Obrázky na stránke
PDF
ePub

substantia sua, ut in hoc a creatore distinguatur, ergo est substantialiter composita, ergo ex actu, et potentia substantiali: omnis autem potentia substantialis est materia, ergo. Alia esse potest quia Angeli sunt compositi ex genere, et differentia, quia cum sint finiti, et cum aliis substantiis in communi ratione substantiæ conveniant, sub genere aliquo sunt, et per differentiam terminari, ac definiri debent, sed compositio ex genere, et differentia fundatur in compositione ex materia, et forma, ergo hanc in Angelis supponi necesse est.

2. Vera sententia. Angeli non componuntur ex materia spirituali.— Probatur primo. - Dicendum vero est, naturam angelicam non esse compositam ex materia spirituali, quæ sit vera substantialis potentia a substantiali forma realiter distincta, illaque ad existendum indigens. Hæc est sententia D. Thomæ, citatis locis, et aliorum theologorum, quos in dicto loco Metaphysicæ, num. 5, retuli ubi eam late probavi, et ideo breviter nunc ostenditur. Primo quia Patres, qui Angelos incorporeos esse docent, eosdem vocant immateriales, seu materiæ expertes, ut ex allegatis in capite præcedenti constat. Et licet quis posset tergiversari dicendo, illos loqui de hac materia corporalium rerum, inde etiam colligimus, ipsos intellexisse, nullam aliam rerum materiam creasse Deum. Secundo id etiam optime ostenditur ex naturali conditione animæ rationalis, nam in se simplex entitas substantialis est, et ita separata a corpore non est composita ex materia, et forma, alias eamdem compositionem haberet in corpore, quia non migrat de materia in materiam, ut in esse conservetur, alias non esset de se immortalis, et melius, modoque magis suæ naturæ accommodato a corpore in corpus migraret. Neque etiam dici potest, quod in corpore constet materia, et forma, alioqui esset inepta ad informandum corpus, quia vel informaret simul ac immediate duas materias, unam spiritualem, et alteram materialem, quod est frivolum, et monstruosum, prorsusque irrationabile. Vel simul cum sua spirituali materia, et quasi mediante illa informaret corpus, quod etiam repugnat: tum qui contra rationem materiæ est informare, cum omnis materia in suo ordine sit primum subjectum : tum etiam quia jam anima sic composita ex sua materia spirituali, et forma, esset substantia completa, et consequenter non posset esse substantialis forma corporis, neque unum per se cum illo componere.

[ocr errors][ocr errors]

3. Probatur secundo. -Est ergo anima rationalis sive conjuncta, sive separata simplex substantialis entitas carens compositione partium essentialium, materiæ scilicet, et formæ etiam spiritualium. Ergo multo magis tota angelica natura est simplex in sua essentia, ea nimirum simplicitate, quæ illam compositionem excludat. Probatur consequentia, primo quia nobilior est essentia angelica, quam anima rationalis tam in specie, quam in modo entitatis suæ, et perfectius est habere totam suam perfectionem substantialem per entitatem simplicem, quam per talem compositionem. Secundo quia in Angelo aliquid est per modum formæ intellectualis, et illud præcise spectatum est perfectius, quam anima rationalis, ergo potest subsistere, et permanere sine actuali unione ad aliquam materiam, ergo illa forma angelica semper ita permanet, et hunc modum existendi habet connaturalem sine indigentia alicujus materiæ, imo etiam sine capacitate informandi illam. Antecedens supra probatum est. Prima vero consequentia probatur, quia forma angelica perfectior, magisque spiritualis, et intellectualis est, quam humana, sed hæc ex eo quod intellectualis, et spiritualis est, manere potest in suo esse subsistens ab omni corpore, et materia, seu subjecto separata, ergo multo magis forma angelica potest ex se ita existere, nec postulat ita esse alicui materiæ, vel subjecto affixam, ut ab illo separata permanere non possit. Jam vero probatur altera consequentia, tum quia si forma non indiget subjecto, ut ab ipso in esse sustentetur, neque ut illo ad suas operationes utatur, non est, cur sit actus ejus, vel ad illud dicat naturalem aptitudinem : tum etiam, quia si forma angelica est apta per se subsistere, et consequenter etiam operari sine ullo subjecto, cur perpetuo, et inseperabiliter illi uniretur sine alio ejus usu vel utilitate? Quam rationen cum aliis latius in dicto loco Metaphysicæ prosecutus sum. Quapropter de hac compositione ex partibus essentialibus, materia scilicet, et forma, certissimum est in Angelis non inveniri.

