Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cujus rei difficilis est ratio, et ideo varii sunt respondendi modi.

Primus modus explicandi propositam difficultatem. — Primus est, per speciem innatam posse cognosci rem individuam, et singularem cum omnibus conditionibus individuantibus ipsam prius autem, quam res sit, solum cognosci sub esse possibili, quia ad hoc per se sufficit species, non autem cognosci ut futuram, quia species illa de se indifferens est ad rem præsentem, præteritam et futuram. Unde consequenter addunt, per talem speciem non cognosci rem existentem, ut sic, nisi in tali specie fiat aliqua mutatio, ita ut novum modum intrinsecum in se recipiat. Res autem futura, ut futura per illam speciem non cognoscitur, quia caret tali modo peculiari. Ita tenet Daniel Malonius, d. 3, disp. 14, nec refert alium auctorem, quamvis antiquior opinio sit: nam ab aliis refertur, et illam insinuat Hervæus in eadem distinctione.

2. Rejicitur prædictus modus, et removetur prima instantia. - Secunda instantia removet.

Contra hanc vero sententiam objici potest primo, quia vel species, priusquam modum illum recipiat, rem singularem repræsentat, vel non repræsentat illam : si dicatur hoc secundum, illa species sine tali modo vere non est species rei singularis si autem dicatur primum, cum res singularis futura sit, per illam speciem cognoscetur futura. Sed ad hoc facile respondetur, speciem ipsam sine illo modo repræsentare rem singularem, non tamen futuritionem ejus, ut sic dicam, et ideo per eam cognosci rem, quæ est futura, non tamen, ut futuram, sed ut possibilem. Sed instant, quia si per illam speciem non potest cognosci res futura, et postea, ut cognoscatur præsens necessarium est illi speciei aliquid addere, superfluum fuit prius infundere talem speciem, quia sicut postea modificatur, posset etiam tunc infundi. Sed neque hoc urget, quia species illa prius esse potest utilis ad cognoscendam rem singularem abstractiva, et quidditativa cognitione, et sub esse possibili, quæ cognitio magna perfectio est. Et postea facilius est addere illi modum aliquem, quam de novo producere.

[merged small][ocr errors][merged small]

ut determinate futuram, ergo potuit a principio cum illo modo infundi, ac subinde potuerunt Angeli per species innatas convenienti modo inditas futura hæc in seipsis cognoscere: et consequenter sine fundamento rationis dicitur, fuisse species talium rerum inditas, et non cum illo modo, cum quo possent esse principia cognoscendi futura. Et confirmatur ex discursu, quo Malonis utitur ad suam sententiam suadendam, videlicet, quod Angelorum species sunt perfectæ, perfectio autem specierum in hoc consistit, ut eo modo repræsentent res, quo res ipsæ se habent, et inde concludit, debere modificari speciem et in repræsentatione variari, ac mutari, prout res repræsentate mutantur, ut Angelus possit illam variationem agnoscere, sicut naturæ ipsius consentaneum est. Ex quo concludere vult, cum res mutatur ex non existente in rem existentem, speciem etiam ejus mutari ex non repræsentante illam ut præsentem in repræsentantem illam præsentem per aliquem modum illi speciei additum: ergo eadem ratione concludendum esset, a principio habuisse Angelum speciem cum modo repræsentante rem futuram, ut futuram, quia sic repræsentabit rem prout ipsa se habet, postea vero quando illa res sit præsens, mutari speciem non tantum acquirendo novum modum sed etiam amittendo antiquum, postea vero cum res desinit esse, mutari speciem, amittendo modum repræsentandi rem ut præsentem et acquirendo modum novum repræsentandi illam ut præteritam, est enim eadem ratio. Atque ita concluditur, non minus posse Angelum cognoscere futura, quam præsentia, vel præterita. Respondere videtur ille auctor, ad Angelos pertinere res singulares mutabiles et mutationes præsentes cognoscere, quia per illos administrantur, futurorum vero cognitionem ad eos non pertinere, et ideo modum illum repræsentandi futura illis non ita deberi, sicut alium repræsentandi præsentia. At hoc gratis dictum videtur, tum quia si cognitio illa naturaliter possibilis erat, Angelo per se erat expetibilis quod satis erat, ut ei non negaretur species cum tali modo: tum etiam quia præcognitio futurorum ad prudentiam et administrationem ipsarum rerum non minus confert, quam præteritorum cognitio. Melius ergo responderetur, licet modus speciei. repræsentandi præsentiam rei sit possibilis, modum repræsentandi futuritionem non esse naturaliter possibilem in ipsa specie. Difficile autem erit, rationem hujus dicti reddere, scilicet, si differentia temporis præsentis, vel præ

