Obrázky na stránke
PDF
ePub

tate latius demonstratur. Et ita Deus, etiam ut unus, potest dici supernaturale objectum in ordine ad claram sui visionem, propter eminentiam sui esse, licet in ordine ad abstractivam cognitionem sit objectum naturale, propter connexionem necessariam, quam cum effectibus naturalibus habet, quæ omnia in superioribus tractata sunt, et ideo in præsenti Deum non comprehendimus.

2. Explanatur prædicta divisio. — Inter res vero creatas, illa dicitur supernaturalis in substantia, quæ in sua entitate considerata ordinis supernaturalis est, id est, supra naturam subjecti, in quo est, ita ut illi, vel alteri creato connaturalis esse non possit: quæ vero tantum supernaturaliter fiunt, et postquam sic facta sunt, connaturaliter insunt, vel in suo esse subsistunt, vel aliter possunt a causis naturalibus fieri, dicuntur supernaturalia quoad modum. Hæc vero in duplici sunt differentia: nam quædam postquam supernaturali modo fiunt, postea naturaliter durant, et conservantur, ut vita hominis resuscitati, vel visus cæci illuminati. Alia vero sunt, quæ et supernaturaliter fiunt, et jam facta non nisi supernaturaliter conservantur, quamvis in eis nihil in se supernaturale fiat, sed tantum multiplicatio præternaturalis rerum, aut modorum, alias naturalium, ut existentia unius corporis in duobus locis, vel plurium in eodem penetrative, vel existentia materiæ, sine forma. Ratio autem omnium facile ex dictis reddi potest. Nam priora non ex modo, quo fiunt, supernaturalia sunt, sed per se, et in se spectata, unde non ideo sunt supernaturalia, quia supernaturaliter fiunt, sed potius e contrario, quia in sua entitate supernaturalia sunt, et ideo supernaturaliter fiunt: vel potius ideo non aliter, nisi supernaturaliter fieri possunt. Est autem considerandum inter has res supernaturales in substantia, nullam esse, quæ sit propria, et absoluta substantia, quia nulla substantia creata potest esse supernaturalis, ut, in præcedenti tomo, lib. 2, de Attributis dictum est, c. 9, num. 14. Unde cum dicuntur res istæ supernaturales in substantia, ibi substantia pro entitate, seu essentia sumitur. Inter illas vero quædam esse possunt proprie entitates accidentales, id est, qualitates a subjectis distinctæ, ut gratiæ virtutes per se infusæ, actus per se supernaturales, ut visio beata, lumen gloriæ, et similia: aliæ vero sunt tantum modi, vel accidentales, ut modus existendi corporis Christi in Eucharistia : vel substantialis, ut modus unionis humanitatis ad verbum, quia

licet sit modus, etiam est in illo modo entitatis et essentiæ, quam habet supernaturalis res, quoad substantiam, quia et in fieri, et in semper est supra conditionem naturæ creatæ. At vere quæ dicuntur supernaturalia quoad modum, vel tantum in sola actione, quæ est modus quidam in fieri, supernaturalitatem habent, ut resurrectio, et illuminatio cæci supernaturalis, vel in hoc, quod idem naturalis effectus supernaturaliter multiplicatur aut sine causa connaturali fit, aut conservatur.

3. Proposita in titulo difficultas aperitur. -In præsenti ergo capite solum de rebus in sua substantia supernaturalibus tractamus : inquirimusque, an possint ab Angelo naturaliter cognosci, quod tam de propria cognitione quidditativa, vel intuitiva, quam de cognitione abstractiva, et imperfecta per medium extraneum intelligimus, et quia quidquid aliquo istorum modorum naturaliter cognosci potest, sub objecto adæquato potentiæ continetur, ideo absolute inquirimus, an hujusmodi entia sub adæquato objecto intellectus Angeli comprehendantur. Quibus præmissis non oportebit dissentientes opiniones referre, non quia in hoc puncto nullæ sint: sed quia nostram sententiam explicando, contrarias opiniones attingemus brevius, ac facilius.

