Obrázky na stránke
PDF
ePub

intelligi remitti peccatum: uno modo per actionem physicam productivam gratiæ, vel solam, vel cum morali remissione, vel per solum moralem modum divinæ condonationis. Priorem modum negamus esse evidenter possibilem, sicut etiam est impossibile naturaliter cognoscere, homines peccando aliquam gratiæ qualitatem amittere, sed sola revelatione id creditur. De posteriori modo esto admittatur evidenter possibilis, non erit contra nostram assertionem, quia ille non esset effectus physicus, sed moralis, nec dici posset supernaturalis quoad substantiam, sed solum liber, ac voluntarius Deo, ut omittam multos theologos, dubitare, an ille modus sit possibilis, de quo alias.

[ocr errors]

44. Quarta conclusio. Probatur primo in Probatur primo in universum. Quarto dicendum est, etiam postquam effectus in substantia supernaturales facti sunt, non posse Angelum per signa, vel conjecturas evidenter cognoscere abstractive tales effectus esse factos, nisi evidentia in testificante intercedat. Ita sentiunt frequentius Thomistæ, et alii theologi pro cæteris assertionibus allegati. Ratio autem generalis est, quia supponimus, hæc mysteria, seu entia per se supernaturalia, etiam postquam facta sunt, non cognosci naturaliter in seipsis per proprias species, ut ostensum est, sed non habent effectus per quos evidenter cognosci possint, etiam quoad solam existentiam confuse cognitam, ergo nullo modo cognosci possunt evidenter, secluso testimonio alicujus infallibili, de quo in fine dicam. Consequentia probatur, quia cognitio a posteriori evidens non potest esse, nisi per effectus, qui necessario a tali causa pendent, neque enim cogitari possunt alia signa, quæ naturaliter, ac infallibiliter talem rem demonstrent, quæ non sint effectus ab illa necessario dependentes. Probatur ergo minor, quia vel illi effectus sunt in substantia supernaturales, vel naturales : si supernaturales, etiam ipsi non poterunt evidenter cognosci, nisi per alios effectus, de quibus idem argumentum redibit: si vero sint naturales, non poterunt evidenter indicare causam in substantia supernaturalem. Nam entitas naturalis per se a supernaturali non pendet. Imo licet naturalis effectus supernaturali modo fiat, et ille possit ex circumstantiis, et indiciis evidenter cognosci, ut in sequentibus videbimus, nihilominus non potest esse medium sufficiens ad perveniendum in evidentem cognitionem alicujus effectus in substantia supernaturalis, qui factus jam sit. Quia multo facilius est, rem

naturalem fieri modo supernaturali, quam rem absolute supernaturalem fieri, et ideo nunquam illud prius pendet necessario ab hoc posteriori, vel certe illa tam necessaria dependentia non potest naturaliter esse evidens, cum res ipsæ supernaturales, prout in se sunt, nunquam naturaliter cognoscantur.

45. Probatur secundo specialiter.—Ex mysterio incarnationis. Ut ex mysterio Eucharistiæ probetur, objicitur primum.—Hujus rationis efficacia, descendendo ad particularia mysteria, et quasi inductione facta, melius innotescet, et obiter difficultates occurrentes attingetur, et expedientur. Discurremusque per tria præcipua opera supernaturalia, quæ sunt Incarnatio, Eucharistia, et gratia sanctificans, cum actibus suis. De incarnatione res est manifesta, quia nullum effectum physicum, et naturaliter cognoscibilem habuit, qui non possit a Deo per purum hominem fieri, et ideo ex solis effectibus, vel miraculis, aut signis Christi, non poterat evidenter cognosci divinitas Christi, seu quod humanitas ejus esset Deo personaliter unita, ut in secundo tomo, tertiæ p., disp. 81, sect. secunda et tertia, late dixi, et brevius, in 1 tomo, disp. 3, sect. secunda: ubi etiam attigi difficultatem illam vulgarem, quia Angeli naturaliter cognoscebant carentiam subsistentiæ creatæ in Christi humanitate, quam ibi sufficienter solvi, et ideo de illo mysterio hic plura dicere non est necesse, præsertim quia quoad hoc mysterium nulla est in assertione controversia.

