Obrázky na stránke
PDF
ePub

innatas actuum voluntatis alienæ, cum habeat species concreatas aliarum rerum omnium naturalium, quia intellectus Angeli est in potentia passiva naturali ad cognitionem horum actuum, ergo ex natura sua postulat speciem, qua constituatur in actu primo ad talem cognitionem, ergo non minus deberet habere illam innatam a principio, quam cæteras. Probatur hæc ultima consequentia, tum quia tota ratio ponendi species innatas in Angelis est, quia propter perfectionem suam postulant semper esse in actu primo, in his, ad quæ naturalem potentiam habent, tum etiam quia isti actus liberi frustra dicuntur esse alterius ordinis, cum secundum entitatem suam naturales sunt, et lumini intellectus angelici sint proportionati, ut probatum est: tum denique quia species Angeli repræsentans substantiam, repræsentat etiam ejus accidentia, et potest illa repræsentare sive naturaliter ab illo manent, sive libere, nec ibi reperitur alia diversitas ordinis.

2. Secunda difficultas.—Secundo argumentor, quia Angelus potest quidditative cognoscere hos actus priusquam fiant, cognoscendo etiam illos ut possibiles, licet non ut futuros, ergo habet species illorum, ergo per illas species cognoscet illos intuitive, quando fuerint existentes. Antecedens videtur notum, et concessum ab omnibus, et probatur, quia illi actus quoad quidditatem, et possibilitatem habent necessariam connexionem cum rebus naturalibus, id est, cum substantia, et voluntate alterius Angeli, vel animæ, et sunt proportionati lumini angelico. Prima consequentia probatur, quia quidditas rei non potest cognosci sine specie. Dices, cognosci per speciem substantiæ, et voluntatis alterius Angeli. Respondetur, parum referre, etiamsi hoc detur, quia illa species erit universalis suo medo, et ita erit species actuum, quod ad vim primæ consequentiæ sufficit. Secunda ergo probatur,quia supra dictum est, per eamdem immutatam speciem, per quam cognoscitur res singularis ut possibilis, cognosci præsentem, quando est, et ita difficultatem de cognitione futurorum expedivimus. Ergo simili modo eo ipso quod actus incipit esse in voluntate aliena, est cognoscibilis ut præsens, et actu existens per eamdem speciem, per quam prius cognoscebatur ut possibilis, et tunc redeunt difficultates positæ, quod illa potentia est in actu primo, et actus est objectum cognoscibile, ac proportionatum, nec potest per solam voluntatem occultari, aut ejus cognitio impediri.

-

3. Tertia. Tertia et præcipua difficultas est, quia si Angelus careret speciebus talium actuum, consequenter essent in illo denuo producendæ, quando fit potens ad cognoscendos eosdem actus, et ita illos cognosceret postea per species acquisitas, non per concreatas. Hoc autem repugnare videtur doctrinæ D. Thomæ, quam sequitur, quod Angelus non acquirat species a rebus. Et in easdem, vel etiam in novas difficultates incurrit: nam si talis species denuo fit in Angelo, a quo, quæso, fit? Nam si Deo infundi debet, cur non a principio fuit indita? si vero ab objecto sumenda est, aut per virtutem intellectus agentis Angeli intelligentis et hoc non, tum quia nullus est talis intellectus agens, ut supra dictum est, vel etiamsi admittatur, aut naturaliter efficiet statim illam speciem, et actus non erit occultus vel oportebit illam effectionem procedere ab aliqua. prævia conjunctione cum objecto, quæ intelligi non potest, ut supra generaliter probatum est. Aut denique illa species fit ab ipso Angelo, cujus actus intelligendus est, et hoc etiam dici non potest, quia vel fit a voluntate Angeli immediate, et hoc non, quia Angelus nihil potest efficere in alium per voluntatem suam, nisi motum localem, vel fit per ipsummet actum cognoscendum ab alio tanquam per objectum actu intelligibile, et sic species naturaliter, ac necessario manabit ab illo objecto, et consequenter non erit objectum occultum, sed naturaliter, ac necessario notum. Ac denique in hominibus est specialis difficultas, quia non possunt efficere speciem in Angelis, ergo nunquam Angeli poterunt naturaliter videre actus liberos voluntatum humanarum, quod videtur absurdum.

