Obrázky na stránke
PDF
ePub

cœlestibus missos ad hominum custodiam, hæc sententia est magis consentanea Scriptufuisseque a dæmonibus deceptos, et illectos, ut in concupiscentiam fœminarum exardescerent, et sic peccasse, et ideo exclusos a coelo, et in infernum demissos fuisse, gigantes vero ab eis genitos neque Angelos, neque homines fuisse, sed inter eos medios, quos terrestres dæmones appellat, ut eos a prioribus dæmonibus, qui in principio peccaverunt, distinguat. Irenæus vero, lib. 4, cap. 70, omissis tot fabulis solum dicit, Angelos transgressores commixtos fuisse fœminis, atque ad eumdem modum loquuntur alii. Et ex Hebræis philo., lib. 4, de Gigantibus, de malis Angelis id interpretatur, multa vero fabulosa de Angelis, quos animas, vel animantia aerea vocat, comminiscitur, tum ibi, tum lib. de Somniis. At Josephus, lib. 1, antiq., cap. 4, alias 5. Angelos dicit accessisse ad fœminas: quomodo autem vel qui fuerint, non exponit.

5. Confirmatur. - Confirmari hoc potest. Primo, tum dæmones dicuntur rebus sensibilibus, ut bonis odoribus, et aliis delectari, sicut ex antiquis philosophis refert Augustinus 8, de Civit., cap. 16, et lib. 9, cap. 16, et lib. 10, cap. 11. Item Cyrillus, lib. 4, contr. Julian., et Theodoretus, lib. 3 et 7, Græcor. affect., hæc autem sine corporibus pati non possunt. Secundo induci solet illud ad Hebr. 1: Omnes sunt administratorii spiritus, etc., quia non essent apti ad hoc ministerium, si non essent corporei, quia non possent huc, illucque discurrere, ingredi, et exire, loqui, tangi, videri, depingi et similia, quæ illis in Scriptura tribuuntur, ut Bernardus, dicto serm. 5, argumentatur. Tertio argumentatur Cajetanus philosophica congruentia, quia ad complementum universi pertinet, ut sicut in eo dantur gradus viventium, sine sensu, et sentientium sine motu locali proprio et sentientium, ac se moventium cum ratione, ita etiam detur gradus animantium et intelligentium ac se corporaliter moventium sine sensu in hoc ergo ordine constituendi sunt Angeli.

6. Prima conclusio. - Angeli sunt omnino spirituales. Locus Psal. 103, minus certus pro conclusione.-Nihilominus dico primo, Angelos esse substantias omnino spirituales et incorporeas, id est, in sua naturali et intrinseca constitutione, compositionem substantialem ex corpore et parte incorporea non habentes. Hanc assertionem hoc tempore fere certam esse judico, propter communem Ecclesiæ consensum, cum definitione fere manifesta et in Scriptura, et Patribus fundata. Probatur ergo primo, quia

ræ, in qua Angeli frequenter vocantur spiritus nomen autem spiritus cum proprietate sumptum rem incorpoream significat, ergo non est ab illa proprietate extrahendum, nisi circumstantia loci cogat, quæ necessitas in talibus locis non occurrit. Major probatur de sanctis Angelis, ex illo Actor. 8: Spiritus Domini rapuit Philippum, ibi enim Angelum significari optime exponit Dydimus, lib. 3, de Spirit. sanct., parum a medio, ubi addit illud ad Hebr. 1: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, etc., ubi de eisdem exponit illud Psal. 103: Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Sed in hoc loco Psalmi non constat accipi spiritum pro substantia spirituali. Nam Theodoretus ibi, et D. Thomas ad Heb. 1, per spiritus ventos intelligunt, et comparative locum exponunt, id est, facit suos Angelos ministros veloces ut ventos, et efficaces ut ignem. Estque expositio satis apta, ut Genebrardus, Bellarminus et alii ibi tradunt. Non est tamen contemnenda expositio Patrum, qui exponunt, Deum suos spiritus facere Angelos, id est, nuntios, ut in principio hujus libri ex Augustino, et Gregorio retuli et est consentaneum Paulo, qui hac ratione vocat Angelos Administratorios spiritus. Vel etiamsi exponamus, Deum ipsos Angelos facere spiritus, potest intelligi proprie et substantialiter de spiritus immateriali, id est, suos ministros facit spirituales substantias et essentias, et efficaces in operando. Quam expositionem ex Latinis et Hebræis Genebrardus refert. Et si attente legatur, eam tradit Damascenus, lib, 2, de Fide, cap. 3, et Nazianzenus quem infra referam, qui verbum facit, exponit, id est, conservat. Et sic non dicitur Deus facere Angelos spiritus, quando eos mittit, sed quando eos creavit spiritus, ut sibi apti ministri essent.

7. Efficacior locus ex Apocalypso A et 5. Expressus vero Angeli, qui Deo assistunt, spiritus vocantur. Apocal. 1. Septem spiritus dicuntur esse in conspectu throni Dei, et cap. 5, septem spiritus dicuntur missi in omnem terram, qui aliis locis septem Angeli esse declarantur. Per quos vel multitudo Angelorum omnium sanctorum significatur, ut Lyra, et alii volunt, vel septem principales Angeli, qui ad procurandam hominum salutem Deo assistunt, ut egregie Ribera cum Clemente Alexandrino 6, Stromat., interpretatur et Viegas sequitur. Sancti ergo Angeli spiritus absolute dicuntur in Scriptura. De malis autem sunt in

Evangeliis frequentissima loca. Matth. 8: Ejiciebat spiritus verbo, et cap. 10, vocantur spiritus immundi, et Luc. 10: Spiritus subjicientur vobis, et cap. 11: Assumit alios septem spiritus nequiores se, et alibi sæpe, circa quæ loca videndus est Dydimus, loco supra citato.

8. Spiritus proprie rem incorpoream significat. Jam vero quod nomen spiritus proprie sumptum rem incorpoream significet, ex Actor. 23, aperte colligitur, ubi dicitur Sadducæos negasse dari spiritum, quia negabant dari rem incorpoream, ut sic negabant, Angelos, vel animam esse incorporea. Deinde ex duobus extremis spiritibus (ut ita dicam) sufficienter id probari potest. Nam Deo hoc maxime tribuitur nomen, vel absolute, et per antonomasiam, ut Joan. 4: Spiritus est Deus, et in spiritu, et veritate debet adorari, vel cum addito dicitur Spiritus sanctus, vel spiritus Dei. Aliud extremum est anima nostra, quæ spiritus etiam vocatur, quia immaterialis est, et incorporea, ut Jacob. 2. Corpus sine spiritu mortuum est, id est, sine anima, et 1, Corinth. 4: Tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini, id est, ut anima salvetur, et 1, Corinth. 1 : Nemo novit, quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Ergo simili modo Angeli, qui inter Deum, et hominem medii sunt, spiritus dicuntur, quia incorporei sunt. De quibus, simulque de animabus hominum recte intelliguntur universales locutiones Scripturæ: Omnis spiritus laudet Dominum, Psalm. 150 et Daniel 3, distincte dicitur: Benedicite spiritus et animæ justorum Domino. Ubi etiam ponderari potest cum Augustino, lib 1, Retract., cap. 10 et 16, et lib. 2, cap. 14. Angelos in Scriptura nunquam vocari animas, sed vocari simpliciter spiritus, quia non sunt sicut spiritus hominum, qui simul sunt animæ, quia sunt spiritus incompleti, et imperfecti, Angeli vero nunquam dicuntur animæ, quia sunt spiritus tantum subsistentes, non autem corpora informantes. Unde neque invenitur in Scriptura, quod animas habere dicantur, sicut homines. sed esse spiritus Deo assistentes, aut ministrantes, aut ipsum laudantes, per quæ omnia significantur esse spiritus integri, et omnino incorporei. Denique quod in hac proprietate nominis spiritus servanda nullum sit inconveniens, per se notum videtur, et ex rationibus quibus hæc veritas probabitur, fiet manifes

tum.

9. Probatur secundo ex Ecclesia definitione. -Rejicitur opinio Ruperti.-Secundo proba

tur ex Ecclesiæ definitione, nam Concilium Lateranense, sub Innocent. III, quod etiam refertur in capite Firmiter, de Summ. Trinit. dicit: Simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem, et corporalem angelicam videlicet, et mundanam, et deinde humanam quasi communem ex spiritu, et corpore constitutam. Ex quibus verbis imprimis intelligimus, Angelos esse creaturas spirituales, id est, incorporeas; condistinguuntur enim a corporalibus. Deinde intelligimus, sicut corporales creaturæ condistinctæ ab hominibus mere corporales sunt, et non mixtæ ex spiritibus, ita e contrario Angelos ut condistincti tam ab hominibus, quam a tota mundana creatura, esse puros spiritus, et non ex corpore et spiritu mixtos. Tertio colligimus, sicut creaturæ corporales a Deo creatæ sunt integræ substantiæ, et supposita, creationem simpliciter terminantia, ita Angelos esse integras substantias, et supposita omnino spiritualia. Quarto ex dictis verbis reprobatur opinio Ruperti, et aliorum dicentium, Angelcs creatos esse ex aere: nam Concilium aperte definit creatos esse ex nihilo, ac proinde non esse corporeos, cum ex nullo corpore facti sint, sed a corporibus omnino in sua creatione distinguantur. Denique pondero, sub creatione creaturæ corporalis comprehendi aerem, quantumvis subtile corpus, et invisibile sit, ac proinde Angelos vocari spiritus, ut distinguitur a vento, et ab omni corpore, quatumvis tenui, et invisibili, ac proinde esse proprie spiritus incorporeos. Propter quæ jam fere omnes fatentur, hanc fuisse illius Concilii sententiam.

10. Quod si quis objiciat, hinc sequi, dogma hoc jam esse de fide, cum tamen etiam post illud Concilium multi catholici contrarium senserint, ut Cajetanus, Eugubinus, etc., possemus respondere, eos non satis verba Concilii ponderasse. Sed adhuc obstat, quod fere omnes scholastici postea scripserunt, et nihilominus non docent hoc tanquam de fide. Unde Bartholomæus Carranius, in Annotat., ad 7, Synod., act. 5, simpliciter asserit, controver siam hanc nondum Ecclesiæ censura terminatam esse sentiens prædicta verba Concillii vim definitionis non habere, cujus nullam rationem præbet. Idem sentit Cano, lib. 5, de Locis, cap. 5, in fine, q. 4, Xystus Senensis, lib. 5, Biblioth., anno 8, et rationem reddit, quod mens Concilii directe solum fuerit definire, Deum initio temporis omnia condidisse, et reliqua obiter dixerit, communiorem sententiam sequendo. Alii vero dicunt, Concilium solum