46. Circa mysterium autem Eucharistiæ fit similis objectio, quia Angelus etiam malus naturaliter videt, post conservationem non esse substantiam panis sub speciebus consecratis, ergo videt accidentia esse sine subjecto, ergo videt esse per se subsistentia, et sic videt habere quemdam modum existendi supernaturalem, licet modum ipsum in se, ac directe, vel essentialiter non videant. Consequentiæ videntur clare; antecedens autem probatur, quia positivum, et negatio, seu privatio ejus, sunt ejusdem ordinis, et per species ejusdem ordinis cognosci possunt: sed substantia panis est ens naturalis ordinis, ergo et absentia panis est ejusdem ordinis, ergo sicut substantia naturaliter videtur ab Angelo, quando illa existit, ita etiam naturaliter videtur ejus carentia, quando destructa est. Simile argumentum fit de ipso Christi corpore, et præsentia ejus. Nam imprimis anima Christi etiam ut informans corpus, et corpus ipsum etiam ut animæ unitum, et ut affectum quantitate, sunt entia na

turalia, et ideo ab Angelo sub speciebus cognoscuntur. Deinde evidenter videt Angelus quantitatem corporis Christi, licet extendat partes corporis Christi in se, ibi tamen non extendere illas in ordine ad locum, ac subinde carere peculiari modo extendendi partes, quem in cæteris quantitatibus habet. Nam ille modus res naturalis est, ergo et carentia est ejusdem ordinis, unde æque cognosci naturaliter potest. Ex quo tandem evidenter concludet Angelus, corpus Christi habere ibi alium modum existendi supernaturalem, licet fortasse ipsum modum directe, et intuitive, vel quidditative non cognoscat.

47. Prima responsio ad objectionem positam. -Negatio non est in se directe repræsentabilis. —Ad quam objectionem imprimis generaliter respondeo, ex toto illo discursu non concludi Angelum cognoscere aliquid supernaturale quoad substantiam: et ita non procedere contra assertionem, imo converti posse ad confirmandam illam isto modo. Nam si in illo mysterio jam facto aliquid per se supernaturale cognosci posset evidenter, maxime per dictos discursus, sed illi non sufficiunt ad cognitionem positive (ut sic dicam) evidentem, sed ad summum ad magnam suspicionem, qua ex uno effectu supernaturali, quemadmodum conjectura fiat, quod non repugnet aliquid supernaturale altioris ordinis ibi esse factum, ergo. Minor cum tota ratione ostendetur,respondendo ad singula. Et quidem in priori parte, negari potest Angelum evidenter cognoscere ibi non esse substantiam panis, directe, et in se illam carentiam videndo, sed tantum id conjectare virtuali discursu, cui potest in rigore falsum subesse. Nam Angelus non habet propriam speciem privationis, seu negationis substantia, ut illam directe videre possit, quia sola negatio nihil est in se, et ideo non est in se directe repræsentabilis, per speciem intelligibilem, nec etiam habet negatio realem existentiam, ad quam possit intellectualis cognitio intuitiva directe terminari, ergo non videtur directe, et in se intuitive, ad eum modum, quo substantia prius existens videbatur. Nihilominus tamen cognosci potest evidenter, per aliud, et secundum quamdam reflexionem intellectus supra seipsum. Nam deficiente ibi substantia Angelus non cognoscit illam, et tunc quasi per reflexionem actu positivo et evidenti cognoscit, se illam non cognoscere, nec posse videre, etiamsi velit specie talis substantiæ uti. Hinc ergo colligit, substantiam ibi non esse, ex quodam naturali principio, quo evidenter judicat, se ha

bere principia sufficientia ad substantias naturales intuendas si existant: et hoc esse in sua potestate naturali. Verumtamen hoc principium virtute includit conditionem, nisi a superiori causa impediatur, et ideo judicium. absolutum de absentia panis non manet simpliciter evidens, sed sub eadem conditione, virtute subintellecta, hic non est panis substantia, nisi forte mihi divinitus occultetur.

48. Prima instantia contra dictam responsionem.— Secunda instantia.— Hanc vero responsionem irrident aliqui, primo quia Angelus non potest prudenter dubitare, aut timere, ne fallatur in re, quam evidenter cognoscit. Alias neque nos videndo aerem tenebrosum certi essemus de carentia luminis in illo, nam dubitare possemus, ne forte divina virtute impediamur. Et sic de nulla re naturali esset certitudo. Secundo et præcipue, quia Angelus non tantum certa notitia per discursum et alienas species, sed etiam proprio et quidditativo conceptu videt carentiam panis, sicut cognoscit cæcitatem et alias privationes naturales. Quia illa absentia substantiæ panis est quædam privatio, seu negatio naturalis, sicut est ipsa substantia, et ideo ad eamdem potentiam naturalem refertur, sicut de lumine et tenebris dixit Aristoteles 2, de Anima, cap. 10, text. 103, et lib. 3, cap. 2, text. 138, ad eumdem sensum pertinere. Ergo sicut intellectus Angeli naturaliter videt intuitive substantiam, quæ est, ita etiam videt absentiam ejus, quando non est, ergo sicut substantiam videt, quando est per actum positivum ad ipsam existentem terminatum, ita etiam videt absentiam panis per actum positivum ad ipsam directe, et in se terminatum, ergo in utroque est æqualis certitudo et evidentia. Sed nihilominus existimo responsionem esse sufficientem et solidam. Quia licet ibi esset substantia panis, posset Deus concurrere cum Angelo ad videnda accidentia, et non concurrere cum illo ad videndam substantiam, nam in hoc nulla est repugnantia: ergo tunc si judicaret ibi non esse substantiam, id faceret, cum eadem certitudine, qua nunc id judicat, et tamen falleretur, ergo cognitio quam nunc habet de absentia panis, non est ita certa, quin possit illi falsum subesse, nam est ejusdem rationis cum altera, ergo si Angelus velit attendere ad omnes causas, unde provenire potest, ut non videat ibi absentiam panis, non potest certo judicare ibi non esse panem, sed potius si prudenter se gerat, cum eam causam ignoret, suspendet assensum, vel ad summum judicabit, vel ibi

non esse substantiam, vel se impediri divinitus, ne illam cognoscat.

49. Progreditur prima solutio. Nec hinc sequitur, ut in prima ratione objiciebatur, nullam esse evidentiam naturalem, vel semper posse homines formidare, ne sint præstigia, et illusiones, quæ oculis vident. Quia non semper eadem ratio formidinis, vel dubitationis occurrit, et nos non dicimus, de effectibus naturalibus evidenter cognitis, posse prudenter dubitari, quando naturali modo eveniunt, et nulla est dubitandi ratio: sed dicimus, quando effectus in substantia naturalis, ita fieri apparet, ut sine aliquo miraculo, vel supernaturali modo factus esse non possit, et ille modus potest esse multiplex, non posse esse evidens, aut certum Angelo, quo illorum modorum determinate eveniat. Quia Angelus naturaliter non videt directe, et in se modum, quo ille effectus fit, ergo licet sciat, intercedere ibi aliquid supernaturale, merito dubitabit, quale illud sit. Ita vero est in præsenti: nam cum Angelus evidenter videat, ibi accidentia permanere, et non videat substantiam, optime colliget, non potuisse substantiam ibi naturaliter destrui, quia nec substantia destruitur naturaliter nisi prævia mutatione in accidentibus, nec accidentia naturaliter manent, destructa substantia, ergo merito dubitare potest Angelus, qualis sit supernaturalis effectus, qui ibi intervenit, quia substantia illa potest latere ipsum, vel quia non est, vel quia ipse impeditur nec ipsi potest certo constare, quid horum sit. Imo videtur potius judicare debere se impediri, quam substantiam non esse, quia illud prius facillime, et sine magno miraculo fieri potest, et Angelus evidenter sit esse possibile, quia evidenter cognoscit dependentiam, quam in suis actibus habet a concursu Dei, aliud vero posterius difficilius est, et magis supernaturale, et ex parte accidentium forte non est evidens, an sit possibile sine subjecto conservari. Ita ergo prior objectio dissolvitur. 50. Ad secundam instantiam solutio. - Ad posteriorem vero jam dictum est, nunquam privationem tam directe in se videri intuitive, sicut positivum, tum quia privatio non videtur per propriam speciem, sed per speciem habitus, tum etiam quia nunquam potest cognosci absoluto conceptu, qui non includat aliquo modo ipsum positivum, ut sumitur ex D. Thoma, 1 part., quæst. 14, art. 10, in fine corporis, et quæst. 15, art. 3, ad 1, et quæst. 18, art. 4, ad 4, quibus locis docet, etiam in Deo non dari proprias ideas privationum, quia nec

Deus illas cognoscit per proprias rationes earum, sed per positiva, quibus opponuntur. Sic ergo Angelus non cognoscit privationem, nisi per speciem habitus, et sic cognoscit absentiam substantiæ per speciem substantiæ, quia non est aliter negatio repræsentabilis vel cognoscibilis. Hoc tamen non obstat, quominus Ange lus cognoscat illam negationem vel privationem quidditative, quantum cognoscibilis est, quia revera negatio non habet quidditatem, sed carentiam quidditatis, tamen eo modo quo illam habere concipitur, cum tota consistat in ablatione talis formæ vel substantiæ, per speciem ejusdem formæ sufficienter cognosci potest.

51. Ex discrimine inter intuitionem forma, et privationis præsens solutio magis ostenditur. -Et hinc etiam videtur esse magna differentia inter intuitivam cognitionem rei positivæ, ut est substantia, et intuitionem absentiæ ejus. Nam in re positiva est realis existentia, et vere aliquid, quod intuitivam cognitionem terminare possit in absentia autem nihil est, et ideo intuitiva cognitio privationis nunquam est tam directa et absoluta, ut sic dicam, sicut intuitio rei positiva. Unde probabilissimum censeo nunquam aliquem videre privationem, nisi simul videndo, et experiendo se non videre positivum, sicut nos non positive videmus tenebras per visum corporeum, sed solum non videmus lucem, et tunc per intellectum judicamus esse tenebras, in quo judicio necessario involvitur aliud, quo judicamus, nos per visum non videre lucem, ita ergo videtur Angelus judicare rem non esse, quia illam non videt, nec habere posse prius judicium, quin posterius involvat: et ideo potest vel falli in illatione virtuali, vel de illa dubitare, et de rei absentia alterum judicium non ferre. Quo circa quidquid sit de modo loquendi, an intellectiva cognitio privationis, vel absentiæ panis dicenda sit intuitiva, esto ita appelletur, dicendum est, non esse ita directam et simplicem, ut non fiat per speciem alienam, et cum dependentia a cognitione quasi reflexa, quod positivum oppositum, ut, verbi gratia, lumen vel substantia, ibi non videatur, et ex hac parte in illo judicio, hic non est substantia, potest Angelus timere, nec in illo decipiatur, quando talis carentia in re esse non potest sine alio miraculoso opere, ut explicavi. Et potest amplius declarari sensibili exemplo: nam si quis certus existens hic esse solem vel aliud luminosum, non videret lumen in aere, etiamsi esset certus se habere visum sine naturali vel sensibili impedimento,

posset dubitare, an sol supernaturaliter non illuminaret aerem, et ideo revera aer esset tenebrosus, vel ipse potius careret specie, aut concursu ad videndum, quia alter modus esset necessarius, et cum uterque sit præternaturalis, non posset in particulari certo discerni: igitur eodem modo potest in dicto casu se Angelus habere.

52. Secunda responsio ad eamdem objectionem num. 26.—Secundo vero, ac principaliter respondemus, admittendo, Angelum evidenter, ac naturaliter cognoscere ibi non esse substantiam, et negando inde sequi, ut aliquid supernaturale quoad substantiam ibi factum esse evidenter cognoscat, quia ista destructio substantiæ, etiam ibi supernaturali modo fiat, in se naturalis est, et ita pertinet ad effectus supernaturales tantum quoad modum: modus autem ipse conversionis ab Angelo non videtur, ut capite sequenti dicam. Similiterque inhærentiæ carentia, quæ in accidentibus consequenter videtur, naturalis ordinis est, licet modus ablationis ejus supernaturalis sit. Deinde accidens ipsum sine subjecto conservatum naturalis res est, licet modus conservandi illud sit supernaturalis. Modus autem iste non videtur. Unde licet illa accidentia habeant modum subsistendi supernaturalem, non solum Angelus illum non videt intuitive (ut jam dixi) verum etiam neque abstractive cognoscit evidenter, habere aliquem modum positivum: quia non est evidens accidens non posse a Deo conservari sine actuali inhærentia, et sine modo per se essendi positivo.

53. Confirmatio.-Et confirmatur a simili, nam Angelus naturaliter videbat humanitatem Christi carentem subsistentia propria, et nihilominus non sciebat evidenter, habere positivum modum unionis ad alienum suppositum. Respondent negando antecedens, quia dæmon non videbat in Christo carentiam subsistentiæ, sed fallebatur, et putabat subsistere modo aliorum hominum. Quia carentia subsistentiæ in illa humanitate non poterat cognosci ex carentia alterius subjecti, seu rei distinctæ ab ipsa, sicut de accidentibus, carentia inhærentiæ ex carentiæ subjecti evidenter cognoscitur. Et ratio differentiæ est clara, quia subsistentia humanitatis non est modus, quasi respectivus, sicut est modus inhærentiæ, sed est in se absolutus ab omni subjecto, seu extrinseco termino, et ideo carentia ejus solum ex positivo modo unionis consequi potest, et consequenter solum cognosci potest videndo unionem humanitatis ad aliam personam. Cum ergo da

mon non possit videre modum unionis, nec carentiam propriæ subsistentiæ videre poterat. Qui modus dicendi probabilis quidem est, ut in 1 tom., 3 p., disp. 3, sect. 2. Non est tamen certus, nec differentia illa omnino satisfacit.

54. Primo quia esto verum sit, subsistentiam non posse auferri, nisi per unionem ad aliam personam, nihilominus postquam semel ablata est, est quædam privatio ordinis naturalis, sicut est subsistentia, qua privat. Ergo potest in se cognosci intuitiva cognitione (sicut privatio cognoscibilis est, juxta sententiam arguentium) licet non possit videri unio, a qua provenit. Sæpe enim potest videri effectus, non visa causa, ut rusticus in tempore eclipsis videt tenebras, licet causam ignoret. Et licet Deus privaret materiam coeli sua forma, introducendo aliam, quam Angelus videre non posset, nihilominus Angelus videret in illa materia carentiam prioris formæ; ergo similiter in præsenti. Secundo quia licet fortasse in re ita sit, quod humanitas non possit subsistentia propria privari, nisi per unionem, nihilominus hoc non est evidens naturaliter etiam Angelo, tum quia non est illi evidens, quod per illam possit privari, ergo nec quod per solam illam possit, tum quia non est evidens, quod per aliam unionem non possit: tum maxime, quia cum subsistentia illa sit aliquid ex natura rei distinctum, et separabile ab humana natura, fortasse Deus per ablationem divini concursus, quo modum illum positivum in humana natura conservat, auferre potest subsistentiam, perseverando in influxu, quo humanitatem conservat: nam licet hoc non sit evidenter possibile, pari ratione non est evidenter impossibile. Ac denique non est evidens, humanitatem non posse conservari existentem sine subsistentia propria, et unione ad aliam personam. Ac proinde ex hypothesi semper verum est, quod licet dæmon videret negationem subsistentiæ, non inde sequitur videre unionem ad Deum, quia potest videre humanitatem præcise, et alia ignorare, vel etiam dubitare (sicut antea dicebam) an sibi occultetur humanitatis subsistentia, vel etiam in ipsa non sit, et multo magis quomodo non sit. Ex his ergo constat inductionem, in qua a numero 45, versamur in mysterio Eucharistiæ, non deficere.

55. Ultima objectio de gratia sanctificante, ex cujus resolutione completur inductio pro quarta conclusione. Ultimo habet difficultatem assertio posita in rebus, et operibus gra

tiæ gratum facientis, nam hæc videtur Angelus posse naturaliter cognoscere, et experiri, saltem unusquisque in seipso. Nam unus in alio, vel Angelus in anima nostra non potest aliquid videre, aut experiri, ex quo evidenter cognoscat supernaturalia dona facta in illo, quia nec potest illa dona in se videre, neque proprios effectus illorum, quia non potest unus actus alterius cognoscere. At vero unusquisque in seipso videtur cognoscere posse effectus istorum donorum, et consequenter per illos ipsa dona cognoscere. Quia Angelus viator credens, evidenter cognoscit se credere, et similiter cognoscit se amare, ergo cognoscit qualis sit ille actus, et a quo habitu procedat, et consequenter etiam ipsos supernaturales habitus cognoscit. Et declaratur, nam si Angelus haberet inditas naturales species istorum donorum, procul dubio posset videre illa, sed unusquisque Angelus ad cognoscendos actus suos non indiget speciebus, quia ipsi actus sunt illi conjunctissimi, tanquam objecta actu cognoscibilia, ergo et actus suos supernaturales poterit Angelus per ipsosmet cognoscere, eo ipso, quod in ipsomet Angelo fiunt, et consequenter per actus poterit habitus cognoscere.

56. Quid imprimis dicendum ad objectionem. -Opinio existimantium ad cognoscenda objecta supernaturalia sufficere solas species proprias. -Respondeo imprimis, objectionem hanc, si quid probat, non solum concludere de cognitione abstractiva, et imperfecta, sed etiam de intuitiva, et perfecta, ac subinde etiam contra primam conclusionem procedere. Deinde urgere potest objectio adversus eos, qui putant ad cognoscenda hæc objecta supernaturalia solas species proprias esse necessarias, nam putant, illis positis lumen naturale intellectus angelici sufficere ad utendum tali specie, et cognoscendam rem per illam rem repræsentatam, quantumvis supernaturalis sit, quod etiam de ipsa Dei essentia sentiunt. Nam si hoc ita est, profecto Angelus credens, evidenter, et prout in se est videbit actum suæ fidei, qualis sit, quia ille actus per se est unitus potentiæ, et non indiget alia specie intelligibili, ut videri possit. Quod si hoc concedatur, jam Angelus naturaliter videt rem supernaturalem, quoad substantiam, eo ipso quod facta est: nam suppono actum credendi etiam in Angelo esse supernaturalem, quoad substantiam, et sic procedet argumentum ab uno actu ad reliquos, quia etiam actus voluntatis videntur esse per se satis conjuncti intellectui, ut in su

perioribus tetigimus, vel si in hoc aliquod discrimen inter actus voluntatis et intellectus constituatur, saltem ex actu intellectus cognoscentur actus voluntatis ex illo orti, quod ejusdem ordinis sunt, et per actus cognoscentur habitus. Maxime quia probabile est, habitus proprios ipsiusmet Angeli videri ab eodem per se, absque aliis speciebus, et consequenter fiet, gratiam existentem immediate in substantia, per se videri, sicut ipsam substantiam.

57. Præter illas species requiritur supernaturale lumen.-Solvitur jam directe ultima objectio, in n. 54.- Ego autem suppono præter speciem requiri lumen supernaturale speciei, et objecto proportionatum, ut in materia de visione Dei, et de scientia per se infusa animæ Christi late tractavi. Quo supposito, respondeo quoad actus, Angelum credentem, evidenter experiri se credere, non tamen videre intuitive, vel quidditative substantiam, et ultimam differentiam talis actus, idque non ex defectu speciei, sed ex defectu luminis, et virtutis intelligendi talia objecta: idemque de amore, et de cæteris actibus pari, vel majori ratione dicendum est. Multoque magis de habitu gratiæ, et de cæteris per se infusis. Et hac ratione commune est Angelo cum homine, vel licet justificatus sit, non evidenter cognoscat suam justitiam. Dices hoc solum procedere de intuitiva cognitione, nihilominus tamen eo ipso, quod Angelus experitur suam fidem, et illam intuitive non videt, inferet evidenter illam esse fidem supernaturalem, quia si naturalis esset, illam clare videret. Sicut dæmon clare intuetur fidem quam habet dum credit, et contremiscit. Respondeo, argumentum hoc etiam urgere contra eos, qui ex negatione cognitionis putant colligi evidenter cognitionem positivi, quantum ad existentiam ejus. Nos autem consequenter respondemus, licet Angelus viator non viderit evidenter actus suæ fidei, potuisse causam ignorare, nimirum, an id esset, quia actus, quo credebat, esset alterius ordinis, quam sint actus naturaliter cognoscibiles ab ipso, vel quia divinitus ei occultabatur, propter rationes providentiæ suæ, quas ipse ignorat, sicut in aliis mysteriis explicatum est.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »