Obrázky na stránke
PDF
ePub

non est ratio alterius, ut intuitiva cognitio est: sed est quasi novus actus, qui potest cum alio conjungi, et ab eo separari: ut, verbi gratia, si quis per intellectum intuitive videat aquam esse calidam, etiamsi non videat ignem, vel aliam causam calefacientem, evidenter judicat, aquam esse calidam, non a priori, nec a posteriori, neque per aliquod medium, sed ex vi intuitionis, qui est peculiaris modus evidentiæ, quasi experimentalis, quæ plane est simplex, et sine discursu. Unde fit, ut talis cognitio possit esse evidens de contingenti veritate posita in esse, quia ad hanc evidentiam sufficit illa necessitas composita, qua res, quando est, necessario esse dicitur. Et hoc modo dicitur illa veritas in ordine ad clarum intuitum immediata, et per se nota: quia per se et immediate objicitur tali cognitioni.

sitiones, quæ cognosci nequeunt, nisi per medium aliquod.-At vero in cognitione abstractiva evidente, quidditativa, et per proprium conceptum essentiæ, et proprietatum ejus, vere dantur propositiones mediatæ, quæ non possunt nisi per medium cognosci, etiamsi actu simplici sine discursu cognoscantur. Ita supponit Gregorius supra, et admittit Capreolus et pro comperto habent omnes, qui ex parte objecti fatentur Angelum cognoscere unum per aliud, et ita ex parte objecti non deesse capacitatem discursus, licet cognoscens propter excellentiam specierum, et luminis sine discursu unum per aliud cognoscere valeat. Et ratio est, quia cognitio abstractiva, etiamsi sit per proprium conceptum non terminatur ad rem in seipsa existentem, et ideo per illam non videntur extrema veritatis cognoscendæ, ut in re ipsa immediate unita, sed ut unibilia, seu connexa connaturaliter, vel abstrahendo a tempore, ut dialectici dicunt, et ideo si tantum sint unibilia, per aliquod medium, vel causam, veritas quæ ex illorum unione consurgit, videri non poterit evidenter, nisi per tale medium, vel in tali causa. Exemplo res declaratur in eclipsi Solis futura vel præsenti. Nam antequam fiat, licet sit vera propositio, Eclipsis erit, non est tamen per se nota etiam Angelo, quia non potest illam intuitive videre, et ideo necessario debet illam per causam cognoscere : et qui causam ignoraverit, impossibile est, ut illam evidenter cognoscat. Postquam vero facta est, illam intuitive ac immediate videt, etiamsi fortasse causam ignoret.

15. In cognitione intuitiva ut sit immediata nihil inter est connexionem extremorum esse necessariam, aut contingentem. - Atque intra latitudinem hujus cognitionis tam evidenter videt Angelus aquam esse calidam, sicut ignem esse calidum. Ulterius tamen videt etiam intuitive in igne existente emanationem caloris a forma ignis, quam in aqua non videt, et nihilominus etiam tunc non videt intuitive ignem esse calidum per medium. Nam intuitio illius emanationis est veluti per accidens ad evidentiam propriam intuitivæ cognitionis, cum hæc sine illa æqualiter esse possit. Est ego illa nova cognitio intuitiva alterius veritatis, scilicet, istum calorem manare intrinsece a subjecto, in quo est, quod non habet, in aqua, quæ veritas etiam intuitive videtur ut immediata. Idemque judi- 17. Discrimen inter intuitivam, et abstracticium est de omni cognitione intuitiva, per vam notitiam. Ad objectionem numero duoquam res aliqua est in se immediate visa. Dico decimo factam respondetur. Atque in hoc autem immediate visa, quia opus est ut sit in cernitur clare distinctio inter intuitivam, re aliqua immediata unio extremorum, nam et abstractivam cognitionem. Nam (ut ita si unio sit tantum in alio, oportebit duas rem explicem) intuitiva incipit a reipsa ut uniones intuitive videre, ut unio mediata in facta, abstractiva vero incipit a causa, eotuitive videatur, semper tamen videbitur ve demque modo potest hoc declarari in esritas, ut in se, et per se nota. Exemplis patet, sentia, et proprietatibus mediata, et imin duobus ramis in trunco unitis, non enim mediata, ut sunt, verbi gratia, in anima, potest intuitive videri conjunctio ramorum in- vel substantia Angeli intellectus, et voluntas. ter se nisi videndo uniones singulorum cum Nam voluntas convenit tali substantiæ ratione truncto. Et substantia corporea non potest in- intellectus, et ideo hæc veritas, hæc substantia tuitive videri ut alba, vel ut existens alicubi, intellectum habet, est per se nota, et immediata nisi videndo unionem albedinis, vel loci cum in se: hæc autem, talis substantia habet volunquantitate, et unionem quantitatis cum sub- tatem, est mediata, et demonstrabilis secunstantia: his autem visis, videtur substantia ut dum se sumpta, et abstrahendo a tempore, alba, et ut existens alicubi non per medium, quæ mediatio non est tantum rationis nostræ, sed ut quid in se et per se notum. sed rei, quia illæ potentiæ vere sunt distinctæ. 16. In cognitione abstractiva dantur propo- Hinc ergo fit, ut prior non sit cognoscibilis ut

