI, SICUT VIDENT RES SINGULARES UT PRESENTES QUANDO EXISTUNT, NON VIDEANT ILLAS FUTURAS ESSE ANTEQUAM SINT.

1. Proponitur difficultas. Hæc difficultas supra tacta est, et in secunda probatione superioris capitis in numer. 1, patebatur. Et ratio dubitandi est, quia species innata ita repræsentant res futuras sicut præsentes propter hanc enim difficultatem vitandam, Scotus et alii negant Angelos habere inditas species singularium contingentium, sed illas accipere a re existente, et quia non possunt accipere a rebus futuris, ideo non posse cognoscere futura. Nos autem supponimus cum D. Thoma, Angelos innatam habere speciem rei, quæ postea fit, et per illam cognoscere rem jam factam, licet non possit cognoscere faciendam.

« PredošláPokračovať »