Obrázky na stránke
PDF
ePub

19. Probatur ratione. - Ultimo addere possumus rationes, quæ vel a posteriori ex effectibus aut signis, vel a priori ex causis sumi possunt. Priori modo philosophi naturam et perfectionem intelligentiarum ex motibus cœlorum inquirunt, de quo discursu, ejusque efficacia, in disp. 35 Metaphysicæ, dixi. Hic ergo ex signis et effectibus revelatis theologice argumentari possumus, quia Angeli descendunt et ascendunt a cœlo in terram, ut Scriptura sæpissime testatur, ergo penetrant coelos, transeunt enim per illos sine illorum divisione, cum enim sint incorruptibiles, non dividuntur, ergo Angeli sunt incorporei : nam cum corporibus non possunt cœlos penetrare. Hac ratione utitur Clitoveus super Damascenum supra. Posset tamen responderi, illud de solis sanctis Angelis in Scriptura affirmari : illos autem posse penetrare cœlos ratione gloriæ, non ratione naturæ. Nam licet corpora habeant, non habent illa in pura natura, sed cum dotibus gloriæ multo majori ratione, quam sanctorum hominum corpora hujusmodi dotes post resurrectionem habebunt. Unde illa ratione non probatur, Angelos non habere corpora, sed habere illa gloriosa. De dæmonibus autem non legimus ascendere in cœlum æthereum, sed ad summum in aereo versari. Unde Athanasius, quæst. 8, ad Antiochum, tractans verba illa Job 1: Cum venirent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter illos etiam Satan, colligit, conventum illum non fuisse factum in cœlo, quia illuc ascendere non potest Satan. Quod si instetur, quia dæmones saltem cum peccarunt, de cœlo, in quo creati fuerant, ceciderunt, ut ibi etiam dicit Athanasius, ergo penetrarunt illud sine dote gloriæ, ac proinde id tribuendum erit immaterialitati eorum, et quod incorporei sint: responderi potest, non fuisse creatos in cœlo proprio et æthereo, sed in hoc mundo inferiori, ut illuc per gloriam transferrentur, ut supra ex Ruperto retuli

mus.

20. Verumtamen quoad dæmones responsio non satisfacit, nam in superioribus ostensum est, Angelos omnes, vel in cœlo empyreo, vel in firmamento fuisse creatos, quod ad vim rationis sufficit, ut per se constat. Deinde quod dicitur de dotibus corporum sanctorum Angelorum novum est. Nam illam, quam habent substantiæ suæ subtilitatem, agilitatem et celeritatem, non adventitiam, nec supernaturalem, sed connaturalem illis esse semper creditum est. Nec de talibus dotibus corporalis gloriæ in sanctis Angelis vel in Scriptura, vel in

sanctis Patribus reperietur mentio. Quapropter argumentum factum valde probabile est.

21. Prima confirmatio. Eo vel maxime, quod dæmones licet cœlos non ascendant, hæc corpora inferiora penetrant, nam ingrediuntur in cubiculum undique clausum et in corpora hominum. Nec dici potest ingredi per poros, quia pori non sunt continui, unde non possunt per plures simul poros ingredi, quia oporteret in tot partes scindi dæmonis corpus, quot essent pori, per quos ingrederetur, quia non posset aliter partes inter poros existentes penetrare: nec etiam totum corpus dæmonis posset in tantam subtilitatem redigi, ut per modum lineæ longissimæ et subtilissimæ per angustissimum porum ingrederetur. Nam si Angelus naturale corpus habet, profecto esse debet incorruptibile et valde perfectum, ut sit proportionatum spirituali perfectioni ejus: at vero tanta compressio corporis non potest intelligi sine magna imperfectione et interna mutatione, alteratione et condensatione, vel rarefactione corporis secundum partes diversas. Quod si dicatur corpus Angeli in se tam minimæ quantitatis esse, ut per minimum unius pori foramen sine interna sui mutatione ingredi possit, profecto valde imperfectum esse tale corpus, et ad omnem usum spiritualis formæ ineptissimum; incredibile ergo est, tale corpus esse Angelo connaturale.