mediata ab intellectu cognoscente rem prout in se est, quod per se etiam patet: at vero posterior semper cognoscatur, ut mediata etiam ab intellectu cognoscente rem prout in se est, quia etiam Angelus non videt connexionem inter hæc duo extrema, essentiam, scilicet, et voluntatem esse necessariam, nisi quia videt substantiam esse per se intellectivam, et ex intellectu necessario sequi voluntatem, et ita evidenter etiam videt non esse tam immediatam connexionem inter essentiam, et voluntatem, sicut inter eamdem essentiam, et intellectum. Idem est in his, homo est admirativus, et, est visibilis, et in omnibus similibus. Et ita ad objectionem factam respondemus admittendo sequelam respectu intuitivæ cognitionis propriæ, et negando illam respectu cognitionis abstractivæ, et scientificæ, ut declaratum est.

18. Secunda conclusio.- Angelus in supernaturatibus, vel per conjecturam cognitis discurrit. Dico secundo in materia supernaturali, et in his omnibus, quæ Angelus non evidenter, sed per conjecturam judicat, vel discurrit. Hanc assertionem, et a fortiori, et specialiter docent Scotus, Gabriel, Ochamus supra citati, et Marsilius, 2, quæst. 9, art. 2, Malonius 2, dist. 3, disp. 6, Pesantius, 1 part., quæst. 58, art. 1 et 3, ubi Bannez refert, plures Thomistas ita sentire, dicitque esse probabile, licet ipse contrarium sentiat esse probabilius. Et ipse D. Thomas locum huic assertioni concedere videtur in 1 part., quæst. 60, art. 2, in fine corporis, nam cum dixisset in Angelis non esse cognitionem ratiocinativam, subdit: Hæc autem dicta sunt, prætermissis his, quæ supra naturam sunt: horum enim non est natura principium sufficiens. Unde 3 p., q. 44, art. 2, ad secundum, cum Augustino, lib. 9, de Civit., cap. 22, dicit: Christum Dominum innotuisse dæmonibus, quantum oportuit, per quædam temporalia suæ virtutis effecta. Et sic, ait, videntes Christum esurire post jejunium, exislimaverunt eum non esse Filium Dei. Ex Ambrosio, lib. 4, in Lucam, circa primam tentationem, et communiter docent expositores Matthæi 4. Chrysostomus, homil. 3, et supra Imperfect., et supra ex variis in Matthæum, Theophylactus, Euthymius et alii. Deinde addit D. Thomas: Post modum visis miraculis, ex quadam suspicatione conjecturavit eum esse Filium Dei, citatque Chrysostomum dicentem, non certam, neque firmam adventus Dei habuisse notitiam. Et Bedam, Luc. 4, dicentem, magis habuisse suspicionem, quam certitudinem.

Unde idem D. Thomas, quæst. 16, de Malo, art. 6, ad 3, ex positis secundo loco, dicit: Dæmonem in his, quæ Deus supernaturaliter facit in creaturis, interdum deficere falsum opinando. Et idem habet, dicta quæst. 58, a. 5, dicens posse dæmonem decipi judicando de his, quæ supernaturalia sunt, ex his quæ naturaliter noverit, ut si videndo Christum esse hominem, judicet non esse Deum, etc. Denique in quæst. 57, art. 3, dicit Angelos posse cognoscere futura contingentia non per certitudinem, sed per conjecturam, sicut medicus præcognoscit sanitatem infirmi, et similiter articulo quarto, dicit conjectare posse Angelum actus inter nos ex indiciis externis, adducens ad hoc Augustino, in lib. de Divinitat. dæmon., et 2. Retrac., cap. 40, et de Eccles. dogm., cap. 81 et 82.

