Obrázky na stránke
PDF
ePub

lico tanta sit excellentia intelligendi, impro- trumenta ejus, et ideo tunc agunt, quando inbabile non est. Imo ad intentionem Augustini tellectus illis utitur : intellectus autem est satis esset, quod in Angelis simul sumptis po- natura sua subordinatus voluntati, quoad exertuerint simul esse illi dies per cognitionem citium actus, et ideo etiam activas specierum matutinam, et vespertinam rerum omnium, a voluntate pendet. Alio vero difficultas ultietiamsi non omnia essent simul in singulorum mo loco ibi tacta de modo quo Angelus de pomentibus, sed quædam in his Angelis, alia in tentia, seu actu primo ad actualem consideraaliis, juxta divinæ sapientiæ distributionem. tionem se reducit, peculiarem disputationem Item respondet Capreolus non esse mentem et considerationem postulat, quam postea traAugustini, quod Angelus omnia in momento demus. nostri temporis per vespertinam cognitionem cognoverit, sed brevissime, et summa velocitate, hoc enim ad ejus mentem satis erat. Denique si Augustinus fortasse in hoc excessit plus tribuendo Angelis, quam oporteret, ut illam suam sententiam de sex diebus in mentibus angelicis explicaret, sicut illi ejus sententiæ non assentimur, ita neque reliqua credere necessarium est. Præsertim cum idem Augustinus aliis locis fateatur, Angelos non omnia simul cognoscere, sed secundum varias cognitiones per tempora moveri, ut declarat 8, Gen., ad litter, c. 20 et 21, et lib. 9, c. 14, in fine. 12. Ad argumenta pro secunda sententia in numero tertio.-Ad secundam probationem in numero quarto.-Ad ultimam difficultatem pro secunda sententia.—Ad ea vero, quæ pro secunda sententia adduximus, dico, priorem discursum satis consequenter, ac probabiliter procedere, supposita sententia Gregorii, tamen sicut illa falsa est, ita etiam totus ille discursus ruit, ejus ablato fundamento. Posset tamen ex illo argumentum contra Gregorium desumi, deducendo ad incommodum, quia sequitur ex opinione Gregorii Angelum non solum posse, sed etiam actu considerare omnia simul ex necessitate, cum ergo hoc ipse non concedat, nec primum debuit asserere. Sequelam autem probabiliter suadent ea, quæ pro illa opinione adducta sunt, simpliciter autem non procedunt, quia si Angelo non est potestas ad omnia simul cognoscenda, quomodo poterit necessario talem cognitionem semper habere, cum neque si velit possit. Ad secundam probationem de speciebus naturaliter agentibus, Henricus, dict. quodl. 5, quæst. 14, propter simile argumentum negat species, et ponit habitum scientialem, sed frustra, quia eadem est utriusque ratio, ut in superioribus dixi. Respondeo igitur species de se non agere naturaliter, nec libere, sed subordinari in agendo potentiæ, cui insunt, sicut alii habitus. Non sunt enim formæ per se activæ, (ut sic dicam) tanquam proxima integra principia, sed sunt ad adjuvandam potentiam intellectus, et quasi ins

13. Ad objecta ex Durando in num. 5. Tandem constat ex dictis quid ad Durandum respondendum sit, partim enim ex falsis fundamentis procedit, partim sine fundamento loquitur. Nam quod supponit, Angelum intelligere sine speciebus, falsum est. Quod etiam supponit Angelos omnes posse simul cognoscere omnia, quæ in universo sunt, et actu eorum naturas quidditative cognoscere, et omnia singularia, et omnia, quæ in mundo fiunt, simul contemplari, falsum etiam est, ut ex dictis constat. Denique in eo, quod ait, actu cognoscere omnia existentia infra supernatu ralia, quatenus includit actus liberos, falsum.. dicit, ut supra dictum est. Quoad alias vero res, loquitur sine fundamento, etiam supposita postestate in Angelo. Nam si intelligit habere Angelum libere illam actualem cognitionem, sine fundamento divinat de usu angelicæ libertatis, si vero intelligit necessitari Angelum ad hujusmodi actualem considerationem, nullam causam talis necessitatis assignare potest. Respondebit, necessitari a præsentia objecti. Interrogabimus autem, quid per præsentiam intelligat: nam si sit sermo de præsentia actualis cognitionis, hæc supponit cognitionem, vel per denominationem ab illa constituitur, ergo non potest talis præsentia necessitatem cognitionis inducere. Si vero præsentiam vocet solam existentiam objecti, ut videtur sentire, hæc non potest inducere necessitatem Angelo, ut attendat, loquendo de rebus extra Angelum, ut specialem difficultatem circa cognitionem sui, statim tractandam omittimus, et omissa etiam locutione Angelorum, de qua supra dictum est. Reliqua enim objecta tametsi existant, non movent, neque excitant Angelum, quomodo ergo possunt illi necessitatem imponere, ut attendat, et actu illas consideret. Est ergo id sine fundamento dictum. Unde non solum non considerat Angelus simul omnia, quæ fiunt, sed etiam nec ad omnia particularia, quæ fiunt, semper attendit, licet possit ad illa attendere, si vellet, quia hoc ex libertate illius pendet, ut in sequentibus dicemus.