4. Notatio ad solrendam primam difficultalem in numero primo. - Ad primam difficultatem respondemus, non gratis, sed cum magno fundamento constitui discrimen inter actus liberos et substantiam, et accidentia naturalia, quod species istarum rerum naturalium sunt Angelis concreatæ, non vero species actuum liberorum. Ad explicandam autem rationem advertimus ex supra dictis, non esse debitum Angelo naturaliter, ut naturalem potentiam, quam habet ad intelligendum et ad recipiendas species rerum a se naturaliter cognoscibilium, habeat omni ex parte completam et in actu primo constitutam : nam potentiam naturalem habet ad species rerum possibilium, et tamen illas, per se loquendo, concreatas non habet, item suorum actuum præteritorum concreatas non habet specics, cum habeat na

turalem capacitatem passivam illarum. Ergo ex sola capacitate passiva aliquarum specierum, nec ex virtute luminis naturalis intellectus angelici ad aliquos actus efficiendos, non recte colligitur immediate, quod tales species sint concreatæ. Addendum ergo est, illam regulam esse regularem (ut sic dicam) non tamen ita universalem, quin exceptionem patiatur. Erit autem generalis exceptio, nisi ob peculiarem causam et rationem aliud sit ipsa angelicæ naturæ magis consentaneum. Vel si regula generaliter accipiatur, ad res naturales merito limitatur, per naturales autem res intelliguntur res pertinentes ad ordinem universi, et quæ ex illis naturali necessitate provenire possunt non aliæ, quæ vel tantum possibiles sunt per potentiam Dei, vel quæ peculiarem modum liberæ effectionis intrinsece postulant, sub ordine naturalium rerum non continentur. Et sicut in rebus possibilibus est specialis ratio, ob quam species earum non debentur Angelis naturaliter et in actibus præteritis est sua particularis ratio, quam supra tradidimus, ita de actibus liberis voluntatis rationes sufficientes reddi possunt, ob quas tales species non sint connaturaliter debitæ Angelis. 5. Cur Angeli non habeant innatas species actuum liberorum. — Prima et optima ratio est, quia Angelus in his actibus voluntatis non solum se gerit ut agens naturale, seu physicum, sed maxime ut agens morale, et ideo non debentur illi species talium actuum nisi ut accommodatæ, et proportionatæ ordini morali: ad rectum autem moralem ordinem non fuisset conveniens, ut omnis creatura intellectualis haberet concreatas species omnium actuum liberorum aliarum voluntatum. Sic enim omnes liberi actus singulorum cæteris omnibus noti essent, quod est contra bonum ordinem multitudinis, et societatis personarum rationalium, quam naturaliter postulant, quia inde orirentur odia, et contentiones, ac similia et specialiter dæmones acrius possent in homines sævire, si eorum affectus intime cognoscerent, ut revera possent, si eorum species haberent: ergo talis natura non postulat tales species. Vel a contrario secundo argumentari possumus, quia rationalis creatura naturaliter appetit occultare actus suos intimos, qui maxime sunt sua decreta libera, ergo non potest connaturaliter postulare id, quod talium actuum occultationi repugnat, sed hujusmodi est, habere species concreatas talium actuum, ut ostensum est, ergo non postulat concreationem illarum ut sibi connaturalem.

Tertio declaratur aliter, quia quando natura habet proprium, et intrinsecum modum obtinendi aliquam perfectionem, non postulat illam immediate ab auctore naturæ per infusionem, seu concreationem, sed natura rationalis aliter postulat communicationem propriarum cogitationum, et affectionum per mutuam locutionem, ergo non postulat specie rum concreationem, per quam talis locutio vel impossibilis, vel inutilis fieret. Denique supra dictum est, species intelligibiles non manare active ab intellectu Angeli, et consequenter cum in infinitum sint multiplicabiles quoad objecta, per divinam providentiam determinari, ut in tali numero, et mensura determinentur, prout naturæ creatæ, et rationali magis accommodatum esset. Ergo etiam quoad has species actuum liberorum determinatio facta est ab auctore naturæ juxta modum ordinis, et gubernationis talis naturæ magis convenientem: is autem fuit, ut non concrearentur, sed alio modo magis proprio communicarentur.