4. Notationes aliquot pro solutione prima argumenti in numero primo. — Primum vero fundamentum contraria sententiæ postulat, utrum aliqua substentialis compositio in Angelis inveniatur. In quo dubio distinguere oportet de compositione reali, in qua componentia realiter, vel saltem ex natura rei distinguantur, vel de compositione rationis, qualis est ex genere, et differentia, quæ ratione

tantum distinguuntur. Item vel loqui possumus de natura angelica quasi abstracte concepta, vel de Angelo in concreto, in quo suppositum includitur. Denique natura etiam angelica abstracte concepta spectari potest, vel præcise secundum esse essentiæ, vel prout est ens actuale, seu actu existens.

:

5. Satisfit jam argumento per tria pronuntiala. Primum. - Primo igitur loquendo præcise de natura angelica in sua essentia spectata dicendum est, nullam realem compositionem in suo conceptu includere, quia ut sic nondum concipitur ut composita ex esse, et essentia, quia nondum concipitur actu existens. Nec etiam concipitur ut composita ex natura, et personalitate, quia concipitur abstracte, et tanquam forma integra suppositi, et compositio ex partibus jam exclusa est nullum autem aliud genus compositionis realis in aliqua natura considerari potest, ergo in essentia, seu natura angelica nulla talis invenitur. Neque inde sequitur esse omnino simplicem, seu purum actum, quia ut sic spectata est potentiale quid, et apta ingredi compositionem aliquam per modum formæ, et integre naturæ, quod satis est, ut nec purus actus sit, neque habeat simplicitatem ad perfectionem simpliciter pertinentem, seu in ea fundatam, qualis sola divina simplicitas invenitur.

[ocr errors]

6. Secundum pronuntiatum. Secundo, si natura angelica consideretur in statu essentiæ habentis actualem entitatem, sic aliquam compositionem habet, scilicet esse et essentia: hæc enim compositio in omnibus rebus creatis actu existentibus invenitur et in substantiis substantialis censenda est, quia in re substantiali tam essentia, quam esse substantiale est, et unum per se in genere substantiæ componunt. An vero illa compositio ex esse, et essentia realis sit, tanquam ex rebus realiter distinctis, vel tanquam ex re, et modo ex natura rei diversis, vel solum sit rationis secundum diversos respectus, aut mentis considerationes, eamdem omnino quæstionem habet in Angelis,quæ in quolibet ente creato, et ideo non sunt hic repetenda, quæ de illo puncto in disput. 31 Metaphysicæ, latissime diximus, præsertim in sect. 13.

7. Tertium pronuntiatum.—Tertio, si loquamur de Angelo, qui est intellectualis persona, dicendum est, esse quid compositum ex natura substantiali et ejus termino, qui suppositalitas, vel personalitas dicitur, estque positivus modus naturæ ab illa ex natura rei distinctus, ac proinde realem aliquam compositionem in

illo faciens. Quæ compositio substantialis est, nam ex illa unum per se in genere substantiæ resultat, imo ad complementum substantiæ creatæ pertinet: Hæc autem omnia proportione servata omnibus personis, et suppositis creatis communia sunt, neque in Angelis habent aliam specialem rationem, nisi quod in eis, sicut etiam in anima rationali subsistentia simplicior est, quia est modus spiritualis, ac proinde omnino indivisibilis: distinctionem autem ab angelica natura ex natura rei habet, sicut in reliquis suppositis creatis invenitur.Quæ res, in disp. 34 Metaphysicæ, sect. 2, usque ad 5, late tractatæ sunt, et ideo nihil hic addere necesse est. Et hæc ad solutionem primi argumenti sufficiunt.

8. Pro secundo argumento in eodem numero excluditur ulterius ab Angelis compositio Metaphysica.-Petitur autem in secundo argumento, an sit in Angelis compositio rationis ex genere, et differentia, et unde in eis sumi possint, si materiali compositione reali omnino carent. Sed hæc res metaphysica et generatim est a nobis sufficienter tractata in disp. 6 Metaphysicæ, sect. 11, et speciatim de Angelis in disp. 35, sect. 3, a num. 34, quibus nihil addere necesse est, sed ea breviter recapitulando dicimus, hanc compositionem ex genere, et differentia in Angelis admittendam esse, sicut ab omnibus theologis admittitur, uno excepto Durando, in 2, d. 3, quæst. 1, qui, judicio meo, contradictoria docet. Ait enim Angelum esse in genere, vel sub genere, quod verissimum est, quia Angeli univoce conveniunt, vel inter se in ratione spiritus creati, vel cum cæteris substantiis in aliquo limitato gradu entis a quo communis ratio generis abstrahi potest. Addit vero nihilominus Durandus, Angelos ex genere et differentia non componi. Hoc autem cum priori repugnantiam involvit. Quia Angelus non est pars substantiæ, vel aliqua substantia incompleta, sed perfecta et integra, unde si in aliquo, vel sub aliquo genere est, maxime quidem in genere substantiæ, ergo substantia est genus ad Angelum, et ad res alias, ergo necesse est, ut Angelus per aliquid differat ab aliis rebus sub illo genere contentis, ergo necesse est, ut ex illo genere, in quo convenit et ex illo prædicato, in quo differt, secundum rationem componatur: hæc autem est compositio ex genere et differentia, ergo supposito illo principio, non potest hæc compositio in Angelis negari. Idemque argumentum fieri potest de Angelis inter se, addita essentiali diversitate, quæ in eis reperiri potest,

ut infra dicemus. Non est ergo dubium, quin Angeli sint ex genere, et differentia compositi, neque hæc compositio eorum simplicitati repugnat, quia est tantum compositio rationis, neque est necesse fundari in reali compositione ex materia et forma, sed in convenientia, seu similitudine univoca completa, vel incompleta, ratione quarum conceptus genericus, et specificus a diversis rebus abstrahi possunt, ut in citatis locis Metaphysicæ latius explicuimus, ubi etiam diximus principium illud, genus sumitur a materia, differentia a forma, intellectum de propria materia et forma physica, nec necessarium, nec verum esse, et ideo, ut aliquo modo subsistat secundum quamdam proportionem, tantum intelligendum esse, quia genus est potentiale quid, sicut materia et differentia est actus formæ secundum modum suum proportionatus; neque in his quæ a theologia aliena sunt, amplius immorari necesse est.

9. Non tamen excluditur ab Angelis compositio ex substantia et accidentibus.-Ultimo potest hic inquiri, utrum in Angelis compositio ex substantia, et accidentibus inveniatur. Non enim defuerunt philosophi, qui ab Angelis omnia accidentia removerint, ut commentarium in 12, Metaphysicæ, comment. 25, et simplicius, in prædict., cap. de Qualitate. Imo etiam Maximinus, super Dionysio, de cœlesti Hierarch, absolute dixit, omne accidens ab Angelis repellendum esse, neque loquitur de solis accidentibus materialibus, ut aliquando D. Thomas eum pie interpretatur de intellectualibus accidentibus. Certum nihilominus est dari in Angelis compositionem ex substantia et accidenti. Ita docent omnes theologi, maxime D. Thomas, 1 part., quæst. 54, art. 1, et seq., et 1, 2, quæst. 50, art. 6, ubi prædictam philosophorum doctrinam refert, et refutat. Quia Angeli non sunt puri actus, sed quoad multas perfectiones sunt tantum in potentia: et ideo per actus accidentales perfici possunt. Item substantia eorum est finitæ, et limitatæ perfectionis, et ideo non potest per seipsam participare omnem Dei perfectionem, ac subinde accidentibus perfici potest. Denique ex eadem radice limitationis suæ mutabiles sunt, mutatio autem sine aliqua compositione intelligi non potest. Et hoc ex dicendis de proprietatibus Angelorum evidentius constabit.

CAPUT VIII.

UTRUM ANGELI IN ESSENTIA ET OMNIBUS ATTRIBUTIS QUASI ESSENTIALIBUS FINITÆ PERFECTIONIS SINT?

