Obrázky na stránke
PDF
ePub

cognoscit, fortasse solum potest cognoscere Deum ut effectorem suum, et ad summum ut causam primam sui esse. Quamvis autem in hoc attributo virtute contineantur reliqua, fortasse non potest Angelus illo eodem actu omnia penetrare sine majori applicatione sui luminis intellectualis, ergo poterit per illum primum actum excitari ad applicandum intellectuale lumen suum, ut DEUM magis directe et absolute contempletur, et cognoscat illum non solum ut principium suum, sed etiam ut principium primum omnis rei factæ vel possibilis, infinitum et omnipotens. Item ut summum ac purum actum, summeque intellectualem, sapientem, etc. Nam hæc omnia in illo principio continentur, quod Deus est terminus dependentiæ Angeli a sua causa: nihilominus tamen non poterunt omnia in illo penetrari, nisi directe ac per se, et magna applicatione luminis intellectualis cognoscatur. Ergo verisimillimum est, hunc actum esse distinctum ab eo, quo Angelus se et per seipsum Deum cognoscit. Et ita de hoc actu non procedit secunda ratio facta pro prima sententia, quia per hunc actum non cognoscitur DEUS tantum ut terminus dependentiæ angelicæ, sed cognoscitur altiori modo et cognitione magis absoluta, ut declaravi. Neque etiam urget primum fundamentum ejusdem sententiæ, seu argumentum Scoti de discursu, ut in dubio sequenti magis declarabitur.

[ocr errors]

5. Tertium dubium ex recensitis capite præcedenti in num. 2. Ejusque sensus duplex resolutio dubii in priori sensu. Interrogari enim potest, an Dei cognitio actualis sit necessario, ac naturaliter conjuncta in Angelo cum cognitione sui, vel ex libertate Angeli aliquo modo pendeat. Quæ interrogatio duplicem potest habere sensum: unus est, an Angelus cognoscendo se, necessario cognoscat DEUM: alius est, an cognoscendo Deum actualiter, necessario etiam cognoscat se. In priori sensu facilis est resolutio ex dictis : nam distinguendum est de duplici cognitione Dei, quam Angelus habere potest ex vi cognitionis sui, ut explicuimus. Et de priori, qua Deus cognoscitur ut terminus dependentia Angeli ab ipso, dicendum est, necessario, et connaturaliter conjunctam esse cum cognitione sui ejusdemmet Angeli cognoscentis Deum. Probatur, tum quia est idem indivisibilis actus, tum etiam quia illo modo non cognoscitur Deus per talem actum ut primarium objectum ejus, sed ut sccundarium, cum quo primarium necessario annexum est, sed hoc modo non potest co

gnosci objectum primarium sine secundario, sicut non potest cognosci relatio sine termino. At vero de altera cognitione Dei, quæ est per absolutum conceptum distinctum ab actu, quo Angelus se cognoscit, dicendum est, non esse necessario, ac naturaliter conjunctum in Angelo cum cognitione sui, sed posse hanc sine illa exerceri. Probatur primo, quia illi sunt duo actus in reipsa distincti, et absoluti, et actus, quo Angelus se cognoscit, est prior natura sua : id autem, quod est in re distinctum, et prius, ac absolutum, potest separari a posteriori et sine illo esse, ergo etiam ille prior actus, quo Angelus se cognoscit, poterit esse sine posteriori, quo DEUM secundum se, et absolute cognoscit. Secundo quia per ipsummet actum, quo Angelus se cognoscit, cognoscit etiam Deum, quantum necesse est ad se cognoscendum perfecte, et comprehensive, ergo quidquid postea addit altera Dei cognitio, non est simpliciter necessarium, ut Angelus habeat actum cognoscendi se, ergo non est, unde necessario inferatur ex illo. Tertio ille secundus actus requirit specialem applicationem mentis, et attentionis Angeli, ut explicavi: hæc autem applicatio libera est, et a voluntate pendens, quia nihil assignari potest, quod Angelum ad illam necessitet, ergo est in libertate Angeli, existente cognitione sui non applicare intellectum ad alium peculiarem modum cogitandi de Deo, ac proinde habere poterit actum cognoscendi se sine illo actu absoluto contemplandi Deum.

