Obrázky na stránke
PDF
ePub

quia cum Angelus sit intellectualis naturæ, non potest non esse per modum actus, et formæ, quia intelligere est magna perfectio, ut statim amplius declarabitur : ergo vel est forma completa, et integra, et sic erit completa substantia, quod intendimus: vel in eo datur actus per modum formæ, sicut est anima rationalis, et sic necesse est, ut aliquam substantialem naturam integram per se componat. Illa ergo natura erit completa in ratione substantialis naturæ, et in illa subsistet aliquod suppositum, quod sit prima, seu completa substantia. Imponatur ergo illi nomen, non enim erit homo, cum altioris sit naturæ, et a fortiori non erit cœlum, aut terra, vel aliquid sensibile illam inhabitans, quia omnia illa sunt homine inferiora, erit ergo altior quædam substantia, et illam nos Angelum appellamus.

2. Quibus modis natura Angeli possit considerari. Secundo supponendum est, hanc naturam Angelicam substantialem, et competam variis modis concipi, aut cogitari posse, scilicet vel tanquam compositam ex actu, et potentia substantiali realiter distinctis, sicut sunt naturæ corporales. Deinde si simplex sit, cogitari potest vel incorporea, id est, quantitati molis non subjecta, nec habens partium extensionem, quam vel facit, vel requirit quantitas, vel corporalis, et per quantitatem extensa, et tunc necessarium erit, ut sit omnino corporalis, et extensa, quia supponitur esse simplex quoad physicam compositionem essentialem, in re autem simplici non potest distingui pars corporea, et incorporea, ut per se notum est. At vero si natura Angeli ponatur composita ex actu, et potentia substantiali, tribus modis cogitari potest, primo ut utraque pars sit materialis, et habens extensionem partium ex quantitate, et sub quantitate, sicut habet natura solis, et lunæ : secundo ut constet ex materia corporea, et quantitati subjecta, et forma spirituali, sicut est anima rationalis; altioris tamen naturæ, et essentialis perfectionis: tertio ut tam forma, quam materia spirituali, et quantitate carente, constet. Potest itaque tribus modis cogitari talis natura, scilicet, vel omnino corporea quoad totam naturæ entitatem, vel omnino spiritualis, vel mixta ex corpore, et spiritu. Et duo priores modi possunt subdistingui in naturam simplicem, vel compositam tertius vero tantum per compositionem cogitari potest. Hic ergo solum agimus de primo modo corporalis naturæ, et ideo particulam omnino in titulo addidimus, ut exclude

remus tertium modum naturæ corporalis per compositionem : nam licet absolute denominetur corporalis ab inferiori parte, non est tamen omnino, et totaliter (ut sic dicam) corporalis.

3. Prima sententia. - Angelos esse omnino corporeos. In præsenti ergo puncto aliqui ex antiquis senserunt, Angelos esse omnino corporeos quoad totam entitatem, substantialem suæ naturæ. Hic error attribui potest antiquis philosophis, qui nihil esse putabant præter corpora, ut refert Aristoteles, lib. 1 Metaphysicæ, et lib. 1 Physicor., per varia capita, et lib. 4 Physicor., text. 52 et 67, et D. Thomas, dicto opusc. 15, cap. 1. Sed isti non tam asserebant Angelos esse corporeos, quam negabant Angelos esse. Et horum errorem (ut ibidem D. Thomas notat) secuti sunt Sadducæi, de quibus dicitur Actor. 23, in eo fuisse errore, ut dicerint, non esse resurrectionem, neque Angelum, neque spiritum. Ubi Chrysostomus, Ecumenus, Theophylactus, Carthusius, Lyranus, et alii dicunt, eos in universum negasse, dari rem spiritualem, etiam Deum ipsum,quamvis credibile non sit, eos negasse. Deum esse, sed hoc affirmando, negasse illum esse spiritum. De Angelis vero non constat, an negaverint omnino illos esse, vel in eodem sensu dicantur eos negasse, quia non spirituales, sed corporeos esse putabant, quos Scriptura Angelos vocat, quod in re erat veros Angelos negare. Unde Theophylactus ibi idem fuisse pu tat negare Angelos, quod negare spiritus esse. In eodem errore fuit Tertullianus, teste Isidoro, lib. 8, Etymolog., cap. 5, et sumitur ex illo libro de carne Christi, cap 6. Et licet Pamelus, paradox. 2, revocet hoc in dubium, tamen cum alibi Tertullianus non solum animam rationalem, sed etiam Deum corporeum faciat, ut idem Pamelus, paradox. 4, 7 et 15, late refert, non videtur dubitandum, quin idem de Angelis senserit. Unde non solum corporeos, sed omnino corporeos esse consequenter dicere debuit. Quia si Deum credidit esse corporeum, et inde intulit animan rationalem esse corpoream, necesse est, ut de natura angelica, vel simplici, vel de anima ejus, si compositam esse credidit, idem senserit. Et ita illi tribuit Augustinus, lib. 10, Gen., ad litter., cap. penul. et ult., ubi de illo dicit: Timens de nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo voluit aliter sapere. Et Epistol. 158, ad optatum multa habet similia.