voluisse definire, Deum esse auctorem rerum omnium, reliqua obiter, et probabiliori modo dixisse. Ita fere docent moderni interpretes D. Thomæ 1, part. 50, art. 1. et q. 51, art. 1. Qui nihilominus propter ejusdem Concilii auctoritatem docent, non posse hanc sententiam sine temeritate negari. Quibus in hac ultima parte indubitanter assentior: nec audeo contra eos dicere, illam esse fidei definitionem, præsertim quia video, non esse in hoc gradu ab Ecclesia receptam. Nihilominus tamen pondero Concilium ita incepisse: Firmiter credidimus, et simpliciter confitemur, et quidquid sub his verbis de Dei substantia, et attributis, ac Trinitate docet, dogma esse fidei. Postea vero de operatione ipsius prius dicit: Unum universorum principium, creator omnium spiritualium et corporalium, quæ ad definitionem fidei etiam pertinent. Et tamen eodem tenore prosequitur, dicens: Qui suam omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit, etc., usque ad illud: Et humanam ex spiritu, et corpore constitutam. In quibus etiam verbis quod Deus ex nihilo spiritualem substantiam condiderit, et quod homo constet spiritu, et corpore, profecte ad definitionem fidei pertinet. Sicut etiam quod immediate post adjungit, dæmones non natura, sed a se malos esse, definitio fidei est. Mirum ergo videri potest, quod solum pauca illa verba interposite de distinctione angelicæ naturæ a corporea, et a composita ex corpore, et spiritu obiter tantum, et non sub certitudine eadem, dicta credantur. Quod non eo animo considero, ut hoc dogma de fide esse doceam, sed ut ostendam, quanta sit temeritas tantæ auctoritati se opponere, aut per voluntariam interpretationem illam enervare.

11. Probatur tertio ex Patrum auctoritate ac primum ex Dionysio.-Tertio probatur assertio Patrum auctoritate, et imprimis Dionysii, cap. 4, de cœlesti Hierarch., variis nominibus, et loquendi modis hanc veritatem insinuat, Angelos enim vocat cœlestes spiritus, quorum spiritualem naturam in ordine ad cognitionem nostram, sic explicat. Ad simplices, nullisque figuris umbratas cœlestium rerum itelligentias assimilationesque subvehamur. Neque possibile est humana menti ad spirituales illam cœlestium distinctionum imitationem intelligentiamque conscendere, etc. Et infra: Et cætera in hunc modum, quæ cœlestibus quidem spiritualibusque substantiis divine, ac unde, nobis vero per signa traduntur. Et in cap. 2, perfectione, et operatione omnes Angelos spi

rituales esse docet, licet pro capite humano per signa corporea repræsententur, et interdum per aliqua, quæ videntur absurda, ne illi qui nihil celsius mortali hac luce, et corporum specie contueri queunt, tales esse Angelos putarent. Multo vero clarius, et uberius, cap. 4, de divin. Nominib., in principio, de illius ait Dei gratia subsistunt intelligibiles omnes spiritualesque substantia, etc., vitamque habent indeficientem. Et infra: Incorporales omnino, atque materia carentes intelligitur, et tanquam spiritus supra mundanum intelligunt modum.

:

12. Dicet fortasse aliquis, hæc solis sanctis Angelis a Dionysio tribui. Nam in quarta parte ejusdem capitis, Dæmonibus (ait) est furor irrationabilis, demens concupiscentia, imaginatio præceps atque propterea. Propter quæ verba D. Thomas, quæst. 16, de Malo, art. 1, ad 3, dixit probabile esse, Dionysium cum Platonicis opiniatum fuisse, dæmones esse animalia quædam habentia appetitum, et apprehensionem sensivam. Multo tamen verius est, quod statim subdit idem Sanctus, Dionysium metaphorice tribuisse dæmonibus furorem, et concupiscentiam ad significandam inordinationem quam habent in operationibus, et affectibus, qui passionibus illis appetitus in voluntate respondent. Et simili ratione eorum inordinatas cogitationes intellectuales nomine phantasiæ, vel imaginationis significasse. Et hoc optime. ex doctrina ejusdem Dionysii, cap. 2, de cœlesti Hierarch., confirmat, ubi similes affectus per metaphoram sanctis Angelis, in ipsi Deo tribui declarat. Et ideo existimo, in dicto capite quarto, addisse illa verba imperfectionem significantia, scilicet, irrationabilis, demens, et præceps, ut peculiarem modum, quo per metaphoram attribuuntur dæmonibus, indicaret. Quod autem senserit, dæmones quoad substantiam esse ejusdem naturæ cum sanctis Angelis, evidenter ostendit, cum subdit: Neque indulta illis angelica munera immutata dicimus, veruntamen simul et integra, et lucidissima perstat. Evidentius inferius inde probat, primam originem mali non esse corpus, quia sine corpore malitia potest irrepere, sicut in dæmonibus. Idem sensisse videtur Irenæus, lib. 3, cap. 23, dicens: Sine carne Angeli sunt, præsertim cum lib. 2, cap. 54, a materialibus, quæ sub cœlo sunt, distinguat, quæ sunt supra illud, quæ spiritualiora vocat.

13. Præterea Athanasius quem refert Germanu Constantinopolitanus Patri, in Epist. ad Thomam Episcop., quæ in 2 Synodo Nicen.,

act. 4, refertur, imagines Angelorum symbolicas esse dicit: Quia Angeli spiritus et ignes sunt ab omni corporea figuratione et natura alieni. Unde in libro de Testimoniis sacræ Scripturæ, de naturali communione, seu de communi essentia Patris, et Filii sic definit Angelum: Est animal rationale expers materiæ, ubi animal, vocat lato modo, id est, vivens, alias sibi repugnaret, in altera parte expers materiæ. Idem sentit Nazianzenus, orat. 34, quæ est secunda de Theologia, in fine, ubi locum Psalm. 103: Angelos suos spiritus facit et ministros suos flammam ignis, ita exponit: Spiritus, et ignis Angelus appellatur, illud quia intellectuali natura est præditus, hoc quia purgandis animis nostris adhibetur. Nam primaria illa essentia iisdem nominibus in Scriptura sacra nuncupatur. Sed sint sane illi incorporei, aut quam proxime ad hoc accedentes. Ex quo ultimo verbo potest quis occasionem arripere eludendi hoc testimonium, sed immerito, quia potius confirmat et declarat mentem ejus. Nam quia dixerat, Deum spiritum nuncupari, quod nomen Angelis etiam tribuitur, ut ostenderet inter eos discrimen, addit, Angelos quidem esse incorporeos, sed non ita puros, sicut est Deus, sed proxime ad illum accedentes, quia re vera corpore carent, non tamen in ea puritate et simplicitate, qua Deus. Unde de illis inferius ait, esse intelligentes virtutes, vel potius mentes et puras naturas. In quibus verbis satis etiam significat, esse simplices naturas omnino intellectuales, et ideo non ex mente, et corpore constantes, sed omnino mentes a corporea concretione puræ.

14. Gregorius etiam Nyssenus, lib. de Orat., circa illa verba: Fiat voluntas tua sicut in cælo, et in terra, dicit, ibi latere mysterium, quia omnis creatura rationalis partim in incorpoream naturam, partim in corpoream divisa est. Est autem angelica quidem incorporea, altera vero species nos homines sumus. Atque illa quidem incorporea cum sit, sola mente comprehenditur. Et lib. de vita Moys., aliquantulum a principio. Angelos ait, qui natura incorporei sunt, ad custodiam hominum esse destinatos. Concordat Basilius, homil. 9: Quod Deus non sit auctor malorum, circa finem. Quærens enim, quæ

sit dæmonis natura, inquit: Natura ejus incorporea est secundum Apostolorum, dicentem: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiæ. Ubi spiritalia proprie intelligit, id est, incorporea, et illud in cælestibus, exponit, id est, in hoc aere, ex aliis ejusdem Pauli verbis

Ephes. 2. Et vos cum essetis mortui delictis el peccatis vestris, in quibus aliquando fuistis secundum sæculum mundi hujus, secundum principium potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentia; ubi Paulus et dæmonem vocat spiritum, et locum principatus ejus aerem designat, in utroque ostendens dæmonem spiritualem omnino esse et incorporeum, et invisibilem, multo aliter quam sit aer: eadem ergo est Basilii intentio.

15. His plane consentit Chrysostomus, qui homil. 22, in cap. 6, Genes., inde probat, Angelum cecidisse, antequam homo esset in paradiso, quia invidit ei: Alias (inquit) quomodo rationi consonum est, Angelum incorporeum et in tali dignitate constitutum homini invidere corpore circumamicto. Sed invidit, quia a superna gloria in extremam ignominiam dejectus est, licet esset incorporeus. Et in sequentibus sæpe, ac constanter vocat illos incorporeos. Et inde probat, Patres antiquos, quibus Angeli visibiliter apparebant, non vidisse Angelorum substantiam : Quo pacto enim (ait) videri possit incorporalis substantia? Et infra incorpoream et spiritualem naturam vocat, quæ corporis complexum non fert. Et simili modo, homil. 44, in Matth., circa finem. Nonne (ait) naturæ incorporeæ diabolus est? nonne multo melior hominibus erat? hic tamen in tenebras ex luce conversus est. Eodem modo Cyrillus, lib. 4, in Joan., cap. 10. Angelos incorporeos vocat, et lib. 3, in Genes., circa principium inde ostendit, non fuisse Angelos, qui fœminas concupierunt, quia incorporei sunt. Et infra: Neque coitu opus habent, cum sint a corporibus liberi, additque, et hoc docet Scriptura. Et capite sequenti, ejusdem naturæ incorporeæ dicit fuisse dæmones et sua culpa cecidisse. Idem expresse habet Theodoretus, q. 20 et 47, in Genes., et Zacharius 1, ad illa verba, Vidi nocte, etc., et Dydimus, lib. 1, de Spirit. sanct., in principio: Manifestum est (inquit) non a corporibus tantum sed et ab incorporalibus creaturis extraneum esse Spiritum sanctum. Ubi per incorporales creaturas non nisi Angelos intelligere potuit, loquitur enim de creaturis sanctificationis capacibus, easque a corporalibus, id est, ab hominibus distinguit. Quod in sequentibus evidenter ac propriis nominibus hominum et Angelorum declarat, et Angelum etiam vocat invisibilem creaturam, quam (ait) rationabilem et incorporalem substantiam vocari consuetudinis est, quam etiam dicit esse per se simplicem, subsistentem et sanctificationis capacem. Et lib. 3, in principio: Angeli (inquit) quan

quam spiritus sint et ad diversa propter eos, qui salutem accepturi sunt, ministeria mittantur, non sunt tamen auctores salutis; sed eum, qui salutis auctor est, interpretantur et nun

tiant.

46. Ejusdem veritatis testis est Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 17, ubi ait, Angelum esse in loco finito, non tamen corporali, sed intellectuali modo. In libro autem 2, cap. 3, dicit: Angelum factum esse ex nihilo, naturam corporis expertem, velut spiritum quemdam, et ad imaginem Dei. Et infra: Angelus porro essentia est intelligens, perpetuo motu, ac arbitrii libertate prædicta, corporis expers. Nec refert, quod statim subdit, Angelum comparatum ad Deum crassum, ac materia constantem reperiri, id enim, ut recte ibi notat Clictoveus, non quia veram corporum materiam habeat, dicitur, sed propter potentialitatem et compositionem, quam Angelus habet cum Deo comparatus. Et lib. de Decret. et Placit., prima inst., cap. 7, distinguens essentiam in corpoream et corpore vacantem, subdit: Incorpoream autem hic appello essentiam, ut Angelum, ut dæmonem, et postea Deum etiam numerat: unde constat, eum omni rigore de carentia corporis loqui. Simili modo dixit Anastasius Nicenus, in Quæstionibus sacræ Script., q. 20. Angelos a corporibus esse omnino liberos et hanc mixtionem non habere. Et citat Theodoretus, in dicta q. 20, in Genes. Favet Sophronius, orat. de sanct. Angel., tom. 2, Biblioth., dum eos vocat, divinos Dei exercitus, materiæ expertes, mente, rationeque præditas intelligentias. Denique, in tom. 6, Biblioth., in Liturgiis Græcorum, in quadam Oda 6, hæc verba Genebrardus, refert: Sancti Angeli primi luminis secunda lumina, participatione materiæ experte et beatissimo decore excellentes. Ex quibus omnibus satis colligitur, fuisse veritatem hanc in Ecclesia Græca et Patribus ejus, receptissimam.

17. Ex Latinis Patribus probatur.-Ex Latinis Patribus antiquis non habemus tam expressa et specialia testimonia, habemus tamen generalem quemdam loquendi modum, quo angelicam naturam a corporali distinguentes, spiritualem vocant, significantes profecto, Angelos puros Spiritus esse et corporibus carere. Sic Leo papa, Epist. 93, ad Turibium, cap. 6, dicit: Fides vera, quæ est catholica, omnium creaturarum sire spiritualium, sive corporalium bonam confitetur substantiam. Et Hilarius, 1. 8, de Trinitate, circa finem. Principatus et Potestates spiritualia vocat, quæ in Christo imagine

Dei permanent, et lib. 5 dixerat, Deum spiritus suos facere Angelos, dum eos in ministerium mittit. Hinc etiam Hieronymus, in Isai. 63, tractans illa verba Spiritus Domini ductor ejus fuit, inquit, Spiritum hic Angelum debemus intelligere, qui ductor fuit populi Israel, juxta illud: Qui facit Angelos suos spiritus. Et in epistola ad Hebræos: Omnes sunt administratorii spiritus. Consideremus etiam quod in Actibus scribitur; Spiritus Domini rapuit Philippum, an super Angelo debeamus accipere. Dicit autem idem Hieronymus, Isai. 49, in ultimis verbis, spiritum incorporalem esse. Et in eodem sensu dixit Ambrosius, ad Hebr. 1, in id: Qui facit Angelos suos spiritus. Quæris hujus naturæ nomen? spiritus est. Quæris officii? Angelus est. Ex eo, quod est, est spiritus; ex eo, quod agit, Angelus est. Et in expositione Symboli, cap. 32, spiritum, qui rapuit Philippum, Angelum fuisse declarat. Ubi recte addere possumus Gregorii interrogationem et Petri responsionem, lib. 4, Dialog., cap. 29: Dic, quæso te, apostatas spiritus a cœlesti gloria dejectos esse corporeos, an incorporeos suspicaris? Quis sanum sapiens, esse spiritus corporcos dixerit? Unde idem Gregorius, lib. 2, Moral., cap. 4, alias 5, de Natura angelica loquens, ait: Spiritalis natura ex mente et corpore dupliciter non est, eamdemque statim naturam incorpoream vocat, et lib. 4, cap. 8, dixit, Angelos esse solummodo spiritus. Ac denique Richardus Victorinus, 1. 4, de Trinitate, c. ult., ex professo impugnat eos, qui dicebant naturam angelicam ex corpore esse compositam, et optimis rationibus veritatem confirmat, quas paulo post attingemus.

18. Probatur quarto ex scholasticorum consensu.— Quarto probatur hæc sententia communi consensu scholasticorum, qui magni ponderis est, quando vel nullo vel fere nullo dissentiente, in aliqua theologica assertione concordant. Ita vero in præsenti contingere constat ex D. Thoma, 1 part., quæst. 50, a. 1, ubi definit, Angelum esse omnino incorporeum, et ad majorem explicationem addit in articulo secundo, non constare materia et forma, et quæst. 51 addit, non habere Angelos corpora sibi naturaliter unita. Quibus locis idem tradunt Cajetanus et omnes expositores. Item lib. 2, contra Gentes, c. 49, et proprius c. 90, 91 et sequentibus, ubi Ferrariensis. Idem Magister cum cæteris scholasticis, in 2, d. 8, et Albertus, in Summa, 2 part., tract. 2, q. 6, Alensis, Altissiodorensis, et alii in principio hujus materiæ allegati.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »