Obrázky na stránke
PDF
ePub

conclusionis, et clarius in responsione ad primum Scoti contra 6 concl., et expressius Ferrariensis, dicto cap. 98, in secunda ejus parte, § Ad ejus evidentiam, 1 et 2. Qui non negant, posse Angelum cognoscere Deum per suam essentiam, ut per medium cognitum, sed dicunt, non tantum illo modo, sed etiam immediate tanquam per speciem licet inadæquatam et imperfectam. Hos sequitur Cumelius, dicto art. 3, licet obscurissime loquatur, et citat etiam Cajetanum, dicto art. 3, sed id non dicit clare, licet respondendo ad 2 Scoti id indicet, nisi exponatur modo infra dicendo. Indicat Alensis, 2 part., quæst. 24, memb. 1, quatenus distinguit cognitionem Dei per substantiam tanquam per imaginem Dei, a cognitione Dei per effectus. Allegatur etiam Henricus, sed sine causa. Fundamentum esse potest, quia Angelus est quædam similitudo Dei, licet imperfecta, impressa a Deo, ergo habet rationem speciei res pectu Dei.

3. Pars negans.—Prima assertio.-Probatur ratione.—Prioris sententiæ auctores quid respondeant.-Contraria sententia sumitur ex Bonaventura, in 2, d. 3, 2 p., art. 2, q. 2, ad 4 et 6, et Richardo, d. 4, art. 1, q. 1 et 2; Bassolo, d. 3, q. 3, art. 2, concl. 1; et sequuntur ex modernis Vasquez, Molina et Pesantius. Potest autem controversia esse de modo loquendi in uno sensu, et in alio de re, et in priori non oportet contendere, sed veritatem explicare, in posteriori autem hæc posterior sententia præferenda est. Utrumque breviter declaro. Nam imprimis assero, non posse Angelum cognoscere Deum per suam substantiam tanquam per principium directe cognoscendi Deum ut immediatum objectum, præciso omni medio cognito: atque in hoc sensu non posse dici, Angelum cognoscere Deum per suam substantiam, ut per speciem, vel per medium incognitum. Hoc est, quod posterior sententia intendit. Et probatur, quia non potest Angelus cognoscere Deum per suam substantiam, non cognoscendo seipsum, itaque si per impossibile Angelus non se cognosceret, non posset per suam substantiam cognoscere Deum, ergo signum est essentiam Angeli per se tantum spectatam non esse principium cognoscendi Deum, sed solum ut cognitam. Antecedens videtur per se notum, nec a Doctoribus prioris sententiæ aperte negatur. Videntur tamen negare illationem, et tacite ad consequentiam respondere, ex illo antecedenti solum sequi, utramque cognitionem sui, et Dei simul necessario fieri ab Angelo per suam es

sentiam, non quia illa essentia solum, ut cognita, sit ratio cognoscendi Deum, sed quia simul est ratio cognoscendi se, et Deum, et se quodammodo propinquius, et cum majori proportione. Et ideo non posse quidem Angelum naturaliter uti (ut sic dicam) sua essentia, ut principio ad cognitionem Dei eliciendam, quin simul eliciat cognitionem sui, nihilominus tamen non uno tantum modo esse rationem cognoscendi Deum, scilicet, ut medium cognitum, sed etiam ut rationem cognoscendi per se sufficientem.

4. Improbantur tamen.-Verumtamen etiam in hoc sensu non placet illa sententia, et potest urgeri consequentia, quia non solum naturaliter, verum etiam nec supernaturaliter est separabilis cognitio Dei per substantiam Angeli a cognitione ipsius Angeli, sed essentialiter pendet ab illa, seu illam includit: ergo signum est, Angeli substantiam non esse principium immediatum cognoscendi Deum, sed solum quatenus primo est ratio cognoscendi seipsum. Consequentia videtur clara, quia sola concomitantia non sufficeret inducere necessitatem etiam in ordine ad potentiam Dei, imo etiam naturaliter gratis asseritur, et sine fundamento. Antecedens autem probatur primo, quia non potest Angelus per suam substantiam immediate formare aliquem conceptum Dei, si seipsum non concipiat. Aut enim ille conceptus Dei esset proprius illius, ut est in se, et hoc nemo dicit, et a fortiori improbatur ex dictis in capite præcedenti, vel cognoscitur Deus conceptu connotativo, et talis conceptus necessario supponit conceptum Angeli, ad cujus instar Deus concipiatur, ergo est ordo per se, et omnino necessarius inter illa duo objecta, ut per essentiam Angeli cognoscibilia: ergo quod illud medium sit cognitum, per se supponitur ad cognitionem Dei. Secundo, prima cognitio Dei per substantiam Angeli est illa, per quam certo, et evidenter cognoscit Angelus, Deum esse absque usu alicujus speciei intelligibilis alterius rei, sed impossibilis est illa cognitio evidens de Deo, quod sit, nisi Deus videatur aut in se, aut in aliquo effectu suo, sed in se non potest evidenter cognosci existens, quia non cognoscitur in se, nec prout in se est, nec quidditative, ergo illa certitudo, et evidentia debet fundari in cognitione alicujus effectus, quia non est alius, nisi ipsemet Angelus, ergo talis cognitio evidens Dei per se essentialiter supponit, vel includit cognitionem ipsius Angeli, ergo est medium cognitum, et solum ut tale potest esse ratio cognoscendi Deum.