CAPUT XXXV.

ligere idem objectum, aut per eumdem actum. Et quamvis dicat Angeli operationem esse continuam, non loquitur de continuatione propria,

UTRUM ANGELUS NECESSARIO SEMPER SIT IN ALI- qualis est quantitatis, sed ut opponitur cessa

QUO ACTU SECUNDO INTELLIGENDI.

1. Cur sit in Deo non posse cessare ab actu cognoscendi, non sit vero in Angelo. - Duplex difficultas in quæstionis titulo proposita. Diximus, Angelum non solum non semper esse in actu secundo maximo, ut sic dicam, seu adæquato toti extensioni sui objecti, verum etiam neque esse posse. E contrario vero manifestum est posse esse in aliquo actu inadæquato, et quasi partiali respectu adæquati objecti, quia potest actu intelligere et similiter est evidens non semper determinari ad unicum et eumdem actum particularem, sicut determinatur intellectus divinus ad unam perpetuam intellectionem, quia in Deo illa determinatio ad perfectionem pertinet, et quia est adæquata intellectui divino, et omni objecto intelligibili ab ipso, et quia non distinguitur ab ejus substantia, et quia est in se omnino immutabilis. In Angelo autem, supposita limitatione ejus in intelligendo, esset magna imperfectio esse semper ac necessario in ejusdem objecti consideratione, et nunquam posse ad alia consideranda applicari, et ab uno alium actum mutari per tempus (ut Augustinus loquitur). Duplex ergo superest difficultas: una est an habeat aliquem singularem actum, in quo ex necessitate semper perseveret : alia est an saltem sit semper, ac necessario in aliquo actu, confuse loquendo, licet determinatio ad hunc, vel illum, vel mutatio ad hoc in illum, sit libera. De priori in præsenti capite de posteriori in sequenti agendum.

2. Tractatur prima difficultas. Prima opinio affirmans communis est quam indicat D. Thomas.-Circa primum difficultas præcipua est de actu, quo Angelus cognoscit seipsum per substantiam suam, an ex necessitate naturæ Angelus seipsum inducatur, vel possit pro sua libertate sui etiam actualem intellectionem suspendere. In quo puncto communis sententia est, hunc actum esse naturalem Angelo, ita ut non sit in potestate ejus suspendere illum. Hanc sententiam insinuat D. Thomas, 1 part., quæst. 56, art. 1, ad 3, quatenus indicat intellectum angelicum non esse in potentia ad cognitionem sui. Item, lib. 2, contr. Gentes, cap. 97, ubi docet Angelum semper, et ex necessitate actu intelligere, non tamen dicit semper intelligere se, nec dicit semper intel