4. Prima conclusio.-Probatio D. Thome. -Dico primo. Qualitates, vel actus in sua substantia supernaturales non possunt ab Angelis quidditative et per proprium conceptum naturaliter cognosci, et consequenter nec intuitive videri, quando existunt. Ita sumitur ex D. Thoma, quæst. 57, art. 4, 5, quatenus de omnibus mysteriis gratiæ generaliter negat cognosci ab Angelis naturaliter. In quo cum illo consentiunt Cajetanus, et alii Thomista. Idem sentit Alexander, 2 p., q. 26, membr. 1, et clarius Durandus, in 2, d. 3, q. 7, n. 19, et q. 8, n. 6, et in dist. 10, q. 4, n. 6, et ibi plures alii theologi, quos statim referam. Probat assertionem D. Thomæ, quia hæc dona ex Dei voluntate sola pendent, distribuit enim illa spiritus, prout vult: Angelus autem non potest cognoscere, quæ ex sola voluntate Dei pendent. Ergo, Minor probatur, tum ex illo 1, Corinth. 2: Qua sunt hominis nemo novit nisi spiritus hominis, qui in ipso est: ita quæ sunt Dei nemo novit nisi spiritus Dei. Tum etiam, quia si Angelus non potest cognoscere cogitationem alterius Angeli, multo minus poterit cognoscere, quæ a sola voluntate Dei pendent. Hæc vero ratio probat optime Angelum non posse cognoscere hæc mysteria esse futura,

antequam facta sint, quia ex libera Dei voluntate pendent, et ita multo minus posse cognosci, ut futura, quam cætera futura contingentia, quæ a causis liberis creatis libere evenire possunt.

5. Expenditur dicta probatio.—At vero loquendo de rebus jam existentibus, difficilis est ratio. Quia sola dependentia essentialis a libera voluntate Dei, non satis est, ut effectus Dei jam factus sit Angelis occultus. Alias non posset unus Angelus naturaliter alterius substantiam cognoscere, quia etiam existentia alterius substantiæ angelicæ a libera Dei voluntate omnino pendet. Secundo non recte fit æquiparatio ad actus cordis: nam si mysteria gratiæ non essent occulta cum existunt ratione suæ entitatis, sed solum ratione illius dependentiæ, sicut Angelum non latent proprii actus, licet alieni lateant, ita nec propria gratia, et virtutes infusæ laterent, sed videret in se justitiam, et gratiam per cognitionem naturalem, licet in aliis eas videre non posset, debet enim servari proportio: consequens autem non admitteret D. Thomas, ut plane constat. Tertio juxta eamdem proportionem dicendum esset, Angelum ex se habere lumen, et species, quibus videre possit suis naturalibus viribus hæc supernaturalia objecta, si ad illum ordinentur, per extrinsecam voluntatem Dei, quasi permittentem, ut illa videat, sicut Thomista dicunt videri actus internos ab Angelo, consentiente eo, cujus sunt, licet nullum principium intelligendi illi tribuat. Et quamvis secundum nostram sententiam responderi possit, saltem esse necessarias species: nihilominus si hoc ad prædictam rationem cum proportione applicetur, oportebit consequenter dicere, non solam Dei libertatem esse proximam rationem hujus impotentiæ Angeli ad cognoscenda hæc mysteria, sed carentiam specierum, licet hæc carentia possit remote in Dei libertate fundari: quia noluit Deus earum species rerum, quas pro suo arbitrio facturus erat, Angelis infundere. Verumtamen saltem inde consequenter sequitur, Angelum per lumen naturale habere vires sufficientes ex parte potentiæ ad hujusmodi res cognoscendas, si illi dentur proportionata species. Consequens autem falsum est, ut ex sequentibus patebit. Unde argumentor quarto, quia saltem sequitur, posse Angelum naturaliter cognoscere quidditative, et abstractive essentias has rerum supernaturalium, esto non possit illas, vel præcognoscere futuras, vel existentes intueri. Consequens autem falsum est, ut in conclusione

asseruimus, ergo. Sequela patet, quia res hujusmodi in esse essentiæ, vel possibilis existentiæ non pendent a libera voluntate Dei, ergo in eis sic spectatis dicta ratio cessat. Aliunde vero juxta dictam rationem sequitur, Angelum suo lumine posse has res cognoscere, si species non negentur: non suppetit autem ratio, cur negentur, cum et cesset ratio ex libertate divinæ voluntatis sumpta, et alias naturali lumini angelico species proportionata debitæ sint.