teriti ex vi speciei repræsentabilis naturaliter sit per specialem modum ejus, cur etiam differentia temporis futuri non sit eodem modo repræsentabilis.

[ocr errors]

4. Rejicitur amplius modus ille explicandi. - Malonis erasio.- Præterea est alia difficultas in illa sententia, quia non potest assignari conveniens causa, quæ illam mutationem in specie Angeli faciat, non enim objectum denuo existens, quia res materialis est, ut supponitur, et nihil potest agere in spiritum, ut supra probatum est, alias facilius esset illi, facere sui speciem : et potest esse distantissima ab Angelo. Nec est ipse Angelus quia vel agit actione libera, et hæc supponeret talis rei cognitionem, vel naturali, et hæc non potest magis oriri ex natura Angeli propter productionem rei materialis, quam sine illa. Respondet dictus auctor fieri mutationem illam ab auctore naturæ, non per modum nove illuminationis, aut per specialem revelationem, sed per providentiam generalem, qua præbet singulis causis secundis cooperationem suam et concursum juxta modum, quo naturaliter illo indigent. Videtur enim hic auctor supponere, concursum generalem cum causa secunda prius natura esse influxum in ipsam causam secundam, quam in effectum ejus : et ita dicit, per illum influxum DEI ut priorem mutari speciem, et accommodari ad novam rem productam repræsentandam. Vel certe si non semper, et in omnibus causis secundis requirit hunc influxum in causam, saltem tribui dicit, quando causa secunda illo indiget ad agendum. Et sane supposita opinione, hic modus explicandi illam ingeniose excogitatus est. Nihilominus tamen non placet sententia, tum quia est contra D. Thomam in locis statim citandis, dicit enim, Angelum cognoscere rem existentem sine aliqua mutatione facta in ipso, utique antecedente actum ipsum cognoscendi tum etiam quia intelligi non potest talis modus intrinsece additus speciei angelicæ, ratione cujus repræsentet existentiam rei actualem, quam antea repræsentabat, ut possibilem, nec etiam video, cur non possit de ipsa futuritione alius similis modus excogitari: tum denique quia illa mutatio non est necessaria, ut statim declarabo.

5. Secundus modus explicandi prædicatam difficultatem.Secundus modus explicandi dictam difficultatem est D. Bonaventuræ, id 2, d, 2, p. 2, art. 1, ubi dicit, Angelum cognoscere individua existentia per species innatas sine ulla additione, vel mutatione in ipsis fac

ta per solam diversam compositionem, seu conjunctionem earum in actu cognoscendi. Arbitratur enim rem individuam non cognosci ab Angelo per unam simplicem speciem, sed per compositionem plurium, quod non est intelligendum de compositione, ut ita dicam, formali, uniendo proprie unam speciem cum alia, sed de compositione quasi effectiva, utendo videlicet multis speciebus ad unum actum cognoscendi rem singularem efficiendum.Nam quia in uno individuo plura accidentia concurrunt, quæ contingenter in illo conjunguntur, ut figura, color, locus, tempus, non censet illa omnia simul cum subjecto per unam speciem repræsentari, sed per varias, et ideo ad cognoscendum individuum necessarium putat, ut Angelus componat, id est, simul applicet species, verbi gratia, hominis, figuræ, coloris, temporis, etc., et per illas eliciat cognitionem hominis habentis tales conditiones, atque ita singularem hominem cognoscat. Et hinc infert in solut., ad 2, non posse Angelum cognoscere contingentia futura antequam sint, quia non potest illam compositionem cum certitudine facere: nisi dirigendo aspectum ad rem, ut secundum correspondentiam ad illam species componat, quia alias esset fictio, et deceptio, ut in imaginatione somniantium contingit. Non potest autem Angelus dirigere aspectum ad rem, nisi illa existat, et ideo nec potest certo cognoscere hæc futura, donec in re existant. Et ad hunc modum per hanc specierum compositionem multas difficultates ad hanc cognitionem rerum singularium præsentium, vel futurarum pertinentes, expedit.