22. Secunda confirmatio. Et hoc optime confirmat argumentum, quod Richardus Victorinus et Clictoveus supra sumunt ex eo, quod Marcus 5, et Luc 8, legionem dæmonum in unius hominis corpus introisse dicitur. Nam una legio numerum 6666 dæmonum complectitur: qualia ergo possent esse dæmonum corpora, quæ sine penetratione inter seipsa, vel cum patribus corporis hominis obsessi intra unum hominem simul existere poterant? Enervari autem potest hoc signum juxta opinionem, quæ dicit, non oportere legionis nomine significari certum ac definitum numerum, sed multitudinem indefinitam, quia multi erant, ut dicit Marcus. Verumtamen licet hoc detur, nihilominus negari non potest, quia magna multitudo significetur. Unde Hieronymus ibi etiam majorem multitudinem indicat, numerum decem millium exaggerando, et ita licet demus, numerum esse incertum et indefinitum, ad vim argumenti satis est, quod satis magnus fuerit.

23. Secunda ratio a priori.-Secundo principaliter adduntur rationes a priori, quæ ex causa efficiente, et finali præsertim desumen

dæ sunt. Prima est, quia Deus potuit creaturas intellectuales, quæ sint substantiæ completæ, et spirituales, ac incorporeæ, producere, et ad perfectionem operum ejus pertinuit, ut illas produceret, ergo affirmandum omnino est, illas produxisse. Primo quidem, quia non potest ex parte talis affectus repugnantia designari, unde si id non posset, tantum defectui potentiæ Dei attribui posset, quod est contra omnipotentiam ejus, ac subinde contra fidem, saltem per illationem fore evidentem. Secundo quia de fide est, potuisse Deum producere, et produxisse substantiam quamdam incorpoream, et intellectualem, licet incompletam, ut posset esse forma corporis, ergo fere æqualiter certum est, potuisse Deum creare integram, et completam substantiam intellectualem, et incorpoream, per se, ac sine corpore, vel habitudine ad illud subsistentem. Probatur consequentia, quia ex illo exemplo constat, immaterialitatem, seu carentiam corporeitatis non repugnare substantiæ creatæ: hoc autem posito evidens est, non magis repugnare substantiæ completæ, quam incompleta. Imo ex se magis congruere videtur conditio illa cum integra substantia omnino abtrahente a corpore, quam cum incompleta. Hac autem de veritate de possibili supposita. Minor probatur, optime applicando discursum D. Thomas, in dicta quæst. 50, art. 1, servata eadem forma argumentandi, quia ad universi perfectionem pertinet, ut sit Deo simile etiam in modo essendi quoad fieri possit: est autem Deus integra substantia intellectualis, et incorporea, ergo ad perfectionem operum ejus pertinuit, ut essent in universo creaturæ aliquæ similes Deo in modo illo complete subsistendi, et intelligendi sine corpore. Vel aliter, quia ad perfectionem universi spectat, ut in sint omnes rerum gradus: sed unus ex his gradibus est gradus intellectualis completus, et perfectus in suo ordine, ergo hic etiam creari debuit. Imo quo gradus iste perfectior est cateris in naturali perfectione, eo ad universi complementum magis necessarius est. Atque eadem ratione non potuit esse tantum inchoatus, et imperfectus, ut in anima rationali reperitur, sed suum complementum, et integritatem habere debuit. Quas rationes in dicto loco Metaphysicæ latius prosecutus sum, et ideo de illis plura hic dicere non judicio ne

[blocks in formation]

fundaturque præcipue in causalitate finali, quæ inter materiam et formam, seu corpus et animam intercedere debet, ut ad unam naturam constituendam convenienter uniantur. Si enim Angeli essent corporei, tanquam ex corpore et spiritu constantes, necessarium esset corpus comparari ad spiritum, ut materiam ad formam, quia non possent per se uniri, nisi per modum potentiæ et actus: clarum autem est, inter corpus et spiritum illud esse potentiam, hunc vero actum. Constabit ergo Angelus ex corpore et spiritu, tanquam ex materia et forma, sed non potest hoc modo spiritus angelicus uniri corpori, ergo non possunt Angeli hoc modo esse corporei. Probatur Minor, quia spiritus non unitur corpori ut forma materiæ principaliter propter bonum corporis, sed ut illo tanquam organo et instrumento utatur ad suam propriam operationem, quæ est intelligere, quia non est forma propter materiam, sed potius materia propter formam, quia semper ignobile est propter nobilius, non e contrario. At corpus non potest deservire spiritui angelico ad suam operationem, ergo talis spiritus non est forma corporis, nec ad illud actuandum natura sua ordinatur. Nam sicut affirmatio est causa affirmationis, ita negatio negationis, quando ratio, seu causa est adæquata, ita enim est in præsenti, ut videre licet in anima hominis, unitur enim corpori ut forma, quia illo indiget ut organo ad suum proprium intelligendi munus et ad scientiam comparandam ; quo fine sublato, impertinens esset talis unio, ac subinde non esset intrinseca et connaturalis. Quod autem hic finis cesset in spiritibus angelicis, ut in Minori sumebatur, probatur, quia corpus non servit spiritui ad cognitionem intellectualem et scientiam acquirendam, nisi media cognitione sensus : at vero corpus si esset Angelo, non haberet organa sensus, et consequenter nec facultatem sentiendi, ergo esset inutile ad operationes intellectus, ac subinde incapax naturalis et substantialis unionis ad spiritum angelicum. Minor probatur, quia tale corpus esset simplex et non mixtum, quia futurum esset immortale et incorruptibile, ac proinde inalterabile et incapax tactus, et aliorum sensuum.

25. Responsio Cajetani. -Confutatur. Dicet aliquis cum Cajetano supra, satis esse, quod tale corpus possit deservire spiritui ad motum localem, quod potest habere, etiamsi sensibus careat. Sed hoc refutatur facile, quia vel est sermo de motu aliorum corporum, quibus Angelus non unitur ut forma, vel de motu

tantam illius proprii corporis, cui uniri fingitur. Ad priorem motum impertinens est unio cum corpore nec sentiente, nec habente operationes organicas, quæ possint esse instrumenta movendi aliud corpus, sicut nunc anima mea per manum calamum movet, nam in corpore angelico simplici, et uniformi talis movendi modus intelligi non potest. Unde licet Angelus esset corporeus, non rapuisset, verbi gratia, Philippum, vel Habacuc per suum corpus, sed in impetu spiritui sui, seu per suam voluntatem, et imperium, quod æque bene, ac expeditius facere potest per suas spirituales potentias, etiamsi corpus non habeat. Si vero de solo intrinseco corpore, et motu ejus sermo sit, impertinens est substantialis unio spiritus cum corpore propter solum talem motum. Tum quia ille motus nihil deservit spiritui, quia licet ipse simul cum corpore moveretur, expeditius, et magis per se primo se movere posset sine tali corpore, quam cum illo, et ita solum in eo motu deserviret corpori, et consequenter uniretur corpori propter solum corpus, non propter se, quod repugnat recto ordini rerum, ut ostensum est. Tum etiam quia ad movendum illudmet corpus tantum localiter, impertinens esset unio substantialis ad ipsum, quia sufficit assistentia, et præsentia cum facultate localiter motiva, quæ de se extrinseca est, solumque accidentalem conjunctionem motoris, et mobilis requirit. Quapropter ille gradus medius substantiæ corporeæ viventis vita intellectiva cum potentia tantum loco motiva corporis falso confingitur a Cajetano. Tum quia ad perfectionem universi non pertinet, tum etiam, quia localis motio per se, ac præcise spectata non est actio vitalis, propter quam per se primo intrinsecum principium vitæ necessarium sit, sed solum quatenus fit per aliquam actionem vitalem, quæ per corpus exercenda sit: ut in animalibus motus progressivus est actio vitalis corporalis, quia media phantasia, et appetitu vitali fit. At vero si vivens sit pure intellectuale, motio corporis solum procedet ab actibus vitæ intellectualis, qui per se a corpore non pendent, et ideo ille gradus vitæ non conjungitur corpori substantialiter propter solum motum localem. Ac proinde talis gradus viventium ad perfectionem universi non requiritur.

