Obrázky na stránke
PDF
ePub

rium habere possunt. Nam imprimis in ipsomet Angelo, in quo radicantur, non possunt habere effectum formalem illuminandi illum, quo modo enim radius manans a sole ipsum solem illuminabit? quem ergo effectum formalem in illo habebit? aut quomodo erit in illo tanquam in subjecto, si in illo effectum formalem non habet; vel quomodo radicabitur in illo, si non est in illo tanquam in subjecto, cum verum accidens esse supponatur? Nec in spatio medio, vel in alio Angelo habere poterit formalem effectum, cum in neutro sit, ut in subjecto, ut supponitur : unde consequenter, nec ministerium aliquod habere poterit.

60. Effugium Richardi evertitur.- At, inquit Richardus, deservire ut Angelus loquens de potentia ipsius radii educat speciem, quam alteri objective præsentet. Sed imprimis radius si quid est, quod concipi possit, solum est quoddam imperfectum lumen instar radii solaris, unde non est potentia passiva, ut de potentia illius possit species produci. Deinde illa species est inutilis, cum non sit subjective in Angelo audiente, ut ipse ait, neque possit illi deservire ad audiendum, est ergo impertinens. Respondet imo deservire alteri, quia præsentatur illi, et illa mediante sicut instrumentali agente, ipse Angelus audiens per suam principalem virtutem activam efficit in se speciem similem, per quam actum loquentis cognoscat. Sed interrogo, quomodo radius affectus specie illam præsentet alteri Angelo? Aut enim illa præsentatio fit per cognitionem, ita ut Angelus videat speciem sibi præsentatam, et inde moveatur ad aliam similem in se formandam: et sic necesse est in Angelo supponi speciem, per quam possit, et radium, et speciem ejus videre, ergo facilius poterit supponi species, qua videat actum Angeli loquentis, quando ipse vult; vel saltem, qua videat speciem existentem in ipso Angelo loquente. Nam illa, quæ fingitur esse in radio diffuso de ejus potentia educta, necessario debuit primo educi de ipso radio, ut radicato in ipsomet Angelo, ergo ibi potuit videri ab alio Angelo sine alia diffusione. Aut illa præsentatio solum est objectiva, et solum per localem propinquitatem, ac diffusionem fit. Et sic imprimis superflua est illa transmissio, quia propter solam objectivam præsentiam non est necessaria, tum quia non impeditur per distantiam, ut supra dixi, tum maxime quia posset facile Angelus loquens appropinquare alteri per seipsum, quantum necessarium esset, sine illa inintelligibili

transmissione accidentium. Ac deinde, posita illa objectiva præsentia, quam non videt Angelus cui fit, quomodo poterit ille inde excitari ad audiendum, vel conjungi radio per se, et ex intentione sua, ad efficiendum in se speciem actus alterius Angeli? Oportebit ergo dicere, eo ipso quod radius affectus specie pervenit ad talem præsentiam localem alterius Angeli, tunc istum necessitate naturali, et sine sua directa voluntate, et intentione conjungi radio tanquam instrumento ad efficiendam in se talem speciem, quod incredibile etiam est. Est ergo tota illa sententia quoad hanc partem singularis, et plane absurda.

61. Tertium pronuntiatum. - Deinde dicimus, quando Angelus loquens efficit speciem sui actus in audiente, tunc necessario sentire mutationem in se factam, et saltem percipere, et virtualiter attendere ad speciem, quæ in ipso fit, et quoad hoc auditionem aliquo modo necessario sequi ex locutione. Hoc imprimis probo, quia hoc saltem ad aliquam excitationem necessarium est, ut probant objectiones factæ. Quod autem aliqua vera excitatio necessaria sit, supra, ut arbitror, satis probatum est. Nam profecto valde stupidi (ut ita dicam) essent Angeli in ordine ad moralem societatem, si nullus posset alium vocare, nec interpellare, ita ut illum ad audiendum aliqualiter commoveret. Deinde argumenta in contrarium facta contra hoc non procedunt, quia illa præsensio (ut sic dicam) talis speciei non est usus ejus, ut speciei, sed ut objecti actu intelligibilis per se conjuncti potentiæ: quamvis autem usus spcciei in ordine ad rem repræsentatam sit liber, non oportet, ut cognitio speciei ut objecti per se cognoscibilis sit semper libera. Accedit quod intellectus non est potentia libera formaliter, et ideo mirum non est, quod si tangatur, ut sic dicam, antecedenter ad omnem usum liberum suæ voluntatis tactum illum præsentiat, eamdem liberam voluntatem in hoc præveniendo. Eo vel maxime quoad fortasse cognitio specierum etiam inditarum Angelo illi fuit naturalis a principio, ergo quando nova species imprimitur, etiam poterit naturaliter cognosci. Denique videtur ad perfectionem naturalem Angeli pertinere, ut nulla in ipso mutatio sit, quin ipse illam percipiat, et de illa, vel usu ejus deliberare possit.