6. Impugnatur. - Nihilominus modus hic sustineri non potest, quia imprimis rem incertam, et fortasse falsum supponit, nimirum Angelum non cognoscere accidentia communia subjecti per species ejusdem subjecti, sed per alias distinctas, quod infra disputandum est. Deinde supponit falsam doctrinam de individuatione singularium nimirum naturam specificam individuari per aggregationem accidentium contingentium: nam talis aggregatio supponit individuum subjectum in quo sit. Et individuatio in substantia substantialis est, et omnino intrinsece, et inseparabiliter convenit individuo, ita ut licet ab eo omnia accidentia contingentia auferantur, idem numero maneat, ut in Metaphysica ostensum est. Ad repræsentandam ergo singularem hominem, non sunt per se necessariæ plures species sed una, quæ talem substantiam individuam repræsentet, quidquid sit de cumulo accidentium, quæ in

illa jam individua congregantur. Unde etiam supponit illa responsio, singularem hominem sufficienter repræsentari per plures species repræsentantes specificam naturam hominis, et accidentia contingentia, quod impossibile est, cum talia accidentia non possint cognosci in particulari, nisi ut inhærentia tali individuo. Et præterea vel illa accidentia repræsentantur per suas species tantum quoad naturas specificas, et sic licet millies componantur cum specie humanæ naturæ, nunquam repræsentabunt individuum hominem, tum quia species rei universalis præcise non est sufficiens principium cognoscendi singulare, ut supra ostensum est, tum etiam quia omnia illa accidentia in communi sumpta in infinitis individuis conjungi possunt. Si autem species accidentium repræsentant illa in particulari, cur non etiam species substantia? vel quomodo repræsentabitur particularis albedo, verbi gratia, prout in se est, nisi in individuo subjecto? Præterquam quod etiam supponit illa sententia, per diversas species repræsentari naturam specificam, et individuum ejus, quod in Angelis falsum esse supra ostendimus. Ultra hæc vero apertam repugnantiam involvit illa sententia. Nam si illa compositio speciarum casu flat, erit incerta, et fictitia, ut Bonaventura optime vidit, et ideo fatetur esse necessarium, ut fiat dirigendo aspectum in ipsum cognoscibile, ut secundum illud, quod est in reipsa, componat species in se ergo talis compositio supponit cognitionem rei particularis secundum quod est in se, quia illa directio aspectus supra cognoscibile, vel non est nisi cognitio, ut vox ipsa aspectus indicat, vel si ad intentionem voluntatis referatur, supponit cognitionem objecti, ad quod est dirigenda specierum compositio.

7. Impugnatur adhuc idem secundus modus. --Denique illa compositio non expedit difficultatem de cognitione futurorum propter duo. Unum est, quod futurum contingens non tantum est in conjunctione accidentis communis cum subjecto, sed præcipue est in conjunctione actualis existentiæ cum natura, vel re individua possibili: existentia autem, et essentia in particulari sumptæ non possunt repræsentari per diversas species, cum servata proportione inter se non distinguantur, scilicet essentia possibilis ab existentia possibili, et essentia posita in actu ab actuali existentia, est ergo una species simplex, per quam videtur Petri substantia existens, præcisis accidentibus: quidquid ergo de illis sit, si illa spe