6. Resolutio in sensu posteriori.— In altero sensu contrariæ comparationis clarum est juxta dicta, priorem modum, quo Angelus cognoscit Deum per suam substantiam, non posse esse sine cognitione sui, hoc enim in priori puncto præcipue actum est, tum quia non potest cognosci secundarium objectum, ut tale est, sine primario, tum etiam quia Deus cognoscitur illo modo per Angelum tanquam per medium cognitum. Dubium ergo solum superest, an e contrario possit Angelus illo posteriori modo actu cognoscere Deum absoluto, et directo conceptu, etiamsi seipsum idem Angelus non cognoscat. Est autem quæstio formaliter tractanda, et (ut ita dicam) per locum intrinsecum, non per extrinsecam concomitantiam. Est enim quæstio inter theologos, et infra tractanda, an possit Angelus cessare a cognitione sui, vel necessitate naturali seipsum semper intueatur. Unde si supponamus, partem illam esse veram, quæ cognitionem sui

necessariam esse in Angelo affirmat, certe non poterit Angelus habere cognitione Dei sine cognitione sui: id tamen non erit per se, et ab intrinseco, id est, quia cognitio sui sit necessaria ad illam cognitionem DEI, sed quia aliunde actus cognitionis sui est necessarius, et naturaliter interrumpi, seu suspendi non potest. In quo sensu etiam non potest Angelus cognoscere alium Angelum, vel quamlibet rem aliam, quin simul cognoscat se. Hæc ergo concomitantia generalis est, et ab intrinseca causa proveniens, et ideo de illa hic non tractatur, cum sit quasi per accidens, et ad prædictam quæstionem huic loco extraneam pertineat.

7. Formalis dubii sensus, an possit Angelus naturaliter Deum cognoscere quin se, vel effectum alium Dei simul cognoscat. Argumenta pro parte negante. —Formalis ergo sensus est, an cognitio sui sit per se Angelo necessaria, etiam ad illum modum absolutum cognoscendi Deum vel e contrario an possit Angelus cogitare illo modo de Deo, etiamsi per possibile, vel impossibile de se actu non cogitet. In quo præterea certum est, si Angelus cognoscat actu alium Angelum, vel quemlibet effectum DEI, posse illo modo cogitare de DEO, etiamsi de se non cogitet, quia per cognitionem alterius effectus potest in cognitionem DEI ascendere, sicut potest per seipsum, ut paulo post dicemus. Difficultas ergo ita proponenda est, ut ponatur Angelus nec seipsum, nec aliquem alium DEI effectum actu considerans. Videtur enim impossibile, Angelum illo modo habere solius DEI actualem cognitionem, quia illa cognitio non potest esse per propriam speciem Dei, quia Angelus illam non habet, nec erit per effectum, quia nullum Dei effectum tunc actu cognoscit, et effectus non ducit in actualem cognitionem causæ, nisi cum actu cognoscitur, ut ostensum est: nec etiam illa esse potest cognitio per causam, ut est per se notum, ergo nullo modo esse potest. Vel aliter, illa cognitio Dei non elicitur a solo lumine intellectus angelici sine aliquo determinante, vel cooperante per modum actus primi, sed, seclusa actuali cognitione alicujus effectus, nihil est, quod possit determinare intellectum Angeli, et cum illo cooperari ad cognitionem DEI, ergo non potest illam habere. Vel aliter: illa cognitio DEI esse debet certa, et evidens in Angelo, quia non est apprehensio sola præscindens a judicio, sed includens certum assensum, quod DEUS sit, et quod talis, vel talis sit : hæc autem evidentia non est immediata et ex termi

nis, ut est per se notum, ergo mediata, ergo per effectum, ergo oportet actu de effectu cogitare.

