Obrázky na stránke
PDF
ePub

modo posse existere. Nec est necessarium, ut Angelus videns duo talia extrema, evidenter cognoscat omnia principia, ex quibus pendet scire, an implicet contradictionem uniri, vel separari. In quo idem sentit pater Vasquez, 1 p., disp. 214, cap. 3, num. 14.

29. Resolutio contra secundam objectionem in num. 25 factam. - Prima ratio. Se cunda ratio. Hæc doctrina eodem plane modo locum habet in secunda objectione de visione beatifica, nec discursus ibi facti plus persuadent. Ideoque longe verius existimo non posse Angelos, nedum homines solo naturali lumine intellectus evidenter cognoscere visionem Dei claram esse Angelo, vel animæ possibilem, ut frequentius theologi sentiunt, 1 p., q. 12, a. 1, et 4, et 1, 2, q. 3, art. 1, ubi Medina, et Supplem., Gabriel in 4, dist. 49, q. 1, a. 3, dub. 2, Salas, 1, 2, q. 3, tract. 2, dist. 2, sect. ult., num. 73, et idem dixi, in præc. tom., libro 2, de Attrib., cap. 7, et nunc vim, aut efficaciam in rationibus objecti non invenio. Nec etiam video, quo modo possit consequenter affirmari, nos vel Angelos posse evidenter cognoscere visionem beatam esse possibilem, et negari, charitatem et alios habitus infusos et sanctificantes per justitiam inhærentem posse evidenter cognosci esse possibilia, ut aperte negat pater Vasquez, in 1, 2, ubi supra, quia etiam non negat visionem beatam esse supernaturalem quoad substantiam.

30. Principium ad visionem beatam quod demonstrari nequit. Deinde ut demonstretur, visionem beatam esse possibilem, necesse est ut possit evidenter probari, aliqua principia vera esse, quæ profecto, quantum assequi possum, naturali lumine demonstrabilia non sunt. Primum est, quod possit creatura elevari ad eliciendum actum vitalem, quem per naturales vires sui intellectus, aut voluntatis elicere non possit. Hoc enim principium necessarium est, ut visio clara Dei possibilis creaturæ sit. Suppono enim intellectum creatum non habere sufficientem virtutem activam naturalem ad illum actum eliciendum, ergo ut sit evidens illum actum esse possibilem, necesse est, ut sit etiam evidens non repugnare potentiam elevari ad eliciendum actum vitalem, per potestatem extrinsecus datam, vel omnino, ut aliqui volunt, vel saltem in principaliori principio, concurrente simul partialiter ipsa potentia, vel per virtutem naturalem, ut talis est, vel ut potestatem quamdam obedientialem habet. Unde autem quæso potest esse evidens naturaliter, aliquem ex istis modis esse possi

bilem, seu non repugnantem. Nam de omnibus sunt opiniones inter theologos, et quilibet illorum a quibusdam possibilis, ab aliis impossibilis judicatur. Nam, quod actus ille vitalis, et constituens intellectum formaliter intelligentem eliciatur in intellectu, vel ab intellectu per solam virtutem activam extrinsecam, vel extrinsecus additam, multi probabilissime censent repugnare, quia est contra rationem vitalis actionis. Alii putant, esse impossibile, intellectum per potestatem activam naturalem, ut naturalis est, elicere illum actum quoad substantiam supernaturalem, sive ut totale, sive ut partiale principium, quia non potest naturalis potentia ullo modo extra suam sphæram operari. Alii vero magnam repugnantiam in illa potentia obedientiali inveniunt, et maxime in activa, nec facile potest suaderi, nisi ex principiis fidei, nedum sine illis quod sit possibilis demonstrari. Si ergo nullus modus verificandi illud principium potest evidenter ostendi possibilis, quomodo possibilitas illius principii poterit demonstrari vel sine illo principio demonstrato quomodo evidens fiet, illum actum videndi Deum esse possibilem ? Qui discursus de hominibus maxime procedit : tamen quantum assequi possumus, idem probat de Angelis.