cies fuit indita Angelo a principio, cur per illam non potuit cognoscere talem substantiam ut futuram, vel e converso si per illam speciem non potuit res futura cognosci, quomodo per eamdem speciem immutatam existens cognoscitur? Idemque argumentum fieri potest de speciebus accidentium, etiamsi ponantur distincta: nam prius quam componantur cum specie substantiæ, oportet, ut repræsentent talia accidentia, ut existentia actu, alias per illam compositionem non cognoscetur subjectum, ut existens actu album, sed ut possibiliter album: per quam ergo compositionem specierum cognoscitur nunc albedo, ut existens, vel si non cognoscitur per compositionem specierum, sed per simplicem speciem albedinis, eadem superest difficultas, quomodo eadem species immutata ostendat albedinem existentem, cum antequam illa existeret, actualem ejus existentiam futuram non repræsentaret.. 8. Alia impugnatio. - Alia autem ratione non expeditur illo modo difficultas præsens, quia supposita illa pluralitate specierum substantiæ, et accidentium, eodem modo componi possunt antequam res existat, sicut postea, ergo sive cognitio talis rei existentis fiat ab Angelo per unam speciem, sive per compositionem plurium, eadem manet difficultas. Consequentia per se evidens est. Antecedens autem declaratur, et probatur, quia ponamus rem contingentem esse hunc hominem album talis figuræ, etc. Illud ergo totum, quod aliquando existit, prius fuit possibile, ergo potest utroque modo cognosci per species innatas, sive cognitio fiat per unam speciem, sive per compositionem plurium, ergo si ex repræsentatione per unam speciem illius hominis albi, ut possibilis, priusquam existat, sequitur cognitio ejusdem ut futuri: idem sequetur ex cognitione simili per compositionem plurium specierum: vel si non sequitur, in utroque erit ratio reddenda. Et ita illa compositio nihil ad expediendam præsentem difficultatem confert. Nam quod dicebatur, compositionem specierum non posse fieri, nisi ad talem rem dirigatur aspectus, nihil juvat: quia consequenter loquendo in illa sententia, licet non possit dirigi ad rem, ut existentem, poterit dirigi ad rem, ut possibilem, et futuram, quia id quod potest esse principium, illius directionis, quando res existit, esse poterit directionis ad eamdem rem abstracte cognitam, quanquam absolute utrumque involvat repugnantiam in illa sententia, ut jam argumentati sumus.

9. Tertius modus explicandi difficultatem

hujus capitis.-Tertia ergo sententia, et valde communis, est, Angelos per species innatas rerum singularium non cognoscere illas esse futuras, quia tunc non repræsentant illas actu, sed potentia; postquam vero existunt, cognoscere illas præsentes quia jam repræsentant illas in actu, quod facere possunt sine mutatione. Ratio est, quia repræsentatio per assimilationem fit, una autem res existens non est actu similis alteri, donec altera existat, sed prius existens dici potest similis in potentia, et postea per alterius productionem incipit esse illi actu similis sine sui mutatione. Sic ergo de specie Angeli philosophantur hujus sententiæ auctores: nam priusquam objectum ejus existat, non repræsentant illud in actu, sed in potentia, et ideo non potest esse principium cognoscendi illud ut futurum, postquam autem incipit esse, eo ipso species sine sui mutatione actu repræsentat illud, quia est illi actu similis, et ita potest esse ratio cognoscendi rem illam, ut præsentem, et existentem, sine sui mutatione, per objecti utique mutationem. Ita sentit Cajetanus, 2 part., quæst. 57, art. 2, § Quoad secundum, sequitur Ferrariensis 2, contr. Gent., cap. 95, in 2, ejus partis, § Ad evidentiam eorum. Et videtur fuisse sententia Capreoli, in 2, d. 3, quæst. 2, a. 3, ad 3 et 6, Scoti, et ad 1, Gregorii, contr. 2, concl. et attribuunt D. Thomæ, qui illam indicat, dicta quæst. 57, art. 3, ad 3 et 4, et quæst. 8, de Veritate, art. 9, ad 3, et art. 12, ad 1. Insinuat etiam Ægidius, in 2, d. 7, q. 2, art. 1, ad 2. Idque declarant Cajetanus et Ferrariensis exemplo specierum visibilium: nam existente objecto, illud actu repræsentant, et ideo per illas videtur præsens: si tamen destructo objecto per divinam potentiam conservarentur in oculo, non potest oculus per illas species videre rem nec præsentem nec futuram, quia non haberent actualem similitudinem cum illa.