6. Vera conclusionis probatio.-Omissa igitur pro nunc hac ratione, quam defendere non est facile, ratio propria ex natura talium rerum, seu qualitatum sumenda est, quia intelligibilitas uniuscujusque rei est proportionata ipsius naturæ et entitati, ergo sicut tales res sunt supra naturam Angeli, ita etiam in intelligibilitate naturam ejus superant. Secundo argumentor ex parte Angeli, nam ad ea cognoscenda, quæ sub naturali ejus objecto comprehenduntur, habet viam et modum sibi naturaliter debitum, et ideo illi sunt species naturaliter debitæ, et ita vel sunt a principio inditæ, vel sunt per naturales causas acquisibiles: at vero ad cognoscenda hæc supernaturalia entia non habet Angelus naturalia media, quia nec species talium rerum magis sunt illi naturaliter debitæ, quam ipsæ qualitates gratiæ, nec tales species per causas naturales fieri possunt. Nam esto aliqui contendere possint, quod ab ipsismet qualitatibus fieri possint, nihilominus ipsæmet qualitates supernaturales non possunt dici causæ naturales, quia ad illarum ordinem, vel numerum non pertinet: præterquam quod illud etiam minime verum videtur, ut ex sequenti ratione colligi potest. Tertio igitur argumentari possumus, quia species propriæ, et repræsentantes hæc entia supernaturalia, prout in se sunt, debent esse ejusdem ordinis cum ipsis. Ergo debent esse supernaturales, ergo non possunt esse debitæ Angelis, magis quam ipsa supernaturalia dona. Primum antecedens probatur, quia species debet habere entitatem, et immaterialitatem proportionatam, ad repræsentandum objectum, prout est, et ideo opus est, ut ejusdem ordinis sit, ut in superiori tomo, 1. 2, de Attribut., c. 12 et 13, dixi de specie ad videndum Deum, est enim hæc proportionalis ratio. Consequentiæ autem per se notæ sunt, et inde possumus consequenter inferre, hæc supernaturalia objecta non posse videri, prout in se sunt, nisi per actum supernaturalem et ejusdem ordinis, quia eadem est de illo ratio, et

consequenter neque per solum lumen naturale, sed per aliquod infusum, quia hæc tria, actus, species, et lumen inter se proportionem servant, sicut in citato libro, de lumine gloria diximus a cap. 14, et de scientia per se infusa animæ Christi, in 1 t., 3 p., disp. 27, sect. 3. 7. Opinio Scoti contra propositam assertionem.-Contra hanc assertionem opinatur Scotus, in 4, dist. 10, quæst. 8, conclus. 2, et ad argumenta principalia, ubi generaliter ait, omnia mysteria gratiæ, postquam facta sunt, posse ab Angelo intuitive videri virtute naturali, et specialiter id docet de virtutibus infusis. Sequitur Bassolus ibi quæst. 4, art. 3, nam licet specialiter loquatur de modo existendi corporis Christi in Eucharistia, in ratione extendit sermonem ad omnia entia crcata. Maxime tamen id defendit Tartariensis, in 4, d. 10, exempla ponens de mysteriis gratiæ in omnibus sacramentis, et eorum effectibus, quoad gratiæ collationem. Videtur etiam hoc supponere Aureolus, in 2, dist. 9, dum ait, posse Angelum videre visionem beatificam ex puris naturalibus. Idem indicat Henricus, in summ., a. 33, quæst. 2, quatenus supponit, quod si daretur species creata repræsentans divinam essentiam, prout in se est, illa posset cognosci naturaliter ab Angelo quidditative et perfecte. Unde supponit talem speciem naturaliter potuisse cognosci, si daretur, cum tamen non nisi supernaturalis esse possit. Hi vero doctores obiter loquuntur, et fundamentum non addu

cunt.

8. Fundamentum Scoti. - Scotus autem in hoc fundari videtur, quod omne ens, licet supernaturali actione, et virtute fiat, postquam factum est, naturale quoddam ens est, ac proinde est naturaliter cognoscibile ab intellectu, qui a sensibus cognitionem non sumit, ut est angelicus. Antecedens probat, quia ens solum dicitur supernaturale per respectum ad agens, potest autem in se sumptum naturale esse, licet supernaturaliter a sua causa fiat: nam sola habitudo ad agens, non concludit aliquid esse aliud, et aliud in se, juxta Augustinum, lib. 3, de Trinit., cap. 9. Confirmatur ex eodem, quia omnis substantia creata est objectum proportionatum omni intellectui angelico, quoad virtutem naturalem ejus. Ergo et omne accidens creatum, cujuscumque ratione sit. Probatur consequentia, quia perfectior est substantia omni accidente, quod in illa esse potest.