5. Progreditur improbatio.-Tertio est ratio a priori, quia licet Angeli essentia sit similitudo, vel imago, aut ad imaginem Dei est tantum similitudo naturalis imperfecta, et inadæquata, non tamen intentionalis Dei, ergo non ducit ad cognitionem Dei immediate tanquam medium incognitum. Antecedens quoad priorem partem est fundamentum prioris sententiæ, quod nos quantum ad illam partem, ut certum admittimus. Addimus vero posteriorem partem, quæ ad rem spectat, quia inde pendet illatio. Probatur ergo illa pars primo ab inconvenienti, quia alias essentia Angeli licet in esse reali esset imperfecta similitudo Dei, in esse intentionali perfecte repræsentaret DEUM, quia hic est modus repræsentandi speciei intentionalis, et potest esse simul cum imperfecta similitudine naturali, ut de aliis speciebus constat. Secundo probatur a priori, quia essentia Angeli non est facta, ut sit quasi instrumentum divinæ substantiæ supplens vicem ejus in ratione objecti intelligibilis, quod est proprium munus speciei intelligibilis, sed est facta, ut sit talis naturæ, in qua sit Deo aliquo modo formaliter similis in suo esse naturali: non est ergo species. Et confirmatur, quia substantia Angeli nunquam potest repræsentare Deum secundum propria DEI, sed solum quantum participiat similitudinem Dei, ergo nunquam potest illa substantia respectu DEI habere rationem speciei, per quam Deus immediate concipiatur proprio conceptu Dei. Et hic probata manet prima consequentia, quia sola species intentionalis est immediata ratio cognoscendi rem a cognoscente distinctam tanquam medium incognitum. Quod a Deo verum est, ut nec divina essentia sit ratio cognoscendi creaturas in se, ut medium incognitum, ut in præcedenti tomo tractando de visione Dei probavi

ergo nec essentia Angeli est ratio per se, et immediate cognoscendi Deum tanquam medium incognitum.

6. Improbantur deinde ab exemplo duplici.Quarto argumentor duplici exemplo. Primum est, quia unus Angelus non potest per suam substantiam non cognitam tanquam per speciem alium Angelum cognoscere, licet sit similior illi, quam DEO, ergo nec Deum poterit. Respondent negando consequentiam, quia propria substantia est effectus Dei. Sed hoc est impertinens ad rationem speciei, seu medii incoguiti: nam unus Angelus cognoscit alium per speciem ejus, licet illa species non sit effectus Angeli cogniti, sed Dei. Ratio ergo antecedentis est, quia illa similitudo formalis, et natu

ralis non sufficit ad rationem speciei, seu principii cognoscendi incogniti, ergo nec respectu Dei sufficiet. Aliud argumentum a simili sumitur ex cognitione DEI per speciem alterius Angeli. Unus enim Angelus cognoscere potest Deum per speciem alterius Angeli, ut statim dicemus: non potest autem illa species esse ratio, aut principium cognoscendi Deum immediate, et in se, sed tantum media cognitione Angeli, cujus est species, ut apud omnes est notum, quia illa species revera non est species Dei, nec per illam cognoscitur Deus ex vi ejus, id est, quia per illam repræsentetur Deus, sed ex vi luminis intellectualis Angeli cognoscentis, quia vim habet, in effectu cognoscendi causam. Et simili ratione si Angelus ipse se cognosceret per speciem accidentalem, eodem modo compararetur illa species ad DEUM, sicut comparatur nunc species alterius Angeli, ergo etiamsi nunc Angelus se cognoscat sine specie per suam substantiam, nihilominus respectu cognitionis DEI pari modo comparatur substantia Angeli, ut habet efficientiam specici, habet enim illam immediate circa cognitionem sui, quia tantum respectu illius est proprium objectum: ad Deum autem extenditur illa cognitio ex vi luminis angelici ad cognoscendum in effectu causam, ergo per se, et intrinsece est illa essentia medium cognitum respectu Dei, et non potest aliter ejus cognitionem efficere.