10. Prædictus tertius explicandi modus rejicitur per dilemma.—Prima pars dilemmatis. -Addit extrinsecam denominationem. Hæc vero sententia, si utatur verbis proprie, et ut sonant, rem falsam supponit, si vero per translationem verba usurpet, ambigua est, et in nullo vero sensu difficultatem solvit. Declaro singula: nam imprimis nomen assimilationis sumi potest proprie, prout significat relationem prædicamentalem similitudinis. Et hoc sensu vere dicitur, existente fundamento sine termino, rem esse similem in potentia, et non in actu: producto autem termino, aliud extre

mum sine mutatione sui, et per mutationem termini fieri actu simile illi. Hæc autem doctrina male applicatur speciei intelligibili, et ad solvendam difficultatem non defertur. Primo quia species intelligibilis non dicitur repræsentare objectum per formalem convenientiam in natura, vel in figura, vel aliqua qualitate, et ideo licet objectum existat, non consurgit relatio prædicamentalis similitudinis inter speciem, et objectum: ac proinde neque antea erat species similis objecto in potentia secundum talem similitudinem, quia nunquam fuit talis relationis capax. Solum enim dicitur species repræsentare objectum intentionaliter, quia vim habet efficiendi actum, qui est aliquo modo imago rei cognitæ, et illam prout in se est, refert menti. Secundo, quia licet talis relatio posset intervenire inter speciem, et objectum, species non est principium cognoscendi rem ratione relationis resultantis expositione fundamenti, et termini, sed ratione illius perfectionis absolutæ, quam in se habet, per quam constituit potentiam in actu primo, sive objectum sit, sive non sit. Nam relatio, ut sic, nec est principium agendi, nec activitatem addit formæ, quia nec realitatem addit, nec fortasse intrinsecum modum realem, sed denominationem ex tali coexistentia extremorum insurgentem. Quod inductione etiam in omnibus talibus relationibus confirmari facile posset. Et præterea non potest relatio esse principium cognoscendi terminum, cum per terminum ipsa cognoscatur.

11. Secunda pars dilemmatis.—Duplex repræsentatio speciei intelligibilis.-Quod si forte altera pars eligatur, et dicatur, non esse doctrinam illam cum ea proprietate intelligendam, et applicandam, sed per quamdam proportionem, ut repræsentatio speciei intelligibilis ad instar assimilationis respectivæ declaretur. Sic magna est æquivocatio in verbis, quia duplex repræsentatio potest speciei intelligibili attribui. Una est, cum per seipsam exhibet, quamque in se habet ex vi suæ entitatis, altera est, quam facit per actum cognoscendi. Prior dici potest formalis in sensu, ut distinguatur ab effectiva, quia per suam entitatem speciei convenit, altera vero proprie est effectiva respectu speciei, solum enim potest illi attribui, ut principio efficienti : nam formaliter fit per actum secundum, neque addit aliquid speciei in seipsa, sed in actu secundo ponit actionem, seu efficientiam ejus. Unde prior repræsentatio non potentia, sed actu convenit speciei, sive objectum ejus existat, sive non