[ocr errors]

31. Alterum principium simile, et bipartitum. - Dictum principium demonstrari nequit quoad primam partem.Secundum principium est, vel non repugnare, infundi a Deo speciem supernaturalem repræsentantem ipsum sicut est vel certe ipsam Dei essentiam per seipsam supplere vicem speciei in intellectu creato. Alterum enim necessarium est, uti actus videndi Deum, ergo alterum debet esse possibile, ut visio sit possibilis, ergo alterum debet demonstrari possibile, ut visio possibilis demonstretur. At vero de neutro illorum principiorum potest evidenter ostendi, non involvere repugnantiam. De specie, inter homines probatur experientia, nam multa, et magna ingenia, et sapientissimi viri, non solum non crediderunt demonstrari posse, quod talis species non repugnet, sed etiam putarunt, probabilius ostendi esse impossibilem. Deinde, qui putant illam esse possibilem, supponunt ex fide visionem esse possibilem, et inde colligunt etiam speciem esse possibilem. Hactenus autem non vidi rationem aliquam, quæ a priori, vel ex aliis principiis, vel non supponendo possibilitatem visionis, cum sufficienti probabilitate suadeat, illam speciem esse possibilem, nedum cum evidentia. Accedit quod illa species futura

esset, quoad substantiam supernaturalis, ut fatentur, qui illam concedunt esse possibilem, sed non potest demonstrari etiam ab Angelo, supernaturales formas esse possibiles, ut dictum est, et respondendo ad tertiam objectionem magis confirmabitur, ergo ex parte speciei non potest illa possibilitas demonstrari.

32. Neque item demonstrari quoad secundam. De altera igitur parte, nimirum esse possibile essentiam ipsam Dei per seipsam vicem speciei supplere, quomodo possit evidenter demonstrari non video; non desunt enim theologi, qui contendant demonstrare id esse impossibile: vel quia tunc essentia divina ageret aliquid ad dextera immediate, et per seipsam, seu quia est, et non tantum quia vult, ac subinde ex necessitate naturæ, quod repugnat: vel quia non potest essentia divina uniri intellectui per modum formæ, etc. Quæ rationes licet parum valeant, et ita solvantur, ut evidenter ostendatur, id non probari impossibile, nunquam tamen possumus positive ostendere evidenter, id non repugnare. Quia nullum est principium evidens, ex quo id evidenter colligatur, nec etiam apparet, unde Angeli illud habere possint. Et ratio est, quia non cognoscimus naturaliter Deum prout est in se, et ita non scimus evidenter, an per suam essentiam immediate, ut essentia est, possit aliquid efficere, nec an essentia, ut talis est, obediat, ut sic dicam, in agendo voluntati, nec etiam evidenter scimus, an unio possit præcedere inter intellectum, et essentiam, vel an sine prævia unione vera possit essentia constituere intellectum in actu primo ad videndum ipsam. Quocirca sicut de mysterio incarnationis dicebamus, saltem ex parte alterius extremi, scilicet Verbi divini non posse evidenter sciri naturaliter, an sit possibile, quia verbum ipsum non videtur, non quomodo sine sui mutatione alteri substantialiter uniri valeat : ita de mysterio visionis Dei, quia involvit peculiarem respectum ad ipsum Deum in seipso, ex parte illius non habemus principium, quo evidenter ostendamus esse Deum visibilem ab intellectu creato, vel per speciem, vel sine specie.

33. Tertia ratio. Tertio ut visio Dei evidenter ostendatur possibilis, necessarium est evidenter cognoscere esse posse respectu Dei distingui visionem intuitivam, seu quidditativam, a comprehensiva, sed hoc vix potest naturaliter percipi, nedum evidenter demonstrari, ergo neque illud prius. Major probatur, quia non solum certum est, sed etiam evidens, Deum non posse comprehendi a creatura, ergo

ut sit evidens posse videri, opus est ut possit etiam evidenter ostendi posse claram Dei visionem sine comprehensione subsistere, et ab illa separari. Minor autem probatur ex difficultatibus, quas in explicanda illa differentia theologi patiuntur, quas certe magis ex principiis creditis, quam ex evidentibus solvunt: ideoque magis ostendunt eas non concludere, quia sumunt principia, quæ non possunt nobis esse evidentia, eo quod sint de rebus divinis, prout sunt in se, quam evidenter, et directe probent, falsum assumere, aut concludere.

34. Declaratur proxima doctrina. — Et declaratur ex re ipsa a paritate rationis, nam Deus est objectum simplicissimum, et maxime indivisibile, ejusque essentia et quidditas omnia sua attributa simplicissime complectitur, quam excellentiam nullus homo, vel Angelus naturaliter assequitur prout in se est, ergo sicut non potest habere principium quo evidenter ostendat, posse videri sine comprehensione: cum videri non possit, quin totus, et quidquid est de essentia ejus, videatur. Distinctiones autem illæ de videre totum, aut totaliter, vel de visione omnium, quæ sunt formaliter, vel eminenter, quibus solet illa distinctio inter visionem, et comprehensionem declarari, licet sufficiant, ut ostendatur evidenter identitas inter visionem, et comprehensionem, non tamen sufficiunt, ut evidenter ostendatur, illas esse distinctas, et in re ipsa separabiles. Quia nullum est principium, quo evidenter ostendatur, aut per visionem Dei videri res alias, quæ in ipso tantum eminenter continentur, aut videri tantum eminentias earum (ut sic dicam) quæ in Deo sunt formaliter, et sunt essentiales, et omnino idem, ac propterea necessario videntur, si videtur Deus prout in se est. Et consequenter non cognoscitur evidenter, quomodo possunt in tam simplicissimo objecto illa duo, scilicet videre totum, vel totaliter distingui. Atque hæc ratio inde fiet evidentior, quod per illam evidenter enervatur, et debilis ostenditur ratio, qua possibilitas visionis beatificæ naturaliter demonstrari putatur, ut respondendo ad illam plane constabit.

35. Dissolvitur ratio in secunda objectione proposita, in n. 25.-Ad primam probationem. -Ad rationem ergo secundo loco objectam negamus posse Angelum naturaliter cognoscere cum evidentia visionem beatam esse possibilem, facit enim illa ratio cum aliis alibi tractatis nonnullam conjecturam, non tamen evidentiam, imo nec illationem multum cogentem. Unde dato illo antecedente, quod

Deus absolute loquendo contineatur sub objecto adæquato intellectus angelici, negatur consequentia, scilicet posse videri. Ad primam probationem dico, posse esse objectum naturale alicujus potentiæ, et repugnare, ut ab illa perfecte videatur. Et ad inconveniens, quod non satiaretur perfecte capacitas intellectus. Imprimis hoc non esset magnum incommodum, licet admitteretur, quia hoc ipsum pertineret ad naturalem imperfectionem naturæ, non ad impotentiam Dei. In rigore tamen non est bona consequentia. Quia capacitas intellectus creati non extenditur proxime ad illud objectum, præsertim prout in se est, sed proxime est ad talem actum, quem potest efficere circa tale objectum, et consequenter ad objectum, ut per talem actum potest attingi. Hæc ergo capacitas repleri potest naturaliter, quia ad visionem intuitivam non extenditur.

36. Prædicta probationis defectus ostenditur. Et defectus rationis ostenditur in comprehensione: nam si illatio bona esset, probaret etiam non repugnare Angelum comprehendere Deum. Probatur, quia habet pro objecto Deum, ergo non repugnat cognoscere illum perfecte, ergo comprehensive, quia sola comprehensio est perfecta cognitio cujuscumque objecti. Ergo sicut non est inconveniens, ut repugnet potentiam comprehendere aliquid sub objecto, sub adæquato comprehensum, ita nec quod repugnet illud intueri, vel saltem oppositum non demonstratur evidenter. Denique declaratur id amplius, capacitatem distinguendo: aut enim est sermo de capacitate naturali, aut de obedientiali. De priori dico potentiam non semper esse capacem naturaliter perfectæ operationis circa quodlibet particulare objectum sub suo adæquato comprehensum. Nec oppositum est evidens, imo nec verum, quia intellectus creatus non habet naturalem potentiam ad videndum Deum : et ita naturalis capacitas expletur sine actu perfecto cognoscendi Deum, non solum qui sit comprehensio, sed etiam qui sit visio Dei. Si vero sit sermo de capacitate obedientiali, respondeo naturali lumine non cognosci evidenter talem capacitatem (præsertim activam) esse in rebus, et ideo licet intellectus habeat hanc capacitatem ad visionem Dei, nihilominus Angelus non cognoscit evidenter illam habere, aut quod non repugnet habere illam, et per visionem expleri.