1. De variis attributis per quæ Angelorum natura investigatur.-Cum naturam angelicam non possimus in hac vita prout in se est, seu proprio conceptu cognoscere, ut in dicta disputatione 35 Metaphysicæ, sect. 2, probavi, ideo necessarium nobis est per attributa quædam negativa, vel comparativa, vel ad Deum, vel ad alias creaturas Angelorum essentiam, prout possumus, declarare. Ideoque in hoc capite de his attributis, quæ omnibus Angelis communia sunt, dicemus, postea vero ad eorum naturas in specie declarandas, prout potuerimus, descendemus. Erit autem utile præ oculis habere attributa negativa, quæ in præcedenti tomo de Deo explicuimus: nam vel ad instar eorum, vel per illorum remotionem, seu per opposita saltem confuse concepta declarandum a nobis est, qualis et quantæ perfectionis angelica natura sit. Omittimus autem illa attributa, quæ omnibus entibus transcendentia sunt, ut sunt veritas, bonitas, unitas, quæ in Deo explicuimus per singularem excellentiam ejus. In Angelis vero ex communi ratione entis creati conveniunt, sub qua ratione in Metaphysica a disput. 3, usque ad 11, a nobis tractata sunt: modus autem peculiaris, quo in Angelis inveniuntur, ex declaratione aliarum proprietatum constabit. Et quia de simplicitate, vel compositione angelicæ naturæ jam diximus, de reliquis breviter dicemus. Inter hæc autem prædicata quædam diminuunt, alia perfectionem augent, utraque vero ad veram essentiam Angeli declarandam necessaria sunt.

2. Prima conclusio affirmans.-Quo sensu conclusio harc de fide sit.-Probatur ratione.— Primo ergo dicimus, Angelos in essentia finitæ ac limitatæ perfectionis esse. Hæc assertio unum per se notum supponit, et aliud de fide certum adjungit. Supponit enim esse in Angelis aliquam perfectionem essentialem, quod per se notum est ea ratione, qua per se notum est, omne ens aliquam bonitatem habere: nam bonitas transcendentalis et perfectio rei idem sunt, ut in Metaphysica ostensum est. Addimus ergo perfectionem Angeli esse limitatam, ac subinde quatenus finitum et infinitum dicuntur de quantitate perfectionis, sic angelicam naturam finitam esse, non infinitam sim

pliciter. Et sic est assertio de fide. Quia Scriptura soli Deo tribuit singularem excellentiam infinitæ perfectionis. Nam, Psalm. 144, incipit David singulariter laudare, dicens: Exaltabo te, Deus meus, Rex, etc., utique prædicando, quæ tibi sunt propria. Et inter alia subdit: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Talis ergo magnitudo est propria Dei, et ideo subjungit: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. Unde Paulus ad Rom. 11, Dei excellentiam per hoc declarat, quod ex ipso et per ipsum, et in eo sunt omnia. Est ergo singulare et proprium Dei in se omnia continere, sed hoc est necessarium ad infinitam perfectionem simpliciter, ergo hæc infinitas est propria Dei, ac proinde in Angelis non invenitur. Denique satis expresse id docet Paulus, ad Hebr. 1, in ea comparatione quam inter Filium Dei naturalem et Angelos facit, dicens: Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. Unde plane ostendit Angelos non esse æquales Patri, sicut est Filius, ac subinde nec ipsi Filio, vel Spiritui sancto, aut Deo æquales esse. Et si essent infiniti in essentiali perfectione, essent Deo æquales, ergo de fide certum est talem infinitatem non habere. Unde etiam in Psalm. 34, scriptum est: Domine, quis similis tibi? Et inter Angelos illi sancti perseverarunt, qui vocem illam secuti sunt, quis sicut Deus? Denique veritas hæc tam nota est in Ecclesia, tanquam a sanctis Patribus repetita, ut supervacaneum sit, auctoritate amplius illam confirmare. Ratio etiam est evidens, quia Angeli sunt creaturæ, ut supponimus, quia non habent esse a se: nam ens habens esse a se unum tantum est, ut in præcedenti tomo et in Metaphysica late ostensum est, habent ergo Angeli esse receptum ab alio, ac proinde dependens et ex nihilo factum, ergo limitatum et finitum. Quid vero in hoc senserit Aristoteles, dixi in disput. 35 Metaphysicæ, sect. 3, num. 24 et 32. Præterea quæri potest, an possit Angelus dici infinitus saltem secundum quid, scilicet in proprio genere, vel specie? Sed, ut dixi, a num. 25, hæc interrogatio non tam ad rem, quam ad modum loquendi spectat, utrumque vero ibi sufficienter tractavi, neque aliquid addendum occurrit.

3. Secunda conclusio.- Non postulat Angeli essentia perfectiones omnes. - Atque hinc colligere imprimis possumus, non pertinere ad perfectionem essentialem Angeli, ut omnes perfectiones entis in se contineat. Probatur,

quia hoc soli enti simpliciter infinito convenire potest. Nam perfectiones rerum in infinitum multiplicari, et augeri possunt; unde nisi in perfectione infinita simpliciter contineri non possunt. Ut autem hoc melius intelligatur, supponenda est vulgaris distinctio perfectionum entis, quædam enim dicuntur simpliciter simplices, quia nullam includent imperfectionem, et de se meliores sunt, quam omnes aliæ repugnantes illis, propter quod definiri solet perfectio simpliciter, quod in individuo entis melior sit ipsa, quam non ipsa. Aliæ vero sunt perfectiones non simpliciter, sed secundum quid, quæ tales dicuntur, quia non semper sunt meliores, quam oppositæ, seu quia vel supponunt imperfectionem, vel illam concludunt. Inter quas hoc est discrimen, quod priores formaliter inveniri debent in ente summe perfecto, posteriores vero satis est, quod eminenter contineantur, quia eo ipso, quod imperfectionem involvunt, vel oppositionem ad alias æquales perfectiones, non possunt formaliter requiri in omni ente undique perfecto, ut in superiori tomo, tractatu primo, libro 1, cap. 8, num. 11, et tractatu 3, libro 3, cap. 10, et disputat. 30 Metaphysicæ, sect. 1, a num. 8, declaravi.

4. Ulterius vero advertere oportet duobus modis posse substantiam aliquam includere, vel omnes, vel aliquas ex his perfectionibus. Primo ex vi solius essentiæ, præcise in sua substantia spectata secundo per accidentia superaddita. Priori modo habet Deus omnem perfectionem formaliter, vel eminenter ex vi solius essentiæ, et substantiæ suæ, ut in dictis locis probavi: at vero Angeli cum nec a se sint, nec illimitatam habeant essentiam, non possunt illo modo omnem perfectionem essentialiter, seu per suam præcisam substantiam continere. Sed ex perfectionibus simpliciter illas tantum essentialiter includent, quæ ad completam naturam substantialem constituendam formaliter necessaria sunt, ut sunt esse naturam integram, id est, non per se ordinatam ad componendam aliam, et consequenter substantialem, viventem, intellectualem. Hæc enim prædicata perfectionem simpliciter important, ut ex illus definitione manifestum est: tamen quia sunt per se ordinata, ita ut posteriora per se supponant priora, et priora per se contrahantur, seu determinentur per posteriora, ideo in essentia finita limitata, et per specialem differentiam includuntur. Quædam vero sunt perfectiones simpliciter, quæ licet formaliter, et substantialiter creatis substantiis conveniant,

non tamen essentialiter, ut actu esse, vel subsistere, non tamen eis conveniunt essentialiter, quia nec per se, nec a se habent actualem existentiam, et consequenter, neque modum existendi habent immutabilem omnino, ab subinde utrumque habent extra essentiam, licet non per accidentia, sed per substantialem modum.

5. Alias denique perfectiones simpliciter participare possunt Angeli proprie, et formaliter per accidentia superaddita, quamvis essentialiter, aut in substantia sua illas non includant, ut sunt sapientia, virtus moralis, intelligere, aut velle actu, et similia, de quibus postea dicturi sumus. Denique sunt aliæ perfectiones simpliciter, quas nullo modo Angeli participant, neque illarum capaces sunt, ut sunt necessitas essendi, simplicitas, quæ omnem compositionem et aptitudinem ad illam excludat, omnipotentia, omniscientia, et si quæ sunt similes, quæ si attente spectentur, infinitatem simpliciter, et independentiam ab omni extrinseca causa includunt. Et hinc manifestum est non posse Angelum in sua essentia eminenter includere omnem perfectionem non simpliciter, quia quilibet Angelus est quasi privatum ens ex vi suæ limitationis, et ideo non est, unde possit esse quasi ens universale eminenter continens cætera, imo neque per accidentia superaddita potest tantam perfectionem participare, quia si accidentia sint connaturalia, limitantur juxta capacitatem essentiæ, si vero sint extrinsecus addita, licet sint multa, unumquodque esse debet limitatum et finitum, et omnia esse debent in numero finito, et ultra omnia illa esse poterunt alia perfectiora, quæ in illis eminenter non contineantur. Nullo ergo modo potest Angelo convenire, ut omnem perfectionem formaliter, vel eminenter contineat, præsertim essentialiter. An vero aliquas ex perfectionibus non simpliciter contineat eminenter, in ultimo libro hujus tractatus examinabimus.

6. Tertia conclusio.-Attributa negativa, quæ Deo ut infinita perfectionis competunt, non invenientur in Angelis. - Atque ex his concludimus ulterius nullum ex his attributis negativis, quæ divinæ naturæ ratione suæ infinitatis conveniunt, posse Angelis attribui. Hoc generaliter probatur primo, quia ablato fundamento, necesse est auferri omnia, quæ in illo fundantur. Secundo id patet ex attributis positivis, quæ infinitatem simpliciter in essentia supponunt, ut sunt omnipotentia, omniscientia, vel scientia comprehensiva divinæ naturæ, et simi

libus. Tertio idem probatur brevi quadam inductione. Nam imprimis Angelus non potest esse immensus, id est, capax ubiquitatis simpliciter, quæ non tantum loca actu creata, sed etiam omnia creabilia implere potest, hæc enim immensitas ex infinitate Deo convenit, ut disputat. 30 Metaphysica, sectione 7, late declaravi, ergo non potest Angelis convenire, quod in dicta disputat. 35 Metaphysicæ, sect. 3, num. 6, ratione probavi, et declaravi. Hic autem, ut res fiat etiam Theologiæ certa, ex Patribus probari potest, qui hac ratione Angelos circumscriptos natura sua vocant, ut supra capite tertio ex Athanasio in Epistola ad Serapionem retuli, et eodem modo loquitur Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 17, et lib. 2, cap. 3, et Theodoretus, quæst. 3, in Genes., Anastasius Sinayta, de rectis Fidei dogmatibus, versus finem, ubi spiritus administratorios dicit essentiam circumscriptam sortitos esse. Idem Gregorius, lib. 1, Moral., cap. 2, et lib. 3, cap. 3, et homilia 34, in Evangel. Per circumscriptionem enim non intelligunt materialem continentiam, intra circumdantem superficiem, qualis in corporibus invenitur, vel actu, ut in omnibus corporibus infra supremum, vel aptitudine, ut in summo cœlo, seu empyreo: sed intelligunt limitationem naturæ immensitati oppositam, sicut essentiam Dei incircumscriptam vocant, et late probat Anastasius, de rectis Fidei dogmatibus. Et sic recte probatur assertio ex illis Scripturæ locis, in quibus dicuntur Angeli adesse alicubi et alibi abesse, vel ab uno loco ad alium transferri, ut libro quarto videbimus. Nunc enim nihil de loco Angelico asserimus, sed tantum immensitatem et ubiquitatem in dicto sensu explicatam ab eis removemus.

7. Deinde consequenter fit, ut Angeli immutabiles non sint omnino, quia hoc etiam ratione infinitatis Deo convenit. Potest autem hoc intelligi de immutabilitate substantiali, seu in suo esse simpliciter, et sic provenit ex infinitate quatenus includit, vel supponit esse a se, seù independentiam ab alio in esse: quomodo autem Angeli in hoc aliquam immutabilitatem participent, capite nono, dicemus. Secundo potest immutabilitas excludere capacitatem motus secundum locum, et sic provenit ex immensitate, ideoque non potest Angelis convenire. Quomodo autem possint secundum locum moveri, in libro quarto, dicemus. Tertio potest immutabilitas opponi accidentali mutationi, et sic provenit ex infinitate perfectionis in intelligendo, et amando, et ideo etiam

« PredošláPokračovať »