9. Arguuntur allati auctores, quod perperam sentiant de supernaturalitate. — At vero ideo hi auctores ita de cognitione istarum rerum

opinantur, quia non satis recte de supernaturalitate illarum sentiunt. Scotus itaque credidisse videtur, nullam qualitatem esse in sua entitate supernaturalem, in dicto enim loco ad argumenta expresse dicit, omne ens, licet non possit nisi supernaturaliter fieri, esse cognoscibile naturaliter, quia quantumcumque supernaturaliter fiat, eo ipso, quod ponitur in esse, jam est quoddam ens naturale, et proportionatum potentiæ naturaliter cognoscenti: at enim posset hoc probabiliter sustineri, de quolibet ente, quod licet de facto supernaturaliter fiat, habet de se, et natura sua modum connaturalem, quo a causis naturalibus, seu juxta exigentiam ipsarum, et naturalem ordinem earum fiat: nam illud proprie tunc est supernaturale quoad modum, de quo in capite sequenti dicemus. At vero si ens ita est factum supernaturaliter in aliquo, et ex aliquo subjecto, ut non sit factibile alio modo naturali, vel per causas naturales, nec in illo subjecto, nec in alio, in quo connaturaliter fieri possit, non video cur tale ens absolute, et simpliciter naturale dicendum sit. Nam, ut dixi, sermo est de accidentibus, quia substantia supernaturalis esse non potest, accidens vero quod tale est, ut in nullo subjecto possit naturaliter fieri, etiamsi in aliquo fiat, non potest esse illi connaturale. Quod patet, quia cum subjectum sit quid naturale, scilicet, substantia quædam, vel naturalis potentia ejus, non potest esse accidens connaturale illi, quin sit naturalis via, et causa, per quam tale accidens possit in tali subjecto naturali modo fieri, quia omnipotentiæ naturaliter receptivæ respondet aliqua potentia naturaliter activa, alioquin manca, et diminuta esset provida natura, si nullum naturalem modum dedisset ad connaturales proprietates, aut perfectiones obtinendas. Ergo e contrario si accidens tale est, ut non nisi supernaturaliter fieri possit, optimum indicium est, esse etiam supernaturale, respectu subjecti, ac proinde esse simpliciter, et in sua entitate supernaturale.

[blocks in formation]

tom. lib. 2, de Attributis Dei, cap. 4, dixi, et latius in materia de Gratia prolegom. 4, c. 4, et lib. 8, cap. 2, et in sequenti, tractando de beatitudine, iterum occurret. Deinde in eisdem locis, et in aliis plerisque ostendit, non solum naturalem potentiam proprie dictam, sed etiam capacitatem obedientialem posse esse naturæ congenitam quæ optime esse potest ad accideas omnino supernaturale. Verumtamen quod ad præsens attinet, ne dissensio de nomine fiat, dicimus, saltem non posse negari, quin tale accidens etiam respectu subjecti, ita sit supra naturam ejus, ut ei connaturale dici non possit, quasi ab eo connaturaliter postuletur, vel tanquam sibi naturaliter debitum. Unde etiam respectu naturæ universalis, seu universali ordine naturæ spectato, dicendum est supernaturale, id est, non pertinens ad constitutionem, vel complementum naturæ, sed ad alium ordinem superiorem, illam elevantem. Hoc ergo satis est, ut dicamus cognitionem propriam talium entium, non esse debitam naturaliter Angelis, quatenus entia quædam naturalia sunt, ac proinde nec esse in illis principia naturalia ad talem cognitionem accommodata, ac proinde nec posse talia entia naturaliter ab eis cognosci. Tandem quod visio beata, prout in se est, naturaliter videri possit ab Angelo, incredibile profecto videtur, cum illa visio tam proxime sit conjuncta Deo, ut vix possit videri, non viso Deo: quod si illa videri non potest, profecto nec lumen, nec gratia, et similia, quæ illius ordinis sunt. Quare falsum est, effectus sacramentorum posse naturaliter cognosci. Quia vel illi effectus sunt gratia habitualis, et ejus dona, vel sunt auxilia intrinseca ejus ordinis, de quibus omnibus eadem est ratio : vel sunt alia extrinseca divinæ perfectionis, et custodiæ. Et hæc multo magis sunt occulta, quia pendent ex sola libera voluntate Dei, et ita in illis procedit optime ratio D. Thomæ. Denique eadem ratione cognosci non potest virtus activa sacramentorum, nec modus agendi illorum, quia hoc non est aliquid intrinsecam in ipsis, sed pendet ex voluntate Dei.

11. Responsio ad fundamentum Scoti in numero octavo. - Ad fundamentum ergo Scoti negatur simpliciter antecedens, scilicet, omne ens in se sumptum naturale esse, licet supernaturaliter fiat. Ne tamen altera vocis æquivocatio committatur adverto, omne quidem ens habere suam essentiam, quæ natura etiam appellari solet, et sic Deus habet suam naturam, et secundum illam ens etiam naturale

dici potest: sic item dicimus, visionem Dei esse connaturalem lumini gloriæ, et gratiam natura sua facere hominem sanctum. In hoc ergo sensu verum est, omne ens esse naturale, id est, alicujus propriæ naturæ. Sic autem falsum est, quod subsumitur, omne ens naturale dicto modo esse naturaliter cognoscibile ab Angelo per propriam, et quidditativam cognitionem, alias etiam Deus esset connaturaliter cognoscibilis ab Angelo, et clare visibilis, et mysterium Trinitatis, et similia. Et ratio est, quia ens, quod in se est naturale in dicto sensu, potest esse supra naturam, et ordinem angelicum, et ideo non esse naturaliter cognoscibile. Non ergo in præsenti materia sumitur naturale ens in dicto sensu, sed per comparationem ad suppositum in quo est. Et sic dicimus, falsum esse antecedens, nam actus, seu qualitas visionis claræ Dei in sua essentia, et natura spectata est supra naturalem conditionem Angeli, et omnis substantiæ creatæ. Nam si naturalis esset, posset per naturales vires Angeli fieri. Probatur illatio, quia si est naturalis entitas, respectu talis potentiæ, ergo est naturalis cognitio, ergo per naturalem potentiam cognoscitivam fieri posset. Hoc autem dici non potest, ergo illa visio comparata ad Angelum est illi simpliciter supernaturalis. Et consequenter idem est de gratia, et propriis ejus virtutibus, et actibus, ut in propria materia fusius tractamus.

12. Ad Scoti probationem in eodem numero octavo. - Ad confirmationem. — Dubium est, an accidentia supernaturalia sint substantiis nobiliora. Ad probationem autem Scoti ex Augustino sumptam, quod respectus ad agens non variat naturam effectus: respondemus, quamvis respectus ad agens per se non sit essentialis, tamen quando est adæquatus, esse posse sufficiens indicium diversitatis in essentia, vel gradu ipsius effectus. Ut si effectus sit talis, quod a nulla causa corporali fieri possit, optimum indicium est, talem effectum, vel corporalem esse, vel non esse corpori connaturalem; ita ergo si effectus talis est, ut a nulla causa creata possit naturaliter fieri, nec connaturaliter postulari, signum est tale ens, alterius ordinis, ac simpliciter supernaturale esse. Quando vero respectus ad agens est inadæquatus, quia res eadem potest fieri variis modis, et a distinctis agentibus, tunc ex tali respectu non potest colligi diversitas essentialis in entitate effectus. Et ita posset intelligi Augustinum etiamsi de causis per se loqueretur : nam in illo loco solum de causis per accidens,

quæ concurrunt applicando activa passivis loquitur, de quibus res est clarissima. Ad confirmationem dicimus, in dubio versari, an in genere entis substantia Angeli sit perfectior, quam gratia, quo in suum locum omisso, videlicet ad lib. 6, de Gratia, cap. 13, num. 10, dicimus, entia supernaturalia, licet accidentia sint, esse altioris ordinis in entitate sua, et ideo etiam esse altioris ordinis in esse cognoscibili: neque valere argumentum a majori in uno genere, ad minus in illo, si in alio excellentius sit, sicut potest Angelus cognoscere substantiam alterius Angeli, et non internos ejus actus, quia licet isti sint minus perfecti, habent specialem modum, et conditionem, propter quam minus cognoscibiles sunt. Hic vero occurrebat specialis difficultas, an unusquisque Angelus saltem in se videre possit hæc dona, de qua in fine capitis dicam.