In con

8. Rationes pro parte affirmante. trarium vero est, quod supra ex D. Thoma diximus, posse Angelum cogitare de Deo, etiamsi de nulla re alia cogitet: cogitare autem nihil aliud est, quam actu cognoscere et considerare. Nam licet rigorose in nobis significet aliquando inquisitionem veritatis nondum satis perfectæ, communiter tamen sumitur pro quocumque actu intellectus, teste Augustino 14, de Trinitate, cap. 7, quod maxime verum est, quando Deo, vel Angelis attribuitur, ergo potest Angelus actu cognoscere Deum, etiamsi nullam rem aliam actu cognoscat, ac proinde etiamsi ponatur a sui consideratione cessare, posset Deum contemplari naturali cognitione. Deinde probatur de illo actu absoluto cognitionis DEI, quia est realiter distinctus a cognitione Angeli, ut dictum est, et non pendet ab illo essentialiter, quia neque ex parte objecti, neque ex parte actus. Primum probatur, quia per illum non consideratur Deus ut causa ipsius Angeli, imo nec ut actualis causa alicujus creaturæ, sed potest abstracte considerari, ut omnipotens. Secundum probatur, quia licet cognitio sui, verbi gratia, sit occasio, vel excitatio quædam ad eliciendum illum actum absolutæ cognitionis Dei, non est tamen causa per se, a qua illa cognitio DEI in fieri et esse pendeat, ergo potest Angelus habere aliquando, si voluerit, hunc posteriorem actum sine priori.

9. Vera resolutio. - Resolutio breviter est, aliter loquendum esse de initio talis cognitionis Dei, seu primo actu ejus ante acquisitum habitum ejus, et aliud de iteratione illius, post habitum acquisitum. Nam prima cognitio absoluta dici non potest ab Angelo, nihil de se, vel de alio effectu actu cogitante. Hoc persuadent priora argumenta. Nam priusqum Angelus in absoluta consideratione Dei sistat, necesse est, ut ad illum mente ascendat: non potest autem naturaliter primo, et immediate ascendere ad ipsum, quia non habet principium quo ascendat, ergo debet prius ascendere per effectum tanquam per medium cognitum, et ideo necesse est, ut præcedat saltem ordine naturæ cognitio sui, vel alterius effectus, et consequenter, ut etiam præcedat cognitio DEI, ut inclusa in cognitione sui, ut inde excitetur, et juvetur ad alium actum cognitionis Dei cliciendum. Unde existimo non satis esse, quod tempore præcesserit cognitio sui, vel effectus

cum respectiva cognitione Dei. Probatur, quia hic actus non potest fieri ab intellectu Angeli nudo et omni actu primo, vel habente vicem ejus destituto, alioqui posset a principio habere talem actum sine alia prævia cognitione, quod repugnare diximus, ergo debet juvari a cognitione sui, vel alterius effectus, ergo oportet, ut illa præsens adsit. Nam si jam non est, nihil juvare potest per seipsam, ut per se constat, nec per virtutem relictam, quia vel nulla est, vel ad summum potuit relinquere speciem sui, quæ postea nihil juvare potest, nisi forte ad eliciendum similem actum cogitationis sui, vel recordationis, quod illum habuerit, et ideo juvare immediate non poterit ad eliciendum absolutum actum cognitionis DEI, sed poterit juvare ad iterum cogitandum de effectu Dei, et consequenter de Deo quasi in obliquo, et inde juvare postea poterit ad cogitandum directe, ac primario et absolute de Deo.

[ocr errors]

Deo naturaliter quin aliquid aliud omnino cogitet. Contemplatio quid sit. - Assensus scientificus sine cogitatione medii.—Addo vero, postquam Angelus semel absolutam de Deo cognitionem habuit media cognitione sui, vel alterius effectus, posse postea de Deo actu cogitare per similem absolutam cognitionem, seu contemplationem Dei, etiam data hypothesi, quod se vel alium effectum, per quem prius cœpit cognoscere, actu non cognoscat, seu consideret. Hoc probant quæ posteriori loco adducta sunt et videtur in nobis experientia id comprobari, quam majori ratione in Angelis admittere debemus. Quod ex motu contemplationis declarare possumus. Nam ille modus cognitionis Dei videtur pertinere ad rationem contemplationis, quæ Angelis neganda non est. Nam contemplatio est veritas jam inventæ, seu cognitæ simplex intuitio, seu speculatio, aut consideratio, quæ idem est, 10. Objectio. Solutio. Objici vero po- quod actualis cognitio, ut docet D. Thomas 2, test, quia sequitur, talem cognitionem Dei esse quæst. 180, art. 3, in corpore ad 1, ubi excelper discursum, quem repugnare Angelo nunc lentiorem contemplationem Angelo, quam hosupponimus. Probatur sequela, quia discursus mini tribuit, ergo postquam Angelus simul est, quando ex uno actu in alium devenitur, invenit (ut ita dicam). Deum, illumque per ita ut posterior ex priori nascatur, ita vero seipsum secundario novit, potest postea illum contingit in illis actibus juxta dicta. Unde c- absolute cognoscere, licet actu non consideret tiam sequitur, non posse Angelum habere medium, per quod ad illum tali modo consiunum actum cognitionis Dei, quin simul duos derandum ascendit. Præterea declarare hoc habeat, quod videtur inconveniens et super- possumus exemplo assensus scientifici in nofluum. Circa priorem partem nunc nolumus bis: nam primum assensum scientificum condefinire, an Angelus sit capax discursus, esto clusionis elicere non possumus, nisi actu coraro illo indigeat, quidquid enim de hoc sit, gitemus de medio et connexionem cognoscanegamus sequelam. Nam licet ex dictis sequa- mus. At vero postquam assensum scientificum tur esse posse aliquam successionem, vel addi- elicuimus et habitum acquisivimus, possumus tionem in actibus, non tamen sequitur esse postea veritatem propositionis scita contemproprium discursum. Nam per illos actus non plari et illi assensum certum præbere, etiamsi unum ex alio cognoscitur, sed ex imperfecta de medio actu non cogitemus, ergo ad eumcognitione, vel consideratione unius objecti sit dem modum, servata proportione et cum matransitus ad perfectius attendendum et consi- jori perfectione, simile quid tribui Angelo dederandum illud: hic autem non est discursus, bet in cognitione Dei, de qua tractamus. Tansed transitus ab uno actu ad alium, qui in dem ratio et modus declaratur, quia licet non Angelis locum habet, sive unus illorum ac- possimus in via propriam speciem Dei habere, tuum tempore antecedat, sive tantum ordine tamen postquam per alienas species, seu per naturæ, et sive prior cesset adveniente poste- effectus cognovimus Deum, et qualemcumque riori, sive cum illo simul perseveret. Ad pos- ejus conceptum formavimus, relinquitur in teriorem vero partem dicimus, illud non esse nobis habitus, seu aliqualis species, per quam inconveniens, quia illi actus habent, unde dis- possimus simplici actu directe concipere Deum, tinguantur, etiamsi simul sint, et alioqui cum et de illo cogitare. Ergo multo perfectiori modo per nullum illorum perfecte cognoscatur Deus, id fieri poterit in Angelo. Unde existimo, per et secundus aliquid perfectionis addere possit, primum actum absolutum cognitionis Dei comutile esse potest, non obstante priori, et prior parare sibi Angelum speciem repræsentantem potest esse necessarius, ut sit quasi via ad ul- sibi Deum eo modo, quo per illum actum illum teriorem. concepit, quæ ex vi ejusdemmet actus, seu 11. Casus, quo tandem Angelus cogitet de verbi, aut idoli Dei in illo contenti impressa

in mente relinquitur. Per talem ergo speciem potest postea in similem actum prodire, etiamsi de se, vel de effectu nihil cogitet.

12. Respondetur contrariis argumentis in numero septimo. Et ita cessant difficultates priori loco objectæ. Ad primam enim dico, illum actum esse elicitum per speciem Dei, non propriam, id est, perfectam et prout in se est, sed propriam, id est, non communem, licet imperfectam et priori cognitioni proportionatam. Unde sicut prior cognitio non erat formaliter per effectum, seu in effectu, sed originaliter et quasi in virtute, ita illa species esse potest principium similis actus, qui originem etiam trahit ab effectu, quatenus illa species a priori actu manavit, et quasi in semine illum continet, et ideo ad talem actum necessaria non est actualis cogitatio de effectu. Ad secundam vero negamus minorem, quia hæc species ex priori actu relicta potest determinare et juvare potentiam per modum actus primi. Ad tertiam concedo, cognitionem illam esse cum judicio certo et evidente, ad hanc autem evidentiam sufficit naturale lumen intellectus angelici habitualiter, seu in actu primo constitutum per speciem, quæ ab actu evidente manavit et illum in virtute continet, ac repræsentat, sicut in nobis habitualis scientia virtute continet evidentiam medii, ut jam explicuimus. Et hæc de cognitione, quam Angelus de Deo per seipsum habere potest, vel acquirere.

CAPUT XX.

QUALEM DEI COGNITIONEM POSSIT ANGELUS PER SPECIES ALIORUM EFFECTUUM COMPARARE.

1. Certum est sicut Angelus per suam substantiam Deum cognoscit, ita et per species aliarum creaturarum illum cognoscere.-Quæstio vero est, utra cognitio præstet. - Ex dictis facile expediri potest, quod supra propositum est de cognitione Dei, quam Angelus per aliarum rerum cognitionem comparat. Nam sine dubio sicut Angelus per suam substantiam Deum cognoscit, ita per species aliorum Angelorum. Quia etiam illos cognoscit comprehensive, vel saltem quidditative et consequenter ut sunt effectus Dei, et ut sunt Deo similes, et ad imaginem Dei facti: et non solum per species Angelorum, sed etiam per species cœlorum et aliarum rerum universi agnoscit earum creatorem, ut notarunt Bonaventura in 2, d. 3, 2 part., distinctionis art. 2, quæstio 2,

ad 2, et omnes interpretes D. Thomæ, dicto art. 3. Et est per se evidens: nam si hominibus invisibilia Dei per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, multo magis Angelis. Unde omnia, quæ in toto præcedenti capite diximus de actu, quo Angelus Deum cognoscit per seipsum, applicari possunt ad actum, quo Deum cognoscit per speciem alterius Angeli, cœli, terræ et cæterarum rerum : nam per hæc omnia tanquam per media cognita ascendit ad Deum vel uno et eodem actu, vel etiam distinctis, juxta diversos modos tendendi in Deum. Superest igitur, ut de comparatione inter hæc media et cognitiones Dei, quæ ex eis comparantur, dicamus. Cum autem duplicem Dei cognitionem in Angelis distinxerimus, unam conjunctam et identificatam cum cognitione sui, aliam sejunctam et distinctam a cognitione creaturæ, possumus in præsenti vel has cognitiones inter se comparare, vel in singulis membris plures cognitiones respectivas, quæ per varia media fiunt, vel plures absolutas inter se conferre.

2. Resolutio quæstionis quoad an est Dei, et per idem medium.-Item quoad quid est.— Si priori modo fiat comparatio, fieri debet inter illas duas cognitiones, quatenus per idem medium haberi possunt vel propinquius, vel remotius. Et sic etiam in eis considerari potest, quod per utramque cognoscitur Deus quoad quæstiones an sit, et quid sit Deus, aliquo modo. Dico ergo per utramque æque perfecte cognosci, Deum esse, licet per actualem et formalem cognitionem creaturæ, ut ad Deum terminatam videatur expressius cognosci ratio cogens intellectum ad judicandum Deum esse. Unde illa cognitio quoad hoc videtur evidentior: nam alia est evidens in virtute ejus, et quia illi innititur. Nihilominus tamen quoad cognitionem quid sit Deus, absoluta Dei cognitio, et contemplatio videtur perfectior. Tum quia hæc cognitio habet Deum pro primario, et integro objecto, et secundario potest attingere creaturam, ut Deo possibilem secundum aliquam rationem entis creabilis, altera vero cognitio primario respicit creaturam, Deum autem solum secundario, et in obliquo attingit. Tum etiam quia per priorem cognitionem tota mens Angeli majori conatu applicatur ad Deum cognoscendum: et ideo clarius illum cognoscit, pluraque attributa de illo potest distincte cognoscere, sicut jam explicavi, per posteriorem autem per se solum applicatur mens Angeli ad se, vel alium effectum Dei cognoscendum, et consequenter solum attingit

Deum, quantum ad exactam cognitionem effectus necessarium est, ad quod imperfecta et confusa cognitio Dei sufficit. Neque mirum videri debet, si perfectior cognitio ex imperfectiori originem ducat, quia non ducit originem ab illa, ut a causa totali, vel præcipua, sed ut a causa aliquo modo excitante, et adjuvante principalis autem causa illius majoris perfectionis est lumen intellectus angelici, magis directe, majorique attentione et conatu circa tale objectum operans.

3. Resolutio altera quando cognitiones prædictæ habentur per diversa media. - Primum corollarium ex data resolutione. - Deinde si comparemus cognitiones per diversa media, debet comparatio servata proportione fieri, id est, conferendo cognitionem respectivam cum respectiva, et absolutam cum absoluta in eodem Angelo operante cum tota virtute sua, tali actui et medio proportionata. Quia tota ratio dubitationis est in diversitate mediorum, quæ est per se, alia vero inæqualitas, quæ contingere potest ex libertate operantis, magis, vel minus applicantis virtutem suam, est per accidens, et non consideratur. Videri ergo potest, Angelum perfectius cognoscere Deum per effectum perfectiorem, quia cognoscit Deum per effectum, quatenus hic est aliquo modo similis Deo; ergo quo fuerit effectus Deo similior, eo cognitio Dei per illum erit perfectior. Unde fit, ut Angelus perfectius cognoscat Deum per suam substantiam, quam per cognitionem cujuscumque alterius inferioris effectus Dei, quod videntur omnes communiter docere.

prehensive, nec minus clare, et intense cognoscit alium Angelum sibi æqualem per speciem ejus, quam se per suam substantiam, ergo nec Deum minus perfecte cognoscit. Consequentia videtur evidens, et antecedens patet, quia ex parte luminis est æqualis efficacitas ad utramque cognitionem: species autem cum sit proportionata objecto, potest adæquate cooperari lumini non minus, quam si ipsum objectum per seipsum immediate cooperaretur. Ratio denique est, quia non est minus perfecta actio, quæ sit per instrumentum, quam quæ sit sine illo, quando instrumentum est proportionatum.

5. Objeclio contra proximum corollarium.Solutio. Dices: Deus melius cognoscitur per medium quod immediatius, et melius repræsentat ipsum, sed melius repræsentat Deum substantia Angeli, quam species intelligibilis, ergo. Respondeo, æquivocationem committi : nam revera medium, per quod cognoscitur Deus, non est species, sed est substantia Angeli cogniti per talem speciem at illa substantia non minus repræsentat Deum, quam altera sibi æqualis. Quod si sit sermo de medio incognito, sic substantia Angeli Deum per illam cognoscentis, licet in sua entitate sit perfectior, et similior Deo, quam species intelligibilis alterius Angeli, nihilominus in ratione principii repræsentativi efficienter, non magis, neque propinquius repræsentat Deum, quam species alterius Angeli æqualis, quia sicut species ejus non repræsentat Deum immediate, sed efficiendo cognitionem alterius Angeli æqualis, ita nec substantia Angeli repræsentat immediate Deum, sed concurrendo effective ad cognitionem sui illa ergo differentia nihil refert ad inæqualitatem cognitionis Dei.

4. Secundum corollarium.-Secundo sequitur, quod Angelus habens alios Angelos sibi æquales et ejusdem speciei, æque perfecte cognoscat Deum per cognitionem alterius Angeli sibi æqualis, ac per cognitionem sui. Patet, 6. Tertium corollarium proponitur et disquia cognoscit Deum per æquale medium, et cutitur. - Bannez cum Victoria sequitur parper idem lumen, et cum eadem applicatione tem affirmationis seu propositum corollarium. virtutis. Neque obstabit, quod se cognoscat per Tertio sequi videtur ex dicto fundamento, suam substantiam, et alium per speciem : nam unumquemque Angelum perfectius cognoscere id non obstat, quo minus æqualis sit cognitio, Deum per speciem superioris Angeli, quam quia species proportionata objecto tam perfec- per suam substantiam, quia si causa cognoscitam cognitionem illius efficit, cæteris paribus tur per effectum, perfectius cognoscetur per ex parte potentiæ, sicut facit ipsum objectum effectum perfectiorem, eique similiorem. Diper se assistens potentiæ. Sicut visio Dei non ces, hoc esse verum, si cætera sint paria, hic esset minus perfecta elicita per speciem crea- vero non ita esse: nam Angelus se, et æquatam, quam nunc sit per ipsam divinam essen- les comprehendit, non vero superiores. Sed tiam, si cætera essent paria, ut supra in pro- contra hoc est, quia multi censent, Angelum pria materia dixi, et Angelus ipse, si per spe- inferiorem comprehendere superiorem. Unde ciem se cognosceret, non minus perfecte se ex hoc principio sequitur hoc corollarium cognosceret, ut supra etiam tetigi. Unde etiam Bannez, et citat Victoriam. Verum tamen, eunus Angelus non minus quidditative, et com- tiamsi Angelus inferior non comprehendat

« PredošláPokračovať »