tioni ab operando unde posset illa continuitas esse, vel in eodem actu, vel in continuo transitu ab uno actu in alium sine interruptione per suspensionem omnis actus. Tamen in quæstione octava de Veritate, art. 6, ad 7, expresse dicit intellectum Angeli non esse in potentia respectu essentiæ suæ, sed semper in actu, respectu vero aliorum intelligibilium posse esse in potentia. Unde evidenter loquitur de potentia ad actum secundum, quia respectu actus primi non est Angelus in potentia, etiam in ordine ad alia intelligibilia objecta. In art. autem 14, ad 6, expresse dicit, quod mens Angeli semper se actualiter intelligit. Unde 1 part., quæst. 58, art. 1, solum indefinite dixit, posse Angelum quoad actum secundum esse in potentia quoad ea, quæ naturaliter cognoscit, non vero dixit, quoad omnia, unde subdit, non omnia quæ naturaliter cognoscit semper actu considerat, non vero dixit, nihil eorum, vel quid simile. Imo in solutione ad tertium ait. Nec intellectus Angeli sic est in potentia, quod si absque aclu, et in 2, dist. 11, quæst. 2, seu 1 secundæ partis, art. 3, ad 4, ait Angelum semper esse in consideratione sui ipsius.

3. Atque sententiam hanc sequuntur Capreolus, 2, dist. 3, quæst. 2, art. 3, ad 2, Aureolus contra 9 conclus., et ad 6, contra eamdem conclusionem, positum prius secundo loco post argumenta Gregorii, Cajetanus, dicta quæst. 58, art. 2, Ferrariensis, dicto cap. 97, Durandus, dist. 3, quæst. 8, num. 6, sed ille idem de aliis objectis asserit. Consentiunt etiam Hervæus 2, dist. 3, quæst. 4, ad 1, Ægidius ibi, 2 part, distinctionis, quæst. 2, art. 1, dub. 1, ad 2. Dicit autem ibi, posse Angelum intentius et remissius se intelligere, nunquam tamen omnino a sui cognitione cessare. Fundamenta hujus sententiæ varia sunt. Primum, quia illa cognitio est perfectio Angeli, et non impedit alias, ergo non est cur Angelus ab illa cessare velit, ergo nunquam cessat. Secundum, quia aliter posset Angelus cessare ab omni actu secundo vitali. Consequens autem videtur inconveniens, ergo. Sequela probatur, quia si potest cessare a cognitione sui, ergo a qualibet alia. Minor vero probatur, quia nullum vivens cessat omnino ab operatione vitæ, sed aliquam habet omnino naturalem, ergo et vivens intellectuale, cum sit perfectius, debet habere

3

aliquam vitæ operationem, a qua nunquam cesset, ergo maxime cognitionem sui. Tertio quia Angelus intelligit se per suam essentiam, quam semper habet præsentem, semper quæ illa informatur in esse intelligibili, ergo semper etiam se intelligit.

4. Secunda opinio Vasquii contra præcedentem.-Contra hanc sententiam tacite opinatur Vasquez, 1 part., disput. 219, cap. 3, ubi fatetur nullum esse theologum, qui asseruerit Angelum posse a cognitione sui cessare, ipse tamen ait satis probari non posse ipsum ex necessitate in illo actu durare, solvitque dicta fundamenta, et obiter impugnat illam. Primo quia nihil est quod necessario moveat Angelum ad sui cognitionem, ergo libere poterit ab illa cessare. Nec obstat quod in prima ratione objiciebatur, quod cognitione sui non impeditur Angelus ab aliis cognitionibus Tum quia etiamsi non impediatur, potest cessare pro sua libertate, tum etiam quia fortasse impeditur, quia non potest dum se considerat tot alia objecta considerare, quot posset si a sui cognitione cessaret. Secundo in natura pure intellectuali, quia perfecta est, omnis operatio vitæ est ei voluntaria, et hoc pertinet ad perfectionem ejus, ergo non est mirum, quod pro sua voluntate possit ab omni operatione vitæ cessare. Et ita solvitur secundum fundamentum contrarium. Unde objicit tertio, quia etiam videtur argumentum illud falsum sumere. Quia licet viventia vegetabilia, et sensibilia quoad actionem mere naturalem cessare non possint, animalia cessant ab omni operatione sensus, et homo ab omni operatione intellectus, ergo etiam Angelus cessare poterit. Quarto quia posset Angelus semper esse in actuali operatione vitæ, etiamsi cessaret a cognitione sui, nam posset cessare a quolibet actu designato, licet confuse, seu collective, non possit ab omni actu cessare. Quinto, ultima ratio prioris sententiæ videtur esse parvi momenti, quia licet Angelus cognoscat se per suam essentiam, essentia non est intellectio sui, sed per modum speciei, unde sicut potest Angelus cessare ab usu aliarum specierum, licet illas a principio habeat, ita et ab usu essentiæ per modum speciei cessare poterit. Et ad eum modum videtur de hac sententia hæsitasse aut dubius fuisse Gregorius, distinct. 11, quæst. 2, ubi in ultimis verbis quæstionis indecisum relinquit, an possit Angelus per suam libertatem simpliciter se omni intellectione privare.