6. Ad primam probationem in eodem numero primo. Ad secundam. Ad tertiam. Unde ad probationem in illa prima difficultate inductam respondemus, non spectare ad naturalem perfectionem Angeli, ut sit in actu primo constitutus adæquate, et in ordine ad omnes actus secundos, quos discursu temporis habere potest, sed cum limitationibus dictis, ut in cognitione præteritorum manifestum est. Ad secundam dicimus, hos actus non dici alterius ordinis quoad gradum physicæ entitatis, sed quoad esse morale, quod specialiter ex libertate nascitur: nam inde optima ratio sumitur, ob quam isti actus debent etiam in alio ordine cognoscibilium constitui, et secundum modum tali ordini accommodatum recipere etiam species talium actuum per mutuam communicationem, non per extrinsecam concreationem. Ad tertiam, quidquid sit de repræsentatione aliorum accidentium, an fiat per speciem substantiæ, vel per proprium, de quo supra dictum est, de his actibus negamus cognosci per speciem substantiæ. Quia substantia ut substantia non pertinet ad moralem ordinem, sicut isti actus. Et quamvis demus, de absoluta potentia potuisse dari speciem repræsentantem simul substantiam, seu potentiam, et hos actus, negamus, talem speciem esse debitam naturaliter Angelis, vel esse possibilem secundum ordinariam legem, et hoc satis est, ut Angelus non possit naturaliter hos actus cognoscere.

mo.

7. Ad secundam difficultatem in numero pri

Unde ad secundam difficultatem de cognitione horum actuum ut possibilium, respondeo, duobus modis posse hos actus, sicut et alios effectus cognosci, ut possibiles, uno modo per solam speciem causæ, et ex vi cognitionis causæ, alio modo per proprias species quidditatum possibilium. Dico ergo, Angelum non posse cognoscere hos actus ut possibiles hoc posteriori modo, per proprias scilicet species eorum, præsertim in individuo, quia non habent tales species omnium singulorum actuum liberorum, ut dictum est, et quia universales quidditates abstractæ ab individuis non repræsentantur Angelis per proprias species confuse repræsentantes, ut supra dictum est, ideo neque genera, aut species talium actuum cognoscuntur ab Angelo per species inditas, sed per species singularium actuum, quando illis dantur. Priori autem modo, scilicet, in causa, et per speciem ejus concedo, Angelum cognoscere hos actus ut possibiles, non tamen distincte, et in individuo, sed confuse, et in generali, ut infra explicando modum cognitionis Angeli latius dicemus: et ideo negatur consequentia, quia ille modus cognoscendi rem possibilem non sufficit ad cognoscendam illam intuitive existentem sine propria specie directe, et individuo rem talem repræsentantem. De qua specie locuti sumus superius, cum de cognitione futurorum ageremus, et ideo nullum inde argumentum sumi potest.

8. Ad tertiam difficultatem in numero tertio. Tertia difficultas attingit gravem quæstionem de locutione Angelorum, sine qua hæc materia consummari, vel exacte intelligi non potest, et ideo post caput sequens illam tractabimus. Nunc breviter respondemus, species horum actuum dari Angelo, quando alius ad eum actum suum per locutionem ordinat, et manifestat. Quia tunc est tempus opportunum, et necessarium, ut locutio locum habeat. Neque est præter naturam Angeli aliquas species acquirere, sed tantum respectu rerum naturalium, modo supra explicato, sicut etiam in cognitione præteritorum diximus. Tunc autem talis species non fit a solo Deo, neque ab intellectu agente, neque semper a sola voluntate Angeli, tanquam a proximo principio, sed ab ipso objecto per eam voluntatem applicato, et ideo non fit naturaliter, sed voluntarie ab ipso revelante suum actum. Quomodo autem hæc sint intelligenda, et defendenda, in dicto capite dicemus, prius enim de actibus intellectus dicere oportet.

CAPUT XXV.

UTRUM NON TANTUM AFFECTUS VOLUNTATIS, SED ETIAM COGNITIONES INTELLECTUS SINT ANGELIS OCCULTE.

1. Ratio dubitandi. Ratio dubitandi est, quia actus intellectus non est in se formaliter liber, sicut est actus a voluntate elicitus, ergo non est ita occultus, sicut est actus voluntatis. Antecedens supponimus, quia intellectus non est potentia formaliter libera, sicut est voluntas, unde ejus actus non est liber, nisi denominative, quatenus a voluntate libera procedit. Consequentia autem probatur, quia actus liberi per solam denominationem tanquam imperati ab actu libero voluntatis non sunt secundum se occulti quoad suam entitatem, et existentiam, sed solum quoad actum voluntatis, a quo procedunt: id patet in actibus phantasiæ, et appetitus, quos optime cognoscunt Angeli, licet ignorent, an voluntas illis consentiat, nec ne idem de liberis actionibus, quæ per corpus fiunt, manifestum est. Neque potest differentia inter hæc constitui, quod istæ sunt materiales actiones, actus autem intellectus sunt spirituales: nam hæc differentia impertinens est ad rationem occulti, vel manifesti objecti. Imo immaterialitas objecti de se ad cognoscibilitatem conducit. Neque etiam potest discrimen in eo constitui, quod actiones corporales minus subduntur voluntati, quam intellectus, tum quia differentia secundum magis, et minus non sufficit, si ratio formalis libertatis in utrisque deest, quia hæc libertas censetur esse ratio propria hujus occultationis. Præsertim quia etiam inter actus corporales quidam magis obediunt voluntati, quam alii, et nihilominus omnes sunt manifesti, quando fiunt, licet non sit notum, quomodo fiant, secundum quod ab actu voluntatis emanant. Tum etiam quia id non est verum, nam intellectus aliquando etiam naturaliter operatur, et prævenit voluntatem, et e contrario in membris corporis aliqui sunt motus, qui sine motione voluntatis non fiunt, ut motus progressivus, scriptura, etc. Unde confirmatur primo, quia in actu intellectus secundum se spectato etiam cessat illa ratio de esse morali, et alterius ordinis, quia actus intellectus non est moralis, nisi ut a voluntate imperatur, et ideo non est studiosus, aut peccaminosus, nisi ratione voluntatis, ergo non est occultus, nisi quoad denominationem a voluntate. Confirmatur tandem, quia in his actibus cessat illa

ratio, quod solus Deus in eis operatur, nam etiam Angelus operatur immediate in intellectu, immittendo cogitationes, juxta illud Psal. 77: Immissiones per Angelos malos, ut tractatur a Bernardo, serm. 64, in Cant., et illud Joannes 13: Cum diabolus jam misisset in cor, ut ibi tractatur ab Augustino, tract. 55, dicente, illud non corporaliter, sed spiritualiter a dæmone fieri.

2. Prima sententia. Cogitationes intellectus quoad substantiam notas esse Angelis. Expenduntur quæ scripserit Henricus ad hanc sententiam. Henricus confundens actus intellectus cum actibus voluntatis rejicitur. Propter hoc fuit aliquorum theologorum sententia, cogitationes intellectus notas esse Angelis secundum substantiam suam, et præcise prout ad intellectum pertinent, non vero prout a voluntate esse possunt, quia licet Angelus me cogitantem videat, non tamen videt, an per voluntatem huic cogitationi consentiam, nec qua intentione cogitem, etc. Hæc opinio potest tribui Henrico, dieto quodlib. 3, quæstione 13, ubi vult, cogitationes intellectus solum esse occultas quoad intentionem, ex qua habentur. Ex parte consentit Ægidius, in 2, distinctione 7, quæstione 2, articulo 3, ubi dicit, unum Angelum cognoscere de alio, quid cogitet in generali, quia cognoscit, qua specie utatur, non tamen in particulari an cogitet assentiendo, vel dissentiendo, et similia, quia per eamdem speciem potest diversis modis fieri cogitatio, qui in solo usu speciei non apparent, quia in intellectu novam mutationem non faciunt, et idem sentit ibi Argentina et ex parte Hervæus, capit. 22, allegati. Sed isti auctores, si attente legantur, non aliter de cogitationibus, quam de actibus voluntatis sentiunt, sed pari modo de illis loquuntur. Nam licet Henricus excipiat intentionem, non putat illum esse actum, nec addere aliquid actibus intellectus, aut voluntatis. Unde quoad eam partem, qua affirmant cogitationes intellectus cognosci ab Angelo, non afferunt novum fundamentum, et de illa statim dicetur. Quoad limitationes autem, quas adhibent, contra Henricum sufficiunt supra dicta, quibus ostensum est, supponere falsum, dum negat, intentionem esse specialem actum mentis, quo fundamento destructo et contrario posito, ad hominem facile confutatur, quia si alii actus voluntatis noti sunt, etiam erit intentio, cum sit etiam actus. Simpliciter autem non procedit hæc impugnatio, quia potest quis generaliter dicere, intentionem et omnes actus voluntatis esse