62. Quartum pronuntiatum.-Attentio libera non impedit naturalem.-Ultimo dico auditionem ipsam quoad actualem cognitionem ejus, de qua est locutio, non esse simpliciter necessariam. sed pro arbitrio audientis posse

suspendi. Hanc partem probabiliter suadent objectiones factæ, præcipue illa, quod usus specierum est liber Angelo, ut infra videbimus. Item quod intellectus per se subditur voluntati, quoad exercitium: ibi autem nulla causa intervenit, quæ necessitet intellectum, quia statim ac prævenit voluntatem, percipiens speciem sibi datam, potest voluntas illum cohibere, ne per illam speciem statim operetur, vel, ita fortiter ad aliquid aliud considerandum applicare, ut simul nova specie uti non valeat. Dices, eadem ratione cum species imprimitur, posset Angelus tam attentus esse alteri rei, ut nec ad impressam sibi novam speciem possit attendere. Responderi potest, etiamsi hoc permitteretur, non esse magnum inconveniens, quia satis est quod Angelus habeat vim excitandi alium, moraliter efficacem, licet interdum propter nimiam applicationem alterius Angeli possit impedire : sicut in sensibus contingit. Et tunc licet species non perspiciatur cum imprimitur, statim ac ab illa nimia attentione Angelus cessaverit, et ad se (ut sic dicam) fuerit reversus, videbit in se speciem, et illa utetur, si voluerit. Vel certe melius negatur sequela, nam attentio libera, quantacumque sit, non impedit naturalem, qualis est illa, quæ ex impressione speciei sequitur, ut dixi. Ultimo probatur pronuntiatum, quia ad excitationem non oportet, ut Angelus ex necessitate audiat, et de re dicta cogitet, sed satis est, ut locutionem ipsam, quoad suum esse percipiat, quod facit Angelus novam speciem in se videndo licet in usu ejus sit liber, quod ad perfectionem ejus pertinet.

De locutione inter Angelos et homines, vel etiam Deum.

63. Discutitur prima pars an possimus Angelis loqui. Duodecima difficultas bipartita insurgit de locutione inter nos et Angelos. Nam sequitur posse nos loqui cum Angelis, imprimendo illis nostrorum actuum species, et Angelos posse nobiscum loqui imprimendo speciem suorum actuum : utrumque autem est plane falsum, ergo. Prior pars sequela probatur. Quia Angelus de se vim habet producendi talem speciem, ut nos dicimus, et noster intellectus est capax ejus, cujus signum est, quia anima separata est capax talis speciei, nam Angelus ad illam loqui poterit, ergo etiam nunc intellectus animæ conjunctæ capax est talis speciei, quia est idem intellectus, et eamdem habet capacitatem passivam. Ergo de facto Angelus, si velit loqui cum homine,

poterit illi speciem sui actibus imprimere. Probatur consequentia, quia corpus interjectum, aut distantia localis, non impedit talem actionem, ut supra dictum est, et quamvis impediret, posset ab Angelo tolli virtute naturali, intrando intra corpus hominis, seque omnino indistantem localiter ab ipsa anima constituendo. Falsitas autem consequenti patet, quia recepta tali specie, posset anima nostra conjuncta naturaliter audire locutionem Angeli, et ejus actus independenter a phantasmatibus, quia illam speciem non recipit per phantasmata.

64. Discutitur etiam secunda pars difficultatis, an possint Angeli loqui nobis.-Altera pars sequelæ probatur, quia anima nostra separata post loqui ad Angelum, ut videtur certum, ergo juxta nostram sententiam loquetur illi, imprimendo in illum speciem sui actus, quia quoad hoc, eadem est ratio de anima, et Angelo, tum quia nullus alius modus habere potest locum in anima, ut patebit facile applicando dicta in capitibus præcedentibus: tum etiam quia anima conjuncta habet potestatem imprimendi similem speciem in Angelo, si velit. Probatur, nam in se eamdem potestatem habet anima conjuncta, quam separata, et actus ejus æque spirituales sunt, et per voluntatem æque applicari possunt ad illam actionem, et illa actio non impeditur per corpus, quia non est deferenda per illud, et nulla conditio deest, quia propinquitas localis, necessaria non est, vel fieri potest, ut non desit, cur ergo non poterit sequi actio. Consequens autem per se videtur incredibile, nam si anima non potest sine corpore vel cognoscere, vel affici, vel corpus movere, quis credat posse Angelorum intellectum immutare.

[ocr errors]

65. Respondetur ad primam partem difficultatis, posse nos loqui Angelis. Ad priorem partem respondemus imprimis, posse nos loqui ad Angelos, quod de sanctis Angelis est de fide certum, quia possumus orare ad illos, et nostra corda illis manifestare. At vero de illis posset per visionem beatam, vel per alias revelationes divinas cognoscere nostros actus, quando ad illos loquimur. Verumtamen etiam naturaliter potest et fieri a nobis, et percipi ab Angelis aliquis sermo noster: nam cum dæmonibus etiam loquuntur, qui cum illis societatem habent. Et viri justi interdum ad illos loquuntur, non petendo, nec laudando, sed increpando, ac reprehendendo, et ex fide in Deum præcipiendo: quod etiam experientia constat.

66. Dicta locutio potest fieri per signa sensibilia. Interest an Angelus habeat innatas species rerum, de quibus homo loquitur, necne. - Interest an homo homini, an vero Angelo loquatur. Deinde fieri potest hæc locutio ab hominibus per signa sensibilia: ut per voces, scripturas, etc. Nam hæc signa facile vident Angeli etiam mali, per innatas species, et significationem illorum perspectam habent naturali scientia, vel experientia. Unde per illa facile intelligunt ea, de quibus locutio fit, eo utique modo, quo unus homo alterius loquelam intelligit. Unde fit, ut ex vi hujus locutionis Angelus non videat res, de quibus homo illi loquitur, in seipsis, sed in signo tantum, et consequenter non possit sic dictis assentiri ex vi ejusdem locutionis, nisi per fidem humanam, quia voces, et signa ad placitum per se non conferunt cognitionem rerum significatarum propriam, et in seipsis. Dico autem per se, quia si Angelus alias habeat innatas species earum rerum, de quibus homo illi loquitur, utendo illis poterit videre, an ita se habeant, necne. At vero respectu actuum internorum ipsius hominis loquentis, si non habet Angelus innatas illorum species (ut supponimus) non poterit illos in se cognoscere, etiamsi homo illo modo sensibili ipsi de illis loquatur: ut si homo loquens dæmoni, dicat se credere verbis ejus, non poterit cognoscere, an verum dicat, videndo ipsam internam fidem, sed solum ex verbis, et ex aliis conjecturis, aut effectibus quos poterit expendere auctius, et penitius, quam homo. Est etiam in hoc locutionis genere alia differentia notanda, inter hominem, et Angelum, quod homo non solum præsens facit objectum homini, ad quem loquitur, sed illum effective excitat, et de se movet mediis sensibus, Angelum vero sic excitare non potest, quia verba sensibilia nihil efficere possunt in Angelum, ut per se patet, et ex supra dictis, quia Angeli a materialibus objectis species non sumunt. Solum ergo per hæc sensibilia signa notificare potest homo Angelis ea, de quibus loquuntur, si ipsi velint attendere, sicut homo per scripturam loquitur ad homines. Unde etiam fit, ut per hanc locutionem non possit homo uni Angelo loqui, qui omnes possint intelligere si velint.

67. An vero dicta locutio possit fieri pure mentaliter dubitatur. Quid Thomista responderent. Non absurda responsio afferri potest in sententia auctoris. Difficultas autem propria est, an possit homo loqui ad Angelum pure mentaliter per intellectum, et volunta

[ocr errors]

tem, sine ulla sensibili significatione, in qua, juxta Thomistarum opinionem, quod locutio hæc fit per solam extrinsecam ordinationem voluntatis, omnino affirmandum erit, et ita videntur ipsi consequenter sentire. Quia facile potest homo velle, ut Angelus suam cogitationem, vel affectum sciat. Et ex parte Angeli nihil aliud desideratur, quia supponitur habere species innatas istorum actuum, et lumen sufficiens, unde ex vi talis locutionis, videbit Angelus intuitive ipsos actus hominis, propter eamdem rationem. Solum illi deficiet vera excitatio, sed erit solum objectiva (ut ipsi loquuntur) quod inter hominem, et Angelum ego non reputo inconveniens, ut statim dicam. Et ita solum relinquitur in hoc dicendi modo difficultas circa id, quod supponitur, nempe habere Angelum innatas species ad videndos actus cordis humani, et nihilominus pendere in usu illarum a voluntate ipsius hominis, quod nunquam satis potest explicari, nisi ad Dei providentiam, vel impedimentum recurrendo. At vero supponendo Angelum non habere talem speciem, secundum nostram sententiam, posset aliquis libere dicere, posse nos loqui mentaliter ad Angelum dando illi speciem nostri actus, quam non habet. Nec enim hoc novum est. Nam omnes theologi docentes, Angelos sumere species a rebus, multo facilius dicent, posse illas accipere a nostris actibus existentibus, saltem volentibus nobis. Nam secundum illos doctores, illa specierum sumptio non fit sine efficientia objectorum, sive integra, sive partiali. Quod si Scotus, et alii hanc efficientiam etiam materialibus objectis tribuunt, quid mirum si actibus spiritualibus animæ nostræ tribuatur? Quamvis ergo hæc efficientia probari efficaciter non possit, non video cur dicatur incredibilis, aut qua efficaci ratione impossibilis ostendatur.

68. Probabilior negans responsio.—Responsio ad instantiam in numero 64. — Morte præventus non absolvit ; vide tamen in tractatu posthumo de Anima, disp. 14, q. 6, n. 9.-Nihilominus tamen addo, probabilius videri, non posse animam corpori conjunctam imprimere Angelo propriam speciem sui actus interni. Quia illa actio est nimis spiritualis, anima autem conjuncta corpori, non potest actionem ita pure spiritualem efficere, ut non fiat aliquo modo ad imitationem rei materialis, hac enim ratione, nec intelligere potest sine conversione ad phantasmata. Ad instantiam vero de anima separata imprimis dicimus, in dubium verti posse, an anima separata possit tam perfecte

:

oqui cum Angelis, sicut ipsi inter se loquuntur, quia est inferioris ordinis, quod disputandum relinquimus in tractatum tertium, qui erit de anima, et librum ejus ultimum. Nunc vero damus, posse animam separatam loqui Angelis, manifestando eis actus suos, quos in illo statu elicit, dando eis proprias species illorum, et nihilominus negamus æquiparationem cum anima conjuncta. Et ratio sufficiens reddi posset, quia ista conjunctio ad corpus impedit animam, ne possit efficere species sine conjunctione corporis, ut experimento aliorum actuum nobis constat: quamvis fortasse rationem a priori non possimus aliam reddere, nisi quia modus operandi sequitur modum essendi hæc ergo est in proposito sufficiens. Possumus autem rationem magis explicare, quia hæc species imprimi debet per actum ipsum, qui locutione manifestatur, tanquam per objectum actu intelligibile: actus autem animæ separatæ est objectum actu intelligibile, actus vero animæ conjunctæ, licet immaterialis sit, et ex ea parte videatur objectum intelligibile in actu, tamen aliquo modo est intelligile tantum in potentia, et ideo neque agere potest in spiritum, nec sui propriam speciem mere spiritualem imprimere. Nam sicut anima conjuncta non est apta intelligere, nisi conformiter rebus materialibus, ut ait D. Thomas, quæst. de Anima, art. 18, ita neque actus ejus est natus efficere speciem, nisi proportionatam sibi, eodem modo servantem aliquam conformitatem ad materialia, ut videre licet in specie, quam actus nostri intellectus in nostra memoria relinquit, nam semper repræsentat actum cum aliquo ordine ad materialia: sicut actus, a quo manavit, in actu secundo repræsentabat. Hujusmodi autem species non sunt proportionata Angelis, nec anima conjuncta habet actus, per quos possit meliores species efficere, et ideo non potest in Angelis species suorum actuum efficere. At vero separata habebit spiritualiorem modum operandi, et ita faciet actus nobiliores, vel in entitate, vel saltem in modo, per quos possit cum Angelis altiori modo et (ut ita dicam) os ad os loqui. Unde consequenter dicendum est, nos non posse in hac vita Angelos intrinsece excitare, ut nos loquentes audiant, nec ipsos posse naturaliter nostros actus intueri, etiamsi nos velimus. Utrumque enim sequitur ex isto principio, quod nos non possumus illis imprimere species. Neque id est inconveniens, quia ex natura rei homines non pertinent ad eamdem societatem, vel rempublicam cum Angelis. Di

co autem ex natura rei, quia secundum ordinem gratiæ ad unum mysticum corpus pertinent, et ideo verisimile est, Deum dare sanctis Angelis species, quibus nostros actus cognoscant, quando ad illos loquimur, nisi illos actus in verbo videant: in malis autem Angelis, quia jam sunt omnino ab illo corpore præcisi, non est necessarium dari species, et ideo nunquam possunt nostros actus intueri. 69. Ad secundam partem difficultatis in numero 64. Primum pronunciatum. — Secundum.- Tertium.-Ad posteriorem partem de locutione Angeli ad homines, imprimis negandum non est, posse Angelos loqui cum hominibus, vel per imitationem locutionis humanæ, ut faciunt in corporibus assumptis, vel voces sensibiles in aere formando, vel interius phantasmata excitando, et sic vel tentando homines, ut mali faciunt, vel illuminando et adjuvando, ut faciunt boni. Quæ omnia in libro quarto late tractanda sunt. Deinde fatentur posse Angelum loqui ad animam separatam modo angelico, et imprimendo ei species propriorum actuum, quod nunc supponimus: tractandum enim in libro ultimo sequentis tractatus. Tertio nihilominus dicimus, non posse Angelum loqui ad hominem, seu animam conjunctam locutione mere spirituali, seu imprimendo nobis species propriorum actuum, illos prout in se sunt repræsentantes. Ratio est, quia anima conjuncta corpori est incapax talis cognitionis, et modi cognoscendi, et ideo est etiam incapax principii ejus.

70. Quartum pronunciatum quo declaratur tertio.-Ad hoc autem explicandum addimus quarto, quod licet fingamus talem speciem propriam rei spiritualis imprimi animæ conjunctæ, vel ponamus a Deo infundi, nihilominus anima in tali statu, non posset solis naturæ viribus uti illa specie, quia superat naturalem modum intelligendi animæ in tali statu. Unde licet anima Christi per species per se infusas potuerit intelligere sine conversione ad phantasmata, illa potestas non erat mere naturalis, sed cum auxilio et concursu naturam superante, suppositis tamen talibus speciebus et tali lumine, erat debitus talis concursus et talis operandi modus, et ideo dici potest connaturalis ratione talis luminis, sicut visio beata est connaturalis supposito lumine gloriæ: nihilominus tamen respectu animæ conjunctæ specialem supernaturalitatem includit talis operandi modus, ideoque sine speciali auxilio et concursu fieri non potest, et ideo licet per impossibile daremus, Angelum imprimere spe

ciem sui actus intellectui conjuncto, esset superflua et otiosa, quia anima conjuncta non posset illa specie naturaliter uti, nec Angelus illam imprimens posset animam ad usum ejus juvare.

71. Confirmatur amplius ipsum tertium pronunciatum. - Ultimo vero hinc confirmamus, quod jam diximus, animam conjunctam esse naturaliter incapacem talium specierum pro tali statu. Quod a posteriori probamus, quia si anima conjuncta esset naturaliter capax specierum repræsentantium sine ullo ordine ad phantasmata, et si semel darentur, posset naturaliter uti illis, profecto auctor et provisor naturæ non negaret hujusmodi species animæ conjunctæ semper, et in omni occasione, et de omnibus rebus, quia ad auctorem naturæ pertinet, capacitatem naturalem replere, maxime quando naturalis etiam appetitus juvat, et per alia inferiora agentia, et per species, quæ ab illis sumi possunt, non repletur. At Deus nullas tales species imprimit (et ut rem explicem), nec præcise spectatus, ut auctor naturæ illas præbere potest, ergo signum est, et animam conjunctam non habere talem capacitatem naturalem, et multo minus posse Angelum tales species in intellectu conjuncto naturaliter efficere. Unde D. Thomas, dicta quæst. de Anima, art. 18, recte dixit, capacitatem naturalem animæ conjunctæ, esse ad recipiendas formas rerum ex rebus materialibus, et ideo unitam esse corpori ad recipiendas hujusmodi species, nec esse ei majorem virtutem naturalem ad intelligendum, quam ut per has formas sic determinatas perficitur, ac propterea dum est conjuncta, habere aspectum inclinare ad inferiora, ut ab eis recipiat proportionatas species, separatam vero habere aspectum ad superiora, a quibus influentiam specierum intelligibilium recipit. Hæc fere ad verbum D. Thomæ. Ex quibus optime concluditur, non posse Angelos tales species proprias suorum actuum animæ conjunctæ imprimere: tum quia nihil agere possunt ultra capacitatem naturalem recipientis: tum etiam quia omne quod recipitur, ad modum recipientis recipitur. Et ideo necessarium esset talem speciem repræsentare actum Angeli, ad instar alicujus rei materialis, non potest autem actus angelicus talem speciem efficere.

72. Locutio inter Deum et Angelos remittitur.-Ultimo desiderari hic potest, ut dicamus, quomodo possint Angeli ad Deum loqui, vel Deus ad ipsos. Sed primum explicatum est a nobis in materia de Oratione mentali, lib. 1,

cap. 5, num. 12, quia potissima locutio Angeli ad Deum est per petitionem, neque ad præsentem locum illa quæstio amplius confert, quia. per illam locutionem non acquirit Angelus cognitionem, sed explicat quam habet. Unde eo ipso quod illam habet, Deo satis explicat, quia omnia sunt aperta oculis Dei: solumque addere potest Angelus per locutionem ad Deum intentionem, seu voluntatem exercendi aliquem actum suæ mentis, ut Deus illum intueatur, ut in prædicto loco declaravi. Altera vero quæstio pertinere quidem potest ad hanc materiam de cognitione Angelorum, quia per locutionem Dei ad ipsos, ipsi doceri possunt, et aliquod novi cognoscere: tamen quia hoc potissimum fit per illuminationes et revelationes divinas ad ordinem gratiæ pertinentes, ideo infra tractabitur, ubi de donis gratiæ Angelorum sanctorum disseremus: ibi enim de illuminatione in universum dicendum est.

CAPUT XXIX.

UTRUM RES SUPERNATURALES IN SUBSTANTIA SUA
SUB
OBJECTO NATURALI INTELLECTUS ANGELI
COMPREHENDANTUR, ITA UT ALIQUO MODO NATU-
RALITER AB EIS COGNOSCI POSSINT.

1. Divisio rerum supernaturalium, quam Deus non ingreditur. — Tres ordines rerum cognoscibilium supra distinximus, scilicet naturalium rerum, actuum liberorum, seu cogitationem cordis, et supernaturalium operum, quæ mysteria gratiæ appellantur a D. Thoma, dicta quæst. 57, art. 5. Expeditis ergo primis duobus generibus rerum, de tertio dicendum sequitur. Supponitur autem in titulo, esse aliquas res supernaturales in substantia sua, et insinuatur vulgaris distinctio, de duplici genere operum supernaturalium, scilicet, quoad substantiam, vel tantum quoad modum, quam in aliis locis theologiæ sæpe tractavimus, præsertim in libro 2, de Gratia, capit. 4, et nunc breviter explicatur, supponendo sermonem esse de rebus creatis, seu factis: nam Deus ipse excellentiori modo est supra naturam omnis creaturæ. Et ita mysterium Trinitatis, licet Deo ipsi connaturale sit, respectu creaturarum supernaturale omnino est, et de illo supponimus, non posse ullo modo cognosci ab Angelo naturaliter, id est, nec intuitive, quia Deus ipse non potest naturaliter intuitive videri, ut ex materia de visione Dei supponimus, nec abstractive, quia non habet connexionem cum aliquo effectu naturali, ut in materia de Trini

« PredošláPokračovať »