Obrázky na stránke
PDF
ePub

pliciter repræsentat illam, et ita ex vi speciei solum cognoscitur res repræsentata simplici cognitione. Unde si res non existit, per speciem incomplexe cognoscitur rei essentia, et existentia ut possibilis in hoc vel illo tempore, an vero in aliquo tempore futura sit, ex vi speciei non repræsentatur, nec in ipso objecto apparet, quamdiu actu non est, sed pendet ex causis extrinsecis rei et ex habitudine ad illas, quæ habitudo per talem speciem non repræsentatur determinate, sed generaliter sub ratione possibilis, atque etiam indifferenter ad futurum esse vel non esse, quando res a causa indeterminata nata est fieri. At vero postquam res jam existit, habet in se intrinsece actualem existentiam, quæ videri possit, et ideo eadem species, quæ de se repræsentat rem indifferenter, est sufficiens principium illius actus, quo videtur existens, quia actus ipse cognoscendi cum terminatur ad rem, invenit illam (ut sic dicam) actu existentem, et ad illam, ut sic terminatur, et in ea videt determinationem causæ ad illam producendam.

14. Objicitur primo.— Solutio.—Objiciunt vero aliqui quærendo, cur per speciem illam videatur res existens cum omnibus circumstantiis, scilicet, esse in hoc tempore et loco, et ab hac causa, et per eamdem speciem non repræsentetur cum eisdem circumstantiis temporis, loci, etc., antequam sit. Nam si antea cum eisdem circumstantiis repræsentaretur, jam cognosceretur tali tempore et loco futura. Respondetur tamen falsum esse quod supponitur; non enim dicimus, antequam res sit, cognosci tantum abstracte, et secundum essentiam per talem speciem, sed cognosci cum omnibus circumstantiis loci, temporis, etc., tamen possibiliter tantum, et abstrahendo ab actuali existentia exercita (ut sic dicam) quia non est in re cognita, postquam autem res existit, totum illud videtur per speciem, ut actu existens, quia ita in re invenitur. Quamvis autem res priusquam fiat, cognoscatur, ut possibilis tali tempore, loco, etc., non cognoscitur, ut futura in illis, quia etiam cognoscitur, ut possibilis in aliis locis et temporibus, et per species non magis repræsentatur futura in aliquo tempore etiam confuse sumpto, quia hoc etiam est ex vi causæ indeterminatum, et ordo ad causam non aliter ex vi speciei repræsentatur. At vero quando jam res existit, ipsa existentia rei actualis objective determinat repræsentationem speciei, non aliquam mutationem in illa faciendo, sed aliter actum ejus terminando, per quem actum quasi formalis et expressa repræ

sentatio rei, ut præsentis completur. Et ita objectum actu existens, licet non immutet speciem, neque effective concurrat ad actum, nihilominus est veluti conditio necessaria per modum objecti proportionati, seu materiæ, circa quam propria et determinata intuitio actualis existentiæ rei versari possit.

15. D. Thomæ dictum explanatur.-Et hanc puto fuisse mentem D. Thomæ, cum dixit, speciem Angeli de se esse indifferentem ad rem præsentem vel futuram, rem autem ipsam non comparari eodem modo ad speciem Angeli, quando est præsens vel futura: Quia quando est præsens, habet naturam, per quam assimiletur speciei, quæ est in mente Angeli, hanc enim assimilationem intelligo compleri mediante actu videndi Angeli: dicitur autem res existens habere naturam, per quam actu assimiletur, quia jam est materia apta, ut in ea determinate videatur existens, quod in specie repræsentabatur indifferenter. Et ideo subjungit divus Thomas, quamdiu res est futura, nondum habere naturam, per quam illi assimilari possit Angelus, utique intentionaliter, per intuitivam visionem et repræsentationem. Atque ita intellexisse videtur D. Thomam Capreolus supra respondens Gregorio: nam in fine solutionis ad 1, postquam verba D. Thomæ retulerat, subjungit: Tunc ad argumentum dicitur, quod licet futura (utique quoad esse futura) non possint distincte cognosci ab Angelo, hoc non est ideo quia cognitio Angeli dependat a futuris, sed quia non sunt capacia cognitionis propriæ et distinctæ, nec subjicibilia eidem, nimirum quoad intuitivam cognitionem. Et hoc idem videtur mihi insinuasse Theodoretum in verbis, quæ supra retuli, dum ait futura, quæ nondum sunt, velut quodam profundo occultari, ut apparere non valeant, utique ut futura sunt.