7. Secunda assertio. Nihilominus tamen dicendum est secundo, eo modo, quo causa dicitur cognosci per speciem sui effectus, quando in effectu, vel per effectum cognoscitur, etiam dici potest Deus cognosci ab Angelo per suam substantiam tanquam per speciem, id est, per seipsam habentem concursum speciei. Probatur, quia Angelus non habet aliam speciem, per quam vel se vel Deum per se cognoscat, præter propriam substantiam, ergo illa substantia habet eumdem concursum ad cognitionem Dei, quem habet species effectus ad cognitionem causæ, ut, verbi gratia, quem habet species alterius Angeli ad cognoscendum Deum per illum. Et hoc est, quod ad rem pertinet. Unde si auctores prioris opinionis tantum hoc secundum dicere voluerunt, solum in usu vocum ab aliis dissentiunt: nam auctores secundæ opinionis in hoc non contradicunt, sed solum Scotus, et alii, qui negant, Angelum se cognoscere per propriam substantiam sine alia specie, contradicere possunt. Suppositis ergo his duabus assertionibus, in quibus rei veritas consistit, modus loquendi non est ad sermones

improprios, et qui æquivocationem pariant, quam per effectum Dei cognitum, et immediate extendendus.

8. Primum corollarium.-Unde infero primo, non recte loqui, qui dicunt, Angelum cognoscere Deum per suam substantiam tanquam per speciem Dei, licet dicere possint cognoscere Deum per suam substantiam tanquam per speciem sui, vel potius tanquam per objectum intelligibile, quod alia specie respectu sui non indiget. Probatur, tum quia substantia Angeli revera non est species Dei, ut probavi, tum etiam quia cum causa cognoscitur per speciem effectus dicitur species causæ, ac subinde non dicitur tune causa cognosci per speciem suam, sed per speciem effectus, ergo similiter substantia Angeli non est species Dei, nec Angelus cognoscit Deum per illam tanquam per speciem Dei, sed tanquam per speciem sui, qui est effectus Dei. Tum denique, quia tunc solum dicitur aliquid cognosci per aliquid tanquam per speciem, quando est immediata ratio cognoscendi talem rem in ipsa, et sine interventu cognitionis unius rei, per quam in alterius cognitionem deveniatur, Angelus autem non cognoscit hoc modo Deum, per suam substantiam, ut declaratum est. Respondebunt fortasse, quando causa cognoscitur per solam speciem effectus, tunc illam speciem posse dici speciem causæ saltem mediate. Sed hoc, ut dixi, potest ad quæstionem de nomine pertinere, mihi autem ille modus loquendi non placet, quia illæ species per se non repræsentant nisi effectum, causa vero attingitur ex efficacia luminis cognoscentis, et ideo non ita format proprium conceptum causæ, sicut effectus. Quod si aliquando, viso effectu cognoscitur causa per proprium conceptum, tunc non tantum cognoscitur per effectum, sed etiam per speciem sui, ut interdum, viso fumo, cognoscimus ignem ibi esse, ignem distincte concipiendo, ut experientia constat. Si quis autem recte consideret, illa conceptio non fit ex vi solius effectus, sed per aliam speciem, quam de igne habebamus, quæ viso fumo ad operandum excitatur. Unde quoad id non est illa proprie cognitio per effectum, nec per speciem effectus, atque ita species effectus nunquam sufficit ad proprium conceptum causæ, ideoque species ejus dici non potest.

9. Secundum corollarium. - Deinde infero, non recte dici, substantiam Angeli sub diversis rationibus esse rationem cognoscendi Deum, ut medium cognitum et incognitum, esset enim hoc verum, si Angelus duobus modis saltem ratione distinctis DEUM per substantiam tan

cognoscendo Deum ex vi suæ substantia consideratæ præcise in ratione speciei, seu principii cognoscendi, ut sic non cogniti. At hoc falsum est: nam hic posterior modus cognoscendi non est verus, neque habet locum in Angelo, ut probatum est, ergo ficta est illa distinctio duarum rationum formalium, sub quibus Angeli substantia ad cognoscendum DEUM concurrit. Vel e contrario argumentari possumus ostensive, quia cognitio Angeli quatenus ad DEUM terminatur, non est duplicis rationis, sed uno tantum modo attingit Deum quasi per resultantiam ex cognitione sui, ut probatum est, ergo nec in ipsa essentia Angeli, quatenus vim habet speciei, seu principii intelligendi, locum habet illa duplex ratio concurrendi. Patet consequentia, tum quia actus primus adæquatur actui secundo, et ideo si in actu secundo duplex ratio distingui non potest, neque in actu primo poterit: tum etiam quia sicut actus cognoscendi Angeli uno quasi impetu primario ad se, et secundario ad Deum terminatur, ita essentia uno influxu, ac subinde una ratione est ratio cognoscendi Deum per Angelum. Unde si duplex illa ratio medii incogniti et cogniti, secundum ratiom distingui potest in substantia Angeli, non utraque respectu Dei, sed prior respectu Angeli, posterior respectu Dei esset distinguenda solum secundum rationem ut jam declarabo.

10. Tertium corollarium. - Cur Angelus unus non sit ratio cognoscendi alium. — Ultimo infero, frustra etiam distingui ab aliquibus ex dictis doctoribus, Angelum ut effectum Dei, et ut imaginem, vel similitudinem,ut priori ratione dicatur medium cognitum cognoscendi Deum, sub posteriori vero sit ratio cognoscendi etiam non cognita. Nam licet ratio effectus abstractior sit, et sub ea consideratione sit ratio distincta, tamen ratio imaginis intrinsece includit rationem effectus, quia in ratione imaginis includitur origo, ut docuit D. Thomas, 1. p., q., art. 1, et in superiori tomo late diximus: origo autem imaginis imperfectæ Dei, ut est Angelus, est creatio talis effectus, ergo ratio imaginis in Angelo includit rationem effectus. Et cum hac restrictione accipienda est ratio similitudinis. Nam generali modo unus Angelus similitudinem habet alterius, et tamen quia non est cum origine, non est ratio cognoscendi illum, ut etiam Capreolus, et Ferrariensis notarunt, ergo similitudo, quam habet Angelus ad Deum, ideo conducit ad cognitionem ejus, quia est cum pro

cessione ab ipso, ac proinde, ut includit rationem effectus et hoc satis clare indicavit D. Thomas, dicto artic. 3, dicens: Quia imago Dei est in ipsa natura Angeli impressa, per suam essentiam Angelus Deum cognoscit, in quantum est similitudo Dei, utique ut termini, et ut principii, ac proinde ut includit rationem effectus. Et ideo addit idem Sanctus in fine articuli, Et ideo ista cognitio tenet se cum speculari, de qua scilicet, dixit Paulus 1. Cor. 13: Videmus nunc per speculum in ænigmate. In eo autem tenet se cum speculari, quod sicut non cognoscimus Deum in speculo creaturarum tanquam per medium cognitum, ita et Angelus cognoscit in se Deum tanquam in speculo a se cognito, solumque differt, quia alios effectus, vel imagines Dei cognoscimus nos, et cognoscit ipse Angelus per species aliarum rerum, vel imaginum, se autem ut imaginem Dei non agnoscit per aliam speciem, sed per seipsum. Propter quod dixit D. Thomas, cognitionem, quam habet Angelus de Deo per seipsum, esse medium inter visionem faciei ad faciem, et cognitionem specularem, utique quæ habetur in speculo aliarum creaturarum. Quapropter sicut Angelus cognoscendo DEUM per seipsum, ut per effectum, cognoscit Deum per medium cognitum, ita cum cognoscit Deum per se ut imaginem, vel similitudinem Dei, est etiam medium cognitum, tum quia etiam ut imago non est medium, nisi ut includit rationem effectus, et effectus, ut talis est, non est ratio cognoscendi causam, nisi ut cognitus, tum quia non habet rationem speciei intentionalis respectu Dei, sed formalis similitudinis, et quodammodo naturalis, licet inadæquatæ, et imperfectæ, et ideo non ducit in cognitionem Dei, nisi cognita. Unde licet essentia Angeli respectu ejusdem Angeli possit dici esse medium incognitum ad cognoscendum ipsum Angelum saltem antecessione rationis, quia prius natura, quam sit cognita concurrit, ut principium ad cognitionem sui, nihilominus respectu Dei non potest dici medium incognitum, quia ut cognitio Angeli ad Deum transcat, ordine naturæ supponit sui ipsius cognitionem.

CAPUT XIX.

UTRUM ANGELUS EODEM, VEL DISTINCTIS ACTIBUS
SE, ET DEUM PER SUAM SUBSTANTIAM COGNOS-
ᏟᎪᎢ .

alterum dubium ex tribus quæ superiori capite in num. 2, censuimus, nihil expresse invenio dictum a S. Thoma, et ejus interpretes varie loqui, et sentire videntur. Quidam sentiunt esse diversos actus, quoniam unus ex alio naturaliter oritur: non potest autem esse dimanatio unius ab alio sine distinctione. Et hoc sentit Cajetanus ad 2 Scoti dicens, essentiam Angeli, ut cognitam eminentiorem modo Dei cognitionem elicere. Item quia Angelus cognoscit se intuitive, et DEUM abstractive: cognitio autem intuitiva, et abstractiva sunţ actus distincti. Propter quod argumentum maxime huic parti adhæret Molina, dicto art. 3. Et simile esse potest, quod se cognoscit Angelus quidditative, et perfecte, ac proprio conceptu, Deum autem valde imperfecte, et per conceptum connotativum, negativum, aut similem.

Secunda opinio.-Contrarium sentiunt Ferrariensis, Ripa, et alii, et probant præcipue, quia alias Angelus cognosceret Deum per discursum, quia nihil aliud est discurrere, quam unum ex alio colligere per actum distinctum. Unde Scotus, in d. 3, quæst. 9, in hoc concordans (ut videtur) cum priori opinione, quod non potest Angelus uno actu cognoscere se, et extra se Deum, colligit, absolute non posse Angelum cognoscere Deum per suam substantiam, quia alias per discursum illum cognosceret. Et ideo Ferrariensis ut respondeat Scoto, negat esse discursum, quia utriusque objecti cognitio per unum actum fit. Secundo argumentor in hunc modum, quia relatio, et terminus eodem actu cognoscuntur, sed Angelus cognoscendo se cognoscit Deum, ut terminum habitudinis transcendentalis, quam ad ipsum habet, ergo cognoscit se et Deum eodem actu. Consequentia cum Majori patet. Minor probatur, quia inde Angelus cognoscendo se, cognoscit Deum, quia cognitio est comprehensiva substantiæ suæ, et ideo illam necessario cognoscit, ut ens participatum, et dependens ab alio, ergo illa eadem cognitio necessario attingit terminum illius dependentiæ, qui est Deus. Attingere autem illum, est cognoscere illum esse, et esse causam suæ substantiæ, et hoc est cognoscere Deum per seipsum, ergo eodem actu.

2. Pro vera sententia notatio duplicis conceptus.-Prima conclusio.—Angelus eodem actu se et Deum cognoscit conceptu respectivo.-Respondetur contrariis argumentis in numero præcedenti. Mihi in hoc puncto distinguendum

1. Prima opinio.—De hoc puncto quod est videtur: nam dupliciter potest cognosci Deus,

uno modo conceptu quasi respectivo, quo cognoscitur ut causa alicujus effectus, et consequenter etiam cognoscitur evidenter quoad quæstionem, an sit, quia cognoscendo evidenter effectum, et dependentiam effectus ab alio, evidenter cognoscitur esse id, a quo dependet. Alio modo potest cognosci Deus conceptu absoluto, ut quando cogitatur ut ens infinitum, omnipotens, etc., sine aliquo attributo, quod includat habitudinem ad creaturam actu existentem. Hunc enim Dei conceptum nos ipsi in nobis experimur, ergo multo perfectior poterit esse in Angelis. Dico ergo, priori modo Angelum cognoscere Deum eodem actu, quo seipsum cognoscit. Hoc probat mihi efficaciter ratio posteriori loco facta; non enim video, quomodo possit effectus, ut dependens cognosci per actum, qui ad ipsam causam non terminetur, si talis effectus, et dependentia ejus, prout in se sunt, evidenter, et quidditative cognoscantur. Item ratio prior de discursu congrua est, licet pendeat ex his, quæ infra de discursu Angeli dicenda sunt. Nec contra hoc obstant motiva prioris sententiæ. Ad primum enim nego esse unum actum, qui realiter manet ab alio, non est enim nisi unus actus, qui primario ad unum, et consequenter ad alium propter necessariam connexionem terminatur, et ideo secundum rationem dicitur prius attingere unum, quam aliud, non tamen secundum rem, vel causalitatem realem. Ad secundum vero dicimus, non esse inconveniens, quod respectu diversorum unus actus simul sit intuitiva cognitio unius, et abstractiva alterius: nam in ipsa scientia Dei, vel visione clara DEI hoc reperitur. Et sæpe Angelus in re existente, quam intuetur, cognoscit aliam esse possibilem, quam tantum abstractive cognoscit. Et eadem ratione non repugnat, eamdem cognitionem esse perfectam respectu primarii objecti, et non respectu secundarii, quando non est medium adæquatum, vel quando secundarium longe excellentius est. Dices, ergo si Angelus cognoscat simul plures Angelos, verbi gratia, vel alios Dei effectus, habebit simul plures cognitiones Dei, quia cognoscendo unumquemque Angelum, per eumdem actum cognoscet Deum: nam ita cognoscit Deum per speciem alterius, sicut per seipsum, ut statim dicemus. Respondeo concedendo sequelam, nullum enim inconveniens hoc est, quia cognitiones illæ sunt diversarum rationum, seu de distinctis objectis primariis, et inde multiplicantur, et unaquæque potest transire ad objectum secundarium, et nihil

ominus distinctæ etiam in hoc manent, quia per diversas vias ad illum tendunt.

3. Secunda conclusio.-Angelus potest formare conceptum absolutum Dei.-Addo nihilominus, posse Angelum habere proprium actum cognitionis, et conceptionis Dei distinctum ab actu, quo se, vel alios effectus Dei, et per illos Deum cognoscit. Hoc imprimis probo illa ratione, quod Angelus potest cognoscere aliquando Deum conceptu absoluto, id est, non ut terminum dependentiæ, aut alterius habitudinis transcendentalis ipsiusmet Angeli, vel alterius creaturæ ad Deum, neque etiam ut habentem relationem aliquam ad creaturam actu existentem, id est, sub conceptu creatoris, vel alio simili, sed sub conceptu communi adjuncta negatione, ut entis a se, seu non ab alio, infiniti, immensi, omnipotentis, etc. Hic enim conceptus Dei licet absolute sit imperfectus respectu Dei, respectu habentis est magna pei fectio: non est ergo, cur Angelo denegetur. At ille conceptus distinctus est ab actu, quo se Angelus cognoscit, quia per se non habet connexionem cum illo. Unde argumentor secundo: nam Angelus potest cogitare de Deo, non cogitando de aliquo objecto creato, ergo illa cogitatio est actus distinctus ab omni actu cognitionis sui, vel alterius objecti creati. Consequentia est per se evidens, quia si esset ille actus cognitio alicujus objecti creati, esset cogitatio illius, quod est contra hypothesim. Probatur ergo antecedens primo ex divo Thoma, quæst. 8, de Verit., art. 3, ad 18, ubi in argumento sumpserat, posse Angelum cogitare de Deo, non cogitando de aliqua creatura, et in solutione id concedit de omni viatore. Et videtur in nobis esse notum experientia, licet pauci fortasse illam habeant, maxime tamen illam habere solent, quia omnia relinquunt, ut pure de DEO cogitent, ut Dionysius docet, multo ergo magis poterit id facere Angelus. Quomodo autem id facere possit, declarare conabimur: non enim omnino facile, et expeditum est.

[ocr errors][ocr errors]

4. Ad secundam rationem in numero primo. - Quid ad primam. Probatur ergo assertio tertio, quia quando Angelus cognoscit Deum eodem actu, quo se cognoscit, solum concipit Deum tanquam secundarium objectum illius actus, et ut terminum habitudinis et dependentiæ Angeli ab ipso, ergo inde potest sufficienter excitari ad cogitandum de DEO secundum se, et ut primario objecto novi actus, per quem uberius et distinctius cognoscat Dei perfectiones et attributa. Nam per actum, quo se

« PredošláPokračovať »