Obrázky na stránke
PDF
ePub

universales species recipiat, de superioribus, vel æqualibus particulares accipit. De speciebus etiam actuum liberorum, vel internorum, quas Angelus ab ipsis rebus cognitis acquirit, credimus species esse particulares, sicut de speciebus actuum præteritorum supra diximus, et de cogitationibus cordium infra dicemus. Quid autem de speciebus supernaturalium rerum ordinis gratiæ dicendum sit, infra tractando de illarum rerum cognitione videbimus.

CAPUT XV.

perioribus vidimus. Verumtamen et sine fundamento potuit talem habitum, ut supra ostensum est, et non minus gratis in illius universalitate omnes Angelos æquales facit, imo etiam contra rationem, ut proxime videbimus. 2. Quid sentiat Vasquez in proposita quæstione. His ergo omnibus omissis, inter eos, qui universales species Angelis tribuunt, nullum theologum invenio, qui absolute negaverit, perfectiores Angelos per universaliores species intelligere. Solus Vasquez, 1 p., d. 203, quamvis absolute species neget, tamen ex hypothesi, illis positis, dicit, non posse cum fun

UTRUM ANGELI QUO SUPERIORES, EO PER SPECIES damento affirmari, perfectiores Angelos per

UNIVERSALIORES INTELLIGANT.

1. In qua opinione procedat quæstio. Quæstio hæc non videtur habere locum in opinione eorum, qui Angelos per species intelligere negant, quia si species non habent, nec magis, nec minus universales illas habebunt. Quamvis autem hoc ita sit, similis quæstio in ea opinione tractari potest de specie expressa, seu de actu intelligendi, videlicet, an unus Angelus per unum actum, verbum, aut speciem expressam plura cognoscat, seu repræsentet, quam alius. Nam quoad hoc eadem est difficultas, præsertim quia infra ostendemus, de specie impressa, et actu in hoc esse cum proportione loquendum. Potius ergo omittendi sunt auctores, qui negant absolute species universales in Angelis, nam hi consequenter, et a fortiori negant species et actus magis, vel minus universales, sed quia ex eodem fundamento procedunt, non est, quod cum illis amplius disputemus. Deinde omittendi sunt, qui tantum ponunt in Angelis species a rebus acceptas: nam illi etiam in hoc pares faciunt omnes Angelos, et consequenter non admittunt in eis discrimen in specierum universalitate. Loquor autem de his, qui tantum species acquisitas ponunt: nam si qui ponunt acquisitas species singularium materialium, et de-naturis universalibus ponunt species infusas, si in istis admittant universalitatem in repræsentando plures naturas, consequenter etiam poterunt illis speciebus tribuere universalitatem majorem, vel minorem pro diversitate perfectionis Angelorum, quibus infunduntur. Tertio prætermittenda est opinio Henrici, qui per contrarium extremum dixit, omnes Angelos cuncta intelligere per unam speciem æque universalem, vel potius universalissimam, talis enim est habitus scientialis, quem ille posuit in omnibus Angelis, ut in su

universaliores species intelligere. Quia etiamsi in hoc non possit repugnantia ostendi, ut ipse etiam concedit, non satis hoc est, ut asseramus, ita esse, quia non repugnat, nisi aliqua positiva ratione id ostendamus. Hic autem, ait, non solum non possumus ratione certa aliquid de hac varietate universalium specierum affirmare, verum nec probabili conjectura aliquid determinate judicare. Fundatur, quia licet ex majori et minori perfectione naturæ angelicæ inferatur major et minor perfectio in speciebus, non tamen sequitur quod hæc inæqualitas perfectionis in speciebus intentionalibus posita sit in majori vel minori universalitate, quia potest illa inæqualitas esse in meliori et perfectiori modo res easdem repræsentandi. Imo etiamsi istæ species infundantur a Deo, ait ab ejus voluntate pendere, quod magis vel minus perfectas species diversis Angelis infuderit, quia cum æquali specie posset perfectior Angelus perfectius intelligere.

3. Refellitur.-Sed hic auctor imprimis non loquitur consequenter, et ad hominem possumus contra illum argumentari, quia in superiori disputatione dixit, suppositis speciebus, non esse negandas Angelis universales species, quia possibiles sunt sine contradictione. Quod si fieri possunt (inquit) id, quod najoris perfectionis est, Angelo denegari non debet, ita ut quo perfectiores Angeli sint, per pauciores species intelligant. Quibus in verbis expresse affirmat non solum universalitatem specierum, sed etiam in illa varietatem cum proportione ad perfectionem naturæ angelicæ esse admittendam, si non repugnet, quæ est communis sententia, ut videbimus: cur ergo gravissimis theologis tribuit, quod sine probabili conjectura locuti sunt, vel quomodo ipse affirmare ausus est, quod nec probabili ratione conjectari posse postea dixit? Deinde supposita non repugnantia talium specierum magis et minus

universalium, non solum ratione probabili, sed etiam veluti ex terminis credibilibus statim apparet, species illas juxta proportionem naturarum angelicarum distribuendas fuisse. 4. Vera conclusio affirmans. - Probatur ex D. Dionysio. Vasquii expositio ad citatum locum Dionysii.-Igitur generatim ac simpliciter loquendo, affirmari potest et debet, Angelos perfectioris naturæ et intellectualis luminis excellentioris per universaliores species intelligere, ac subinde superiores Angelos eamdem rerum multitudinem per pauciores species cognoscere. Ita D. Thomas, dieta q. 55, art. 3, et sequuntur ibi Cajetanus et reliqui fere moderni expositores, Capreolus, in 2, d. 3, quæst. 2, art. 1, concl. 8, et art. 3, ad argumenta contra illam, Ferrariensis 3, contra Gent., cap. 98, in ultimo dubio ad argumenta contra tertiam conclusionem, Ægidius, in 2, d. 3, 2 part. distinct., quæst. 2, art. 2, dubio 3 et 4, et ibi Argentina, quæst. 2, art. 4, in ultima ejus parte, Malonius, disp. 13, sect. 2, et citatur etiam Hervæus ibi. quæst. 4. Omnes probant assertionem hanc ex Dionysio, c. 12, de cœlesti Hierarch., cujus verba sunt: Cherubim ordo sapientiæ celsiori, scientiæque communicat, qui vero sub illis sunt sanctorum spirituum ordines, et ipsi sapientiæ participes sunt quidem, particularis tamen pro modo suo, atque inferioris. Ubi docet inferiores Angelos inferiorem habere scientiam, in hoc specialiter, quod particularem illam habent, utique res pectu superiorum. Respondet Vasquez, non vocare scientiam particularem, quia sit per species minus universales, quia de his speciebus nec verbum habet Dionysius, sed particularem vocare, quia est de paucioribus rebus: nam inferiores Angelitate pauciora sciunt, quam superiores. Et hoc confirmat ex translatione Perionii, qui ultima yerba sic vertit: Sed tamen ejus, quæ pars est ad illos, et quæ inferiorem locum tenet; scientiam enim inferioris Angeli partem scientiæ superioris vocat ex parte objecti, quia est de rebus paucioribus.

5. Improbatur.-At in hoc sensu falsa esset scientia Dionysii: nam loquitur de scientia naturali Angelorum, in qua non est inæqualitas inter Angelos quoad multitudinem rerum scitarum ut est constans inter omnes theologos, et ex dictis hactenus satis constat. Imo etiam de scientia supernaturali et permanente (ut sic dicam) idem est, quia omnia, quæ habitualiter ac permanenter, supernaturaliter scire 'oportet, omnibus sanctis Angelis nota sunt, vel in Verbo, vel extra Verbum. Aliqua vero

per speciales revelationes aliqui scire possunt, quæ non sint nota omnibus, de quibus esse solent speciales illuminationes, ut infra suo loco dicetur. Tamen neque Dionysius in illo loco de his tractat, neque in illis semper excedunt superiores Angeli inferiores: nam interdum potest revelari Angelo inferiori aliquid pertinens ad ministerium ejus, quod non omnibus Angelis superioribus revelatum sit, quia ad eorum opus non pertinebat, ut annuntiatio angelica, vel similia. Quod vero ad translationem spectat, cum textum Græcum non habeamus, imprimis dicimus, translationem Ambrosii Florentini, quam prius retuli, minoris auctoritatis non esse. Deinde addimus, translationem Perionii eumdem sensum admittere, et in illo accipiendam esse, ne falsam sententiam contineat: vel certe si scientia inferioris Angeli dicatur pars scientiæ superioris ex parte rerum cognitarum, intelligendum id est de scientia actuali, quæ est tota simul, non de habituali, quæ successive potest varias res contemplari, sic enim comparando scientias actuales, vere dici potest inferior Angelus, cæteris paribus, pauciora actu cognoscere, quam superior, nihilominus tamen in scientia habituali non est inferior in dicto sensu, quia omnia, quæ superior scit, inferior contemplari potest, licet pluribus actibus. Et ita idem sensus redit, sive actualis scientiæ pars, vel partialis, sive particularior appelletur. Quia vero species per se ad habitualem scientiam pertinent, ideo ratione specierum non potest dici particularis scientia inferioris Angeli, nisi quia per species magis particulares habetur. Quod autem dicitur, Dionysium nihil de speciebus docuisse, licet sub eo nomine verum fortasse sit, sub nomine scientiæ, vel radii, ac luminis illas comprehendit. Nec enim negare possumus, quin Dionysius scientiam etiam habitualem tribuat Angelis, cum non senserit, omnia, quæ sciunt, semper actu contemplari, ut infra videbimus. Scientia autem habitualis non est sine speciebus, ut dixi. Ac denique si de actu scientiæ angelica Dionysius sensit, in inferiori Angelo esse partem, vel particularem respectu superioris, hoc nobis satis est, ut consequenter ad doctrinam ejus etiam in speciebus sit ponenda eadem differentia, sive Dionysius de speciebus locutus fuerit, sive non fuerit, quia species proportionem ad actus servant.

6. Dionysii locus alter inducitur. - Prædicti loci erasio, nec fundamentum habet, nec vim illius enervat.-Allegatur etiam Dionysius in eod. lib., cap. 15, ubi exponens metaphori

cam Angeli repræsentationem sub figura hominis, eamque metaphoram ad singula membra hominis applicans, de dentibus sic inquit : Porro dentes divisionem indulta sibi perficientis alimoniæ, alentisque perfectionem exprimere credimus. Quælibet enim substantia spiritualis, quam ab angustiore perceperit unicam, et uniformem intelligentiam, provida virtute dividit, atque multiplicat, dum inferiorem quoque pro captu suo promovet, atque subtollit. Ubi aperte docet, superiorem Angelum unica intelligentia percipere, quam in plures multiplicat in Angelo inferiori, ut ab illo percipi possit: ergo docet, superiores Angelos universaliorem scientiam habere, ac proinde etiam universaliores species, ut argumentati sumus. At respondet dictus auctor, loqui Dionysium ibi de supernaturali cognitione Angelorum, quam per divinam revelationem accipiunt, et de illa docere superiorem Angelum plura cognoscere unico conceptu, quæ inferior pro captu illius in plures conceptus distribuit. Sed fortasse sine causa limitatur sermo Dionysii: sed demus, loqui Dionysium de supernaturali cognitione, quæ ex divina revelatione ad inferiores Angelos per illuminationem superiorum descendit. Inde tamen imprimis sumo argumentum ad cognitionem naturalem: nam cognitio supernaturalis infunditur modo naturæ accommodato, quia unum quodque recipitur ad modum recipientis: sic ergo in revelatione supernaturali Angelus superior unico conceptu plures percipit, quas inferior non nisi pluribus potest commode concipere: profecto magnum argumentum est, connaturalem modum cognoscendi superioris esse simpliciorem, et universaliorem in hoc, quod plura uno actu, ac subinde uno principio proximo, seu una specie ex natura sua cognoscit. Deinde sumo etiam hinc indicium ad explicandam mentem Dionysii in priori loco, et similibus, ubi cognitionem inferioris Angeli comparatione superioris particularem, vel quasi partem vocat: nam profecto ita loquitur, quia cognitio inferioris magis divisa est, et quasi in partem distributa respectu perfectioris conceptus superioris Angeli: eodem ergo modo se habent species, quæ conceptibus commensurantur. Et ita potest hæc sententia confirmari ex his, quæ cap. 7, de cœlesti Hierar., de prima Hierarchia, et excellenti, ac universali modo cognoscendi, ejus idem Dionysius tradit: item ex his, quæ de anima, et intelligentiis docet, cap. 7, de divin. Nominib., ubi animæ naturale esse dicit, per signa inferiora, et dividua cognos

cere, angelicam vero naturam universalius cognoscere, et plura in unum colligere.

7. Ratione etiam probatur conclusio. - Ratione probatur eadem sententia, supposita priori quod Angeli habeant species universales, et cum proportione argumentando. Ideo enim gradus angelicæ naturæ universales species habere creditur, quia et illæ species possibiles sunt, et perfectiores, et illa perfectio est satis consentanea excellentiæ angelicæ naturæ in gradu suo, et non est, cur illi denegetur, sed cum eadem proportione universaliores species possibiles sunt, et perfectiores, quam minus universales, et illa major perfectio est consentanea majori excellentiæ Seraphinorum, vel Cherubinorum, verbi gratia, ergo non est, cur illis denegetur respectu interiorum. Neque enim satis est dicere, sufficienter salvati posse majorem perfectionem sine majori universalitate, quia potest esse major perfectio quasi intensiva, sine plurium rerum repræsentatione. Si enim hæc evasio admittenda est, profecto nulla universalitas in speciebus angelicis inde probari poterit, sicut per similem objectionem Scotus intendit. At vero qui universales species admittit, illa evasione non obstante, profecto, consequenter loquendo, non potest illa uti ad rationem factam evacuandam, cum eadem ratio, et proportio servetur: Unde dicendum est, non minus pertinere ad excellentiam intellectualis naturæ, unico, ac simplici principio plura concipere, ac penetrare, quam singula clarius, ac exactius cognoscere. Imo eo ipso quod species universaliorem habet repræsentationem, requirit lumen altius, et actum etiam superiorem, ac proinde excellentiori modo singula repræsentantem, ergo perfectior virtus superioris Angeli hunc etiam excessum in universalitate simul cum aliis requirit, nec est, cur illi denegetur.

8. Confirmatur deinde. Et confirmatur, nam Deus, quia est summe intellectivus, non solum clarissimum, sed etiam universalissimum, ac simplicissimum cognoscendi modum habet, et Angeli quia in gradu intelligendi Deo proxime accedunt, illas omnes perfectiones intelligendi simul cum universalitate aliquo modo participant, ergo eadem ratione illi Angeli, qui in essentiali perfectione Deo propinquiores sunt, universalitatem, ac simplicitatem cognitionis simul cum aliis proprietatibus perfectæ cognitionis magis participant, ergo etiam habebunt principia cognoscendi, seu species universaliores. Denique inter homines

excellentia ingenii non solum in claritate, sed etiam in universalitate aliquo modo commendatur, quia majus acumen intellectus in eo etiam consistit, quia ex uno principio plura cognoscit; et causa excellentior per unam virtutem plura efficit, et virtus quo excellentior, eo est universalior: cum ergo non idem cum proportione de speciebus Angelorum superiorum sentiemus? Profecto hæc omnia attente considerata, plus faciunt, quam verisimilem conjecturam.

CAPUT XVI.

QUOMODO VARIETAS IN SPECIERUM UNIVERSALITATE DIVERSIS ANGELIS CONVENIAT.

1. Non est quæstio de diversis Angelis numerice tantum.-Sed diversis genere vel specie. In applicanda regula indefinite tradita ad superiores et inferiores Angelos magna est inter doctores difficultas. Prius vero quam illam proponam, suppono, non esse quæstionem de Angelis tantum numero differentibus, si juxta nostram sententiam aliqui tales sunt sub omnibus speciebus ultimis Angelorum. Nam inter illos sine dubio nulla est varietas in universalitate specierum, sed omnes Angeli ejusdem speciei ultimæ species habent æque universales vel particulares. Quia vel omnes sunt absolute et simpliciter æque perfecti, et sic non habet in eis locum ullo modo regula proposita: vel licet inter illos sit aliqua inæqualitas in perfectione individuali, illa non sufficit ad inæqualitatem in universalitate specierum, quia species magis et minus universales essentialem diversitatem habent, quia universalior species altioris rationis est, et inferiores ac particulares species quasi eminenter continet. At vero individuales substantiæ licet inæquales secundum numerum sint, non habent actus, vel principia operandi specie diversa, sed ad summum magis vel minus perfecta in entitatibus singularibus, sicut de animabus et intellectibus humanis multi opinantur. Est ergo quæstio de Angelis essentialiter differentibus, inter quos, ut in præcedenti libro notavimus, potest esse differentia specifica, vel sub proximo genere ultimo, vel sub genere subalterno remoto aut remotiori: nam prior esse censetur inter Angelos ejusdem ordinis vel aliquos, aliæ possunt inter varios ordines vel hierarchias cogitari, ut in eodem libro primo late tractatum est. Est ergo nunc quæstio, an differentia

in universalitate specierum, sit inter Angelos differente specie, vel solum inter differentes genere proximo aut remoto, seu inter Angelos diversarum hierarchiarum, aut ordinum, aut alio simili modo.

2. Prima sententia asserens de diversitate solum generica.-Hoc posteriori modo opinatur Ferrariensis supra, explicando tertiam conclusionem D. Thomæ, quia (ut ait) non est necesse, ut omnes Angeli sub eodem proximo genere contenti, licet specie differant, per pauciora principia intelligant, eo ipso quod perfectioris speciei sunt. Sicut non est necessarium, ut animalia perfectiora per pauciores sensus intelligant. Et fuit hæc opinio Hervæi supra, articulo quarto, qui loquitur de Angelis differentibus specie sub eodem genere proximo, et de illis dicit, posse omnes intelligere per species æque universales, inter eos vero, qui differunt genere proximo, dicit inveniri differentiam in specierum universalitate. Et in eamdem sententiam inclinat Ægidius supra ad quartum dubium, imo sentit, etiam Angelos diversorum generum proximorum posse per species æque universales intelligere. Et a posteriori id probat, quia alias si omnis Angelus quo superior eo universaliores species, ac subinde numero pauciores haberet, ascendendo per gradus, seu naturas Angelorum, facile deveniremus ad Angelum cognoscentem omnia per unam speciem, et consequenter superior illo vel per nullam speciem cognosceret, vel non per universaliorem, quam alius minus perfectus.

3. Secunda sententia afferens de specifica etiam diversitate. Nihilominus contrariam sententiam docet Capreolus supra ad argumentum contr. 7 conclus., et Cajetanus, dicto art. 3, et sequuntur frequentius moderni Thomistæ, et expositores D.Thomæ, in dicto art.3. Quia divus Thomas ibi simpliciter, et indefinite loquitur, dicens, Angelos, quo superiores sunt, eo per universaliores species intelligere, quia sunt similiores Deo; quæ verba, et ratio cum eadem proportione ad omnes Angelos in essentia perfectiores applicantur. Idem habet, quæstione 8, de Verit., art. 40. Expressius tamen ita declaravit hæc loca in quæstione disputata de Anima, art. 7, ubi in corpore dicit: In substantiis spiritualibus ordo graduum diversarum specierum attenditur secundum comparationem ad primum agens, quod est perfectissimum, et ideo in eis prima species est perfectior secunda, et sic deinceps usque ad ultimam. Et cum cum cadem proportione concludit: Quanto

substantia spiritualis fuerit primo agenti propinquior, tanto in sua natura simplici perfectione habet bonitatem suam, et minus indiget inhærentibus formis ad sui completionem. Et hoc quidem (ait) gradatim producitur usque ad animam humanam, etc. Et in solutione ad 5, id repetit, dicens, In diversis Angelis esse species intelligibiles diversas, et quanto unusquisque est Deo propinquior, tanto habere formas intelligibiles magis elevatas et virtuosiores ad plura cognoscenda. Est autem advertendum, D. Thomam loqui absolute de omnibus, et singulis Angelis, quia supponit omnes esse specie diversos. Nos autem cum proportione loquimur de singulis speciebus Angelorum, et omnes Angelos unius speciei quantum ad præsentem quæstionem attinet, tanquam unum reputamus, et in hoc sensu eisdem verbis semper utemur. Unde potest hæc sententia confirmari ex Dionysio supra, quatenus sentit, omnem Angelum etiam infimum per pauciores, vel universaliores species intelligere, quam animam rationalem: nam eadem ratione Angelus proxime superior infimo per universaliora principia, quam ille, intelliget, et sic de cæteris.

4. Approbatur secunda sententia. - Inter has opiniones major est incertitudo, et ambiguitas, quam in generali assertione capitis præcedentis. Quoniam ea, quæ sunt universaliora, et magis confusa, facilius, ac proinde certius assequimur, ut quod inter Angelos sit essentialis differentia fere certo credimus, an vero hæc sit inter singulos, vel quanta, aut qualis sit, valde est ambiguum. Ita ergo licet in præsenti multo sit probabilius, in Angelis non solum esse universales species, sed etiam in hac universalitate aliquam esse inter eos varietatem, magis obscurum et ambiguum est, quanta sit hæc varietas, vel quomodo ad diversas species, vel ordines Angelorum applicanda sit. Nihilominus tamen absolute censeo probabilius, omnes Angelos, quo in essentia sunt perfectiores, eo intelligere per species universaliores. Quia omnis Angelus etiam infimus intelligit per species aliquo modo universales, ergo semper Angelus superior intelligit per species universaliores. Antecedens patet ex dictis capite præcedenti, et specialiter declaratur, quia intelligendum imprimis est de propria universalitate, quæ in repræsentatione plurium rerum, et maxime substantiarum consistit ut omittam aliam universalitatem minus propriam, quam alii ponunt, de qua infra dicam. Unde consequenter intelligendum est illud antecedens quoad species repræsentantes

res inferiores, seu minus perfectas ipso Angelo intelligente: nam respectu perfectiorum aliud dicendum est, ut supra tetigi et paulo post iterum attingam. Et ita ratio illius antecedentis est, quia quælibet virtus angelica est superior hujusmodi rebus a se intelligibilibus, ergo comparatur ad illas, ut virtus universalis, quæ simul plures illarum comprehendere potest, ergo est capax specierum res hujusmodi specialiter repræsentantium, ergo cum illas species a rebus non accipiat, sed ab auctore naturæ inditas habeat, verisimilius est illas recipere universales, et suæ virtuti proportionatas. Hinc ergo probatur prima consequentia, quia quo unus Angelus alium in perfectione essentiali superat, eo habet virtutem universaliorem et efficaciorem, ergo potest plura simul, et uno actu comprehendere, ergo habet etiam species universaliores respectu corumdem intelligibilium objectorum. Confirmatur, quia (ut Dialectici dicunt) sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, sed Angelus ex vi spiritualis gradus postulat universalitatem prædictam specierum, et ideo in omni specie etiam infima illam habet, ergo quo magis participaverit essentialem perfectionem et virtutem illius gradus, eo majorem universalitatem specierum postulabit. Denique alias non possemus cum fundamento affirmare, quemlibet Angelum etiam infimum per magis universales species cognoscere, quam animam rationalem, quia posset in alia perfectione claritatis, vel comprehensionis et non in universalitate illam superare, sicut prior sententia de Angelis inter se essentialiter differentibus philosophatur: atque ita tota universalitas specierum angelicarum periclitatur, ergo consequenter loquendo, hæc posterior sententia præferenda est.

5. Ad exemplum prima sententiæ in num. 2. -Quo gradus corporeus est perfectior, eo plures habet potentias. In spiritualibus e contra. - Nec exemplum de numero potentiarum, aut sensuum animalium, quod Ferrariensis objicit, magni momenti est, alioqui etiam contra ipsum concluderet, Angelos diversorum ordinum, vel generum esse æquales in universalitate, vel numero specierum, quia bruta perfecta sunt diversorum generum etiam remotorum, et veluti diversorum ordinum. et quasi hierarchiarum (ut sic dicam) et mihilominus in numero sensuum non differunt, ut patet de terrestribus, volatilibus, aquatilibus, etc. Et deinde in his corporalibus (ut notat Ægidius) quo gradus est perfectior, co plures

« PredošláPokračovať »