existat, quia est quasi formalis natura ejus, et essentialis illi, et ideo constituit potentiam in actu primo in esse intellectivi. Sicut habitus scientiæ, etiamsi non operetur, actu habet quidquid pertinet ad rationem habitus, et ideo actuat potentiam, et suo modo illam inclinat. Unde quoad hanc partem per solam existentiam objecti non insurgit in specie aliqua repræsentatio magis actualis,quia non resultat in illa nova relatio, nec si resultaret ad repræsentationem intellectivam aliquid conferret, ut dixi. Nec etiam resultat repræsentatio per actum secundum, quia hæc non resultat necessario ex objecti existentia, sed necessaria et efficientia intellectus per talem speciem, quæ in Angelis ex explicatione libera voluntatis ordinarie pendet: ergo antequam potentia per illam speciem efficiat, non est illa repræsentatio magis actualis propter existentiam objecti, quam antea esset, ergo in hoc sensu non recte applicatur distinctio ad speciem secundum se spectatam, et ut priorem actuali repræsentatione effectiva, hoc est, ut est prior saltem natura, quam efficiat actum. Solum ergo dici potest species repræsentare in potentia respectu repræsentationis effectivæ, quamdiu actum non efficit, et sic potest repræsentare in potentia tam rem existentem, quam non existentem et ideo in hoc sensu inutilis est illa distinctio, quia vel falsum in ea dicitur, vel petitur principium, quia sub diversis terminis idem per idem dicitur. Quia si sint sensus, illam speciem, quamdiu res repræsentata non existit, tantum esse in potentia agendi, et nullo modo in actu, falsum est: nam per illam potest tunc Angelus cognoscere rem repræsentatam ut possibilem abstractive, et quidditative. Si vero sensus sit, esse in potentia quoad cognitionem intuitivam rei existentis, per hoc non expeditur difficultas, sed solum asseritur id, in quo difficultas, versatur: nam hoc est, quod quæritur, cum illa species de se indifferenter repræsentet in actu primo rem existentem, et non existentem, ac futuram, cur sicut per illam actu repræsentatur effective res præsens, quando existit, non ita res futura repræsentetur quando est tantum futura, si Angelus illa uti velit, quantum illa efficere potest. Aut e converso, si ad rem futuram illo modo repræsentandam est impotens illa species ex defectu propriæ entitatis, et quasi formalis repræsentationis, seu actualitatis, quomodo illa species in se immutata, et non aucta in repræsentando, esse potest principium repræsentandi actualiter, seu videndi eamdem rem jam existentem.

12. Amplius impugnatur.—Conservata specie in oculo videbitur objectum, ut præsens licet jam non existat. — Denique in illo sensu distinctio illa de repræsentatione in actu, et in potentia, non recte applicatur ad speciem, ut repræsentantem rem existentem, et non existentem, quia ut existentem repræsentare potest in potentia, et in actu, et similiter rem nondum existentem eo modo, quo per illam cognosci potest, scilicet ut possibilem in actu, et in potentia repræsentare potest: si autem per illam speciem non potest cognosci res ut futura, neque actu, neque potentia per illam repræsentatur, et ratio discriminis in hoc inter rem præsentem, et futuram inquirimus, quæ per illam distinctionem non explicatur; unde non est ad rem exemplum de specie visus, quia illa de se, et naturali modo repræsentat tantum rem existentem, imo et propinquam visui, et ideo non est indifferens, et quasi universalis ad rem existentem, et non existentem, sicut species Angeli. Unde parum referet, etiamsi concedamus, quod re destructa, et conservata specie non videbitur per illam, quia ex natura sua non est principium cognoscendi illam nisi ut existentem. Neque id est propter defectum actualis similitudinis relative: nam si objectum existeret alibi, species haberet eamdem relationem, et tamen ibi videri non posset: non est ergo propter defectum relationis similitudinis, sed ex defectu virtutis activa. Probabile nihilominus est, conservata specie in oculo per divinam potentiam, sine existentia objecti, posse oculum eamdem rem videre non abstractive, sed per modum intuitionis, ac si in tali loco existeret, in quo sensus falli potest, ut in tractatu tertio dicetur. Non est autem idem in intellectu, qui per speciem videt rem, prout in se est, et quidditative, ut est intellectus angelicus.

13. Vera sententia. Dico ergo, inter rem præsentem et futuram rationem differentiæ esse reddendam non ex parte speciei intelligibilis, sed ex parte rei cognoscibilis et diversorum statuum ejus. Quia species de se indifferenter se habet ad rem præsentem et futuram, res autem longe aliter se habent in illis statibus in ordine ad terminandam cognitionem: nam actu existens potest terminare cognitionem intuitivam intellectus angelici, nondum autem existens minime, etiamsi futura sit, quia esse futuram nihil intrinsecum addit ipsi rei, quamdiu non existit. Quod ita declaro, quia species intelligibilis non repræsentat quasi complexe, rem esse vel futuram esse, sed sim

« PredošláPokračovať »