5. Prima conclusio. - Angelus non potest cessare ab omni actu cognitionis.—Sed nihil

ominus censeo imprimis, non posse Angelum se omni intellectione privare, seu omnem actum intellectus suspendere, hoc enim in idem recidit: quia sine actu intellectus non durat actus voluntatis, præter quos nullus est actus vitæ in Angelis. Hoc probat D. Thomas, dicto lib. 2, contra Gentiles, quatuor rationibus, ex quibus una efficax elici potest. Nimirum, quod esse semper in actu secundo est perfectio simpliciter simplex, quam habet Deus per essentiam, et participant suo modo corpora cœlestia et alia inferiora viventia, quantum capacia sunt, ergo verisimillimum est, creaturas intellectuales perfectionem hanc natura sua postulare, et quoad carentiam talis perfectionis non subdi voluntati suæ, aut libertati. Et in hoc sensu est satis efficax ratio, quæ ex primo et secundo fundamento prima sententiæ confici potest. Nam utrumque ad hoc tendit, ut magis in discursu explicabitur.

6. Secundo possumus ad idem argumentari; quia ut Angelus suspendat omnem actum intellectus, opus est, ut voluntarie id faciat, sed non potest voluntarie id facere, ergo absolute non potest. Major probatur, quia postquam Angelus actum intellectus habet, ut in eo permaneat, non est necessaria actualis voluntas, sed sufficit, ut contraria non adsit, quia voluntas solum fuit necessaria, ut applicans intellectum: postquam autem applicatus est, ipse solus per speciem, quam in se habet, elicit actum, ergo in eo semper durabit, si voluntate non avocetur. Probatur consequentia, quia intellectus de se est potentia naturalis, et ideo non potest se solo, et quasi ab intrinseco suspendere actum, ergo nisi intercedat voluntas revocans, semper durabit in illo actu. Suppono enim in Angelo non esse alia naturalia impedimenta, quæ attentionem interrumpere possint, ut in nobis inveniuntur. Ergo si in intellectu Angeli datur suspensio ab omni actu, debet esse ex imperio voluntatis. Probatur ergo minor, scilicet hoc involvere repugnantiam, quia illa voluntas debet esse actus positivus, ergo ille supponit actum intellectus, sed non potest voluntas eodem actu velle suspendere actum intellectus, in quo ipse actus voluntatis fundatur, ergo non potest simpliciter velle omnem actum intellectus suspendere. Minor probatur, quia intellectus Angeli obedit voluntati ad nutum', quia non impeditur ex importunis phantasmatibus, sicut noster, et ideo in eodem instanti, in quo voluntas vult, ut intellectus habeat aliquem actum, intellectus illum habet, suppono enim voluntatem

[ocr errors]

esse efficacem, et consequenter esse de actu, qui sit in potestate intellectus: et eadem ratione e converso si per voluntatem vult efficaciter, ut intellectus non operetur, ab operatione cessat, cum tamen pro illo eodem instanti ab illo actu voluntatis cessare non possit ergo repugnantia est ut efficaciter velit cessare ab omni actu intellectus: quia et cessabit in eodem instanti propter efficaciam voluntatis, et non cessabit, quia cum tunc sit volitio, non potest esse sine cogitatione. 7. Effugium.- Destruitur.· Homines an possint cessare ab omni actu intellectus.-Dicetur forte, posse velle efficaciter cessare ab omni actu immediate post hoc, et ita etiam ab illa voluntate actuali cessare. Sed contra, quia quod non operatur voluntas actualis efficax, quando actus adest, operari non poterit immediate, postquam actus voluntatis cessavit, quia quod non est, jam non movet, nec impedit, maxime cum virtutem non relinquat. Et ita mihi probabilissimum est, homines non posse illo modo per directam voluntatem ab omni cogitatione intellectus cessare, sed si interdum cessant omnino esse, quia phantasia nec a sensibus externis, nec ab internis imaginibus excitatur,nec disposita est ad cooperandum intellectui. Unde etiam in Angelo idem est mihi valde probabile propter rationem factam, etiam aliter in singulis actibus haberet libertatem quoad exercitium: ut magis in sequenti puncto explicabitur. Tertio videtur specialiter repugnare Angelo illa totalis suspensio cogitationis, quia tunc impossibile ipsi esset ad cogitandum redire ab intrinseco, quod perfectioni Angeli valde repugnare videtur, ut jam videtur.

8. Secunda conclusio.— Angelus cessare nequit a sui cognitione. Hinc ergo ulterius dico, non posse Angelum in particulari suspendere sui ipsius considerationem, et intellectionem. Hanc sententiam præter auctoritatem theologorum, mihi maxime persuadeo ratione proxime tacta. Quia si a sui cognitione cessaret, postea non posset libere se ad aliquid cogitandum applicare. Consequens est valde absurdum, ergo. Sequela probatur, quia vel Angelus cessando a sui cognitione cessat simul ab omni alia cogitatione, vel in aliqua permanet. Si primum dicatur, consequenter etiam dicendum est, cessare ab omni voluntatis actu, quia nihil volitum quin præcognitum. Unde igitur postea incipiet aliquid per intellectum, vel voluntatem operari, non quidem a voluntate, quia necesse est, ut intellectus

præeat: si autem ab intellectu, ergo non libere, nec a se, quia intellectus tunc solum libere exercet actum, quando a voluntate movetur. Si vero dicatur secundum, scilicet, licet cesset Angelus a cognitione sui, non cessare ab omni actu, sed per aliquam speciem operari: redit idem argumentum, quoad omnia alia, quæ actu non considerat, quomodo enim voluntarie ad illa omnia, vel ad hoc, aut illud considerandum se applicabit, cum non habeat actum intellectus, in quo talem voluntatem fundare possit. Nam illa sola cogitatio, in qua perseverat, non proponit alia objecta non considerata, aut actus qui circa illa versari possunt, quia nec est directa cogitatio illorum objectorum, neque reflexa de possibili cogitatione illorum, ergo illa cogitatio non sufficit, ut Angelus possit se libere applicare ad alia objecta consideranda, ergo saltem ad hunc finem necessarium est, ut Angelus in sui consideratione semper immobilis permaneat, ut illa cognitio sui possit esse aliarum fundamentum quoad liberum earum exercitium.

9. Evasio Ferrariensis. — Ex Augustino rejicitur. - Ad rationem hanc responderi potest cum Ferrariensi 2, contr. Gent., cap. 101, dub. 1, ad 2, in fine, non esse necessarium ad omnem volitionem, ut præcedat actualis cognitio, sed habitualem sufficere, et ideo, ut Angelus velit uti una earum specierum, quas habet, habitualem notitiam, quam per ipsam speciem habet, sine actuali sufficere cum libertate intelligentis. Sed hoc repugnat omni rationi, quia principium Augustini 10, de Trinitat., capit. 1, voluntatem non ferri in incognitum, de actuali cognitione intelligitur, et eamdem rationem habet in omni volitione. Nam habitualis scientia, vel species si actu non proponit objectum, non potest excitare vel movere voluntatem, ut per se notum est, et in tractatu de Anima latius dicetur.

[ocr errors]

10. Alia Gregorii evasio. - Ejus prima suasio. Aliter respondet Gregorius 2, disput. 11, quæst. 1, ad 1, principale contr. 2 conclusionem, dicens, non esse necessarium, ut ad omnem notitiam libere elicitam, præcedat volitio elicita. Quod declarare, et suadere conatur satis obscuro discursu, de notitia directa, et reflexa, quia homo interdum cognoscit aliquod objectum directum, priusquam cognoscat reflexe se illud cognoscere, et postea libere incipit habere actum illum reflexum, de quo cogitatio non præcessit, et consequenter nec volitio, ergo illa notitia reflexa libere sit, sine præcedenti volitione. Alias procedendum

esset in infinitum in notitiis, si ante quamlibet deberet volitio præcedere. Et prius in solutione secundæ objectionis factæ contra 2 conclusionem, insinuat aliam rationem. Quia ut Angelus cesset ab actu intellectus, non est necesse, ut volitio præcedat, sed satis est ut perseveret non volendo, ergo similiter, ut incipiat intelligere, non est semper necessarium, ut volitio præcedat.