16. Instantia contra superiorem explicationem.- Responsio. - Sed contra hanc explicationem et responsionem instari potest, quia sequitur, nec DEUM ipsum posse videre futura in seipsis, ita ut ex vi intuitionis illorum evidenter cognoscat, illa esse futura. Consequens est falsum et contra D. Thomam, et meliores theologos,imo mediate potest inferri, esse contra fidem, quia Deus non potest cognoscere hæc futura in aliqua causa, alioqui vel illa ex necessitate evenirent a tali causa, vel cognitio esset incerta et fallibilis, ergo si per intuitionem non posset illa certo cognoscere, nullo modo posset habere certam illorum scientiam, quod est contra fidem. Sequela igitur probatur,

quia si futurum antequam existat est incapax intuitionis propriæ existentiæ, ut futuræ tali tempore, sicut diximus, etiam respectu cognitionis divinæ illam incapacitatem habebit, ergo nec Deus ipse poterit hoc modo illorum futuritionem intueri. Respondeo, negando sequelam, quia proprium et singulare Dei est, ut propter infinitatem et æternitatem suam æque intueri possit existentiam earum rerum, quæ in seipsis nondum sunt, aliquando tamen erunt, non minus, quam si jam existerent. Et hoc confirmat vim rationis, qua supra probavimus, Angelum non posse evidenter cognoscere hæc futura, quia non possunt evidenter cognosci, nisi in seipsis, creatura autem non potest extendere intuitum proprium ad existentiam rei, ut actualem pro tempore, in quo nondum illam habet, quia hoc excedit virtutem finitam creaturæ, et soli Deo conceditur propter suam infinitatem, licet a nobis modus non intelligatur. Quia cognitio rei futuræ, ut futuræ et nondum existentis, ultra simplicem repræsentationem et cognitionem rei, et existentiæ ejus ut possibilis in tali tempore loco, etc., addit judicium evidens, ac certum, quod illa res tunc et tali modo sit futura: hoc autem judicium non est ex vi speciei, sed ex vi luminis intellectualis. Quod in Deo etiam suo modo verum esse, si hæc duo ratione distinguantur, ex his, quæ dixi superiori tomo, 1. 2, de Attribut., cap. 3, intelligi potest. Ad ferendum autem illud judicium evidens de tali futuro, quod nec ex se, nec in se habet esse, nec in causa necessaria, ac determinata, infinita efficacia luminis intellectualis necessaria est, et ideo solus Deus potest apprehendere tale futurum, simul certo judicando esse futurum et pro suo tempore sibi præsens, quod est illud intueri. Ac proinde intuitio intellectualis rei futuræ, Deo possibilis est, quia non fundatur in propria objecti capacitate, sed in sola non repugnantia cum infinitate luminis, respectu vero Angeli cessat hæc ratio, ut declaratum

est.

17. Objicitur ultimo. Prima solutio. Secunda solutio. Ultimo instari potest argumento secundo posito in cap. 6, n. 5, et non soluto, quia esto non cognoscat Angelus hæc futura illo modo in seipsis, cognoscendo saltem illa, quæ sunt futura, quoad essentiam individuam et existentiam possibilem, colligit esse futura ex eo, quod scit, se non habere species omnium singularium possibilium, sed tantum eorum, quæ aliquando futura sunt. Respondetur imprimis, licet hoc concedatur,

