Obrázky na stránke
PDF
ePub

pernaturalibus tractari possunt. Considerari enim possunt hi effectus, vel postquam facti sunt, id est ut existentes, vel antequam fiant, utique ut possibiles, et secundum esse tantum essentiæ: et licet in esse possibili prius sint, quam actu fiant, nihilominus facilior videtur eorum cognitio, postquam sunt facti, quam antequam fiant, et ideo prius de illis jam existentibus, postea de eorum possibilitate dicemus. In illis autem jam factis duo possunt distingui, scilicet existentia effectus, et modus, quo fit, vel durat.

tis.

2. Prima conclusio de effectibus tam producDico ergo primo. Effectus supernaturali modo facti, si in se ordinis naturalis sint, postquam facti sunt, naturaliter cognosci possunt ab Angelo, et intuitive, et quidditative, non minus, quam si essent naturaliter facti. Ita sentiunt a fortiori Scotus, et omnes, qui absolute dicunt omnes effectus supernaturales, seu omnia mysteria gratiæ cognosci ab Angelo virtute naturali: illud enim dicunt, qui putant talia entia solum esse supernaturalia, quoad modum. Et ita opinantur multi loquentes in particulari de modo existendi corporis Christi in Eucharistia. Durandus vero in 4, dist. 10, quæst. 4, distinguendo supernaturale in modo, vel in se, hanc assertionem proprius docet. Probatur autem facile, quia isti effectus in se sunt res ordinis naturalis, et distinctæ a modo quo fiunt, ergo possunt videri (non viso modo) ab eo, qui lumen et species habet illis proportionatas, sed Angelus habet hujusmodi species, et lumen, ergo potest has res cognoscere, quomodocumque fiant. Secundo, res sic facta in se spectata omnino est similis, et ejusdem rationis cum alia re facta modo naturali, ut homo resuscitatus, cum homine nunquam mortuo, ergo æque cognosci possunt ab Angelo habente utriusque species. Unde si essent tres homines, unus creatus, et alius genitus, et alius resuscitatus, et Angelus post illos creatus illos existentes videret, æque illos cognosceret, et nesciret discernere, quomodo unusquisque illorum productus fuerit, quia productiones, ut tales sunt, jam transierunt, et illas videre jam non potest: conservatio autem illorum in omnibus ejusdem modi, et rationis est per se loquendo. Ergo modus productionis supernaturalis non sufficit ad rem factam occultandam, quando illa in se naturalis est, licet modus supernaturalis sit. Denique inductione id fieri potest evidens in Lazaro resuscitato, in oculis cæci nati, in vino facto ex aqua mirabiliter in illud conversa, in multiplicatione quinque pa

num, in ambulatione super aquas, et similibus. Hæc enim et similia etiam hominibus patebant, tamen Angeli, etiam mali evidentius veritatem ipsorum effectuum, et propriam uniuscujusque entitatem, et naturam videbant, quia habebant species innatas talium rerum, et lumen sufficiens ad illas, prout in se sunt, cognoscendas.

3. Contraria opinio immerito tribuitur D. Thomæ, etc. Contrarium vero assertionis solet tribui D. Thomæ, ejusque scholæ, eo quod D. Thomas simpliciter negaverit, Angelos cognoscere naturaliter mysteria gratiæ. Nam hæc etiam opera sapernaturalia tantum, quoad modum miraculosa sunt, et inter mysteria gratiæ censentur. Item quia ratio divi Thomæ, scilicet, quod hæc mysteria ex libera Dei dispositione pendeant, in his etiam effectibus locum habet. Existimo tamen neque divum Thomam, nec Cajetanum, vel alios de assertione, ut posita, et probata est, dubitasse : tum quia res videtur multum clara, tum etiam quia formaliter loquuntur de mysteriis gratiæ, ut supernaturalia sunt, res autem naturales, licet supernaturali modo factæ sint : in se spectatæ naturales sunt. Objici vero hic potest, nam sequitur potuisse dæmonem cognoscere virginitatem Mariæ, et ante partum, quia potuit videre, non fuisse a viro cognitam, et in partu, ac post partum videndo corporalem integritatem ejus : hoc autem videtur doctrinæ Patrum repugnare. Respondeo, concedendo sequelam de possibili, de facto vero fuisse divina providentia impeditum, ne ad id attenderet, et ita esse Patres intelligendos. De qua re videri potest divus Thomas, 3 part., quæst. 29, articul. 1, ad 3, et quæ ibi notavimus.

4. Dubium.-Rationes pro parte negativa dubii.-Potest autem quæri, an hæ res cognosci possint, non solum quoad naturalem entitatem, sed etiam quoad modum supernaturalem. In quo non est dubium, quin abstracte, et generatim cognosci possit, factas esse præter naturam. Videt enim Angelus hominem prius vere mortuum esse, nunc vero vivere, et consequenter esse resuscitatum. Sed dubium est, an ipsum modum, quo res supernaturaliter facta est, distincte, et in se videre valeat. Nam quod non possit sic cognoscere modum, vel ex eo solum, quod supernaturalis est, videtur suaderi, quia non habet Angelus principium naturale, quo supernaturalem modum cognoscere possit, quia nec habet speciem innatam talis modi, quia ille modus totum ordinem naturalem excedit, et species in

natæ solum sunt de rebus, et actionibus ordinis naturalis : nec etiam ex effectibus naturalibus potest modus ille evidenter cognosci, quia nullam necessariam connexionem ..cum illis habet. Et confirmatur, quia diximus in capite præcedenti non posse Angelum cognoscere modos supernaturales, etiam postquam facti sunt: eadem autem ratio videtur esse de hoc modo, quia licet res, quæ per illum fit, sit naturalis, nihilominus ipse supernaturalis est. Et fortasse in hoc sensu potest pars negativa Thomistis tribui, nam in hoc sensu procedunt argumenta facta, quod hæc opera, ut substant tali modo ad mysteria gratiæ pertinent, et ex libera Dei voluntate pendent.

5. Resolutio difficultatis per distinctionem supernaturalitatis extrinsece et intrinsece. — Nihilominus in hoc puncto distinctione utor, nam talis modus interdum, ac sæpius est supernaturalis solum extrinsece, et secundum quamdam habitudinem ad alias causas naturales, seu ad ordinem in eis a Deo constitutum. Interdum vero esse potest supernaturalis modus in se, et in ea entitate, quam habet. Dico ergo, quando res fit supernaturaliter tantum priori modo, non solum rem factam, sed etiam modum, quo fit, posse naturaliter cognosci ab Angelo: quando autem res fit supernaturaliter posteriori modo, licet res ipsa cognoscatur, non cognosci ab Angelo determinatum modum, quo facta fuit. Declaratur imprimis distinctio. Nam tota supernaturalitas istorum effectuum consistit in fieri illorum, quia res factæ naturales sunt, ut supponitur. Dico autem in fieri, non prout fieri distinguitur a conservari, sed prout a termino, sive de novo facto, sive conservato distinguitur. Potest enim actio, per quam fit talis effectus, aliquando solum esse in fieri, ut quando aqua conversa est in vinum. Quamvis enim talis productio vini supernaturalis fuerit, nihilominus vinum sic factum postea naturaliter conservabatur, aliquando vero quamdiu durat effectus, semper supernaturaliter conservatur, ut quod pueri in camino ignis permanentes non comburerentur, supernaturale fuit, quamdiu duravit: et similiter, si Deus noctem illuminaret sine sole, vel causa secunda, supernaturale opus censeretur, quamdiu duraret: nihilominus tamen in utroque modo supernaturalitas in sola actione consistit, vel transeunte, vel permanente, et sic dicimus in his effectibus solum fieri esse supernaturale, id est, solam actionem.

sece.