19. Probatur assertio ratione. - Ex quibus omnibus probatur assertio. Nam in his rebus, quæ Angelus non evidenter cognoscit, quæ ad illa tria reducuntur, scilicet, supernaturales res, effectus contingentes non præsentes, et mentis cogitationes: hæc (inquam) omnia Angelus potest cognoscere, aliquid opinando, et per conjecturam. Ergo potest discurrere. Antecedens satis probatum est, et ex omnibus dictis est manifestum. Consequentia vero probatur, quia ibi concurrunt ea, quæ ad discursum necessaria sunt. Nam imprimis cognoscitur unum per aliud, scilicet Deum esse hominem, per testimonium ejus talibus signis confirmatum, vel hoc esse futurum, vel istum esse consensurum, si in hac materia tentetur, quia est hoc, vel illo modo affectus, et similia. Deinde cognoscit unum ex alio distinctis actibus, et judiciis, quorum unum fit, ex efficacia, et impulsu alterius. Probatur distinctio actuum, quia unus est verus, et alius sæpe falsus, unus evidens, ut supponimus, et alius inevidens, unus necessarius, et alius liber, ergo sunt distincti. Nam proprietates adeo distinctæ, imo et oppositæ non possunt simul eidem actui convenire, nec in nobis possunt majora indicia diversorum actuum cogitari. Posita vero actuum distinctione causalitas unius ex alio evidens est: quia tota ratio assentiendi uni objecto est assensus alterius, ut dum dæmones credunt, et contremiscunt, ratio credendi est, quia vident miracula, audiunt verba, legunt Scripturas, et intelligunt, et ex aliquo testimonio sic cognito evidenter inferunt, rem ita esse interdum per assensum naturaliter evidentem, adjuncto nimirum hoc principio, quod Deus mentiri non potest, vel alio simili: interdum

per verisimilem tantum deductionem, ergo nihil ibi deest ad proprietatem discursus. Confirmatur primo, nam hac ratione diximus capite præcedenti, posse Angelum in his uti compositione, et divisione, quia non cognoscit unum subjectum adeo perfecte, ut in eo cognoscat prædicatum, sed simile quid contingit in cognitione causæ, ex signo, vel effectu, vel in cognitione rei ex testimonio, ergo eadem ratione Angelus discurrit. Confirmatur secundo, quia licet discursus non sit perfectio simpliciter simplex, nihilominus supposita aliqua imperfectione, quod res non possit, vel in se, vel in alio evidenter, et prout in se est cognosci, est magna perfectio, ut saltem aliquo modo possit talis veritas cognosci, sed Angeli habent illam imperfectionem in prædictis materiis, ut supponitur, ergo non est contra eorum perfectionem in illis discurrere imo ad eamdem perfectionem necessarium videtur.

20. Instantia. Solutio. Sed contra, quia licet hæc omnia concludant posse Angelum cognoscere has veritates, seu effectus aliquo modo minus perfecto, quam alias, non tamen convincunt cognoscere discurrendo,quia subito, et uno intuitu vident, quod talia signa, vel indicia, aut testimonia, vel hæc omnia simul sumpta indicent de tali effectu, et ita sine discursu cognoscunt rem, licet non in se, sed in signis. Respondeo imprimis hoc argumento ad summum probari, tunc discursum Angeli non esse cum successione, ac mora temporis, quod verisimile certe est, quia et actus ipsi sunt in se indivisibiles, et in momento fieri possunt, et natura sua postulant fieri simul, quia fiunt cum connexione, ac dependentia unius ab alio, et ex parte Angeli nullum est impedimentum, quominus statim operetur quantum potest, cognoscendo, et quæ videt vel audit, et quidquid per illa cognosci potest, et eo modo quo potest. Nihilominus tamen per hoc non tollitur discursus, qui est in dimanatione unius actus ab alio, etiamsi absque successione fiat. Et ita hæc assertio in re non erit contra D. Thomam, licet in verbis quoad hanc partem esse videatur.

21. D. Thomam negantem in Angelis discursum quidam limitant.- Videtur tamen loqui universim.-Unde aliqui exponere D. Thomam tentaverunt, ut solum loquatur de discursu in materia materiali, et evidenti, cui expositioni ipse favere videtur 1 part., quæst. 79, art. 8, dicens Angelos qui perfecte possident secundum modum suce naturæ cognitionem intelligibilis veritatis, non habere necesse procedere ab uno

ad aliud, sed simpliciter sine discursu veritatem apprehendere. Quibus verbis videtur hoc limitare ad ea, quæ perfecte cognoscuntur. Verumtamen pluribus in locis nimium universaliter loquitur. Nam in dicto articulo tertio, absolutam ponit assertionem et in solutione ad 3, ait, Angelum etiam in cognitione per experientiam non discurrere, et aliis locis dicit non. esse discursivum. In particulari vero in q. 8, de Verit., art. 5, ad 2, indicat, Angelum non discurrere etiam in supernaturalibus. Et ad 4, ait, quod cordis abscondita in motibus corporis intuentur Angeli, sicut causæ videntur in similitudinibus suorum effectuum absque omni discursu, et ad 1, idem dicit de experimentali cognitione dæmonum, et ita intellexit D. Thomam Capreolus, supra dicta solut., ad 1, Gregorius, contra 10 concl. Addit vero, D. Thomam de illo discursu loqui, qui cum vera temporis successione fit, quem certe in Angelis admittere non est necessarium. Nos vero loquimur de discursu,qui solum consistit in cognitione unius ex cognitione alterius, ita ut unus actus ab alio procedat, licet inter eos non sit ordo temporis, sed naturæ.

22. In discursu conjecturali angelico cernitur antecedens variis modis, itemque consequentia, aliquando modalis, aliquando absoluta. Circa antecedens notandum primo. Ulterius tamen adverto, in hac cognitione conjecturali, duo consideranda esse, unum est cognitio effectuum, vel signorum, quæ veluti antecedens conficiunt, ex quo aliquid aliud cognoscitur, quod est quasi conclusio discursus. Et hæc item conclusio duplex esse potest, scilicet vel modalis propositio, vel de inesse, ut nostro more loquamur. Aliquando enim ex conjecturis solum judicatur, verisimile, probabile, aut credibile esse id, quod per illa signa indicatur, ut Petrum consentire, vel non consentire, vel hoc, aut illud contingens esse futurum, vel Christum esse Deum, aut quid simile. Aliquando vero concluditur hoc vel illud, quod verisimiliter indicatur, ita esse, vel futurum esse. Quod ergo spectat ad antecedens, interdum potest ab Angelo uno actu, interdum vero pluribus et interdum simul, interdum vero successive cognosci. Declaratur, quia interdum possunt esse talia signa, et conjecturæ, ut et simul occurrant, et per unam speciem repræsententur. Et tunc possunt omnia simul cognosci uno actu simplici, quia per eamdem speciem fit, ut paulo post generaliter trademus. Aliquando vero licet signa simul occurrant, tamen esse possunt tam multipli

cia, et varia, ut per distinctas species repræsententur ut si ad conjectandum effectum contingenter futurum plures causas coelestes, et terrestres, et historiam, vel scripturam, aut exempla simul conjungere, et considerare oporteat, quæ omnia sæpissime non cognoscuntur ab Angelo per eamdem speciem, licet possint considerari simul in ordine ad unum. Et tunc antecedens illud ex pluribus actibus coalescit, licet non per discursum, quia unus ex alio non infertur. Sed unus alteri accumulatur, et fortasse non per propriam compositionem propositionum, sed per conjunctionem duarum causarum partialium ad unum effectum producendum, quia singula quæ non prosunt, simul collecta juvant. Possunt autem simul conjungi per plures actus concomitanter se habentes, vel ad summum copulatos, quasi simplici copula, cui in mente Angeli respondeat actualis consideratio, quod omnia illa indicia simul sumpta sufficiunt : sive hæc consideratio sit per novum actum distinctum, sitque quasi minor syllogismi propositio, sive fiat per omnes illos actus simul inter se aliquo modo collatos.