37. Ad secundam probationem in eodem n. 25.—Ad secundam probationem, cum in an

tecedenti sic sumitur: Non videtur repugnare intellectum adjuvari, etc., potest hoc ut sonat tantum negative intelligi, nimirum, non esse evidentem repugnantiam, et sic facile posset concedi antecedens, et negari consequentia, quia, ut dixi, ex eo quod repugnantia aliqua non sit evidens, non sequitur oppositam non repugnantiam esse evidentem: nam fieri potest, ut neutra sit evidens, scilicet nec repugnare, nec non repugnare, ut in nobis experimur in multis, et idem potest in Angelis contingere, ut arguens etiam alibi fatetur, ut jam allegavi. Addo vero, etiam illud antecedens, ut generaliter assumitur, non esse verum, scilicet, non videri repugnare, posse intellectum adjuvari, ut intra limites sui objecti adæquati tam perfecte operetur circa quodcumque objectum, sicut circa alia. Nam in comprehensione hoc aperte falsum invenitur. Angelus enim multas creatas substantias comprehendere potest, ergo si potest juvari, ut æque perfecte cognoscat Deum sub adæquato objecto sui intellectus comprehensum, ac substantias alias cognoscit, poterit juvari, ut Deum comprehendat. Quod si respondeatur, in comprehensione inveniri specialem repugnantiam : ex hoc ipso concludimus, illud universale principium non esse formaliter verum, sed ut sit verum, addendum esse, nisi aliunde repugnet. Posito autem hoc, addito ut ad visionem Dei applicetur, oportebit ostendere in illa visione non inveniri repugnantiam: male ergo illud principium assumitur ad probandam possibilitatem, vel non repugnantiam visionis, cum supponi debeat, ut illud subsistat.

38. Expenditur sensus argumenti in n. 25, confecti. In tertio argumento consideranda est propositio, quæ in majori assumitur, et demonstrationis (ut dicitur) totum fundamentum est, scilicet, Deus ut clare visibilis, est objectum intellectus. Primo enim vel illa propositio assumitur, ut evidens absolute, et ex sola ratione naturali, vel assumitur tantum, ut credita, seu (quod perinde est) ut ex creditis evidenter illata. Si in priori sensu sumitur, fiat propositio modalis, ut consequenter ratio procedat, scilicet, Evidens est Deum, ut clare visibilem contineri sub objecto intellectus, seu esse unum ex objectis intellectus. Et sic negatur major, nam licet propositio de inesse, scilicet Deus clare visus est objectum intellectus, sit vera, non est tamen naturaliter evidens, et ita modalis est falsa. Et attente rem considerando, si propositio in illo sensu assumitur, petitur principium in ratione, et quod probandum est,

assumitur. Nam Deum esse clare visibilem aliqua via, sive propriis naturæ viribus, sive superadditis, et visionem Dei esse possibilem, idem sunt, quia Deum esse visibilem, est denominatio extrinseca a visione possibili. Quod si quis respondeat, illam reduplicationem, seu specificationem ita sumi ut visibile, solum dicat non repugnantiam ex parte Dei, tam ut objecti motivi, quam ut terminativi, ut videatur. Respondemus imprimis, id non satis esse, ut dicatur absolute Deus esse objectum visibile intellectu creato, nisi supponatur visio ejus possibilis. Deinde dicimus illamet non repugnantiam ex parte Dei in ratione objecti saltem motivi, non esse evidentem, ut declaratum

est.

