Obrázky na stránke
PDF
ePub

et ratio ejus procedere. Quia licet demus, Angelum inferiorem non ita distincte cognoscere omnia, quæ eminenter continentur in superiori, vel omnes rationes, au modos, vel habitudines ejus, hoc parum videtur referre ad cognitionem Dei per Angelum cognitum, multo enim plus referre videtur, quod inferior cognoscit Angelum superiorem clare, et quidditative, ut perfectiorem in gradu intellectuali, ac subinde ut magis ad imaginem, et similitudinem Dei. Nam inde ducitur ad melius, et distinctius concipiendam Dei perfectionem in natura intellectuali, et omnipotentia, et similibus attributis.

superiorem, nihilominus videtur corollarium, ponsio.-Dices: licet in his, quæ narrata sunt, sit aliqua æqualitas quoad esse et quoad perfectionem, vel perfectiones de Deo cognitas (nostro loquendi modo) nihilominus esse posse inæqualitatem in modo cognoscendi etiam ex parte rei cognitæ, scilicet, quia distinctius et clarius concipitur, videlicet distinctiorem, vel perfectiorem conceptum de Deo formando, vel per habitudinem ad plures effectus illum concipiendo. Sed contra hoc est, quia per nullum effectum Dei quantumvis perfectum, potest concipi Deus ab Angelo proprio positivo conceptu Dei, sed solum communi aliquo conceptu additis negationibus aliquarum imperfectionum creaturarum, vel respectibus propriis Dei, sed utrumque æque fieri potest, cognoscendo Deum per inferiorem, ac superiorem effectum, ergo. Minor probatur, quia per omnem effectum cognoscitur Deus sub ratione entis a se, et non ab alio et in se, id est, non in alio et actus puri, id est, non compositi et sic de aliis negationibus, quæ non minus per unam cognitionem, quam per aliam adjungi possunt. Et positivus conceptus communis ad summum determinari potest ad conceptum substantiæ spiritualis et intellectualis, qui non perfectius concipitur de Deo cognito per superiorem, quam per inferiorem Angelum, quia semper quidquid positivum ibi est, commune est omni substantiæ intellectuali et solum determinatur ad Deum per negationem compositionis, dependentiæ, aut limitationis. Quoad respectus vero, eo ipso quod Deus cognoscitur omnipotens, cognoscitur sub respectu ad omne creabile, quod vero ipsa creabilia plura, vel meliora cognoscantur, pertinet quidem ad meliorem cognitionem creaturæ, ad distinctiorem autem Dei cognitionem nihil pertinere videtur.

7. Arguitur vero in oppositum.-In contrarium autem esse videtur, quia hæc comparatio fieri potest vel in proprietatibus, et perfectionibus cognitionum, quæ ex parte luminis, et cognoscentis considerantur, vel ex illis, quæ in objecto cognoscuntur, vel ab illo pendent. At ex parte cognoscentis nulla potest fieri comparatio, quia non de diversis Angelis, sed de eodem nunc loquimur, qui per quodcumque medium Deum cognoscat, semper eodem lumine, et eadem intensione, et efficacia operari potest. Nec etiam ex parte rei cognitæ, scilicet Dei, potest esse inæqualitas, quia imprimis idem Deus per quemcumque effectum cognoscitur esse, seu an sit: nam in quocumque effectu tam parvo, quam magno, cognoscit Angelus Deum esse. Item cum æquali evidentia, quia ex parte rei tam necessaria connexio est inter minimum effectum, verbi gratia, materiam primam, et esse Dei, sicut est inter supremum Angelum et Deum, et ex parte luminis cum eadem claritate videt Angelus illam necessariam connexionem, et in hoc consistit evidentia, ergo quoad quæstionem, an est, tam perfecte cognoscit Angelus Deum per cognitionem terræ, sicut per cognitionem sui. Rursus tam evidenter cognoscit Angelus Deum esse infinitum, per terram, sicut per se ipsum, quia utroque medio cognoscit esse creatorem, et tam infinita perfectio, et potentia est necessaria ad creandum minimum effectum, sicut majorem, ergo utroque medio cognoscit Deum esse infinitum, et consequenter omnipotentem, et omnino perfectum, et sic per utrumque medium omnia Dei attributa cognoscuntur, ergo ex parte rei cognitæ æque perfecte cognoscit Deum Angelus sive per seipsum, sive per alium superiorem, aut inferiorem, vel res alias ipsum cognoscat.

8. Instantia contra proxime dicta.

9. Assertio prima circa tertium corollarium. In hoc puncto tria dicenda videntur, distinguendo inter cognitionem, quod Deus sit, vel quid sit. Primum est, per omnes cognitiones, quas unus Angelus de Deo habet, sive per substantiam suam, sive per species aliarum rerum magis, vel minus perfectarum, æque perfecte cognoscere Deum esse. Probatur ex supradictis, quia idem esse de Deo cognoscitur, et cum æquali evidentia per omnes illas cognitiones, ergo quoad hanc partem sunt æquales. Consequentia est clara, quia præcise stando in quæstione an sit Deus, nihil aliud est, in quo po sit esse inæqualitas. Antecedens vero quoad primam partem probatur, quia per quamcumque illarum cognitionum manifestatur Deus ut haRes- bens esse de necessitate et a se, quod esse uni

cum et idem est. Quod alteram vero partem jam probatum est illud antecedens, quia ex parte medii tanta est necessitas et connexio cum esse Dei in minimo effectu, sicut in maximo. Et hæc ratio directe probat de quacumque cognitione Dei respectiva, seu intime conjuncta cum cognitione effectus, ita ut per eumdem actum fiat, consequenter vero etiam procedit assertio in cognitionibus absolutis, quibus Deus splus per se et directe cogitatur, ut ens necessarium et a se, abstrahendo ab actuali consideratione alicujus effectus in particulari: nam illa etiam cognitio est de eodem esse Dei et non potest excedere aliam in evidentia, cum inde illam accipiat, quatenus ab illa procedit aliquo modo et in ea, vel in virtute ab illa relicta nititur, ut supra declaravi.

10. Assertio secunda. Secundo dicimus, si consideretur Angelus, ut cognoscens, quid sit Deus per solos materiales effectus, non perfectius cognoscit illum per effectum perfectiorem, quam per minus perfectum, nec perfectius per plures, quam per singulos, nisi valde improprie et secundum quid. Probatur, quia non plures perfectiones, nec majori evidentia cognoscit Angelus de Deo per plures, vel meliores effectus materiales, quam per unum minus perfectum, ut probat ratio posteriori loco facta, neque etiam ex vi talium effectuum concipitur Deus clariori modo, aut magis distincto, ergo nullus excessus perfectionis in illa cognitione per meliores effectus materiales considerari potest, quia non est alia proprietas cognitionis, in qua excessus ille spectari possit. Probatur autem minor, quia nulla res materialis est ad similitudinem, vel imaginem Dei. Unde omnes simul non transcendunt rationem vestigii, quia non conveniunt cum Deo in proprio gradu ejus, qui est intellectualis, nec in proprio essendi modo indivisibili et spirituali. Et ideo per hæc omnia materialia media non potest formari de Deo conceptus, nisi valde metaphoricus et improprius Dei, qualis etiam per minimum effectum formari potest. Et hæc ratio de omni Dei cognitione fundata in his effectibus procedit, sive sit per eumdem actum, quo effectus cognoscitur, sive per diversum. Et ita ad utramque cum proportione applicanda est assertio.

11. Objectio contra proximam probationem. -Solutio.-Dices, etiam in rebus materialibus sunt diversi gradus: nam præter gradum substantiæ invenitur gradus viventis et cognoscentis aliquo modo, ergo etiam inter effectus materiales perfectius cognoscetur Deus ab An

gelo per effectus viventes, quam per non viventes, et perfectius per cognoscentes, quam per carentes cognitione: nam per hos cognoscetur Deus, ut vivens et cognoscens, non per alios. Respondeo, etiam per effectum non viventem cognosci, Deum debere esse viventem et cognoscentem, quia cognoscitur esse infinitæ perfectionis, et consequenter habere optimum modum essendi et operandi, et ideo Angelus non minus hoc penetrat ex cognitione effectus imperfecti, quam perfectioris, et ex hac parte æqualiter cognoscit, quid sit Deus per illos effectus. Aliunde vero, quia vita et cognitio materialis non attingit gradum vitæ et cognitionis divinæ, ideo non conducit ad concipiendum magis proprie et distincte Deum. Quod si est aliquis excelsus, est valde imperfectus et metaphoricus. Ad eum modum, quo lux etiam corporalis habet quamdam majorem proportionem, ad cognoscendas per illam proprietates Dei, tamen quia illud solum est per quamdam proportionalitatem et metaphoram, ideo respectu Angeli parum, vel nihil conducit ille. effectus ad cognoscendum melius Deum, quam per alios effectus materiales cognosci possit. Et hoc magis ex sequenti assertione confirmabitur.

12. Assertic tertia bipartita. - Probatur prior pars assertionis. Tertio dicendum est, Angelum perfectius cognoscere, quid sit Deus per seipsum, vel per aliquem alium Angelum, quam per omnes materiales effectus : inter ipsos autem Angelos parum conducere ad augendam Dei cognitionem, quod per cognitionem sui, vel aliorum, vel inferiorum, vel superiorum fiat. Quæ assertio de utroque etiam modo cognoscendi Deum, sive per eumdem actum cum ipso effectu, sive per distinctum accipienda est, servata proportione. Et non fit comparatio in veritate, aut certitudine, vel evidentia cognitionis, quia in his non potest esse inæqualitas, cum eadem sit veritas cognita, eademque ejus necessitas, et idem lumen angelicum, per quod cognoscitur: sed fit comparatio in modo cognoscendi, et concipiendi eamdem veritatem per media diversa. Et sic probatur prior assertionis pars, quia inter Deum, et Angelos (idemque de anima rationali intelligendum est) est peculiaris convenientia, et formalis similitudo in gradu intellectuali, propter quam dicitur homo factus ad imaginem Dei, quod perfectiori modo convenit Angelo, ut docet D. Thomas, 1 p., q. 93, art. 3, et ideo Angelus non cognoscit in se Deum, ut in qualicumque effectu, sed specialiter ut

in similitudine, et imagine, utique cognita, ut supra declaravi, et ideo ex vi cognitionis sui, vel alterius Angeli specialiori quodam modo magis proprio, et distincto cognoscit Angelus Deum, quam per omnes inferiores effectus. Et quoad hoc verissime dicitur, quod licet Angelus non cognoscat in Deo majorem perfectionem, ac subinde nec plura attributa per hoc medium angelicum, quam per inferiora, nihilominus simpliciter cognoscit illum perfectius, quoad quid est, quia secundum conceptum magis proprium, seu minus remotum cognoscit vitam, cognitionem, et sapientiam Dei, et proprium gradum quasi specificum, in quo Deus existit. Sic enim dixit D. Thomas supra similitudinem Angeli ad Deum esse quodammodo in ratione specifica, et ideo gradum imaginis attingere. Atque hæc assertio evidentius considerari potest in illo actu cognitionis, quo Angelus per se primo contemplatur Deum, non cogitando actu, vel per illum actum de creatura, nec de imagine creata, ut creata est, sed transeundo statim ad Deum repræsentatum in illa imagine, ex præsupposita cognitione ejus, vel ex virtute quasi habituali inde relicta, ut supra explicavi, cum D. Thoma, qui de hoc actu specialiter loquitur in dicto art. 3, q. 8, de Verit., ad. 18. Per hunc ergo actum Angelus expressius cognoscit Deum cum omni perfectione intellectuali summa in illo gradu, et altiori modo concipit ipsum, quam per inferiora media, quia ad concipiendum nititur in ejus imagine aliquo modo propria, et formali, et in hoc directe, ac præcipue incumbit, ut illum, ejusque perfectiones pro viribus concipiat.

13. Posterior assertionis pars priori non repugnat, et probatur. Hinc tamen videri potest difficilis altera pars: nam si ratio imaginis in medio cognoscendi confert ad meliorem cognitionem Dei, cur perfectior imago non inducet perfectiorem cognitionem, cæteris paribus. Sed nihilominus illa pars non repugnat priori. Et declaratur, ac probatur in hunc modum, quia in gradu eadem est similitudo omnium Angelorum ad Deum, et in uno Angelo non est major convenientia in numero perfectionum, aut attributorum, ut sic dicam, sed omnes sunt in omnibus, licet in uno sint perfectiores, et cum majori participatione divinæ perfectionis, quam in alio. Hæc autem differentia inter Angelos parum videtur referre ad cognoscendum de Deo distinctius, aut clarius, quid sit, quia per cognitionem cujuscumque Angeli, etiam perfectissimi, positive solum co

gnoscitur Deus, ut substantia intellectualis, et ut hic conceptus fiat proprius Dei, addenda est negatio aliqua, sed utrumque æqualiter fieri potest per cognitionem cujuscumque Angeli, quia gradus intellectualis præcise spectatus in omnibus æqualiter, et univoce inventur, et sicut Angelus cognoscendo Deum per seipsum, removet a Deo omnes imperfectiones, quas in se videt, scilicet, compositionem, limitationem, etc., ita etiam cognoscit esse removendam omnem talem imperfectionem in quocumque gradu, et modo, et hoc ipsum cognoscit de Deo per cognitionem cujuscumque alterius Angeli, sive inferioris, sive superioris, ergo quoad hoc tam perfecte cognoscit Deum per alios, sicut per se, et per inferiores, sicut per superiores. Neque apparet, quæ major perfectio esse possit in cognitione Dei, ratione medii perfectioris, cum illa major perfectio ad formandum de Deo meliorem conceptum, aut magis proprium, non solum specificum, verum etiam genericum, aut analogum non conducat.

14. Occurritur argumentationi facta initio præcedentis numeri.-Unde non obstat argumentatio illa: ratio imaginis conducit ad perfectiorem cognitionem, ergo perfectior imago conducet ad cognitionem magis perfectam. Negatur enim hæc illatio, quia ratio imaginis addit novam convenientiam formalem in gradu quasi specifico cum Deo, quam non habent effectus, qui non sunt ad imaginem Dei. Majoi autem perfectio intra latitudinem imaginis non addit novam formalem convenientiam cum Deo, nec facit, ut ratione illius modo altiori, aut magis proprio, aut expresso concipiatur Deus, et ideo non est similis ratio. Et propter hanc fortasse causam D. Thomas nihil dicere curavit de modo, quo Angelus cognoscit Deum per species aliorum effectuum Dei, sed de sola cognitione Dei per substantiam Angeli cognoscentis mentionem fecit, et illam quasi unicam Angelo tribuit, non enim id fecit, quia alias negare voluerit, sed quia illa est cognitio maxime connaturalis Angelo, et quasi inseparabilis ab illo. Et aliæ, quæ esse possunt per species rerum materialium, ab illam non attingunt, quæ vero per species aliorum Angelorum haberi possunt, nihil perfectionis intensivæ addunt priori cognitioni: extensiva autem multiplicatio per se clara erat, nec speciali explicatione indigebat. Et per hæc sufficienter patet responsio ad rationem dubitandi pro utraque parte positas.

15. Dubium incidens resolvitur.-Hinc etiam

versarum rerum videtur potentiam operantis magis ostendere, et sic conferre ad meliorem cognitionem ejus. Sed, ut dicebam, hoc augmentum extrinsecum est, respectu potentiæ, præsertim ubi per singulos effectus cognoscitur infinitas potentiæ vel certe dici posset, conducere ad quoddam augmentum extensivum potentiæ, non tamen ad augmentum intensivum quidditatis, vel perfectionis Dei.

facile expeditur dubium hic incidens, nimirum, an Angeli perfectiores perfectius cognoscant Deum, quam inferiores. Dicendum est enim ex parte cognoscentis perfectius cognoscere, quia majori lumine, et clariori, ac simpliciori actu, ut per se notum est. Ex parte vero rei cognitæ non perfectius, quia nec per media magis necessaria Dei existentiam cognoscere possunt, neque de ejus essentia possunt magis proprium, vel expressum conceptum formare, neque plurcs perfectiones ratione distinctas, saltem respectu nostri, superior Angelus de Deo cognoscit, quam inferior, ergo UTRUM UNUS ANGELUS INTERNOS ACTUS VOLUNTAex parte rei cognitæ non perfectius cognoscit inferiorem, quam ipse inferior seipsum, utique ex parte rei cognitæ, licet ex parte cognoscentis lucidius, et clarius cognoscat. Eodem ergo modo se habent, respectu Dei, quia unusquisque cognoscit de Deo, quidquid naturaliter a qualibet creatura cognosci potest.

16. Quæstiones aliæ de Angelorum cognitione resolvuntur.-Objectio.-Responsio.-Hinc etiam cessant interrogationes aliæ, quæ hic fieri solent, scilicet, utrum perfectius cognoscat Angelus Deum per suam substantiam, et per speciem alterius rei simul, quam per solam substantiam suam, vel per solam speciem. Item, an perfectius per speciem repræsentantem simul omnes cœlos solos, quam per repræsentantem unum tantum Angelum. Item, an perfectius per unius Angeli supremi, quam omnium inferiorum simul, vel quam per speciem totius universi, si totum per unam speciem repræsentetur, vel si pluribus speciebus fingamus, Angelum simul, ac perfecte ad eamdem cognitionem uti. In his enim omnibus, et similibus censeo, si in medio, per quod cognoscitur Deus, includatur gradus intellectualis, non cognosci perfectius Deum, etiamsi cum re illius gradus conjungantur res inferiorum graduum, nec minus perfecte etiamsi non conjungantur: nec etiam referre, quod plures Angeli, vel unus tantum in illo gradu cognoscantur, quia ratio facta in secunda parte tertiæ assertionis æque in his omnibus procedit. Et eadem ratione plus conferet cognitio unius Angeli ad cognoscendum melius Deum, quam cognitio plurium, vel omnium rerum corporalium sine gradu intellectuali. Et eadem ratione multitudo effectuum cognitorum non faciet Angelo melius cognoscere Deum, si omnes illi inferiores effectus gradu rerum corporalium non transcendant, ut ex prima assertione, et ejus ratione colligitur. Solum videtur obstare, quia pluralitas effectuum di

CAPUT XXI.

TIS ALTERIUS SINE ILLIUS CONSENSU COGNOSCAT.

1. Cogitationes cordis in homine partim spirituales, partim materiales. - Materiales cordis cogitationes secundum esse physicum, non vero morale Angelis innotescunt. - Hactenus dictum est de cognitione rerum naturalium, nunc ad ordinem rerum liberarum ascendimus, quia licet in entitate sua ejusdem ordinis esse possint cum aliis rebus naturalibus, nimirum cum substantia, et potentia, a quibus manant, nihilominus in genere objecti cognoscibilis ad alium ordinem pertinere censentur, propter rationem inferius assignandam. Inveniuntur autem hi actus tam in hominibus, quam in Angelis in utrisque autem eamdem rationem in hac parte habent, et ideo de omnibus intelligitur quæstio: nam Scripturæ etiam testimonia, quæ de hominibus tantum sæpe loquuntur, ad Angelos indifferenter a Patribus extenduntur, ut videbimus. Solent autem in Scriptura isti actus vocari cogitationes cordium, quando Angelos latere dicuntur, et idem attente considerandum est in homine, qui intelligendo phantasmata speculatur cogitationes cordium partim in superiori, ac spirituali parte animæ, partim in inferiori,et sensibili reperiri. In præsenti ergo non est quæstio de parte sentiente, sive quoad internum sensum, seu phantasiam, vel cogitativam, sive quoad appetitum sensitivum: nam de his consentiunt theologi cum Augustino, 12, de Trinitate, cap. 17, et D. Thoma, locis infra citatis, posse Angelum virtute naturali cognoscere actus internos nostræ phantasie, et appetitus sentientis intuitive quoad totam entitatem corum, vel emanationem a potentiis propriis, etiamsi eos lateant proprietates morales eorum, quas per respettum, vel denominationem ab actibus voluntatis habere possunt, quod ad alterum membrum disputandum pertinet. Ratio autem hujus partis est, quia isti actus sunt

materiales, et ex natura sua necessarii, prout a suis potentiis eliciuntur, et ita per se non sunt actus morales, neque ad naturam rationalem, ut rationalis est pertinent, et ideo non sunt per se occulti,nec de illis testimonia Scripturæ loquuntur, ut videbimus.

2. Notationes aliæ pro præsenti quæstione. -Conjecturalem cognitionem cogitationum cordis naturaliter habere possunt Angeli.-Probatur.—Rursus in actibus mentis distinguendi sunt actus intellectus, et voluntatis, qui in hoc differunt, quod actus voluntatis sunt formaliter liberi, actus vero mentis solum per denominationem ab actu voluntatis, ut nunc supponimus, et ideo quæstiones de illis distinguimus, quia non sunt omnino ejusdem rationis, et prius de actibus voluntatis agimus, in quibus doctrina certior est. In ipsa tamen voluntate possunt actus necessarii, et liberi distingui: liberi enim sunt, qui ad præsens proprie pertinent, obiter tamen etiam de naturalibus dicemus. Denique distinguendus est duplex modus cognoscendi internum affectum liberum voluntatis, scilicet, vel imperfecte, et in alio, ac per conjecturam, vel perfecte, et in se, seu intuitive. De priori modo non movemus quæstionem, quia certum est, posse dæmonem conjectari ex effectibus sensibilius internis, et externis, quid homo cogitet mente, aut velit, quia invisibilia Dei hoc modo cognoscimus: quid ergo mirum, quod per signa sensibilia possit Angelus conjectare internum effectum? Item interna voluntas habet effectum sensibilem, qui est notus Angelo, ergo per effectum poterit conjectare causam cum majori, vel minori verisimilitudine juxta modum connexionis effectus cum causa, vel secundum alias circumstantias occurrentes. Denique homines possunt hoc facere, ut experimento constat, ergo multo subtilius id possunt facere Angeli virtute naturali, seu dæmones.

Animadversio circa citatum locum ex Augustino.-Et ita docet D. Thomas, 1 part., q. 57, art. 4, et aliis locis infra citandis. Et Hieronymus in id Matth. 15. De corde exeunt cogitationes. Non debemus (ait) opinari, dæmonem occulta cordis rimari, sed ex corporis habitu, et gestibus æstimare, quid versemus intrinsecus. Idem Augustinus, 1. 12 Genes. ad litter., cap. 17, et lib. de Divinat. dæmon., cap. 5. Neque in lib. 2 Retract., cap. 5, assertionem hanc retractavit, quoad substantiam ejus, sed quoad specialem modum ibi obiter dictum, ut D. Thomas supra notavit. Nam rem ipsam potius in dict. cap. 5, confirmat, dicens: perce

nire ista ad notitiam dæmonum, per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed quia in priori loco dixerat, ex cogitationibus internis. interdum resultare in corpore cogitantis quædam signa nota dæmonibus, et nobis occulta, hoc secundum retractat, non tanquam falsum: sed tanquam audacius dictum, eo quod occultum et sciri ab hominibus nequeat. Si enim nos talia signa latent omnino, unde scire possumus, in re ipsa dari, et Angelis esse nota? Non omittam autem advertere, Augustinum in eo libro de Divinatione dæmonum, procedere in ea sententia, quod dæmones habent corpora aera, et sensus acutissimos, quibus celerrime, et subtiliter vident, et ideo illa signa sensibilia nimis subtilia in ipsis corporibus excogitasse, quæ a dæmonibus sentiri possint, etiamsi nobis non pateant, et de cognitione internarum affectionum sensibilium, vel cogitationum phantasia nullam mentionem fecisse, cum tamen hæc sint præcipua signa, quibus uti possunt dæmones, licet non lateant.

[ocr errors]

3. Prima assertio de fide, in exposita quæstione. - Probatur ex Scripturis. His ergo suppositis dicendum est de actibus liberis voluntatis, et eorum certa, et evidenti cognitione in seipsis. In quo puncto omissis particularibus opinionibus theologorum, assertio catholica est, Angelum non posse naturaliter actum, seu consensum liberum voluntatis creatæ in se certo, ac evidenter cognoscere, vel intueri, nisi ab habente talem liberum affectum alteri manifestatur. Quam assertionem ita indistincte sumptam censeo esse de fide, licet in modo explicandi possit fortasse aliqua opinionum dissensio intervenire, vel permitti. Et ita in ea consentiunt D. Thomas, supra, et quæst. 16, de Malo, art. 8, et quæst. 9, de Verit., art.13, et 3, contr. Gent., cap. 154, ubi late Ferrariensis, et Cajetanus, et alii expositores, dicto art. 4, Alensis, 2 part., quæst. 26, in 3, Bonaventura, in 2, d. 8, part. 2, art. 1, quæst. 6, et ibid. Capreolus, Richardus et alii theologi, quos in discursu hujus, et sequentis capitis referemus. Et probatur primo ex Scriptura, in qua proprium Dei esse dicitur occulta cordium intueri. Testatur hoc Paulus 1, Corinth. 14, dicens: Si omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, occulta enim cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians, quod vere Deus in vobis sit. Quam asseverationem ita Paulus refert, ut etiam approbet, et prophetiæ necessitatem, et efficacitatem commendet. Occulta ergo cordis.

« PredošláPokračovať »