6. Exempla actionis supernaturalis extrinsece.-Exempla actionis supernaturalis intrinHæc ergo actio aliquando dicitur supernaturalis solum denominatione extrinseca (ut sic dicam) id est, quia fit sine causa ordinaria et naturali, seu præter communem concursum naturæ aliquando vero potest esse supernaturalis, quia in se revera est alterius rationis ab omni actione, per quam res talis connaturali modo produci potest. Exemplis res manifestatur. Nam subitanea conversio aquæ in vinum solum est supernaturalis priori modo, si enim ibi substantialis transmutatio consideretur, solum fuit formalis conversio per eductionem formæ vini, ex materia aquæ, expellendo formam aquæ, et ita in re ibi non fuit, nisi generatio quædam, et corruptio ejusdem rationis cum generatione, et corruptione naturali earumdem rerum. Si vero ibi spectetur dispositio materiæ, etiam facta est per alterationem productivam eorumdem accidentium naturalium vini, modusque supernaturalis fuit, quod subito, et ad imperium Christi, sine alia causa naturali facta fuerit. Qui modus non mutat intrinsece alterationis speciem, seu naturam, sed tantum quoad velocitatem, et respectum ad causam. Simile fortasse fit in resurrectione Lazari, quia iterata unitio ejusdem animæ ad idem corpus, actio in specie quidem naturalis fuit, ejusdem rationis cum prima unitione, quia in ipsa substantiali unione nihil peculiare in se supernaturale inventum est, sed tota supernaturalitas illius actionis posita fuit in iterata dispositione, et organisatione corporis, quæ in se rationem alterationis non transcendit in suo esse, tamen, quia per illam actionem capacitas proxima ad eamdem animam corpori restituta est, inde actio illa modum habuit supernaturalem. Nam illa alteratio præsertim subito, et solo imperio facta in virtute causarum naturalium jam non erat. Idem clarius constat, in lumine a solo Deo facto, et conservata, item in igne non comburente tres pueros, quia illa carentia actionis, et conservatio puerorum supposita illa carentia, in se naturalia sunt, solumque sunt supernaturalia, quia præter leges naturæ fiunt. Exemplum vero actionis in se supernaturalis, esse potest transubstantiatio panis in corpus Domini, et vini in sanguinem: nam ille modus conversionis non invenitur in natura, nec potest esse connaturalis productio alicujus entis naturalis. Item quælibet actio, vel productio cujuscumque termini etiam naturalis facta a Deo per creaturam, tanquam per instrumen

tum physicum, elevatum a Deo per potentiam gelus intuetur clare utrumque corpus, et ubi

obedientialem, sine alia virtute innata, potest dici actio in se supernaturalis, quia nulli creaturæ potest esse connaturalis, neque ex parte instrumenti, nec etiam ex parte termini, quia nulla res est ex natura sua nata fieri tali modo. Et fortasse possunt esse alii modi talium actionum in se supernaturalium, quamvis nobis notæ non sint, quatenus tales sunt, ut, verbi gratia, productio Evæ ex costa Adæ, multiplicatio quinque panum, constitutio hominis in pluribus locis, et si quæ sunt similia.

7. Probatur prima pars superioris resolutionis positæ in num. 5.—Jam ergo probatur prior pars resolutionis datæ, de modo tantum extrinsece supernaturali. Nam in eo non solum terminus, sed etiam actio naturalis est, et ejusdem rationis, ac modi essentialis, quo sunt similes actiones factæ ab agentibus naturalibus, ergo non solum res facta, sed etiam actio qua fit, potest ab Angelo cognosci. Et ita Angelus potuit videre actionem transeuntem, qua Christus aquam in vinum convertit, et qua animam Lazari corpori univit, et totam alterationem corporis, seu materiæ dispositionem subito factam. Rursusque evidens fuit Angelo, nullam causam naturalem ibi fuisse, vel esse potuisse, quæ actionem illam tali modo faceret, divinam autem virtutem propter infinitatem suam ad hoc esse sufficientem, ergo cognoscere etiam poterat illam actionem, seu illum productionis modum, etiam ut supernaturalem. Quia non est supernaturalis, nisi vel per negationem causæ naturalis, ut ita dicam, quam facile Angelus cognoscere poterat, vel per cognitionem divinæ virtutis ad efficiendam actionem naturalem sine causa naturali, quod etiam potest Angelus naturaliter cognoscere, ut statim dicam, et per se satis patet. Nam si aer hic sine sole, vel alio luminoso illuminaretur, facile cognosceret Angelus illuminationem illam non fieri ab agente naturali, et a Deo fieri posse, et in eo casu fieri, quia non potest fieri sine causa, et nulla alia ibi intervenit.