39. Ad probationes antecedentis dicti argumenti.—Ad probationes ergo illius propositionis illo in sensu assumptæ, respondebitur facile. Ad primam enim dicitur, ex negatione illius modalis propositionis non sequi, intellectum creatum non posse ad visionem Dei elevari, sed sequi non esse evidens, intellectum creatum posse ad illam visionem elevari, et hoc concedimus, ac propugnamus. Quod si quis argumentetur, Deus continetur sub objecto intellectus, ergo Deus ut clare visibilis est objectum intellectus. Respondetur, consequentiam non esse formalem, nec evidentem, quia ut absolute sit objectum intellectus, satis est ut per aliquem actum intellectus attingi possit, ut vero Deus, quatenus visibilis, sit objectum intellectus, opus est, ut per visionem attingi possit, ex priori enim generali affirmatione non sequitur hæc particularis, et ideo potest antecedens esse evidens, et non consequens. Ad secundum vero dicimus, Deum esse quidem maxime visibilem, sed intellectui proportionato non est autem evidens, esse sic visibilem ab intellectu inferioris ordinis. Sicut non est visibilis visu corporeo propter improportionem, licet enim non sit æqualis improportio, nec in re sit eadem ratio, non est tamen evidens, illam improportionem, et excessum talis objecti, ad intellectum creatum non esse sufficientem, ut simpliciter invisibile ab illo sit, sicut constat esse invisibile ab eo naturaliter. Unde quod in eadem probatione additur, Deum ut clare visibilem contineri sub ente, quod est adæquatum objectum intellectus, si intelligatur, hoc esse evidens, falsum est, quia licet ratio entis, ut sic, objectum sit intellectus, tamen naturaliter non est objectum adæquatum secundum omnes differentias, et modos entis, quod sub se comprehendit.

Nam unio hypostatica continetur sub ente, et tamen non continetur sub ente, ut est adæquatum objectum naturale intellectus, unde non potest naturaliter cognosci evidenter, unionem hypostaticam esse visibilem ab intellectu intuitive, quia si non potest cognosci evidenter possibilis, quomodo cognoscetur evidenter visibilis intuitive, cum nihil videri possit, nisi quod existit, loquimur enim de vera, et non de apparente visione.

40. Ad productiones consequentiæ ejusdem argumenti. Quod si illa fundamentalis propositio, et reliquæ consequenter assumptæ in dicto argumento non sumantur in eo sensu, sed tantum ut propositiones veræ de inesse, et ut cognitæ ex creditis, sic inutiles sunt ad concludendum intentum. Sic enim dato illo antecedenti, scilicet, Deum ut clare visibilem esse objectum intellectus, et data consequentia, scilicet non repugnare Deum videri : non concluditur, quod intenditur, scilicet, evidenter inde cognosci visionem Dei esse possibilem, quia hoc non infertur ex illo antecedenti simpliciter sumpto. Unde si in hoc sensu fiat illatio, negatur consequentia, quia sicut antecedens non est evidens, ita nec consequens. Et ad primam probationem consequentiæ dicitur primo, Deum quidem non posse videri naturaliter ab intellectu creato, ex defectu virium ejus, nihilominus tamen illam impotentiam etiam esse fundatam in objecto, quia est Deus, non ob defectum intelligibilitatis ejus, sed potius propter excessum, et ex hac parte non esse evidens, an excellentia illius objecti tanta sit, ut a nulla virtute finita, cujuscumque perfectionis sit, vinci seu attingi possit, sicut etiam comprehendi non potest, et ideo etiam ex parte objecti non esse evidens, visionem creatam talis objecti esse possibilem. Secundo dicitur, licet secundum fidem verum sit, defectum virium potentiæ posse per gratiam, seu lumen gloriæ suppleri, hoc tamen non esse evidens, ut probavi. Neque hujus affertur probatio. Nam quæ insinuatur, quia tunc non elevaretur potentia extra objectum adæquatum, nec ultra modum sibi possibilem circa alia objecta, nihil probat, tum quia sub eadem forma argumentandi concluderetur posse elevari creatum intellectum per Dei adjutorium ad comprehensionem Dei, quia etiam tunc non elevaretur extra adæquatum objectum, nec ultra modum possibilem circa alia objecta, nam multa alia potest intellectus naturaliter comprehendere. Tum etiam quia tunc elevaretur potentia ultra objectum connaturale, et

ultra modum, quo potest illud naturaliter attingere. Non est autem evidens posse sic elevari, licet fide credatur, ut ostendi. Et ita secunda etiam probatio nihil valet ad probandum esse evidens, Deum ut clare visibilem esse objectum nostri intellectus, sed probat tantum recte id sequi ex illo principio fidei, quod Deus possit elevare intellectum ultra totum ordinem naturalium cognitionum nam inde solum fit, Deum ut clare visibilem esse objectum intellectus elevati. At quod intellectus possit esse elevatus, non est evidens: neque hujus evidentia ostensionem, aut vestigium in toto illo discursu invenio.

41. Ad tertiam objectionem principalem in n. 26. Ad tertiam principalem objectionem respondetur, ad summum concludere, Angelum naturaliter cognoscere, Deum perfectiores semper effectus posse creare, quam creaverit. Quamvis enim hoc etiam aliqui theologi vel negaverint, vel in dubium revocaverint, nihilominus videtur certe evidenter concludi ex infinitate simpliciter omnipotentiæ divinæ, cui nullus effectus creatus adæquatus esse potest. Negatur autem inde probari, vel recte inferri, præsertim cum evidentia, posse Deum creare alium ordinem, vel gradum rerum, qui naturalis non sit. Nam hoc non sequitur evidenter ex illo principio infinitatis potentiæ Dei. Nam ad infinitatem potentiæ Dei non solum in modo operandi per creationem, sed etiam in objecto creabili, credi posset sufficere, ut possit substantias in infinitum plures et perfectiores essentialiter, creare. Unde quoad hoc primam consequentiam concedimus, scilicet, posse Deum plura, et plura semper facere. At secunda consequentia, scilicet, ergo potest producere entia alterius ordinis utique gratiæ, et supernaturalis, non est evidens, nec bona, seu formalis. Quod patet ratione proxime facta, et declaratur exemplo, quia nunc etiam potest Deus facere perfectiora, quam fecit, et tamen non possumus inde inferre evidenter, vel posse Deum facere visionem Dei in sua specie perfectiorem, vel alium ordinem rerum ordini gratiæ superiorem, quia fortasse nullus est possibilis præter unionem hypostaticam.

[blocks in formation]

ralium, quæ suis viribus Deum videre possint. Est enim eadem forma inferendi. Quod si hæc illatio negetur, propter specialem repugnantiam talium substantiarum, eadem ratione poterit quis negare eamdem consequentiam, in quocumque genere entium fiat: affirmando etiam esse repugnantiam in hoc, quod dentur accidentia alterius ordinis ab omni ordine substantialium creaturarum: seu quæ illis naturalia non sint. Nam Scotus etiam negare videtur dari accidentia in sua entitate supernaturalia, nec contrarium poterit cum evidentia demonstrari. Ergo ex sola infinitate potentiæ Dei non statim est evidens, esse posse entia supernaturalis ordinis, quia esse debent vel substantia, vel accidentia, sed substantiæ esse non possunt: et inde fit nec de accidentibus esse evidens, quod sint possibilia in suis entitatibus supernaturalia, quia accidentia essentialiter, et connaturaliter respiciunt substantiam immediate, vel mediate, et ideo videri possunt, connaturaliter respicere debere subjectum ejusdem ordinis, ac proinde quod sicut substantia non potest esse supernaturalis, ita nec accidens esse possit, quia nec in substantia potest esse capacitas naturalis ad entitatem superioris ordinis, nec obedientialis est evidens, neque etiam quod accidens possit habere connaturalem aptitudinem ad subjectum sibi non proportionatum. Quæ argumenta licet non ostendant impossibilitatem in his accidentibus, nihilominus ostendunt non posse evidenter ostendi talia accidentia esse possibilia, aut comprehendi sub objecto non repugnante, ac proinde, nec ex sola infinitate omnipotentiæ Dei demonstrari hæc accidentia esse possibilia.

[ocr errors]

43. Ad primam confirmationem in eodem a. 26,

Ad secundam confirmationem ib. - Et hoc potest confirmari ex dictis in præcedenti objectione retorquendo priorem confirmationem tertiæ objectionis. Quia demonstrari non potest visionem beatificam esse possibilem, ergo nec alia dona gratiæ. Probatur consequentia, tum quia omnia sunt ejusdem ordinis, tum etiam quia omnia alia ad visionem, ut ad finem ordinantur, unde nisi demonstretur finis possibilis, nec principia, vel media demonstrari possunt: tum denique quia rationes factæ de visione in amore, et omni alio actu intellectus et voluntatis supernaturalibus, quoad substantiam cum proportione locum habent: si autem actus non demonstrantur possibiles, multo minus habitus, qui solum sunt propter actus. Ad alteram denique confirmationem, de remissione peccatorum, dicimus, duobus modis posse

« PredošláPokračovať »