occultos, et nihilominus de cogitationibus intellectus aliter opinari et differentiam constituere, quod est proprium punctum præsentis quæstionis.

3. Similiter Egidius, Argentina et Herreus. - Contra Egidium autem, Argentinum et Hervæum procedunt argumenta supra facta de actibus voluntatis, cum proportione applicata. Nam si Angelus cognoscit cognitionem secundum substantiam, vel rationem communem, profecto intuetur illam secundum omnes modos particulares ejus, quia videt illum intuitive et prout in se est, sicut de actu voluntatis argumentabamur. Unde e contrario, si ipsi necessarium putant salvare aliquid occultum in actibus intellectus, etiam prout in ipso sunt; profecto necesse est, ut fateantur, illos actus simpliciter esse occultos, quia in cognitione distincta et quidditativa, ac intuitiva non potest commune a particulari separari. Nec argumentum Ægidii est alicujus momenti, quia imprimis supponit probandum, scilicet, Angelum necessario videre de alio, quod specie intelligibili utatur, et qua utatur, hoc enim negant, qui dicunt, cogitationes intellectuales esse occultas: nam uti specie nihil aliud est, quam per illam producere actum cogitationis, seu intellectus: ergo qui affirmat, actum esse occultum, consequenter dicit, esse occultum usum speciei. Nam usus ille non potest videri in specie, sed debet videri in se. Quia species in se non mutatur per suum usum, sed immutat intellectum, faciendo actum in illo: unde usus specici non distinguitur ab actu intelligendi, seu ab actione qua fit, quæ est idem realiter cum suo termino, ideoque non aliter videri potest usus speciei, quam videndo effectionem actus ejus. Frustra ergo supponit Ægidius, videre unum Angelum, qua specie alius utatur, nisi etiam admittat videre unum Angelum actum alterius factum per talem speciem. Quod si actum videt, profecto videt, qualis sit, an scilicet sit assensus, vel dissensus et quo conatu fiat, etc. Et ideo qui videt usum talis speciei, necessario videt, non solum qua specie alter utatur, sed etiam qualis sit usus, quia hoc non videt in specie, nec in mutatione, quæ in illa fiat, sed in ipso actu, qui per illam fit, quem in particulari, et prout in se est, videt.

4. Secunda sententia distinguens inter prædictos actus, ac limitans priorem ad actus intellectus, qui omnino præcedunt actus voluntatis.-Proprie igitur ad præsentem quæstionem spectat opinio constituens differentiam inter