23. Notandum secundo.-Denique in hujusmodi cognitione antecedentis potest interdum intervenire successio, quia non omnia signa necessaria simul fiunt, vel occurrunt, sed successive, et ita paulatim cognoscuntur. Sic enim dæmon non statim agnovit Christum esse Deum, sed paulatim : nam prius deceptus est contrarium existimando, postea incepit dubitare, deinde in suspicionem devenit, ac tandem invitus credidit. Sic etiam dixit Augustinus, dæmones multa conjectare propter diuturnam experientiam, quam successive consecuti sunt. In hac autem successione non intervenit proprius discursus causalis, sed tantum successivus, quia non fit inferendo unum ex alio, sed unum alteri accumulando. Et præterea quamvis hoc successive fiat, in fine quando completur antecedens, necesse est, ut cum ultimo signo concurrat præteritorum memoria, et virtus experientiæ, ut inferatur conclusio, quia si præterita indicia aliquo modo in præsenti non repræsentarentur saltem confuse, non magis possent movere, nec cooperari ad præsentem actum, quam si prius cognita non fuissent.

24. Circa modalem consequentiam notandum. Circa conclusionem autem adverto, quando modalis est, posse inferri necessario, et evidenter ex cognitione signorum, seu omnium motivorum, quando omnia simul, et perfecte

considerantur, ut sit ab Angelo, quia licet signa, vel testimonia, non evidenter concludant, rem ita esse, concludere possunt evidenter esse verisimilem, vel probabilem. Nam hæc solum est denominatio quædam extrinseca ab ipsis indiciis sumpta, et ideo ex illis potest evidenter cognosci, et quoad hanc partem non est necessaria successio temporis ad hoc judicium de conclusione formandum, quia cum evidenter inferatur, si intellectus attendat, seu apprehensam habeat conclusionem, statim necessario ili assentit. Imo quoad hoc in Angelo fortasse non est necessarius discursus illativus unius ex alio per diversos actus, quia in ipso antecedente uno actu simplici videre potest, talem veritatem vel assertionem ex talibus signis fieri verisimilem. Dixi autem posse inferri necessario, quia interdum fieri potest, ut judicetur probabile, aut verisimile, quod revera non est, nec evidenter tale esse ostenditur, et tunc judicium de probabilitate potest esse liberum, et aliquando temere; aut ex passione datum, quod aliquando forte in malis angelis contingit: et tunc eadem est ratio de tali judicio conclusionis modalis, quæ est de illatione conclusionis de inesse, de qua dicendum superest.

dum.

[ocr errors]

25. Circa absolutam consequentiam notanHujusmodi ergo conclusio interdum potest esse evidens saltem in attestante, Deo, vel Christo, vel Angelo sancto, qui ratione status mentiri non possit, et talis est fides coacta dæmonum, nam talis evidentia necessitatem imponit intellectui. Unde etiam fit, ut talis collectio in Angelo non requirat successionem, nihilominus tamen non videtur fieri sine novo actu, ex vi prioris elicito, quia est actus longe diversus in specie, et non transcendit quamdam rationem fidei. Aliquando vero, et ordinarie talis conclusio de inesse est libera quoad assensum, quia cum evidenter non inferatur, non necessitat intellectum, sola enim evidentia illum ex necessitate ad exercitium assensus inducit. Est ergo liber talis assensus et ex hac parte potest esse tempore posterior, quam tota cognitio antecedentis, quia potest liberum arbitrium hæsitare, et suspendere actum, et applicare intellectum, ut magis consideret : et si nihil novi in contrarium inveniat, tandem velle, et assentire. Et tunc assensus ille sine dubio est actus distinctus a præexistente cognitione, cum sit, vel esse possit posterior illa, unde etiam est ex discursu causali, et successivo. Hoc posterius per se patet, cum fiat posterius tempore. Prius vero etiam patet, quia da

tur in virtute præmissarum. Nec obstabit, quod non simul seu ex necessitate detur, quia inde solum fit, assensum præmissarum non esse causam necessitantem ad talem assensum, sed esse subordinatam liberæ voluntati quoad exercitium talis actus, non tamen per hoc excluditur, quin sit vera causa, et ratio assentiendi conclusioni, quod sufficit ad discursum causalem. Et hoc est illi magis intrinsecum, quia est de intrinseca ratione ejus, successio vero non est ita necessaria, quia pendet ex libera voluntate, quæ potest libere velle statim in eodem instanti assentire.

26. Angeli beati etiam in conjecturali cognitione non decipiuntur, dæmones sæpius. -In statu innocentiæ nullus error esse poterat.-Ex qua doctrina obiter notanda est differentia inter bonos, et malos Angelos. Nam illi etiam in hoc genere conjecturalis cognitionis, nunquam decipiuntur isti vero sæpius. Non enim probo quod apud Malonium, dicta disput. 6, sect. 1, circa finem, scriptum invenio : Angelos bonos interdum, malos vero sirpissime decipi. Boni enim Angeli decipi non possunt, repugnat enim id statui beatifico. Nam deceptio est malum quoddam, saltem pœnale, et magna imperfectio, quæ illi felicissimo statui repugnat. Item ob hanc rationem, etiam in statu innocentiæ non poterat esse error ante peccatum, quomodo ergo esse poterit in beatitudine. Denique beati sunt prudentissimi, et ideo nullo periculo erroris se exponunt. Est ergo discrimen inter bonos, et malos Angelos, quod boni licet interdum de hujusmodi rebus certam revelationem non habeant, ut ex Daniele, 10, colligitur, et notant Patres, ac D. Thomas, dicta quæst. 8, de Veritate, art. 15, nihilominus de his rebus ignotis, quarum certitudinem non habent, non judicant absolute esse, vel non esse, aut futuram esse rem, etc., sed judicant tantum modaliter, verisimiliter ita apparere, juxta mensuram et gradum indiciorum, quæ prudentissime, et evidentissime perpendunt. Angeli vero mali facile judicant de rebus ipsis ita esse, vel non esse ex conjecturis prout odio, vel alio affectu ducuntur. Et ideo isti sæpe decipiuntur, illi nunquam. Quod tam clarum mihi videtur, ut existimem Malonium, virum doctum et eruditum, hoc non ignorasse, sed vel in verbis illis mendam irrepsisse, mutata particula, nunquam, in particulam interdum, vel lato modo deceptionem vocasse, quando res non succedit, prout probabiliter apparet: sicut Aristoteles dixit multa falsa esse probabiliora veris, sed nihilominus etiam in his non

est deceptio respectu illius, qui non judicavit absolute esse futuram, sed esse verisimile, futuram esse.

27. Ad argumenta prioris sententiæ in numero secundo. Argumenta prioris sententiæ admittimus, quatenus secundam assertionem confirmare possunt. Quatenus autem videntur contra primam procedere, respondemus solum probare, dari respectu Angeli propositiones mediatas, et cognoscendas per aliud, quod nos supra concessimus, et probavimus. Inde autem non recte infertur discursus, quia potest unum per aliud cognosci ex parte objecti, et nihilominus simplici actu utrumque cognosci. Sicut in superioribus de cognitione, quam Angelus per suam substantiam de Deo habet, explicavimus. Nec in cognitione naturali, et evidenti angelica, alium cognoscendi modum aliquando admittere necesse est. Quia sive per unam speciem causam cognoscat, sive interdum medium, per quod effectus cognoscitur, concursum plurium causarum includat, quæ non una, sed pluribus speciebus cognosci valeant, semper effectus cognoscitur in causa, per speciem causæ, seu medii, et ideo effectus eodem actu, et sine discursu in causa, et propter causam cognoscitur. Ad exemplum de multitudine plurium eclipsium augmentabili in infinitum, si mundus esset in æternum duraturus, Capreolus non censet inconveniens, quod omnes illæ uno intuitu simplici ab Angelo videantur, quia non sequitur actum esse infinitum, sed esse superioris cujusdam rationis, et comprehensionis. Sed fortasse non omnes Angeli possent simul actu comprehendere omnes concursus futuros in tota æternitate, et singulis diebus illi coexistentibus, si mundus, et motus cœlorum semper essent futuri. Et ideo hoc dato, respondetur inde non sequi discursum causalem, sed successivum. Nam semper in causis cognitis, et consideratis cognoscerentur aliqui effectus sine discursu : variata autem cognitione causarum, alii effectus simili modo viderentur, illa autem variatio in cognitione causarum solum per discursum successivum fieret.

28. Ad argumenta secundæ sententiæ ex auctoritate Patrum in numero tertio.—Ad argumenta secundæ opinionis. Imprimis ex Patribus ibi allegatis, Augustinus et Bernardus, nihil in eis locis de discursu in particulari dicunt. Nam Augustinus solum loquitur de Angelis beatis, illi enim soli cognitionem habent matutinam, per quam certum est non discurrere, quia est ipsa visio Dei. Cum hac vero, et

« PredošláPokračovať »