8. Penetrationis actio qualis.— Satisfit rationibus in n. 3. - Et simili modo Angelus evidenter videt ignem non combussisse pueros, et id naturaliter fieri non potuisse, ac subinde divina virtute factum esse, imo etiam naturaliter potuit cognoscere modum, scilicet per suspensionem concursus divini. Quia fortasse est evidens nullum aliud impedimentum ibi intervenisse, et hoc fuisse possibile ex libertate divina. Item quando Deus duo corpora extensa penetrative in eodem ponit spatio, An

uniuscujusque, et in distantiam, ac penetrationem eorum. Et videt modum, quo illud opus fit, scilicet per duas actiones naturales, quæ a Deo simul fiunt, ubi naturaliter ita fieri non possent, licet unaquæque fieri posset: nec ibi est alius modus supernaturalis in actione, qui Angelum latere possit. Ergo quod Angelus cognoscat hæc supernaturalia, etiam quoad modum supernaturalem, non excedit naturalem virtutem Angeli. Nec huic cognitioni obstat ratio supra facta, quod supernaturale, ut sic qualecumque sit, est improportionatum intellectui angelico. Respondetur enim, quod si supernaturalitas tantum oriatur ex excessu divinæ potentiæ ad causas naturales, non est improportionata naturali lumini angelico, quando alias constat in reipsa, vel actione non esse repugnantiam, cum alioqui in se naturalis sit. Nec etiam obstat quod talis actio pen-. deat ex libertate Dei, quia non est sermo de actione futura, sed de præsenti, seu jam facta, nec de interno actu, sed de actione extra posita, quæ videri potest, etiamsi libere facta sit, ut supra contra rationem illam argumentabamur.

9. Probatur pars secunda ejusdem resolutionis.-Probatur deinde altera pars de actione in se supernaturali eisdem rationibus, quibus probatum est, alios modos supernaturales pertinentes ad rem in facto esse, seu qui sunt in termino actionum, non posse ab Angelis naturaliter cognosci, quia cum habeant supernaturalitatem ejusdem rationis, parum refert, quod modus ipse ad actionem, vel ad terminum pertinent. Confirmatur, nam si actio est in se supernaturalis, Angelus non habebit innatam ejus speciem, quia solum rerum naturalium habet innatas species, ex vi suæ naturæ, ut loquimur, ergo non poterit naturaliter illas actiones cognoscere, quia sine specie nihil cognoscere potest, et sic applicari possunt dicta de aliis rebus, vel modis supernaturalibus.

10. Arguitur contra proximam doctrinam ex transubstantiatione. transubstantiatione. Vasquez, disput. 214, cap. 4, in fine.- Contra hanc vero opinionem sentire videntur, qui dicunt, Angelum posse naturaliter cognoscere transubstantiationem, ut talis est; supponere autem videntur illam non esse supernaturalem in substantia, sed tantum in modo et ordinatione divina. Putant enim transubstantiationem non esse nisi localem adductionem corporis Christi sub accidentibus panis cum exclusione substantiæ panis, quatenus ex vi verborum, (id est, ut vera esse

possint), necessaria est, et cum introductione corporis Christi connexionem habet, in verbis (ut sic dicam), non in se: unde in virtute sic colligunt. Adductio est quædam mutatio localis, quam Angelus naturaliter cognoscere potest, et similiter destructionem panis cognoscit, quia videt ibi non esse substantiam ejus, et præterea optime scit, verba illa fuisse a Christo dicta ad hunc effectum, (nam hoc est factum quoddam humanum) et similiter verborum veritatem experitur, agnoscitque utrumque illorum esse necessarium ad veritatem verborum, ergo videt naturaliter transubstantiationem, quæ ibi fit. Unde possumus argumentari isto modo: Si aliquis modus productionis esset ita supernaturalis, ut ab Angelo naturaliter cognosci non possit, maxime transubstantiatio, sed hæc non est talis, quia potest ab Angelo cognosci, ergo nullus alius talis modus inveniri potest.

11. Non obstat prædictæ resolutioni exemplum transubstantiationis, si ibi datur modus supernaturalis in facto esse.-Licet adductiva actio tantum ponatur esse transubstantiatio cum Scoto.-Nihilominus censeo, non posse Angelum naturaliter cognoscere transubstantiationem, ut talis est. Ita docuit Henricus, quodl. 11, quæst. 12, ubi ait, esto, Angelus videat ibi, absentiam panis, et Christum non posse naturaliter scire, an substantia panis annihilata fuerit, vel conversa in Christi corpus, vel quomodo corpus Christi sub illis speciebus esse habeat, quia hæc omnia, inquit, supernaturalia sunt. Idem sentit Durandus, in 4, distinct. 10, quæst. 4, num. 6. Et divus Thomas, 3 part., quæst 75, art. 8, ad. 3. Et certe sancti omnes de conversione illa, tanquam de re maxime supernaturali loquuntur, sed quia illa omnia de actione supernaturali quoad modum explicari possunt, ut rem ipsam ratione declaremus, adverto, dupliciter nos procedere posse in explicando illo mysterio. Primo ut in termino illius actionis, vel conversionis nihil sit quoad substantiam supernaturale (quod supponit ille auctor). Secundo, ut in termino sit aliquid supernaturale in suo esse, et entitate, quod nos verius credimus: nam saltem modus existendi corporis Christi sub speciebus, et modus positivus subsistendi accidentium supernaturales sunt, ut dixi. Si ergo hoc secundum supponamus, clarum profecto erit transubstantiationem, ut includit actiones, quibus illi duo modi producuntur, ita esse supernaturalem, ut non possit cognosci jumine naturali angelico, sicut nec modi ipsi

cognosci possunt, quia non potest actio sine termino cognosci. Quocirca licet transubstantiatio ex parte mutationis corporis Christi tantum esset adductiva, ut ille auctor cum Scoto sentire videtur, non posset naturaliter cognosci, quia esset adductio ad supernaturalem modum existendi, ac proinde in se ratione sui termini formalis supernaturalis. Et præterea colligatio inter illas duas actiones, seu mutationes circa panem, et circa Christum, quæ ad rationem conversionis et transubstantiationis necessaria est, non potest ab Angelo naturaliter cognosci, quia nullum est naturale principium, ex quo colligatur, ut in sequenti puncto patebit.

12. Obstare tamen videtur eidem resolutioni, si ibi naturalis solum modus in facto esse ponatur.-Major vero difficultas est, si supponamus, gratisque permittamus, in illo mysterio, ut est in facto esse, nihil dari supernaturale in entitate, an possit nihilominus transubstantiatio esse supernaturalis in se, et Angelo naturaliter ignota. Hoc enim videtur necessario a nobis dicendum, ut exemplum sit accommodatum. Nam in conclusione asseruimus fieri posse, ut terminus in se omnino naturalis sit, et nihilominus modus quo fit, sit ita supernaturalis, ut cognosci naturaliter non possit ab Angelo. Hoc autem difficile est, quia omnis actio productiva talis termini erit naturalis, quia non potest supernaturalem speciem a termino naturali sumere. Et declaratur in illo eodem mysterio, quia si actio, quæ versatur circa corpus Domini tantum est adductiva illius, erit tantum mutatio localis productiva talis modi existendi, ideoque si modus ipse. naturalis est, et naturaliter cognoscibilis, etiam mutatio ad illum tendens ejusdem ordinis erit: si vero actio illa est substantialis, et de se productiva, vel conservativa substantiæ corporis Christi, sicut substantia ipsa naturalis est, ita etiam illa actio : ergo ex parte actionis illius, prout terminatur ad Corpus Christi, nihil est in illa mutatione, ita supernaturale in suo esse, ut ab Angelo naturaliter cognosci non possit. Idemque argumentum fieri poterit de accidentibus, si modus, quo ibi existunt, non est in se supernaturalis. Et confirmatur, quia difficilior actio et creatio, quam transubstantiatio, ut D. Thomas citato loco sentit. Et latius in 4. distinct. 11. quæstion. 1, et art. 3, quæstione 3, Bonaventura distinct. 10, in 2 ejus parte art. 1, quæst. 1. Sed Angelus potest naturaliter cognoscere creationem, ergo, et transubstantiationem. Tandem in exemplis

omnibus adductis, nihil apparet in talibus actionibus supernaturale, quod videri ab Angelo naturaliter non possit.

13. Sustinetur tamen dicta resolutio.-Primo quia potest actio esse supernaturalis esto materialis terminus sit naturalis. Secundo declaratur exemplis. Nihilominus etiam circa terminum naturalem existimo posse Deum tali supernaturali modo efficere rem aliquam naturalem, ut licet res facta naturaliter videatur, modus videri per speciem et lumen naturale non possit. Probatur imprimis ratione generali, quia mutatio vel actio potest aliunde habere peculiarem modum, et habitudinem, quam ex termino, quasi materialiter sumpto, quia non solum respicit terminum ad quem tendit, sed etiam principium a quo procedit, et suo modo terminum a quo exit, sicut in creatione specialiter consideratur, quod sit ex nihilo. Et ideo licet actio ad naturalem terminum tendat, potest tali modo tendere, ut non sit naturalis, nec per species naturales cognoscatur. Et declarabitur hæc ratio magis, discurrendo per exempla. Et imprimis in aliis locis dixi effectionem gratiæ in anima per physicam efficientiam sacramentorum esse diversam ab effectione ejusdem gratiæ a solo Deo facta, quia habet habitudinem dependentiæ non solum a Deo, sed etiam a corporali instrumento. Propter quam rationem licet aliquis haberet speciem gratiæ, præcise repræsentantem eam, cum his, quæ illi connaturalia sunt, per illam videre non posset illum modum, seu actionem illam, qua gratia fit, per aquam Baptismi, quia illa actio etiam in illo genere extraordinaria est. Propter quod censeo, quod licet Angeli sancti possint per species superioris ordinis gratiam videre, nihilominus non videbunt efficientiam physicam sacramentorum, nisi de hac specialiter illuminentur per species particulares illum agendi modum repræsentantes. Pari ergo modo licet conversio aquæ in vinum etiam miraculose facta a solo Deo, possit naturaliter ab Angelo videri per species naturaliter inditas, nihilominus si ponatur facta a Christo per verbum, vel actum suæ voluntatis, tanquam per instrumentum physicum, non poterit ille modus efficientiæ ab Angelo per species naturales videri, quia non est connaturalis, vel rei sic factæ, vel alicui agenti creato. Unde ad minimum ex hac parte non potest Angelus consecrationem Eucharistiæ, prout actu fit, naturaliter videre, quia per verba consecrationis, tanquam per instrumentum physicum fit, ut

suppono. Et idem est de quibuscumque aliis operibus miraculosis Christi Domini, vel sanctorum, si supponantur dicto modo reali, et physico ab eis facta.

[ocr errors]

14. Et specialiter exemplo inculcato de Eucharistia in numero 12. Deinde explicatur in exemplo transsubstantiationis,quia imprimis absentia substantiæ, etiamsi sit privatio, seu negatio, cujusdam rei ordinis naturalis, nihilominus quia ibi conjuncta est cum aliis operibus superantibus naturam non potest ab Angelo intuitive videri, si forte intuitio potest in privationem cadere, vel saltem non poterit evidenter, et cum certitudine naturali cognosci, ut supra dixi, quia semper posset Angelus dubitare, in quo consistat illud prodigium, quod in accidentibus videt, an in eo quod re vera careant subjecto, vel quia subjectum occultatur. Unde fit, ut licet demus videre Angelum ibi corpus Christi, non videat evidenter, an ibi simul sit cum substantia panis, quia ex modo existendi videt potuisse simul cum illa esse, sicut est cum quantitate panis, et alioquin non est certus ibi non esse substantiam : ergo consequenter non videt modum, quo ibi positum est corpus Christi, scilicet, an per conversionem, vel per adductionem localem. Quod si dicatur, de hoc reddi Angelum certum ex verborum significatione, et veritate, hoc nihil obstat. Tum quia licet nos certo credamus in illo sensu verba esse dicta, et consequenter id esse necessarium ad verborum veritatem, fortasse hoc non est in reipsa tam patens, ut naturaliter ab Angelo cognoscatur evidenter, tum etiam, quia hoc dato, illa evidentia non esset de reipsa in se, sed in testificatione illius, ob cujus auctoritatem supponitur, illa verba non potuisse falsa esse: hic autem agimus de cognitione naturali per evidentem cognitionem rei in ipsa, vel per effectus, seclusa evidentia in testificante.

15. Urgetur adhuc idem exemplum Eucharistiæ.-Adversariorum responsio.-Et præterea, ut demus Angelum cognoscere evidenter absentiam substantiæ, fortasse non est Angelo evidens, omnino desiisse, ita ut etiam quoad materiam in rerum natura non existat. Potuit enim sub alia forma divina virtute constitui, et alio transferri, ipso Angelo ignorante, vel esto cognoscat, desiisse, unde sciet conversam esse in corpus Christi, et non potius annihilatam esse? Dices eo ipso quod videt Angelus, illius loco introductum esse sub speciebus corpus Christi, videt factam esse conversionem, et non annihilationem substantiæ panis. Sed con

« PredošláPokračovať »