Obrázky na stránke
PDF
ePub

31. Probatior resolutio auctoris. Juxta nostram ergo sententiam dicendum est, potentiam hanc quasi elicientem locutionem interdum esse intellectum, interdum voluntatem juxta exigentiam speciei, quæ per talem locutionem Angelo audienti imprimenda est. Declaratur, quia interdum Angelus loquens manifestat alteri actum suæ voluntatis, interdum vero cogitationem intellectus. Quando ergo manifestat actum voluntatis, locutio per voluntatem proxime fit, quando vero cogitationem intellectus ostendit, per ipsum intellectum id facit. Probatur: quia Angelus loquendo imprimit alteri speciem actus, quem primo, et per se manifestat; imprimit autem per illum, tanquam per objectum intelligibile in actu, ut supra dictum est, ergo cum loquendo manifestat actum voluntatis, idem actus est principium proximum speciei impressæ, quæ ipsum repræsentat, quando vero cogitatio intellectus manifestatur, suimet speciem ipsa imprimit. Ergo uterque actus habet vim locutionis respective, et cum proportione. Probatur consequentia, quia illud habet rationem verbi respectu alterius, quod proxime imprimit speciem in illo, quodque est immediatum principium efficienter excitandi illum: sicut in sensibili locutione declaravi, et est eadem ratio, seu proportio in spirituali. Item quando locutio fit per signa, proximum principium efficiendi signa est proximum locutionis: sed signa locutionis angelicæ non sunt nisi species, ut ex supra dictis patet, et tradidit D. Thomas, dicta q. 9, de Veritate, art. 4, ad 4, et in 2, dist. 11, q. 1, art. 1. Ergo ille actus, qui est proxima ratio imprimendi speciem, est proximum principium, et quasi verbum locutionis angelicæ, quamvis non habeat rationem verbi, nisi ut determinatum per voluntatem: hoc autem tam actui voluntatis, quam intellectus convenire potest, ut explicatum est, ergo locutio Angeli ad illam potentiam proxime, et elicitive, seu executive pertinet, cu jus est actus per talem locutionem directe manifestatus. Neque contra hoc video rationem alicujus momenti. Nam locutio Angeli ejusdem rationis dici potest, quatenus semper fit medio actu imprimente speciem sui per modum objecti tamen sicut species illa potest esse distincta, habensque distinctum objectum, ac subinde distinctam repræsentationem, ita etiam principium ejus potest esse distinctum, et a potentia diversa. Et propterea fortasse antiqui Patres non hoc tribuunt voluntati, vel intellectui, sed in communi dicunt, esse vim quam

dam spiritualem, quæ non sensu, sed intelligentia percipitur, qua sibi mutuo cogitationes, et consilia communicant, ut patet ex Chrysostomo, Theodoreto et Theophylacto 1, ad Corinth. 13, in principio, Damasceno, libro 2, cap. 3.

Manifestetur-ne Angelo audienti res intuitive, an abstractive.

32. Arguitur quod intuitive. - Arguitur quod abstrative.-Magis vero hæc resolutio explicabitur, addendo, et expendendo octavam dubitationem, nimirum, an per locutionem manifestet Angelus suum actum alteri intuitive per medium solum incognitum, quod est species, an vero solum illum notificet in aliquo signo, ex cujus cognitione in alterius rei manifestatæ cognitionem deveniat. Ex dictis enim sequi videtur, Angelum solum manifestare alteri actum suum, ita ut illum intuitive videat, quia manifestat illum, propriam speciem ejus alteri imprimendo, sed Angelus recipiens propriam speciem rei existentis, illam videt intuitive, et in seipsa, ergo. In contrarium vero est, primo quod videtur hoc esse contra propriam rationem locutionis. Nam objectum cum se præbet intuitive videndum imprimendo visui speciem sui, non loquitur ad videntem, nisi valde metaphorice, sicut cœli dicuntur enarrare gloriam Dei. Neque sufficit, quod illa productio speciei sit ex imperio liberæ voluntatis: tum quia illa motio voluntatis extrinseca est, et non mutat naturam alterius actionis, per quam objectum imprimit speciem intuitive illud repræsentantem: tum etiam quia alias Deus loquetur proprie ad beatos, quando se illis intuitive videndum præbet, quia ex parte sua libere id facit. Secundo argumentor, quia de ratione locutionis est, ut cognitio, quæ per illam communicatur, in auctoritate loquentis fundetur: at cognitio intuitiva fit per virtutem proprii luminis ipsius videntis, et ab alio solum datur species, sicut solet ab objecto dari. Tertio quia alias inter Angelos non esset fides acquisita angelica, nec posset unus alteri mentiri, quod videtur esse contra illud, quod de dæmone scriptum est, mendax est, et pater mendacii. Hoc enim nou solum respectu hominum dictum esse videtur, sed etiam de ipsis Angelis inter se, nam inter malos superior induxit, et seduxit cæteros, cum peccarunt, ut postea videbimus.

quenter vero etiam de rebus, quæ illis actibus

An de internis tantum actibus sit angelica lo- objiciuntur, maxime quando tales sunt, ut

cutio, an etiam de rebus aliis?

33. Arguitur non posse Angelum loqui nisi de suis actibus internis.—Confirmatur.-Priusquam dubium hoc definiamus, novum dubium proponendum est, nam præcedentis resolutio ex isto pendet. Est autem dubium, de quibus rebus possit unus Angelus loqui alteri : nam in præcedenti dubio videtur supponi, solum posse locutionem Angeli esse de actibus ipsius loquentis, et videtur profecto ita esse. Quia locutio angelica solum est ad manifestandum alteri, quod ei erat ignotum, sed Angelus nihil ignorat, quod ab alio possit manifestari, nisi cogitationes cordis ejus : ergo tantum de illis potest esse locutio. Major ex dictis nota est. Minor declaratur etiam ex dictis, quia hic non agimus de illuminatione, quæ proprie versatur circa supernaturalia, ut infra suo loco dicetur, sed agimus de locutione, prout inter Angelos in pura eorum natura esse posset, vel esset necessaria. In tali autem statu, et ordine Angeli nihil ignorant, nisi vel futura contingentia, vel actus mentis, seu cordis. De futuris autem non potest unus Angelus loqui alteri, quia quamdiu futura sunt, omnibus sunt ignota, quando vero jam sunt præsentia, omnibus sunt nota. Ergo solum de propriis internis actibus unus potest alteri loqui. Et confirmatur maxime in nostra sententia, quia Angelus non loquitur, nisi imprimendo audienti speciem aliquam intentionalem, sed non potest imprimere speciem nisi suorum actuum, ergo solum de illis loqui potest. Consequentiæ cum majori, notæ sunt, ex dictis, Minor autem probatur, tum quia solum imprimere potest speciem per aliquid, quod sit objectum intelligibile in actu, et suæ libertati subjectum : solum autem proprius actus internus est tale objectum : tum etiam quia res aliæ vel sunt simplices, seu incompletæ, et harum rerum species concreatæ sunt omnibus Angelis, vel sunt aliquæ veritates complexæ, et contingentes ignotæ Angelis, et hæ non repræsentantur per simplices species, sed per lumen intellectus, quod unus Angelus in alio efficere non potest.

34. Assertioni primæ bipartitæ quæ est responsio ad proximam difficultatem nonam. Unde probetur prima pars. Pro posteriore ostenditur dari in Angelis locutionem speculativam. — Ad hæc dubia, primo dicendum est, posse unum Angelum loqui alteri, primo quidem ac per se de suis actibus internis, conse

uni Angelo per locutionem alterius innotescere possint. Primam partem assertionis probant sufficienter rationes dubitandi in præcedenti dubio positæ: et ex dictis est satis nota. Alteram vero explico, distinguendo duplicem locutionis modum de hujusmodi rebus: unum speculativum voco, quia per eum solum indicatur veritas aliqua, seu aliquid esse, vel non esse, alium vero practicum, quia movet alium, ut aliquid faciat, vel non faciat. Priorem præcipue tradit Scotus 2, dist. 9, quæst. 2, præsertim § Ad ulteriorem, et alii communiter, et declaratur inductione. Nam potest unus Angelus loqui alteri de actu præterito, quem habuit, et dum esset, illum non manifestavit, quia ille actus semper manebit occultus alteri, nisi ei reveletur, ergo est materia apta ad locutionem, et potest multiplex occasio illam manifestandi occurrere: unde non est verisimile deesse Angelis modum, quo de his præteritis loquantur. Eademque ratio idem probat, de quocumque præterito, quod contingenter evenit; non fuit tamen ab Angelo actu consideratum, quando erat: nam tune alius qui actu illud novit, quando fuit poterit postea testimonium de illo aliis ferre. Item probatur de singulari effectu, qui jam contingenter fit, si unus Angelus non animadvertat: nam tune poterit alius videns talem effectum alteri illum narrare et excitare, ut ad illum attendat, et ita non procedat quoad hoc ratio prior in contrarium facta in numero trigesimo tertio, non est necesse, ut res actu existens ab omnibus Angelis actu cognoscatur. Præterquam, quod etiamsi futura contingentia, priusquam eveniant, a nullo Angelorum possint certo sciri naturaliter, cognosci tamen possunt per conjecturam: unde fieri potest, ut unus plures conjecturas alicujus futuri cognoscat, quam alius, poterit ergo tunc de tali futuro unus ad alium loqui, saltem intra latitudinem conjecturalis cognitionis. Deinde potest unus Angelus scire aliquid esse futurum in suo proposito, quia scilicet habet animum illud faciendi, ergo hoc ipsum potest alteri intimare, et sic illi affirmare talem rem esse futuram. Præterea licet Angeli res naturales habitualiter cognoscant, non semper actu omnia considerant : ergo, qui unum effectum, verbi gratia, cœlum actu considerat, potest de illo ad illum loqui, cumque excitare, ut illud consisteret actu.

35. Ostenditur etiam dari practicam.-Posterior modus locutionis practicæ facile osten

ditur: quia unus Angelus potest alterum rogare, petere, aut jubere, ut aliquid faciat. Sicut Zacharia 2, dixit unus Angelus ad alterum, curre, loquere ad puerum istum. Et Apocalypsi 7, unus Angelus clamavit quatuor Angelis, dicens: Nolite nocere terræ, et mari, etc. Et hic est frequentior modus, quo in sacra Scriptura introducuntur Angeli inter se loquentes. Hæc autem locutio non est de solis actibus Angeli loquentis, sed etiam de his, quæ facturus est is, ad quem alter loquitur; et sæpe conjungitur locutio de aliqua re futura, et voluntas Dei revelatur. Non est ergo dubium, quin Angeli de rebus aliis, et distinctis a suis actibus loquantur. Hinc etiam declaratur facile prædicta secunda pars, nimirum, locutionem rerum aliarum extra internos actus Angeli loquentis non manifestari nisi mediis hujusmodi internis actibus. Hoc enim probat ratio dubitandi in ultimo dubio posita, quod Angelus non loquitur ad alterum, nisi per actum suum, tanquam per objectum actu intelligibile, imprimendo illi speciem se repræsentantem, ergo ex vi talis locutionis immediate fertur cognitio Angeli audientis in actum repræsentatum per se primo per talem speciem, et si quid aliud per talem locutionem manifestatur, solum est tanquam objectum mediatum, et secundarium respectu speciei intelligibilis, per talem locutionem impressæ. Et confirmatur quia Angelus non potest imprimere speciem aliarum rerum, et ideo nec potest de illis immediate loqui, sicut homines possunt, quia talis immediata locutio non potest fieri, nisi per verba immediate significanda res ipsas: hæc autem signa, seclusis speciebus, non possunt esse naturalia, sed tantum ad placitum Angeli autem non utuntur his signis, nisi per accidens, ut sic dicam, quatenus illa ab hominibus accipiunt, et in assumptis corporibus propter instructionem ipsorum hominum, per quamdam imitationem illa usurpant, ergo per se, et propria spirituali locutione non possunt immediate loqui, nisi de suis actibus, et mediantibus illis de rebus, circa quas tales actus versantur.

:

36. Prædicta posterior pars in omni fere sententia procedit. - Locutio primo exprimit mentem loquentis.—Et hoc non tantum in nostra sententia, sed fere in quacumque alia procedit. Nam si locutio tantum fit per voluntatem ordinantem actum suum ad alium, clarum est locutionem immediate esse de proprio actu, quia Angelus loquens solum in proprios actus habet dominium, et ita solum illi cadere pos

sunt immediate sub talem ordinationem, et ab illa pendere, ut ab altero cognosci possint. Idemque alii auctores sentire videntur, quomodocumque hanc locutionem explicent. Solus Scotus docere visus est posse Angelum loqui alteri de re extrinseca, immediate efficiendo in illo actum ipsum cognoscendi talem rem. Verumtamen, et illa efficientia impossibilis est (ut ostendimus), et licet fingeretur, non esset propria locutio, quia per illam non exprimeretur recipienti mens alterius loquentis, sed tantum res externa: locutio autem propria mentem loquentis primo exprimere debet. 37. Assertio prima etiam bipartita, qua satisfit octava difficultati. Prior pars communis inter Thomistas, etc.-Quo pacto in auctoris doctrina probetur.-Secundo ad resolutionem octavi dubii dicendum est, Angelum loquentem manifestare audienti actum suum internum, de quo loquitur intuitive, et in seipso: res autem alias abstractive tantum, quatenus in tali actu aliquo modo cognosci possunt. Prior pars communis est Thomistarum, dicentium posita ordinatione per voluntatem Angeli loquentis, posse alium Angelum per innatas species videre actum internum, sicut videre potest res alias naturales existentes. Idem fatentur Ocham et Gabriel, dicentes actum ipsum, ut objectum præsens efficere cognitionem sui in audiente simul cum intellectu ejus. Scotus etiam concedit cognitionem factam in audiente a loquente esse intuitivam rei, de qua est locutio: unde si locutio sit de proprio actu, faciet etiam intuitivam cognitionem ejus. In nostra vero sententia optime probatur ratione supra facta, quia Angelus loquens manifestat alteri suum actum,imprimendo illi speciem ejus propriam: Angelus autem habens propriam speciem cujuslibet objecti potest illud intueri, ergo etiam intuitive cognoscit talem actum.

38. Oppositum tenet Molina, sed improbatur solvendo argumentum primum et secundum posita in numero trigesimo secundo, pro secunda parte difficultatis octave. - Contra hanc vero partem opinatur Molina, dicta quæst. 57, art. 4, quia putat non solum non esse Angelis inditas species cogitationum, sed etiam non posse a loquente imprimi, id tamen nulla nova ratione persuadet. Nec est contra rationem locutionis, quod per illam intuitiva rei cognitio præbeatur, quamvis enim hoc non sit de ratione locutionis, nec possit illi locutioni convenire, quæ per sola signa ad placitum sit: nihilominus non repugnat rationi locutionis abstracte sumptæ, et quatenus spiritualis, et

perfecta esse potest. Nam quod locutio imprimat speciem per modum objecti, etiam in sensibili locutione invenitur: nam verbum ore prolatum, vel scriptum, speciem imprimit sensui tanquam objectum ejus: ergo in spirituali locutione poterit imprimere immediate speciem intellectui audientis. Ergo si illa species perfecta, et propria sit, poterit cognitionem intuitivam efficere. Neque hoc est contra rationem auditionis, gratis enim dicitur esse de ratione cognitionis per locutionem comparatæ, ut sit abstractiva, vel ut nitatur in auctoritate dicentis, hoc enim solum in ea locutione, quæ per signa imperfecta, vel ad placitum significantia reperitur, locum habet: secus autem erit si per speciem propriam reifiat. Nam si illa impressio fit ab intelligente ex intentione manifestandi actum suum, tunc proprie locutionis rationem habet, etiamsi species illa cognitionem intuitivam actus per locutionem manifestari gignat. Et ad argumentum de visione beata, nullum est inconveniens admittere, illam simul esse locutionem, per quam Deus beatis loquitur, quia visio, et auditio in intellectu idem esse possunt, teste Augustino. Unde quod Paulus de se dixit, Audivi arcana verba, quæ non licet homini loqui, multi graves Doctores per visionem beatificam illa mysteria audivisse interpretantur. Deinde potest in rigore negari æquiparatio, quia locutio per se primo tendit ad manifestandam mentem loquentis, et actus ejus: visio autem beata per se primo ostendit divinam substantiam, essentiam, et quidditatem, et ideo magis visio, quam auditio nominatur.