26. Alia responsio. - Confutatur. - Aliter vero posset quis vim dictæ rationis effugere, tribuendo Angelis corporeis aliquam cognitionem per corpus, quæ non esset ejusdem ra

tionis cum nostra sensitiva cognitione, sed perfectioris, per potentias corporeas simpliciores nostris sensibus, et alterius rationis. Sed hoc imprimis sine fundamento fingeretur, et præter humanam intelligentiam, quia nullum habemus nos principium ad excogitandum talem modum cognitionis corporalis, vel facultatis cognoscitivæ corporalis, et non sensitivæ, vel si sensitiva dicatur, quia corporea ponitur, sit abstracta ab his qualitatibus sensibilius, quas nos experimur. Nam licet fortasse non possit positive ostendi talem modum cognitionis corporalis esse impossibilem ; nihilominus impossibile nobis est ex his, quæ experimur, illum concipere, ac proinde vanum, et voluntarium esset illum Angelis tribuere. Ac deinde talis corporalis cognitio imperfectionem potius Angelis afferret, quam perfectionem, quia et intelligerent semper dependenter a corpore, et solum per corpus possent scientiam acquirere, quæ perfectionem intelligendi minuunt, cum intelligere per se abstrahat a corpore, et eo perfectius, sit quominus a corpore pendet.

27. Confirmatur eadem ratio. - Atque hinc ulterius hac ratione concluditur, non solum dari aliquos Angelos, qui sint substantiæ incorporeæ integræ, et completæ, quod præcedens ratio tantum concludebat, sed etiam omnes Angelos esse hoc modo incorporeos, ac proinde præter hominem nullam dari rationalem substantiam corpoream. Probatur, quia omnis Angelus est intellectualis, et ex ea parte incorporeus, et alioqui nullus Angelus est capax sensuum, aut cognitionis per corpus, quia nullus est, qui habeat corpus corruptibile, aut ex mixtione qualitatum ad organa sensuum accommodata compositum, ergo nullus est Angelus, qui habeat spiritum corpori substantialiter mixtum, vel per modum formæ unitum. Unde frustra quidam tribuunt corpora dæmoniis, et non sanctis Angelis, ut latius in dicta disput. 35 Metaphysicæ, sect. 3, num. 10 et sequentibus dixi.

28. Respondetur ad Patres pro prima sententia adductos in numero primo. — Quid de Augustino in numero secundo citatur. Ad Patres pro præcedenti sententia allegatos, fatemur imprimis aliquos fuisse illius sententiæ, præsertim Origenem, Cæsarium et Eliam Cretensem. Basilius vero cum alibi suam mentem explicuerit, recte exponitur, vocare Angelum spiritum aereum secundum metaphoram, propter subtilitatem invisibilem, ac velocitatem, sicut etiam vocat ignem et addit

immaterialem, quæ vox satis metaphoram declarat. Et similiter per animam Angeli ipsam Angeli vitam et mentem significavit. Idem dicendum est de Athanasio, nam ex definitione Angeli ibi citata potius contrarium colligitur. Quod autem dicit, Angelum circumscribi loco, non intelligit de modo corporeo, sed per limitationem naturæ, quia immensi non sunt, ut infra dicemus. De Augustino vero negare non possumus sæpe in cam partem cum Platonicis inclinasse, ut etiam D. Thomas fatetur. Aliquando vero et non raro sub dubitatione loquitur, et rem indecisam relinquit. Cum vero in Retractationibus negaverit, Angelum esse, vel habere animam, satis indicat esse substantiam simplicem, quam non potuit ponere omnino corpoream, cum animan nostram fateatur et defendat esse incorpoream, et ita ex principiis Augustini vera sententia colligitur. Ac denique, lib. 15, de Civit., c. 23, cum dicit, Angelos natura sua spiritus esse, generatim loquendo, eos censet esse incorporeos, licet postea definire non audeat, an aliqui saltem ex malis corpora habeant aerea.

29. Ad Bernardum in numero secundo. Unde mirum etiam non est, quod Bernardus, in hac quæstione dubius fuerit, vel quod in eam partem magis inclinaverit formidando et opinando. Neque enim serm. 6, in Cantic., firmius adhæret illi sententiæ, quæ Angelis tribuit corpora, quando ita loquitur: Ut præcedenti sequens sermo cohæreat, tenetis datum superius solum summum et incircumscriptum spiritum ad omne, quod facere, vel fieri vult, corporis instrumento, sive obsequio non egere. Loquitur enim de corpore organo, vel instrumento abstracte, sive conjuncto substantialiter, sive tantum accidentaliter, ut motore mobili, sive cœlum dici.solet instrumentum intelligentiæ moventis illud et corpus assumptum ab Angelo est organum illi necessarium ad aliquas operationes. Et ab hac necessitate utendi corpore ut instrumento, uno, vel alio modo, ait Bernardus, solum Deum esse liberum propter omnipotentiam et immensitatem suam. Et in eodem sensu subdit: Demas ergo securi veram soli Deo sicut immortalitatem, ita et incorporeitatem, quod solus spirituum copoream naturam eo usque transcendat, ut quocumque corpore in quocumque opere non indigeat. Unde potius hine posset exponi, cum dicit, Angelos esse corporeos, intellexisse maxime de corporeitate illi incorporcitati Dei opposita, quæ illimitationem quamdam includit et omnem indigentiam corporis excludit. Et

(ut hoc obiter notem) esto verum sit et facile possit defendi, non indigere Deum corpore ad agendum, nihilominus verissimum est, indiguisse corpore assumpto ad patiendum, merendum, etc., sed de hoc alias. De aliis auctoribus illius sententiæ nihil dicere necesse est. 30. Ad locum Genesis in numero quarto. De loco vero Genesis 6, quo maxime nititur fundamentum illius sententiæ, pauca dicam, quia res est vulgarissima. Primum est, verba non cogere, ut intelligamus, ibi esse sermonem de spiritibus angelicis. Cum enim dicit. Scriptura: Cum cidissent filii Dei filias hominum, non est, cur per filios Dei Angelos intelligamus. Quin potius Chrysostomus, ibi homil. 22, ex eodem verbo colligit, non intelligi Angelos, quia in Veteri Testamento Angeli nunquam vocati sunt filii Dei. Quod fortasse (ut Pamelus, in 1 paradoxo Tertulliani, notat) secundum translationem Septuaginta posset sustineri. Nam alioqui nihil obstat, Angelos sanctos vocari filios Dei, quia licet non sint filii naturales, quomodo Paulus, ad Heb. 1, dixit: Cui enim aliquando Angelorum dixit: Filius meus es tu ? utique naturalis : nihilominus proprie et vere sunt filii adoptivi Dei non minus, quam homines. Unde cæteri Sancti docent, ita sæpe vocari etiam in Veteri Testamento. Esto tamen hoc ita sit, cum nomen filiorum Dei communius sit et de hominibus etiam dicatur, non est, cur in illo loco Genesis Angelos potius, quam homines justos, vel ex justis procreatos significet. Deinde ex reipsa certum est, illos, qui peccarunt cum mulieribus, non potuisse esse sanctos Angelos, qui jam eo tempore beati erant, ac subinde impeccabiles. Neque etiam dici potest fuisse Angelos malos, quia vel illi antea erant boni et illo peccato facti sunt mali, et hoc dici non potest, quia quando Adam peccavit, jam ceciderant Angeli, qui facti sunt mali. Vel illi Angeli, qui ad fœminas accesserunt, jam erant mali et dæmones, et sic nunquam Scriptura illos vocaret filios Dei.

[blocks in formation]

bantur, postea vero per concupiscentiam conjunctæ fuere et inde geniti fuerunt, qui gigantes appellantur. Ita exponit Athanasius, in quæst. 19 et 98, ad Antioch., et optime Cyrillus, lib. 9, contr. Julian., circa principium, et lib. 3, in Genes., et Augustinus 15, de Civit., cap. 23. Et plane nihil aliud sensit Ambrosius, lib. de Noe et Arca, cap. 4, nam licet prius dicat, gigantes illos ex Angelis, et mulieribus fuisse generatos, postea declarat, Scripturam plerumque vocare filios Dei Angelos, quia ex nullo homine generantur, utique quatenus filii Dei sunt. Unde addit: Itaque viros fideles filios suos dicere non est aspernatus Deus. Sicut ergo viri probabilis vile filii Dei vocantur, ita quorum carnalia sunt opera, hos filios dicimus carnis. Ac denique multi ex his, qui putant, Angelos esse corporeos, hanc expositionem sequuntur, ut Cassianus, collat. 8, cap, 21. Cæsarius supra et alii. Neque obstabit huic interpretationi, etiamsi ibi legatur Angeli Dei, ut habet antiqua editio Septuaginta, quia etiam homines sancti solent Angeli Dei in Scriptura vocari. 32. Præterea etiam possent in illo loco nomine filiorum Dei intelligi viri potentes et robusti, ac fortes: nam filii Eloim, quod ibi habetur, totum hoc significat, ut supra notat Cyrillus, et late prosequitur Pineda Job 1, circa id: Cum venissent filii Dei et videtur apta significatio pro dicto loco Genesis. Nam inde fieri potuit, ut homines potentes viribus et corporis fortitudine accedendo magno ardore, et affectu ad fœminas propter earum pulchritudinem, gigantes gignerent, id est, viros robustos et proceros. De quibus plura videri possunt in Cyrillo, Theodoreto et Augustino supra, et alia congerunt Fevardinus, in scholiis ad Iren., lib. 12, cap. 53, num. 2, et lib. 4, cap. 70, num. 4, et Pereira. Denique licet daremus, angelos malos fuisse, quorum opera illi homines essent geniti, non potuissent id facere per corpora ipsis connaturalia, ut late probat Pereira, tom. 2, in Genes., lib. 8, disp. 2. Sed ad summum possent id facere in corporibus assumptis, ut Augustinus, dicto lib. 15, cap. 23, tradit et infra suo loco tractabimus. Et ita etiam ex tali effectu non posset colligi, dæmones esse corporeos. Ad cætera verò argumenta jam satis responsum est.

CAPUT VII.

UTRUM IN ANGELIS SIT ALIQUA SUBSTANTIALIS COMPOSITIO.

[ocr errors]
[ocr errors]

1. Certum est Angelos non componi ex partibus integralibus. Neque ex materia corporea. — Nonnulli compositionem ex alia materia Angelis tribuunt. Ex hactenus dictis. optime concluditur, in Angelis non esse compositionem ex partibus integralibus, quia hæc non invenitur, nec a nobis sine quantitate, cum connaturali extensione, ac mole intelligi potest: cum ergo ostensum sit, Angelum nec habere molem corpoream a quantitate provenientem, nec naturalem capacitatem ad illam, aperte concluditur, non habere ex partibus integrantibus compositionem. Unde etiam relinquitur non habere compositionem substantialem ex hac materia, ex qua substantiæ corporeæ componuntur, quia si hanc materiam haberent, etiam quantitatem naturaliter postularent, quia quantitas proprietas est tali materiæ connaturalis, ut latius ostendi, disp. 13, Metaphysicæ, sect. 14, num. 3 et 4. Nihilominus tamen D. Thomas, 1 part., q. 50, art. 2, post definitam priorem quæstionem de incorporeitate angelicæ substantiæ, quærendum putavit, utrum Angeli compositi sint ex materia, et forma. Vel quia excogitari potest aliud genus materiæ spiritualis, et incapacis extensionis quantitativa, sed solum per modum cujusdam spiritualis potentiæ, indigentis substantiali actu spirituali ad existendum : vel certe quia non defuerunt, qui compositionem ex materia, et forma Angelis tribuerint, etiam a quantitate abstrahendo. Avicembron enim, lib. Fontis vitæ, ut idem D. Thomas, dicto art. 2, et opusc. 15, cap. 5, refert, posuit in Angelis compositionem ex materia. Qualem vero materiam illam esse censuerit, non satis declarat. Nam in priori loco illi tribuit, quod dixerit, eamdem esse materiam universalem corporalium, et spiritualium rerum. In altero vero ait, tribuissc Angelis materiam non susceptivam quantitatis, ac proinde alterius ordinis. In quo sensu aliqui scholastici opinionem illam secuti videntur. Refertque D. Thomas, in dicto opusculo, plures illius auctoris rationes, quas omitto, quia frivolæ sunt. Solum attingam eas, quæ occasionem præbent aliam compositionem explicandi. Una ergo ratio est, quia necesse est, substantiam angelicam non esse omnino simplicem etiam in

« PredošláPokračovať »