13. Secunda conclusio.-Dico secundo: Modi essendi in illo gradu entitatis, quem habent, supernaturales, non possunt naturaliter ab Angelo quidditative cognosci, nec postquam facti sunt, intuitive videri. Hanc etiam assertionem manifeste intendit D. Thomas, dicto art. 5, et ibi Cajetanus, et frequentius Thomistæ, et in particulari, de modo Incarnationis communi fere consensu eam docent theologi, ut in propria materia dixi. Itemque de modo existendi corpori Christi in Eucharistia. Idem docet divus Thomas, 3 part, quæst. 76, art. 7, quem multi sequuntur, quos ibi allegavi disp. 53, sect. 5. Unde possumus imprimis inductione probare assertionem, quia duos illos modos supernaturales non potest Angelus naturaliter cognoscere, ergo nullum potest. Antecedens supponitur ex communi sententia doctorum suis locis probatum, et plura de illo statim dicemus. Consequentia vero probatur: tum quia vix invenitur alius supernaturalis modus a Deo factus, vel saltem de nullo alio ita certo constat: tum etiam a paritate rationis, quia illi non sunt ignoti, quia tales sunt, sed quia supernaturales sunt, ergo idem erit de omnibus. Ratio autem est eadem, quæ præcedentis assertionis, quia etiam isti modi,ea ratione, qua entia realia sunt, altioris ordinis sunt, quam omnia entia naturalia, ergo non comprehenduntur sub adæquato objecto naturali intellectus angelici, ergo non possunt ab eo naturaliter videri. Item, quia talia entia non pertinent ad naturalem ordinem universi, ergo species illorum non debentur Angelis, et consequenter, nec illis fuerunt a principio inditæ, nec etiam ipsi possunt eas a talibus objectis ac

cipere: ergo non possunt naturali via illa in se cognoscere, sive abstractive, et quidditative antequam sint, sive etiam intuitive postquam sunt, quia neutra cognitio sine propria specie fieri potest.

14. Contra sentit Scotus.-Refert Herrera, in 2, disp. 11, q. 8, circa finem.-Contra hanc assertionem allegari potest Scotus, in loco supra citato, nam cum generaliter doceat, omne ens, quamvis sola supernaturali virtute divina fiat, eo ipso quod factum est, posse ab Angelo naturaliter cognosci, idem a fortiori sentire videtur de modis supernaturalibus. Nam etiam respectu subjectorum, quibus insunt, dicentur naturales, quia illa perficiunt, et capacitatem innatam ad illos habent. Et ita de unione humanitatis ad Verbum, seu de Incarnatione, quod naturaliter ab Angelo cognosci possit, tenet, et tribuit Scoto Angles in floribus circa disp. 3, quæst. 4, difficultate 12, concl. 1, ubi post generalem conclusionem, quod Angelus potest naturaliter cognoscere mysteria gratiæ, addit, nempe Incarnationem, id est, ineffabilem unionem humanitatis a Verbo assumptæ. Et Vasquez, disp. 214, num. 18, tribuit Scoto, quod afferat, Angelum naturali virtute videre Christum in Eucharistia, quoad ipsam unionem corporis, et sanguinis Christi cum divinitate. Ego vero in Scoto invenio ubi de illa unione in specie, et in particulari hoc asseruerit. Neque ex illo generali principio, quod omne ens creatum est cognoscibile naturaliter sequitur necessario, quia licet unio hypostatica creata sit, cum consistat in relatione, (præsertim in sententia Scoti) non potest cognosci sine suo termino, quod est Verbum Dei, et ex hac parte includit ens increatum, ideoque ab illo principio posset excipi hoc mysterium, etiamsi de pure creatis admitteretur. 15. Improbantur asserentes unionem hypostaticam naturaliter posse cognosci. -Quidquid vero Scotus senserit, profecto probabile non est, unionem hypostaticam videri, prout in se est virtute naturali Angeli. Primo propter rationem factam, quia cognitio illius involvit cognitionem personæ divinæ, et consequenter cognitionem mysterii Trinitatis, quod naturali cognitione nullo modo attingi potest. Nisi quis fortasse dicat, non posse quidem unionem illam cognosci, prout in se est intuitive, nec per effectus naturales abstractive, tamen ex effectu aliquo supernaturali cognosci posse abstractive, et quoad an est. At hoc etiam est falsum, et contra omnes, ut ex materia de Trinitate suppono. Melius dici posset, inde so

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »