Obrázky na stránke
PDF
ePub

Gent., et aliis locis citatis semper hoc ad voluntatis libertatem reducit, ut videbimus. Unde etiam Thomista in hanc sententiam inclinant.

-

citur, seu fit, sed Angelus videns actum imperatum, videre etiam potest imperantem, quia ita est res distincta actu existens in voluntate, sicut actus imperatus, et in utroque procedit æqualiter Henrici fundamentum : videndo autem utrumque actum, videt qua intentione uterque fiat, quia de ipso actu intentionis id videt ex vi objecti ejus, quia illum quidditative cognoscit, nt in proxime præcedenti puncto probatum est: videndo autem actum electionis, seu imperatum, etiam videt et efficaciam imperantis, et emanationem imperati, quia utrumque perfecte cognoscit, seu comprehendit, ergo necessario etiam videt, propter quem finem actus imperatus fiat. Denique relatio talis actus interni voluntatis in finem extrinsecum necessario addit aliquid reale ipsi voluntati in aliquo actu ejus, quia illa relatio non fit, nisi volendo, nec velle fit sine actu: ergo si alii actus videntur ab Angelo, etiam iste videbitur, ut jam probatum est, ergo videtur relatio ad finem extrinsecum, quæ per illum fit. Nec refert, quod relatio sit actualis, vel virtualis tantum, quia prior fit per actum præsentem, de quo ratio facta procedit, posterior fit in veritate actus præteriti, qui etiam videri potuit, et memoria retineri, et virtus ejus præsens, quatenus aliquid physicum, seu reale est, poterit etiam videri.

10. Quinta opinio asserens actus voluntatis necessarios, non autem liberos cognosci ab Angelo.Quinta opinio esse potest, aliquos actus elicitos voluntatis non posse cognosci ab Angelo, aliquos vero illi esse notos. Duplices enim sunt actus a voluntate eliciti, quidam liberi, alii naturales, quia nimirum necessario fiunt hos ergo posteriores dicit hæc opinio, non esse improportionatos cognitioni angelicæ, sed tantum priores. Et ratio discriminis reddi potest, quia posteriores actus non prodeunt a voluntate, ut voluntas est, sed ut quædam natura est, ut D. Thomas loqui solet, et ideo non transcendunt ordinem aliorum effectuum naturalium sicut ergo Angelus alias res naturales cognoscit, ita et illos actus. Secus vero est de actibus liberis, quia ad superiorem quemdam ordinem pertinent, ut post caput sequens explicabimus. Potestque hæc sententia tribui D. Thomæ, quia ubicumque docet, non posse Angelum cognoscere actus cordis, seu a voluntate elicitos, ex libertate ejus rationem reddit. Sic enim dicto art. 4, dicit, actiones internorum habituum non cognosci ab Angelo, quia unusquisque utitur habitibus, cum vult, ut in dict. cap. 154, 3 contr.

11. Non est probabilis opinio quoad actus necessarios ex inadvertentia. — Verumtamen ut hæc opinio probabilis sit, distinguere oportet de actibus, qui sine libertate fiunt: nam quidam sunt, qui per se et ab intrinseco habent fieri quasi per naturalem dimanationem, ut est amor in Patria, supposita visione et intra naturæ ordinem aliqui censent, Angelum hoc modo amare seipsum necessitate naturali et fortasse etiam Deum ut auctorem naturæ, saltem amore concupiscentiæ propriæ. Alii actus sunt, qui per se habent fieri libere, per accidens vero contingit naturaliter fieri ex defectu animadvertentia intellectus, ut sunt motus primo primi in nobis. De his posterioribus non est vera, nec probabilis dicta opinio. Primo quia in his actibus magis considerandum est quod est per se, quam quod est per accidens: sed isti actus per se et natura sua petunt libere fieri, ergo sequuntur proprietatem actuum liberorum, ut propterea sint extra objectum naturale rerum ab Angelo scibilium. Secundo quia idem actus a voluntate. elicitus omnino immutatus in se manens et prius non libere factus, potest incipere esse liber, addita solum in intellectu majori advertentia, ergo si antea esset notus, etiam postea cognosceretur per idem principium, per quod antea cognoscebatur. Dices, cognosci quidem etiam postea quoad totam entitatem suam, non tamen cognosci, an liber sit. Sed contra, quia si actus ipse voluntatis in se cognoscitur, multo magis cognoscetur advertentia intellectus major, vel minor, quæ illum antecedit: cognita autem advertentia cognoscetur, an ille actus liber sit, necne, ergo si tales actus cognosci possent, quando non sunt liberi, etiam libere facti cognoscerentur. Denique ut isti actus sint occulti, quando fiunt hoc, vel illo modo, oportet, ut substantia eorum occulta sit et quod desit principium necessarium ad intuendos illos, prout in re sunt facti, ut capite post sequenti declarabimus, ergo utcumque fiant, semper sunt occulti.

[blocks in formation]

quin visis tangamur, ergo cognoscet motum voluntatis ex motu appetitus resultantem. Respondeo imprimis, concedendo totum, quia

CAPUT XXIII.

VOLUNTATIS ACTUS NATURALITER COGNOSCERE

NON POSSUNT.

hoc non est contra dicta, quia illud non est vi- QUE SIT PROPRIA RATIO, OB QUAM ANGELI ALIENÆ dere actum voluntatis, sed per conjecturam illum cognoscere, quæ conjectura interdum potest esse tanta, ut certitudinem inducat: nam actio externa aliquando evidenter ostendit voluntatem internam. Addo vero, etiam ex motu appetitus non sequi necessario motum primum in voluntate, nisi supposita in intellectu advertentia talis objecti cum tali, et tanta inconsideratione, quia voluntas non movetur ab appetitu, nisi mediante intellectu, nec necessitatur, nisi propter inconsiderationem, et inadvertentiam rationis: dæmon autem non videt actus intellectus in seipsis, ut postea dicam, et ideo licet videat motum appetitus, non videt evidenter inde resultare motum conformem in voluntate, quia non videt, an intellectus statim advertat sufficienter, ut voluntas possit suum motum cohibere. Nec ex solis phantasmatibus potest certo cognoscere, quid ratio advertat, quia ex eisdem phantasmatibus ratio nostra in diversa tendit cogitando, ut recte dixit D. Thomas, quæst. 8, de Veritat., art. 13, ad 4. Et ideo licet de istis motibus possit dæmon magnam conjecturam facere, non tamen absolutam evidentiam etiam ex causis, vel effectibus comparare.

13. Improbabilis consequenter est de actibus voluntatis hujus vitæ. - Quid de amore sui in Angelis, et anima separata.—Quapropter cum in nobis in hac vita nulli sint actus voluntatis simpliciter, et per se necessarii quoad exercitium, nulla etiam distinctione opus est, sed simpliciter est asserendum, omnes actus voluntatis nostræ esse Angelis occultos. De voluntate vero Angeli in sua tantum natura spectata, controversia est, an habeat aliquem actum per se necessarium quoad exercitium: nam aliqui existimant, se, et Deum necessario diligere, ita ut quantamcumque considerationem intellectus habeant, non possint talem actum suspendere qui forte idem dicent de anima separata. Et in hac opinione non censeo inconveniens admittere, talem actum esse notum omnibus, propter rationem supra factum. Fortasse tamen oppositum est probabilius, scilicet, actus illos non esse per se necessarios quoad exercitium, et ideo eamdem universalis assertio etiam in Angelis, et anima separata locum habet, quia etiam illi nullum habent actum voluntatis per se necessarium, neque etiam motus indeliberatos habent.

1. Difficultas aperitur in opinione negante species in Angelis. Libertas non addit actui realem modum, sed denominationem extrinsecam. In hoc puncto valde laborant theologi, quia revera difficile est. Et aperitur difficultas. Primo, ac præcipue juxta opinionem asserentem, Angelum cognoscere omnia objecta naturalia, seu proportionata suo lumini naturali sine speciebus, solo suo lumine intellectuali a natura dato. Quia intellectus angelicus potens est ad cognoscendos perfecte, et intuitive hos actus voluntatum, et e contrario illi actus sunt objecta intelligibilia in actu, quia spiritualia, et non improportionata angelico intellectui per excessum, ergo poterit illos cognoscere naturaliter, si voluerit. Consequentia videtur evidens quasi ex identitate terminorum, quia idem est habere potentiam naturalem, et naturaliter posse. Antecedens vero quoad utramque partem probatur, primo quia ille actus non habet tantam perfectionem in genere entis, ut ratione illius excedat virtutem intellectivam Angeli : nam perfectior est ipsa voluntas, et tamen cognoscitur a quocumque Angelo nec modus, quo fit, libere ad illam improportionem sufficit. Tum quia fieri libere non addit actui intrinsecum realem modum, sed tantum denominationem a potentia agente cum intrinseca potestate non agendi : unde cum Angelus cognoscat voluntatem alterius, utramque partem potestatis, agendi utique et non agendi, in illa videt, et ideo si actus ratione suæ entitatis non est improportionatus, neque propter modum illum erit, quia viso actu, et potentia, videbitur denominatio, quæ inde resultat. Tum etiam quia licet actus libere fiat, postquam factus est, jam est determinatus ad unum, et necessarius illa necessitate, qua id, quod est, necesse est esse, ergo licet ille modus effectionis faciat illum actum improportionatum objectum, ut naturaliter possit cognosci ut futurum, non tamen ut præsens, et jam existens. Tum denique quia actus imperati a libera voluntate etiam fiunt libere, et ideo ut futuri non possunt præsciri, nihilominus tamen jam facti videntur ab Angelo, et sunt objecta proportionata, ergo eadem ratione in actibus elicitis jam factis ex sola liber

tate non oritur improportio, ac proinde ex parte sua visibiles sunt, eo ipso, quod facti sunt ex parte vero Angeli non deest potestas, quia ultra lumen naturale nullum aliud principium agendi est illi necessarium, juxta hanc sententiam : ergo habet in se, et de se potestatem naturalem. Secundo probatur idem antecedens, quia Angelus de facto videt affectus alterius, si ille consentiat, ergo habet in se virtutem sufficientem ad cognoscendos illos, quia consensus alterius non dat illi virtutem, nec auget ejus lumen intellectuale, et ipse non indiget alio principio, nec alia virtute.

2. Ostenditur eadem difficultas in opinione concedente species acquisitas.—Secundo aperitur eadem difficultas juxta opinionem eorum, qui dicunt, Angelum intelligere per species a rebus acceptas: nam possunt Angeli sumere species ab omnibus aliis rebus creatis ordinis naturalis, et actu existentibus, ergo etiam ab istis actibus. Antecedens supponitur in hac sententia, quia Angeli possunt omnia alia cognoscere naturaliter, et hic est modus cognoscendi naturalis illorum. Consequentia vero probatur contra eamdem sententiam, primo quia isti actus sunt intelligibiles actu, ergo si Angelus potest accipere species a rebus materialibus, et ab actionibus nostræ phantasiæ, et appetitus sentientis, cum hæc omnia tantum sint in potentia intelligibilia, poterunt melius eas ab his actibus accipere. Et e contrario isti actus comparati ad substantiam, et potentiam angelicam, sunt objecta inferiora, et (ut ita dicam) minus intelligibilia, ergo si potest Angelus accipere species ab inferioribus, et superioribus objectis, poterit etiam ab his mediis actu existentibus. Secundo quia quando alter Angelus consentit, alius accipit speciem a suo actu, ut illum cognoscat: jam enim illum cognoscere potest, et consequenter per speciem ab illo accipiendam, juxta hanc sententiam, ergo eamdem speciem accipere poterit sine consensu alterius Probatur consequentia, quia Angelus accipit species a rebus per virtutem sui intellectus agentis juxta prædictam sententiam, sed virtus intellectus agentis unius Angeli non minuitur, vel augetur per consensum, vel dissensum alterius, ergo ex se potens est ad speciem accipiendam, altero etiam non consentiente. Quod si quispiam dicat, Angelum non accipere speciem a re aliqua sine cooperatione ipsius objecti, adhuc instatur, quia efficientiam hanc habere poterit actus unius Angeli in intellectum alterius multo melius, quam materiale objectum : ergo ha

bebit illam. Nec dici potest, quod in ea pendeat a voluntate Angeli, cujus est actus, quia ille actus aget per modum objecti intelligibilis, ergo naturaliter agit, ergo independenter a voluntate Angeli, in quo est. Confirmatur a simili: nam supra dicebamus, Angelum cognoscere, rem præteritam fuisse per speciem relictam ex cognitione ejusdem rei præsentis: nam illa species naturaliter manat ex tali actu, nec potest impediri per voluntatem Angeli cognoscentis, ergo similiter si actus voluntatis unius Angeli efficit speciem in alio Angelo, naturaliter illam efficiet, et consequenter per illam poterit unus Angelus cognoscere actum voluntatis alterius sine alia manifestatione, quia ipse actus se naturaliter prodit.

3. Declaratur difficultas in opinione concedente Angelis species inditas. Potentia capax actus secundi est etiam capax actus primi. -Futuritio nihil ponit in objecto. · Tertio declaratur difficultas in opinione, quod Angeli cognoscunt per species inditas, quas habent a principio suæ creationis ad cognoscenda omnia, quæ discursu temporis cognituri sunt. Quia unus Angelus ex se et natura sua capax est specierum actuum cujuslibet liberæ voluntatis creatæ, ergo recipit illas inditas a principio, ergo per illas poterit cognoscere hos actus statim, ac fiunt, sine dependentia a consensu ejus, cujus est actus. Primum antecedens patet, quia Angelus est capax naturaliter cognitionis talium actuum, quia tandem aliquo modo illos cognoscit sine supernaturali lumine, sed solo naturali, ergo etiam est naturaliter capax specierum talium actuum. Probatur consequentia, tum quia potentia capax actus secundi, est etiam capax actus primi, tum etiam quia tantum se extendit ex parte objectorum potentia naturalis intellectus receptiva specierum, quantum se extendit potentia naturalis activa intellectionum, quia utraque est objecti proportionati et connaturalis, et ideo utraque inter se servant proportionem, alias non essent bene institutæ, cum potentia naturalis activa intellectus non possit actionem elicere, nisi prius, quatenus passiva est, in actum primum reducatur. Prima vero consequentia principalis rationis videtur supponi ab ista sententia, juxta quam argumentamur. Quia Angeli ex natura sua postulant, ut sint semper in actu primo constituti ad omnes actus secundos, quos virtute naturali elicere possunt, ut hæc sententia supponit, sed Angeli discursu temporis eliciunt actus secundos, quibus hos actus cognoscant, ergo a principio fuerint con

stituti in actu primo ad tales actus secundos, ergo receperunt species inditas alienorum actuum, quos postea per suas intellectiones cognoscunt. Secundo probatur eadem illatio, quia Angelus potest cognoscere hos actus, priusquam fiant, ut possibiles, quoad quidditativam corum cognitionem : hoc enim non excedit naturalem virtutem Angeli, ergo saltem ad hunc finem habebit species innatas talium actuum. Sicut dicebamus supra, habere Angelum innatas species singularium contingenter futurorum, quia potest semper illa singularia cognoscere quidditative et sub esse possibili, licet non possit illa cognoscere ut futura, idem ergo erit de his actibus. Atque hinc tandem probatur altera consequentia principalis argumenti, quia per species rei singularis possibilis videri potest ab Angelo eadem res intuitive, eo ipso quod talis res existit, ut supra declaratum est, ergo cum Angelus habeat species mei consensus liberi ut possibilis in tali tempore, eo ipso, quod in tali tempore sit talis actus, poterit illum intueri. Et in hoc est magnum discrimen inter actus hos ut futuros et ut jam factos nam licet Angelus innatas species illorum jam habeat, eosque ut possibiles cognoscat, non cognoscet illos ut futuros antequam fiant, quia futuritio nihil ponit in objecto, ut terminet actum intuitivæ visionis: actualis autem productio illorum ponit in eis entitatem realem, per quam possunt terminare intuitivam cognitionem, ergo eo ipso quod fiunt, videri poterunt ab aliis Angelis eorum species habentibus. Neque potest hoc impedire voluntas ejus, cujus est actus, cum nec diminuat virtutem intelligendi aliorum, nec repræsentationem specierum, neque aliquod velamen (ut sic dicam) actui imponant, quod ejus cognitionem possit impedire.

4. Variæ opiniones in expedienda proposita difficultate. Prima recurrit ad negationem divini concursus. In expedienda hac difficultate et ratione reddenda hujus mysterii variæ sunt opiniones theologorum. Prima totam hujus rei rationem veluti physicam in divinam voluntatem reducit. Dicunt enim hujus sententiæ auctores, ex parte Angeli nihil deesse, quominus naturaliter posset hos actus cognoscere, ut discursus facti probare videntur, Deum tamen statuisse non concurrere cum aliquo Angelo ad videndos actus liberos alterius, nisi isto volente et ordinante, quantum ex se est, actum suum ad alterum, ut illum cognoscat. Atque ita rationem, cur illos aliter cognoscere non valeat, solum esse, quia non habet aliter

paratum Dei concursum. Dixi autem, ab istis non reddi aliam rationem physicam, quia moralem rationem, ob quam Deus decreverit, non dare concursum, facile reddent, ut infra etiam nos dicemus. Hanc opinionem tenuit Ochamus, in 2, quæst. 20, ubi de potestate naturali Angeli ad videndos actus absolute loquimur, affirmando Angelum habere illam, de negatione autem divini concursus solum dicit, forte Deum nolle coagere, et consequenter sub eadem dubitatione dicit, quod forte de facto Angelus non cognoscit hos actus. Simili fere modo loquitur Gabriel, lect. 31, in Canon., et in 2, d. 9, quæst. 2, art. 2, nam posita potestate in Angelo, de facto ait, non semper cognoscere hos actus, quia non semper Deus concurrit, unde indicat, non esse de hoc legem statutam, sed suæ voluntati hoc Deum reservasse. Statim vero de dæmonibus simpliciter dicit, Deum non concurrere cum illis, in bonis autem Angelis addit particulam forte. Et hoc sequuntur ibi Bassolus, quæst. 2, Lichetus, quæst. 1, Major, quæst. 3, qui magis determinate in utroque de facto loquitur. Et Holcotus, in 2, q. 4, ad 2, principale, ubi in summa dicit, totum pendere ex divina ordinatione. Ac denique præcipuus auctor hujus sententiæ videtur fuisse Scotus, qui in 2, d. 9, quæst. 2, ad argumenta secundæ quæstionis absolute affirmat, Angelum posse, de facto autem nihil dicit. At vero in 4, d. 10, quæst. 8, ad 3, de dæmonibus absolute dicit, non cognoscere hos actus, quia non permittuntur, de bonis autem nihil dicit. Et durius loquitur in 4, d. 45, quæst. 4, ad 2.

Hæc

5. Examinatur proxima sententia. sententia quatenus simpliciter affirmat, Angelum posse viribus suis naturalibus cognoscere hos actus, parum consentanea est Scripturæ, et Patribus, quia Scriptura soli Deo tribuit, quod hæc cognoscat, non certe quia solus ille de facto hæc cognoscat: nam Angeli sancti, et beati hæc cognoscunt vel in Verbo, vel per revelationem, ergo quia solus Deus virtute sua, et nativa potestate hæc potest cognoscere. Et hac ratione dixi supra, ex eo solum quod Christus ostendat se cognitionem cogitationum cordium, non recte inferri immediate, illum esse Deum, quia poterat per supernaturalem revelationem illa cognoscere, etiamsi esset purus homo, tamen quia affirmabat se esse verum Deum, et consequenter profitebatur, se propria virtute cognoscere cogitationes cordium, recte inde ostendebat, se esse Deum, ergo contra hanc doctrinam est, Angelis hanc divinam

proprietatem attribuere. Ad hoc autem duo respondet Scotus,in ultimo loco citato. Unum est, proprium esse Dei hæc cognoscere ut judicem universalem occultorum, quomodo Angeli non possunt illa cognoscere. Aliud est, Deum perfecte, et universaliter ista cognoscere, ita ut a nemine possit impediri, quod non habent Angeli. At primun valde frivolum est, quia ad vim cognitionis, aut scientiæ valde extrinsecum est, quod cum illa conjungatur munus judicis. Nam Scriptura cum in hoc exaggerat singularem Dei scientiam, non minus judicis, sed vim cognoscendi perpendit et commendat. Et Christus revelando cordium, occulta, ostendebat se Deum, non ex eo, quod ostenderet se universalem judicem, hoc enim alterius negotii erat, sed præcise ex singularitate cognitionis, ut sancti colligunt. Aliud etiam non satisfacit, quia illo modo etiam cognoscere formicam est propriam Dei, quia solus potest non impediri, vel quia infinito modo cognoscit illam: nam Angelus impediri potest, ne illam cognoscat, si Deus nolit concurrere. Quis autem dicat, solum Deum cognoscere formicam, quia solus cognoscit sine concursu alterius, vel infinito modo. Præterea illo modo diceret aliquis, Angelos posse cognoscere futura contingentia naturaliter, licet possint impediri per negationem concursus divini, et Dei solum esse proprium scire illa perfectissime, et ita ut a nullo possit impediri: consequens autem absurdum est, ergo et illud prius. Probatur hæc ultima consequentia, quia eodem modo quoad hanc partem loquentur Scriptura, et Sancti de cogitatione actuum cordis, quo de cognitione futurum. Ex quo potest converti argumentum : nam Angeli ita ignorant futura, ut et se non possint illa cognoscere, neque ideo non possunt, quia non habent concursum, sed potius, quia non possunt, ideo nec concursum paratum habent, ergo similiter non possunt cognoscere occulta cordium. Probatur consequentia, quia Scripturæ eodem modo de occultis cordium, et de futuris loquuntur, et potestatem illa cognoscendi soli Deo attribuunt, et Sancti similiter utrorumque cognitionem divinitatis signum æqualiter po

[blocks in formation]

rum cooperationem Dei habere: nam cum illa sit conditio necessaria ad operandum, carentia ejus sine potestate habendi illam, inducit impotentiam simpliciter. Sicut si quis esset perpetuo privatus lumine sine potestate illud habendi, vere ac simpliciter dici posset impotens ad videndum. Sed insto imprimis, dictos auctores non ita loqui, imo simpliciter dicere, Angelos posse. Et de facto dubitant, ad interdum sinantur illa potestate uti, vel impediantur. Unde non putant esse denegatum concursum lege certa, et ordinaria: quod autem interdum negetur, si aliquando etiam datur, non satis est ad impotentiam simpliciter, etiam dicto modo explicetur. Deinde si quis omisso modo loquendi illorum auctorum dicat, concursum illum certa et ordinaria lege denegari, et ideo inducere absolutam impotentiam proximam et contrariam potentiæ, quæ includit omnia prærequisita ad agendum, licet in modo loquendi minus repugnet illi dogmati Scripturæ et Patrum, nihilominus in re non satisfacit, nec menti Sanctorum quadrat. Nam illa impotentia non oritur ex natura Angelorum, sed omnino ex voluntate Dei, at Scriptura, et Sancti volunt, illam impotentiam esse intrinsecam creaturæ, et ex imperfectione ipsius oriri et e converso ob infinitam Dei perfectionem illi esse singulare, hæc omnia posse cognoscere. Et præterea illa sententia dicto modo explicata multum repugnat rationi naturali. Quia alienum est a divina providentia ordinaria, et naturali, non sinere creaturam suos naturales motus agere, vel concursum necessarium, et naturæ debitum omnibus speciebus, et individuis talem potestatem habentibus semper, et statuta lege denegare. Fuissetque valde superfluum, dare Angelis internam potestatem integram ad hæc occulta cordis cognoscenda, et concursum generalem denegare. Ad quam rationem conatur respondere Major variis exemplis in contrarium adductis. Sed nullum est simile. Fatemur enim contingere, naturalia agentia impediri a contrariis, vel ab aliis circumstantiis, ne suos effectus producant, dæmones etiam sæpissime non permitti a Deo totam potestatem, quam habent, exercere, quia omnia perturbarent, aliquando etiam impedivisse Deum actionem causarum secundarum suum concursum denegando. Verumtamen nunquam per solam denegationem concursus impedivit in tota specie, et omnibus ejus individuis usum potestatis naturalis, et quando id facit in aliquo raro casu, miracusolum reputatur. Angelos autem non cognos

« PredošláPokračovať »