39. Posterior pars assertionis probatur.Posterior pars assertionis, nimirum, cognitionem de rebus aliis extra actum loquentis per locutionem acceptam non esse intuitivam, sed abstractivam, imprimis intelligenda est formaliter de illa cognitione, quatenus per illud medium fit. Et sic probatur facile rationibus in nono dubio propositis. Quia Angelus per actum, vel cogitationem suam, non potest imprimere propriam speciem objecti talis actus, quia cogitatio est res distincta a re cognita, et non repræsentat illam per modum objecti,unde non habet vim imprimendi propriam speciem ejus. Et aliunde alter vel non indiget tali specie ad cognoscendas res extrinsecas, quarum species innatas jam habet: vel res ipsa, de qua est locutio, non potest per speciem propriam repræsentari, ut si locutio sit de re futura, vel præterita ut sic, vel si sit de voluntate, seu præcepto Dei, quod unus Angelus al

teri intimat, hæc enim, et similia nec in se possunt ab Angelis naturaliter videri intuitive, nec per proprias species repræsentabilia sunt, ut in superioribus dictum est.

40. Exceptio ex prædicta posteriori parte.Dixi autem hanc partem esse formaliter intelligendam, quia contingere potest eamdem rem de qua est cognitio per locutionem manifestata, esse actum voluntatis, vel intellectus, qui etiam potest per suam propriam speciem manifestari, et tunc poterit quidem per eamdem speciem intuitive cognosci, non tamen ex vi cognitionis alterius actus, in quo etiam manifestari potest. Ut, verbi gratia, si Angelus habeat actum amoris, et quasi reflexe cognoscat, se habere illum, et hanc suam cogitationem, seu cognitionem sui amoris alteri manifestet, et nolit ei imprimere propriam speciem sui actus amoris, tunc per illam locutionem manifestat alteri tam cogitationem sui amoris, quam amorem ipsum, et ita de utroque loquitur, diverso tamen modo. Nam de cognitione loquitur ostendendo illam per speciem ejus, ac subinde intuitive: de amore autem loquitur tantum, ut de re cogitata, et in ipsa cogitatione aliquo modo indicata, ac subinde non intuitive nec in se, sed in alio. Et hoc modo universaliter verum est, per locutionem de re manifestata mediante aliquo actu, cujus objectum est, non cognosci rem in se, seu intuitive. At vero in dicto casu posset Angelus velle ostendere alteri non tantum cogitationem sui amoris,sed etiam amorem ipsum in se, dando illi utriusque speciem, et tunc alius non solam cogitationem, sed etiam amorem cogitatum intuitive cognoscet. Tunc autem non cognoscit amorem solum mediante cogitatione, nec illa via intuitive cognoscit, sed alia concomitanter se habente. Unde si actus amoris jam esset præteritus, non posset imprimere speciem sui, et consequenter Angelus, qui illum habuit, non posset de illo loqui alteri, affirmando illum habuisse, nisi in verbo suo, et cogitatione sua, et ideo locutio illa respectu cogitationis esset per intuitivam cognitionem ejus, non vero respectu amoris, qui non in se, sed in verbo tantum, et cogitatione ejus, cognosceretur. Et hoc potest facile ad res alias applicari, nam fieri potest, ut locntio sit de re alteri habitualiter nota, de qua proprias species habet, et tunc excitatus unus Angelus locutione alterius, poterit per propriam speciem rem illam intuitive. videre, si aliud non obstet, non tamen accipiet illam intuitionem per locutionem, sed per speciem, quam ex se habebat.

41. Ad tertium argumentum in numero trigesimo secundo.-Atque hinc solvitur difficultas tacta in ultima confirmatione octavi dubii, scilicet, an assensus genitus in audiente Angelo ex sermone alterius loquentis, dici possit assensus fidei angelicæ, id est, fundatus in dicto, et veritate loquentis. Dico enim si locutio hæc spectetur respectu illius actus, quem in seipso Angelus intuitive, et per propriam speciem manifestat, sic non habere ibi locum assensum fidei. Probatur quia illa auditio est etiam visio, hæc enim in actu intellectus idem esse possunt, quod autem quis videt non credit, saltem per illum actum, quo videt, quidquid fit, an per alium actum, et per aliud medium possit simul credi, quod præsenti disputationi impertinens est. Unde quoad hanc partem fatemur talem locutionem non inducere fidem angelicam, sed scientiam, seu experientiam evidentem. At vero quatenus locutio est de re manifestata non in se, sed in alio, ut in cogitatione de actu præterito, vel futuro, et similibus, potest talis cognitio aliquo modo rationem fidei angelicæ habere: quia per illam cognitionem non videtur res evidenter in se, sed tantum in dicto, et cognitione alterius.

-

42. Expenditur proxima doctrina.-An cognito actu, cognoscatur objectum ejus.-Negat Aureolus. Vide auctorem de Incarnatione, disput. 27, sect. 3.- Quia vero hæc doctrina supponit in verbo, cogitatione alterius cognita, objectum ejus etiam cognosci, id examinandum superest. Quod dubium in terminis tractat Aureolus 2, d. 9, quæst. 1, art. 2, et in summa respondet negando cognosci objectum actus ullo modo ex vi solius cognitionis actus quam directam vocat. Probat, quia alias videns visionem beatam unius Angeli videret intuitive Deum, et sic ex naturalibus posset esse beatus. Primam sequelam probat, quia per visionem cognoscitur objectum ejus, ergo si prior visio, verbi gratia, Dei est intuitiva, et ipsa visio intuitive videtur, ergo etiam visio, visionis esset visio intuitiva Dei. Sed hæc ratio parvi momenti est: nam imprimis data prima sequela, secunda pessima est. Quia visio clara Dei non potest videri ex puris naturalibus, cum ipsa quoad substantiam supernaturalis sit, ut ex propria materia suppono, et in capite sequenti attingetur: unde qui primam sequelam admitteret, consequenter diceret non posse visionem Dei, intuitive videri, nisi per aliquam visionem similem visioni ipsiusmet Dei. Verumtamen etiam prima illatio non est bona, quia

licet objectum cogitationis in ejusdem cogitatione cognoscatur, non est opus, ut tam perfecte cognoscatur, sicut ipsa cogitatio, ideoque nec intuitive cognoscetur, etiamsi cogitatio intuitive videatur, quia non cognoscitur per propriam speciem, sed per alienam. Aliter vero potest illa sententia probari, quia conceptus alicujus rei solum repræsentat suum objectum per modum formæ, formaliter afficiens potentiam, sicut species intelligibilis repræsentat effective: neutra autem ex his formis repræsentat rem illam objective per modum formalis imaginis rei ejusdem. Ergo in illo conceptu objective cognito non potest cognosci res,quam conceptus ille habenti ipsum formaliter repræsentat, sicut non potest cognosci in specie intelligibili objective cognita.

43. Affirmatica resolutio multorum.-Nihilominus dicendum est Angelum manifestando per locutionem, suam cogitationem alteri, in illa consequenter manifestare objectum suæ cogitationis, ac subinde etiam e converso Angelum audientem cognoscendo cogitationem loquentis, consequenter in illa seu per illam cognoscere rem ab illo cogitatam. Hæc resolutio absolute sumpta asseritur, vel potius supponitur a nonnullis theologis, Ocham quodl.1, quæst. 7, et in 2, quæst. 20, et ibi Gabriel, dist. 9, quæst. 2, art. 4, qui aiunt Angelum videntem cogitationem alterius, in illa tanquam in naturali signo aliquo modo cognoscere objectum ejus, unde Major ibi, quæstione ultima falso imponit Ocham, quod dixerit Angelum videntem cogitationem alterius non videre objectum, quia videt cogitationem in genere rei, et non in genere signi contrarium enim dicit expresse. Ipse autem Major probabilem existimat illam sententiam, licet tandem illi non adhæreat. Magis videntur id supponcre Hervæus 2, dist. 11, quæst. 1, et Henricus, quodlib. 5, quæst. 45, et idem ut notum supponit Vasquez, dicta disp. 211, cap. 11, n. 62, in fine, et idem dixerat, disp. 38, cap. 4, favet etiam multum Henricus, in summa, a. 33, q. 2, quatenus ait, visa specie visibili vel intelligibili in ea videri objectum per talem speciem repræsentabile. Non enim videtur esse major ratio, quamvis fortasse ille aliud de actu sentiret. Denique D. Thomas, et omnes ejus discipuli, hoc profecto supponunt, nam ex una parte fatentur cognitiones Angelorum non tantum esse de suis actibus, et de conceptibus, sed etiam de aliis rebus, prout jam explicuimus, et aliunde solam putant locutionem hanc immediate fieri per manifestationem propriorem

« PredošláPokračovať »