actus intellectus, et voluntatis in hoc, quod licet actus voluntatis omnes sint occulti, nihilominus actus intellectus ut in illo sunt, videri possunt perfecte in specie, et in individuo, et in habitudine ad objectum tam materiale, quam formale, ut ad intellectum pertinent, et an actus sit assensus, vel dissensus, intensus, aut remissus, etc., solumque est occultus quantum ad intentionem, vel consensum voluntatis, et in universum quoad omnes denominationes, quas actus intellectus ab actu voluntatis potest accipere. Hanc opinionem non invenio nunc in aliquo antiquorum theologorum, eam tamen refert Durandus, in 2, d. 8, q. 5, n. 8, qui eam reprobat quoad differentiam, seu distinctionem. Nihilominus Vasquez, disp. 210, cap. 2, licet profiteatur, se nihil definire, conatur tamen hanc opinionem ab omni suspicione liberare, et dicit, non esse improbabilem, refertque eam docuisse publice P. Alphonsum Dezam virum suo tempore insignem, et magnæ auctoritatis. Præterea inducit in eamdem sententiam D. Thomam, ejusque discipulos, quatenus ratio, propter quam dicunt, actum voluntatis esse occultum directe reducitur ad libertatem actus voluntatis, et non extenditur ad actum intellectus, ut jam argumentati sumus. Denique addit, testimonia Scripturæ et Patrum, nihil contra hanc sententiam facere, quia cum dicunt, cogitationes nostras non cognosci a creatura, loquuntur de cogitationibus cordis: cogitatio autem cordis juxta phrasim Scripturæ significat actum intellectus cum affectu, quia cor non sola cogitatio, sed cum affectu voluntatis conjuncta dicitur. Quod ex aliis locis Scripturæ sacræ ostendit, in quibus nomine cordis maxime significatur affectus, ut Prov. 8: Omni custodia custodi cor tuum. Eccles. 8: Non omni homini cor tuum manifestes, et cap. 21. Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. Sic ergo in locis in principio citatis cogitationes cordis dicentur, quatenus ad effectum aliquo modo pertinent, ut, verbi gratia, Matth. 9, cum dixit Christus: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? cogitare mala idem est, quod mala intentione cogitare, sicut etiam, c. 15: De corde exeunt cogitationes prava, id est, quæ ex pravo affectu proficiscuntur, et Luc 12: Ut recelentur de multis cordibus cogitationes, id est, quales sint, et ex quibus affectibus procedant, et Actor. 8: Si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui, ubi sub nomine cogitationis sine dubio involvitur affectus.

5. Vera sententia affirmationis.-Probatur ex theologis.-Nihilominus dicendum censeo, cogitationes cordis quoad ipsos actus intellectus ita esse Angelis occultas, ut illas in se, et intuitive videre non possint, nisi illis manifestentur. Hæc est expressa sententia D. Thomæ, in dicto art. 4, ubi sic inquit: Alio modo possunt cognosci cogitationes, prout sunt in intellectu, et affectiones, prout sunt in voluntate, et sic solus Deus cogitationes, cordium, et affectiones voluntatum cognoscere potest. Ubi non potuit distinctius loqui de utrisque actibus. Et in solut., ad 2, expresse dicit, cognoscere unum Angelum species intelligibiles alterius, non tamen usum earum secundum actualem considerationem. Et in solut., ad 3, in phantasia, et appetitu utitur illa distinctione, quod Angelus cognoscit illarum potentiarum actus secundum substantiam eorum, et prout ab eis procedunt, non tamen secundum quod moventur a voluntate et ratione, quam distinctionem nunquam in actibus intellectus adhibuit, sed æque occultas ponit cogitationes intellectus, ac voluntatis affectiones. Et idem ex aliis locis manifestum est, et ita illum intellexerunt, et secuti sunt omnes ejus interpretes antiqui, et moderni. Et cæteri etiam theologi, qui cogitationes cordium simpliciter occultas in seipsis esse censent, non minus de cogitationibus prout sunt in intellectu, quam de actibus voluntatis loquuntur et alii, qui secundum aliquid dicunt esse notas, et secundum quid occultas, idem de utrisque actibus sentiunt. Unde Durandus dixit, distinctionem illam satis leviter adhiberi, quia eadem ratio in utrisque actibus invenitur. Ille autem fortasse id dixit, quia etiam actus intellectus liberos esse censuit. Nunc ergo solum asserimus distinctionem illam a communi mente theologorum esse alienam.

6. Probatur ex sacra Scriptura, et Patribus. Secundo probatur assertio ex testimoniis Scripturæ et Patrum supra allegatis, in quibus imprimis notanda sunt, quæ distincte de utrisque actibus loquuntur, ut 1, Paralip. 28: Omnia corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Et ad Hebræos 4: Discretor cogitationum, et intentionum cordis Verbum Dei dicitur, ergo cogitationes non sunt tantum occultæ ratione intentionum, sed etiam secundum se, tam cogitationes, quam intentiones soli Deo reservantur. Qui proprium ejus est, nosse quid homo cogitet, et quo animo cogitet. Præterea cum Christo in Evangelio tribuitur, quod cogitationes cor

« PredošláPokračovať »