4. Quid nonnulli ex Catholicis hac in parte sentiant.-Pro hac etiam parte referri possunt

nonnulli ex Patribus et Doctoribus Catholicis, qui in hoc differunt a præcedenti errore, quod Deum fatentur esse incorporeum, in eo vero convenire videntur, quod nihil creatum putant esse incorporeum. Nam si id verum est, profecto Angeli, nec incorporei esse, nec partem aliquam, seu formam incorpoream habere possunt, quia quidquid habent creatum est, atque ita fit juxta illud generale pronunciatum, ut sint omnino corporei in sensu supra explicato. Illud autem principium tradere videtur, Elias, can. 5, in Matth., dicens: Nihil est, quod non in substantia, et creatione corporeum sit, sive in cælo, sive in terra, sive visibilium, sive invisibilium elementa formata sunt. Nam et animarum species, sire obstinentium corpora, sive corporibus exulantium, corpoream tamen naturæ suæ substantiam fortiuntur, quia omne, quod creatum est, in aliquo sit, necesse sit. Sic etiam dixit Elias, in Orat. 1, Nazianzeni, § Nihil enim mihi. Solus Deus circumscriptionis expers est, quia solus proprie corpore cacat: circumscripti autem Angeli, quia nec incorporei proprie sunt, etiamsi nostri respectu incorporei dicantur. Et Cassianus, collat. 7, cap. 13: Licet pronuntiemus nonnullas esse spirituales naturas, ut Angeli, anima nostra, et aer subtilis, tamen incorporeæ nullatenus æstimanda sunt, habent enim secundum se corpus, quo subsistunt. Et adducit verba Pauli 1, Corinth. 15, dicentis esse corpora cœlestia, et corpora terrestria, etc. Quibus (ait) manifeste concluditur, nihil esse incorporeum, nisi solum Deum. Et similis sententia habetur, in lib. de Ecclesiasticis dogmatibus, c. 11 ubi similiter dicitur, nihil esse natura incorporeum nisi solum Deum Patrem, Filium et Spiritum sanctum. Et in cap. 12, additur, Angelos licet non habeant esse corporeos, et ratio redditur, quia localiter circumscribuntur. Hujus sententiæ videtur fuisse Macharius senior, tom. 4, Bibliothecæ, hom. 4, quia non solum Angelos, et dæmones, sed etiam animas hominum dicit esse corpora tenuia, et subtilia, unde etiam indicat, Angelos esse entitates simplices corporeas, sicut de anima sentit. Imo etiam in eodem sensu Joannes Thessalonicensis, in septima Synodo, relatus dixit, Angelos esse corporeos, quod etiam de anima affirmat, unde plane intellexit, omnino esse corporeos. Cui Patres alii illius Concilii non contradixerunt, quia non de illa re agebatur. Denique Faustus quidam libellum edidit, quo conatur ostendere, creaturis nihil incorporeum inesse, ac subinde Angelos omnino esse corporeos, habe

tur, tom. 4 Bibliothecæ. Nam affert tamen argumenta alicujus momenti, et præcipuum est, quod Angeli, et animæ sunt locales, id est, intra certos loci, aut corporis terminos inclusi, et consequenter circumscripti.

carnem,

5. Vera sententia.-Certum est Angelos non esse omnino corporcos.-Nihilominus certum, et extra opinionem esse existimo, Angelos non esse omnino corporeos in sensu declarato. Quem magis explicare libet verbis Augustini, Epist. 28, ubi cum statuisset, animam esse incorpoream, addit: Ne verbi controversiam, vel superfluo faciam, vel invitus patiar. Si corpus est omni substantia, vel essentia, vel si quod aptius nuncupatur id, quod aliquo modo est in seipso, corpus est anima. Item si eam solam placet incorpoream appellare naturum, quæ summe incommutabilis, et ubique tota est, corpus est anima, quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur, vel movetur, ut majori sui parte majorem locum occupet, et breviore breriorem, minusque sit in parte, quam in toto, non est corpus anima. Quia ergo corpus, vel corporeum proprie non dicitur nisi hoc ultimo modo, utique de entitate hujusmodi extensionem habente, et e converso sola illa res dicitur incorporea, quæ hujusmodi extensionis incapax est, ideo in hoc sensu dicimus, Angelos non esse omnino corporeos, sed in sua substantia aliquid habere incorporeum per modum actus, seu formæ, sive illa sit tota illorum substantia, sive non. Quam assertionem auctoritate ostendemus in capite sequenti. 6. Probatur ratione primo.-Nunc breviter ratione illam probamus primo, quia Deus secundum fidem est incorporeus dicto modo, ut nunc supponimus, ergo potuit condere aliquam entitatem creatam sibi similem in illa proprietate, ergo aliquam talem condidit, ergo maxime naturam angelicam, vel saltem ex tali entitate substantiam Angeli composuit. Prima consequentia probatur, quia nulla potest ostendi repugnantia, quod creatura illam Dei proprietatem participet inferiori quidem modo, vere tamen, et proprie, tum quoad indivisibilitatem substantiæ, et carentiam extensionis, et compositionis ex partibus quasi integrantibus substantiam, tum quantum ad independentiam a materia molis quantitatis capacis ; his enim modis, et non aliis rationem incorpore substantiæ explicare possumus. Neque illi, qui solum Deum faciunt incorporeum, si in hac proprietate loquuntur, rationem pro

babilem afferunt, qua, repugnare creaturæ præsenti præmittere necessarium fuit, quia ex esse incorpoream, ostendant. Secunda vero hoc principio necessario concluditur, quod inconsequentia probatur, tum quia Scriptura tendimus. sæpe loquitur de creaturis spiritualibus, illas a corporibus distinguendo, et potest cum proprietate intelligi: tum etiam ex perfectione operum Dei, ad quam spectat, ut fecerit universum sibi maxime simile quoad omnes rerum gradus, ut D. Thomas, 1 part., quæst. 50, art. 1, argumentatur, et nos in dicto loco Metaphysicæ latius prosecuti sumus. Ultima vero consequentia probatur, quia creatura, si datur incorporea, ex genere suo perfectior est, quam corporalis, cum Deus incorporeus sit, Angeli vero sunt in supremo gradu creaturarum, ut ex dictis in præcedentibus constat, et ex toto discursu materiæ constabit, ergo si aliqua creata substantia incorporea est, maxime Angelica natura esse debet.

7. Probatur secundo. Error tertia. Unde argumentor secundo, quia homo non est pure corporeus, sed animam habet incorpoream, ergo multo minus Angelus, sed vel erit purus spiritus, vel ad minimum compositus ex spiritu. Antecedens certum censeo, ac de fide, quia in capite Firmiter, definit Concilium Lateranensi, sub Innocentio III, humanam naturam ex spirituali, et corporali esse compositam. Unde de fide etiam censeo, animam hominis esse incorpoream, et ideo ibi spiritualem vocari. Idemque sumitur ex Concilio Lateranensi, sub Leone X, sess. 8, definiente, animam rationalém esse natura sua immortalem, ac subinde independentem a corpore, et incorpoream. Unde Augustinus, Psal. 145, non longe a principio, Anima (inquit), res spiritualis est, res incorporea est, vicina substantiæ Dei. Et Epist. 157, attingens errorem Tertulliani, qui dixit, animas esse corporeas, et corpulentis seminibus exoriri, addit: Quod perversius quid dici potest? Et addit, Tertullianum ideo in illum errorem incidisse, quia Deum etiam putavit esse corporeum. Et lib. 10, Genes. ad litter., cap. 24, addit, cum anima sit ad imaginem Dei, nihil vicinius, aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito, quod anima corpus sit, etiam Deus corpus esse credatur. Unde concludit: Nemo audeat dicere, animam esse corpus. Ac tandem in capitibus sequentibus in Tertullianum invenitur. Et hinc etiam Isidorus, lib. 8 Etymolog., inter alios hæreticos ponit Tertullianos, quod animam corpoream, licet immortalem, esse dicerent. De qua re infra in tract. 3, dicturi iterum sumus, hæc vero in

8. Confirmatur primo. - Confirmatur secundo.-Probatur ergo consequentia in hunc modum, quia si natura angelica est omnino corporea, vel est tanquam composita ex materia corporali quantitati subjecta, et forma illi coextensa, et corporea, vel est ut entitas simplex omnino corporalis: utrumque autem repugnat his, quæ de perfectione angelicæ naturæ fides docet, ergo. Major explicata jam est, nec tertium membrum excogitari potest. Minor quod priorem partem probatur ex dictis, quia forma spiritualis et incorporea perfectior est, quam materialis et corporea, sed ostensum est, animam, quæ est forma hominis, esse incorpoream, ergo necesse est formam angelicam (si ulla est) esse incorpoream, quia probatum est, naturam Angeli esse humana perfectionem. Adde demonstratum etiam esse, naturam angelicam esse intellectualem: si autem constat corpore materiali et aliqua forma, non potest esse intellectualis ratione corporis, ut est per se notum, ergo ratione formæ : ergo necesse est, formam illam esse incorpoream, quia inde maxime constat, animam hominis esse incorpoream et spiritualem, quia intellectualis, seu rationalis est. Et hinc evidentius probatur membrum aliud de simplici entitate. Primo quia substantia simplex, completa et corporea fortasse non est possibilis, ut de substantiis corporum cœlestium communior opinio fert, vel certe si possibilis est, imperfectissima erit, quia maxime potentialis et materialis, ut in Metaphysica, disput. 13, sect. 10, ostendi, hoc autem est contra dicta de perfectione angelicæ naturæ. Secundo quia talis entitas multo minus esse posset capax intellectualitatis, quam quælibet corporalis anima. Imo minus esset capax visionis divinæ, quam corporalis oculus, juxta discursum Augustini, in dicta Epist. 111. Et propterea merito dixit idem Augustinus: Sit licet corpus angelicum, inferius est, quam anima, quia sive fingatur corpus, quod sit pars naturæ, sive corpus simplex, quod sit tota et integra natura, semper est magis potentiale, et minus capax intelligentiæ, et præcipue divinæ visionis. Sit ergo omnino certum, et ex principiis fidei evidenter consequens, angelicam naturam omnino corpoream non esse.

9. Respondetur ad auctores in contrarium in num. 3 et 4.-Cur Angeli specie humana depingantur.-Ad auctores vero in priori ordine

in contrarium allegatos nihil respondere oportet, nisi eos errasse, quanquam de Tertulliano aliquid statim addemus. Ad posteriores vero primo dicimus, cum circa Deum non erraverint, potuisse sine pertinaci errore circa creaturas errare, quia tunc non erat veritas quoad hanc partem, vel etiam quoad animam rationalem tam manifesta. Quocirca de illo Joanne Thessalonicensi fatemur fuisse illius sententiæ, imo etiam sensisse corpora angelica habere figuram, secundum quam depingi possunt, ut in dicta 7 Synodo refertur. Sed quia ibi non de angelicis corporibus, sed de imaginibus agebatur, Concilium assertionem probavit, rationem autem nec probavit, nec improbavit, nec disputare voluit. Et ideo Tarasius ibidem recapitulando sententiam illius, solum acceptat conclusionem et aliam rationem ab illo tactam, scilicet, quod Angeli depinguntur in forma humana, quia in illa apparuerunt. Unde in eodem Concilio, sessione præcedenti, circa finem, dictum fuerat, ex sententia Athanasii Angelos esse incorporeos, depingi autem symbolice et hoc etiam, quod ad imagines attinet, nihil de ratione asserendo, Concilium acceptavit.

10. Aliqua Patrum dicta pie interpretan tur.-Rejicitur Tertullianus.-Addendum vero est, aliquas locutiones Patrum pie posse exponi, ut, verbi gratia, quod Hilarius et Cæsarius corporeum vocent omne ens, quod non est purus actus, infinitus et immensus, quomodo solent Angeli materiales vocari comparatione Dei, quia aliquid potentialitatis habent. Quam expositionem indicavit Augustinus in verbis, quæ ex Epistola vigesima-octava citavi. Quin potius idem Augustinus, libro de hæresib., cap. 86, etiam Tertullianum hoc modo ab hæresi excusat in eo, quod Deum corporeum esse dixit, quod non proprie de corpore extensionem et molem habente id intellexerit; sed per quamdam translationem,ut explicaret, non esse aliquid inane, nec alterius qualitas, aut pars, sed ens verum in se existens et ubique totum, quamvis de anima (inquit) priori etiam modo corpus esse senserit. Aliis vero locis nec a priori errore illum excusat. Neque nos oportet esse de ea re sollicitos, quia et catholicus non fuit, et in hoc satis clare locutus est, ut Pamelus, paradoxo 15, notat. Neque ex eo, quod Paulus cœlestia et terrestria corpora distinguit, recte, vel apparenter colligit Cassianus, nihil esse incorporeum, nisi Deum, quia vel Paulus per cœlestia, et terrestria corpora nihil aliud, quam coelos incorruptibiles,

et corpora corruptibilia intelligit, et non dici, nihil esse in operibus Dei, præter utraque illa corpora, igitur præter illa incorporeæ substantiæ creatæ esse possunt ; vel Paulus loquitur de corporibus hominum, et terrestria vocat hæc corpora mortalia, cœlestia vero quæ in gloria existent, juxta id, quod statim subjungit: Seminatur corpus animale, resurget autem spirituale, qualitate utique, non substantia spiritualis vere incorporea, vel etiam neutro corpore indigens, ut jam de Angelis dicemus.

CAPUT VI.

UTRUM ANGELI SINT CORPOREI TANQUAM EX CORPORE ET SPIRITU COMPOSITI ?

1. Prima sententia affirmans suadetur ex Patribus Græcis. — Prima sententia affirmat, Angelos esse corporeos, non quia nihil spirituale habeant et incorporeum, sed quia sine corporibus non subsistunt, etiamsi spiritum etiam habeant. Ita ex Græcis sensit Origenes in Periarchon. Nam in proœmio dicit, dæmones habere corpora subtilia et tenuia, velut aura,, et in lib. 1, cap. 7, ait, astra esse animata, illisque insertum spiritum, et lib. 2, cap. 2, in universum impossibile putat, penitus incorporeas remanere rationabiles naturas, sed necesse est (ait) eas semper conjunctas esse corporibus. Loquitur autem de creatis naturis, nam de divina, cap. 1, ostenderat, esse omnino incorpoream, et in dicto, cap. 2, lib. 2, concludit,, impossibile esse affirmare, quod præter Patrem et Filium, et Spiritum sanctum ulla alia natura sine corpore vivat, et cap. 8, dicit, Angelos esse animatos et habere animas, quas sine dubio sentit esse incorporeas, tum quia ita dixerat de anima humana, in lib. 1, cap. 1, tum quia in dicto cap. 2, lib. 2, idem sentit de omnibus rationibus naturis, quas dicit, non esse penitus corporeas, quia incorporeas animas habent, licet sine corporibus non subsistant. Ejusdem plane sententiæ est Cæsarius, Dialog. 1, post medium, in fine operum Nazianzeni, dicens, Angelos secundum suam naturam habere corpora subtilia, crassæ ma teriæ nostræ expertia. Item Elias, in orat. 1, § Nihil enim mihi. Citari etiam solet pro hac sententia Basilius, libro de Spiritu sancto, cap. 16, ubi ait, sicut cauterium non intelligitur sine igne, cum aliud sit subjecta materia, aliud ignis, ita in cœlestibus virtutibus: Substantia quidem earum (ait) spiritus est aereus, aut ignis immaterialis, sicut scriptum

est: Qui facti Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Et enaration., in cap. 13 Isaiæ, circa illa verba: Omnis anima hominis expavescet, dicit additum esse hominis, quia nec anima Angeli expavescet propter excellentiam, nec anima bruti propter incapacitatem: unde sentit, Angelum esse anima et corpore compositum. Additur Athanasius, libro de communi essentia Patris, in fine, quia definit, Angelum esse animal rationale expers materiæ hymnis dicendis aptum, immortale. Et in Epistola ad Serapionem. Quod Spiritus sanctus non sit creatura, Angelos dicit circumscribi loco, quod proprium corporum est. Denique allegatur Methodius, serm. de Resurrectione.

2. Confirmatur ex Patribus Latinis.-Secundo ex Patribus Latinis interdum docuit sententiam hanc Augustinus, ut videre licet in lib. 83 Quæstionum, quæst. 47, ubi tribuit sanctis Angelis lucidissima et ætherea corpora. Quem locum recognoscens, lib. 1 Retract., cap. 26, non retractat, quod de Angelis dixerat, sed corrigit comparationem, quam fecerat de corporibus hominum resurgentium, dicens, illis similia esse futura. Et lib. 7, Genes., ad litter., cap. 17, tribuit dæmonibus corpora subtilissima; et lib. 3, cap. 10, vocat eos aerea animalia, quia corporum aereorum natura vigent. Et lib. 9, de Civit., cap. 12 et 13, referens eamdem sententiam ex Platone, non reprobat; imo addit, sanctos Angelos habere corpora ætherea, et in universum definit, Angelum esse animal rationale mortale. Idem de dæmonibus repetit, lib. 11, cap. 23. In libro vero 13, cap. 16, referens opinionem Platonis, quod dii sint compositi ex corpore, et anima, ac proinde mortales ex se, licet beneficio creatoris immortales, eam non reprobat, sed aliis discutiendam remittit. Et lib. 21, cap. 11, etiam de dæmonibus dubiam relinquit quæstionem, an dæmones possint ab igne cruciari, quia sua habent corpora, vel quia licet sint spiritus. Deus potest facere, ut igne crucientur. Præterea, lib. 3, de Trinitate, cap. 10, inter res cœlestes, quas non investigamus, ponit corpora Angelica secundum propriam dignitatem, et eorum actionem corporalem. Et lib. 3, de libero Arbitrio, ait, non locis, et male corporum, sed parilitate affectuum jungi, et disparitate sejungi possunt spirituales creaturæ, quamvis corpora quæque possideant. Idem, Epist. 111, corporales oculos Angelis sanctis tribuere videtur, et in 115, Angelos vocat animalia aerea et ætherea, utique propter ma

los et bonos. Et Psalm. 85, circa id: Eruisti animam meam ex inferno inferiori, ait, corpus nostrum in gloria futurum esse, qualia sunt corpora Angelorum.

3. Hinc D. Bernardus, serm. 5, in Cant., proponens quæstionem satis distincte, dicit, Patres in hoc diversa sentire, et se, quid verius sit, ignorare, et in lib. 5, de Consideratione, cap. 4, cum eis corpora tribuisset, addidit: Si quis dixerit, id inter opinabilia esse ponendum, non contendo. At vero Rupertus Bernardo æqualis ex professo hanc sententiam, defendit lib. 1, de Trinitate et operibus ejus, in Genes., cap. 11, ubi sentit, Angelos infra cœlum, et ex aere quoad corpora conditos fuisse. Et expressuis id defendit, lib. 1, de victoria Verbi, cap. 38, et late Claudianus, lib. 3, de statu Anim., circa medium, tom. 4, Bibliothecæ, impugnando Faustum supra citatum, docet, Angelos non esse omnino corporeos, sed mixtos, seu compositos ex corpore, et forma incorporea. Eamdemque sententiam tribuit Fulgentio Vasquezo, disputat. 193, cap. 2, num. 4, dicens, putasse Fulgentium, Angelos corporeos esse, tametsi corpora eorum ex clementis non sint. Sed non refert alium locum, præter cap. 3, de Fide ad Petrum, ubi sententiam illam non invenio, et quæ ibi dicit, alium habent sensum, ut dicam libro sequenti, capite quinto. Ex modernis autem hanc sententiam secuti sunt loquentes præcipue de dæmonibus, Eugubius, lib. 8, de perenni Philosophia, cap. 27, 30 et 41, qui plures philosophos adducit, quos secuti sunt etiam Niphus, de Dæmonibus, cap. 3, Franciscus Georginus, lib. 1, Problematæ, cap. 57 et 74, et lib. 6, cap. 334, et Cajetanus ad Eph. 2.

4. Probatur eadem sententia ex Scriptura. -Fundamenta hujus sententiæ ex aliquibus locis Scripturæ male intellectis sumuntur. Præcipuum est illud Genes.: Cum ingressi essent filii Dei ad filias hominum, ubi Septuaginta legunt, Angeli Dei. Unde multi ex antiquis Patribus de propriis Angelis locum intelligendo, inde colligunt, habere Angelos corpora, quibus fœminas cognoscere, et gigantes gignere potuerunt. Ita sensit Tertullianus, multis in locis, quæ Pamelus, in paradox. 1, congerit, illisque adjungit Justinum, Clementem Alexandrinum, Athenagoram, Methodium, Eusebium, Lactantium, Cyprianum et Josephum. Inter quos Lactantius, lib. 2, divinorum Institutorum, cap 14, latius senteatiam declarat, dicens, Angelos illos fuisse ex

« PredošláPokračovať »