non inferri aliquid contra dicta, tum quia illa cognitio rei futuræ non est vi specierum, nec per medium solum incognitum, sed per medium cognitum et valde extrinsecum, quale est illud principium, quod Angelus non habet species rerum possibilium, sed tantum futurarum. Unde ex vi talis medii non cognoscitur clare et distincte, quando et quomodo res futura sit, sed absolute et confuse, quod sit aliquando futura. Deinde dico, illam cognitionem non esse certam, sed conjecturalem, quia illud principium: Ego non habeo species, nisi rerum aliquando futurarum, ex natura rei non est evidens, aut certum ipsi Angelo, quia non est principium naturale, unde evidenter colligatur et pendet ex voluntate Dei, quæ non necessario illi revelatur. Imo et in reipsa est satis incertum : nam esto sit certum, Angelum non habere species omnium rerum possibilium, quod tamen nullarum habeat, non est certum et hoc satis est, ut licet cognoscat aliquod individuum esse possibile, non statim certo inferat esse futurum. Et declaratur, nam vel hæc individua sunt accidentium, vel substantiarum. De accidentibus multa possunt cognosci ab Angelo possibilia, quæ non erunt, maxime in accidentibus, quæ contingenter, ac libere fieri possunt, ut Angelus scit potuisse Luciferum habere talem actum bonum in instanti, in quo peccavit, quem non habuit: et ita scit multos actus liberos possibiles hominibus, qui ab eis non fient. Inter substantias vero quædam sunt ipsimet Angeli et de his concedimus tantum habere Angelos species Angelorum existentium, post quos nullus est futurus, quia omnes simul creati sunt, et ita in eis non habet locum cognitio rei possibilis, ac futuræ et nondum existentis. Quod si fingatur casus, in quo Deus decrevisset alios Angelos creare, quorum species a principio infunderet Angelis creatis, et supponatur illos certo scire se tantum habere species Angelorum aliquando creandorum, concedo, per illas species cognoscere, Angelos nondum existentes esse futuros, dico tamen, id cognoscere per virtualem revelationem divinam, quæ completur partim per infusionem specierum futurorum Angelorum, partim per manifestationem illius principii, quod non infunduntur species Angelorum, nisi aliquando futurorum, de quo jam dixi, non posse certo cognosci nisi revelatione divina, alias solum per conjecturam cognoscitur, et sic cognitio futuri Angeli non erit certa, sed conjecturalis. Aliæ sunt substantiæ materiales non perpetuæ et pure materiales, ut sunt omnia

generabilia infra hominem, et ex his multa cognoscit Angelus futura possibilia, quæ non erunt, hujusmodi enim sunt multa individua diversarum specierum, quæ possunt per causas naturales fieri et non erunt, quæ ex vi comprehensionis causarum ab Angelis cognoscuntur, modo infra dicendo et eorum etiam proprias species habere possunt: nam quid impedit?

18. Angelus non cognoscit singula individua per singulas species. -Denique in hoc ordine substantiarum materialium sunt homines, de quibus ex parte corporum videtur esse eadem ratio, quæ de cæteris rebus generabilibus; ex parte vero animarum videtur esse eadem ratio, quæ de Angelis, quia a solo Deo fieri possunt, sicut Angeli, et ideo non videtur Deus infundere Angelis species animarum, nisi aliquando futurarum, sicut neque Angelorum. Sed licet verum sit, non infundi Angelis species omnium animarum possibilium simpliciter, non video inconveniens, si concedatur infundi illis species plurium animarum, quæ infallibiliter creandæ essent, si tales homines tales uxores ducerent et varios fœtus tali, vel tali modo organisarent. Nam Angeli cognoscunt, tales conjunctiones et organisationes esse possibiles, cur ergo non poterunt habere species illarum animarum, quæ illis corporibus naturaliter deberentur, et per illas cognoscunt esse possibiles, licet non cognoscant esse futuras, nec futuræ unquam sint. Addi etiam potest ratio generalis, quia Angelus non cognoscit singula individua per singulas et particulares species, sed per unam universalem speciem modo supra declarato et infra iterum tractando. Cur ergo fieri non potest, ut una species repræsentans multa individua futura, consequenter repræsentet alia, quæ nunquam erunt, non quasi per se ex primaria intentione dantis speciem, sed quasi concomitanter, quia species est tam perfecta, ut non possit illa sine his repræsentare habitualiter et in actu primo. Sic ergo nullum est inconveniens, quod Angelus habeat species plurium hominum et animarum possibilium, quæ nunquam erunt. Si autem contrarium supponatur, quia est probabile, recurrendum erit ad id, quod de Angelis dicebamus, tune Angelum per species hominum possibilium cognoscere homines illos esse futuros, sed tamen vel conjecturali tantum cognitione, vel per revelationem, vel per aliquid equivalens, ut explicavi.

19. Ad duas rationes dubitandi in capite nono, numero primo, in fine. Ex quibus om

nibus satis etiam responsum est, ad duas ex rationibus dubitandi positas in principio capitis præcedentis, quarum prior erat, quod Angelus non indiget existentia objecti ad cognoscendum. Ad quam dicimus, non indigere illa, ut ab objecto moveatur, vel accipiat species, sicut indiget sensus, nec etiam indigere illa per modum termini necessarii ad omnem cognitionem, nam abstractive potest cognoscere rem non existentem, nihilominus tamen indigere illa per modum termini et materiæ, circa quam proportionatæ et necessariæ ad cognitionem intuitivam, limitatam et creatam, per quam solam potest Angelus cognoscere existentiam actualem rei cognitæ, ut declaratum est. Et ita etiam cessat secunda ratio de cognitione essentiæ rei: nam illa præcise spectata est cognitio abstractiva et non intuitiva, et ideo non est similis ratio. Tertia vero ratio petit difficultatem in capite sequenti tractandam.

CAPUT XII.

QUOMODO ANGELI RES PRÆTERITAS PER SPECIES INDITAS CERTO COGNOSCANT.

1. Ratio dubitandi. Prima conclusio præmittitur.-Hanc quæstionem attigit D. Thomas, dicta quæst. 57, art. 3, ad 3, et videtur præterita futuris æquiparare: nam in argumento de illis et de futuris difficultatem proposuerat, et postea nihil de præteritis in speciali dicit, sed tantum de futuris, unde videtur tacite innuere, idem esse de præteritis sentiendum. In contrarium vero est, quia multo facilior est cognitio præteritorum, quam futurorum, quia præterita etiamsi libere sint facta, jam non sunt contingentia, sed necessaria, unde fit, ut homines etiam illa certo cognoscere possint. Hoc ergo imprimis de Angelis supponendum est, habere nimirum posse certam cognitionem naturalium effectuum præteritorum, etiamsi libere et contingenter facti fuerint, dummodo non fuerint cogitationes cordium: nam de his nunc non agimus, et ideo de naturalibus effectibus locutus sum, ut ab actibus internis voluntatis et rationis illos distinguerem. Sic ergo assertio est certa et communis theologorum, primo ex ratione facta, quod præterita sunt naturaliter cognoscibilia, ergo non potest deesse Angelo modus naturalis, quo illa cognoscat. Secundo, quia scientia præteritorum necessaria est ad experientiam vel sagacitatem in rebus agendis, et ideo Patres frequenter tribuunt dæmonibus experientiam, per quam sunt ad tentandum

sagacissimi et astutissimi. Tertio, quia memoria est de præteritis, ut præterita sunt. At vero Angeli memoriam rerum habent, nam hæc ad perfectionem pertinet, et non est, cur Angelis negetur: nam licet propria memoria in actu primo supponat aliam imperfectionem, scilicet, non semper perseverare in actu secundo cognitionis semel factæ, nihilominus, quia hæc imperfectio in Angelis invenitur, necesse est, ut per thesaurum memoriæ aliquo modo suppleatur, ac subinde ratione memoriæ poterit Angelus præterita cognoscere.

2. Difficultas cognoscendi res præteritas.Ut autem hæc veritas intelligatur, principium et modum hujus cognitionis explicare necesse est, non enim res caret difficultate: nam vel Angelus cognoscit, res præteritas fuisse, per species innatas immutatas in se permanentes, vel per aliquam mutationem in eis factam, vel per antiquarum specierum modificationem, vel per novæ speciei productionem: nihil horum videtur dici posse, ergo non potest talis modus cognitionis esse in Angelo. Consequentia inde probatur, quod alius modus cogitari non potest, supposita necessitate specierum, vel si fingatur Angelus sine speciebus intelligere, eadem difficultas in illa sententia invenietur, ut videbimus. Minor ergo quoad primam partem probatur, quia per speciem innatam alicujus rei, non potest Angelus cognoscere illam esse futuram, antequam sit, ergo per eamdem immutatam non potest cognoscere esse præteritam, quoniam jam non est. Probatur consequentia, quia sicut in re futura, futuritio non est aliquid reale actu existens in ipsa re, ut ad id possit terminari cognitio evidens rei futuræ, ut sic, ita in re præterita præteritio, seu fuisse nihil reale est actu, nunc existens in re, quæ fuit et jam non est, ergo non potest ex vi solius speciei evidenter cognosci in se et per modum intuitivæ cognitionis. Altera item pars mincris probatur, quia si ex actuali existentia objecti non fit mutatio in speciebus concreatis Angelo, multo minus fieri poterit ex præteritione rei. Probatur consequentia, tum quia minus existit res præterita quam præsens, imo præterito non addit aliquid, sed potius tollit actualem existentiam ejus, dicitur enim res præteriisse, quæ fuit et jam non est, vel quæ præterito tempori coexistit, non præsenti, quæ negatio nihil ad immutandas species angelicas conferre potest: tum etiam quia omnes rationes supra factæ contra mutationem illarum specierum in præsentia objecti, probant de re præterita, quia intelligi non potest, quænam

illa mutatio sit, nec a quo vel quo modo fiat. Et hæc ratio probat, non posse talem mutationem esse antiquæ speciei modificationem. Quod autem non sit novæ speciei productio, ex supra dictis de infusis speciebus Angelorum potest supponi.

3. Notatio pro resolutione.-Notatio altera. -Ad hoc explicandum suppono, dupliciter posse Angelum cognoscere rem præteritam, scilicet, quasi mediate, et per aliud, scilicet per medium cognitum, vel directe immediate, et in se per speciem ejus, seu per solum medium incognitum, sicut de futuris diximus. De priori ergo modo cognoscendi per medium cognitum non est dubium, quin possit aliquando conjectare Angelus, rem aliquam, quæ nunc non est, fuisse, si aliqua signa, vel vestigia suæ præsentiæ reliquit. Sicut nos etiam cognoscemus hic fuisse ignem, si fumus adhuc permanet, et ex præsenti effectu præteritatem cognoscimus, aut conjectamus, inde enim perturbatum legimus Josephum, Matth. 1, et de hoc genere cognitionis non est difficultas, quia non fit per propriam speciem rei præteritæ, sed per speciem effectus, vel vestigii relicti, et adhuc præsentis. Item est alius modus cognoscendi præterita per aliorum relationem, et testimonium. Et hoc modo etiam est clarum, posse Angelos cognoscere præterita, per relationem aliorum Angelorum, qui illa viderunt : tamen hic modus imperfectus est, ut constat, et prior etiam non sufficit, tum quia vel non præbet cognitionem certam, quando scilicet effectus, ac signa non sunt evidentia, vel saltem est imperfectus, quia est per effectum aliquem, non per propriam rei cognitionem. Et præterea non omnes res præteritæ possunt hoc modo cognosci multæ enim ita transeunt, ut nullum sui vestigium relinquant, ut est transitus per mare, et similia, quæ Sapiens Proverb. 30, enumerat. Itaque de cognitione præteriti per speciem alienam effectus, aut vestigi a re præterita relicti ita sentiendum est, sicut de cognitione cujuscumque causæ per signa, vel effectus, vel sicut de cognitione futurorum per conjecturas, vel signa certa, et ideo de illa non loquimur, sed cum proportione applicari possunt, quæ de simili cognitione futurorum diximus. Agimus ergo de cognitione per propriam speciem inditam rei præteritæ. Circa hujusmodi autem rem præteritam dupliciter potest Angelus esse affectus primo ut licet habeat speciem in ditam talis rei, nihilominus illam non viderit, neque ad illam attenderit, quando extitit:

nam cum Angelus non semper sit in actu secundo suarum specierum, neque ad omnia, quæ in mundo fiunt, semper attendat, facile contingere potest, ut licet res antea fuerit, illam præsentem, et existentem non viderit: secundo fieri potest, ut illam viderit, jam vero non videat præsentem, quia esse desiit: et utrumque modum explicare necesse est.

4. Prima opinio circa proprium hujus capitis dubium.-Est enim, ut reperio, quorumdam opinio mihi satis nova, dicentium, posse Angelum per species innatas videre præterita sæpissime, et per solum intuitum, etiamsi nec viderit illa præsentia, nec de illis cogitaverit. Ut explicatur optime, si ponamus, nunc creari a Deo novum Angelum eisdem instructum speciebus, quibus alii Angeli in principio fuerunt, et non aliis: aiunt ergo, illum Angelum posse per illas species naturales virtute sui ingenii, seu luminis naturalis evidenter scire omnes effectus naturales, eorumque productiones, ut a principio temporis usque nunc facti sunt, etiamsi contingenter facti fuerint, et omnino præterierint, nullumque sui vestigium in mundo reliquerint. Ita tenet Vasquez, dicta disp. 208, cap. ult., circa finem: nam licet ille credat Angelum cognoscere sine speciebus, tamen de illo docet, per solum lumen naturale suum posse dicto modo cognoscere omnia præterita, quæ nunquam vidit præsentia: et consequenter dicit, idem esse opinandum in sententia ponente species: quia licet inter illas sententias sit diversitas in modo constituendi angelicum intellectum in actu primo ad intelligendum, vel per solam simplicem entitatem intellectus angelici, vel per compositionem cum specie, nihilominus utroque modo æqualis virtutis ad intelligendum cogitatur, ideoque si constitutus in actu primo per seipsum potest naturaliter præterita cognoscere, idem poterit, licet per species in eodem actu primo constituatur. Pro hac sententia nullum auctorem allegat, nec positivam rationem adducit, sed negativam, quia nullam (inquit) rationem invenio, ob quam non possit Angelus præterita sic cognoscere. Unde etiam ab speciali argumentatur, quia Patres, et theologi solam scientiam futurorum contingentium Angelis denegant, ergo reliquorum omnium, etiam præteritorum cognitionem illis concedunt. Denique Angelus habet species præteritorum, cur ergo illa non cognoscet?

5. Contraria opinio seu secunda conclusio propria hujus capitis.-Ego vero censeo, non posse Angelum naturaliter cognoscere præte

rita modo explicato. Hanc sententiam semper docui, et eam secuti sunt Cumelius, et Pesantius, in dicto art. 3, et expresse docet Gregorius, in 2, d. 3, q. 2, art. 3, concl. 1. D. Thomas, in dicto art. 3, inducendo litteram ejus modo in principio capitis proposito. Existimoque eodem modo posse cæteris theologis tribui propter identitatem rationis inter præterita, et futura, quoad hanc partem, ut statim declarabo. Imo idem Vasquez, dist. 211, c. 12, num. 68, dicit, non posse Angelum cognoscere præteritam cognitionem alterius per memoriam, nisi prius illam præsentem agnoverit. Et probatur ex eo, quod Isa. 41, tam præteritorum, quam futurorum cognitio aliquo modo signum divinitatis ponitur, et propria Dei censetur, cum dicitur: Appropinquent, et annuntient nobis, quæ ventura sunt, aut priora, quæ erant dicite, etc., ubi Hieronymus. Dicite nobis vel præterita, vel futura, etc. Et idem colligit Adamus, Isa. 46, circa illa verba: Non est similis mei, annuntians ab exordio novissima, etc. Unde dixit Gregorius, homil. 1, Ezech., prophetiam non esse tantum de futuris, sed etiam de præteritis. Est ergo aliquis modus cognoscendi præterita proprius Dei, sicut etiam est illi proprium cognoscere futura, nimirum intuendo illa in seipsis, priusquam sint. Nam sicut hoc est proprium divinitatis, quia intuitus ejus æternus extenditur ad totum tempus futurum, ac si esset præsens, ita cognoscere præterita immediate, et in seipsis, est proprium divinitatis, quia intuitus ejus æternus extenditur ad totum tempus præteritum, ac si esset præsens, ergo tam impossibile est Angelo intueri illo modo præterita, quam futura.

in

6. Adversariorum responsio profligitur. — Respondet negando paritatem, et rationem reddunt, quia futurum, ut futurum, est objectum improportionatum naturali lumini, vel speciei intelligibili intellectus angelici: objectum autem præteritum non est ita improportionatum. Sed hæc ratio in simili impugnata est, quia petit principium, et non reddit rationem illius diversitatis. Et urgetur amplius, quia sicut veritas futuri contingentis, licet non habeat determinationem in causa, nihilominus in se determinata est, et scibilis, absolute loquendo, ut supra declaravimus, ita veritas præteriti de se contingentis determinata est, et tam necessarium est, futurum fore, sicut præteritum fuisse, facta suppositione veritatis, ut supra ex Petro Damiano diximus. Rursus sicut res futura, quamdiu in statu

« PredošláPokračovať »