11. Impugnatur. Hæc vero responsio sustineri nullo modo potest, quia non potest esse actus liber, nisi vel per libertatem formalem potentiæ elicientis, vel per libertatem alterius potentiæ moventis, seu per denominationem ab actu ejus. Sed actus ab intellectu elicitus non potest esse liber per libertatem formalem potentiæ elicientis, quia intellectus non est potentia formaliter libera, ergo, ut sit liber, opus est, ut libertatem participet per motionem, et denominationem potentiæ moventis, sed hæc potentia movens intellectum non potest esse nisi voluntas, nec voluntas potest libere movere intellectum, nisi per volitionem, quæ actum intellectus præcedat, ergo ut notitia, seu actus intellectus libere eliciatur, necessarium est, ut volitio libere elicita præcedat, a qua intellectio libera denominetur. Hæc est moralis demonstratio, suppositis principiis in antecedenti assumptis, quæ ex Metaphysica, ut certa suppono, et in tractatu tertio ostendemus, intellectum non esse potentiam formaliter liberam, sed solam voluntatem, quod est præcipuum fundamentum, quo posito, falsitas propositionis a Gregorio assumptæ evidenter convincitur. Et confirmatur, quia cum Angelus utitur determinata specie, non casu id facit, nec ex determinatione necessaria, ergo opus est, ut id faciat ex propria intentione, quæ actus est voluntatis, et volitio quædam.

12. Ad primam Gregorii suasionem in numero decimo. Uno e duobus modis libera cogitatio incipit.-Primus modus. - Ad priorem vero Gregorii suasionem, quæ assumit posse hominem habere notitiam directam alicujus objecti, sine notitia reflexa prioris notitiæ directæ, et postea posse libere habere hujusmodi notitiam reflexam sine prævia volitione, negatur assumptum quoad hanc posteriorem partem, quæ coincidit cum conclusione probanda. Unde dico, vel notitiam reflexam non incipere libere, quando postea fit, vel si incipiat libere, volitionem liberam præcedere, a qua imperetur. Neque sequi processum in infinitum, quia tandem sistendum erit in aliqua

tunc

cogitatione non libera. Declaratur breviter in nobis, quia sæpe habemus primam notitiam directam sine motione voluntatis, ac subinde non libere, ut in cogitationibus primis, quibus involuntarie prævenimur, et cogitamus de re aliqua, non advertendo quid cogitemus, ac subinde nec cogitationem directe volendo; et tunc cogitatio est naturalis, et non libera, soletque motus primo primus appellari ergo nobis impossibile est habere libere notitiam reflexam, id est, advertere ad cogitationem, quam habemus, nisi præcedat aliqua excitatio a Deo, Angelo, vel alio objecto, seu phantasmate proveniens, quæ nos aliquo modo faciat advertere, et tunc nec prima cogitatio, neque advertentia, seu notitia reflexa est libera, donec voluntas aliquo modo interveniat, et consentiat : vel directe, vel saltem indirecte non cohibendo cogitationem, cum jam possit. Nam licet ad inchoandum libere actum intellectus, voluntatis positivus actus applicans intellectum necessarius sit: tamen postquam intellectus naturaliter inchoavit actum, ut libere in eo duret, satis est quod voluntas libere non cohibeat cogitationem, vel divertat intellectum ad alia, cum jam id fuerat in potestate ejus, mediante notitia reflexa, ut explicavi. Hoc autem totum non habet locum in Angelis, quia non habent illos motus naturales intellectus, ut jam dicam.

13. Secundus modus. Alio vero modo contingit etiam in nobis, cogitationem directam alicujus objecti a principio esse liberam, quia præcedit voluntas libera cogitandi de illa re: tunc autem necessario præcedit notitia reflexa de cogitatione directa, non ut facta, quia nondum supponitur: sed ut possibili, et convenienti, vel delectabili, aut honesta, et in hac cogitatione cogitationis fundatur altera voluntas cogitandi directe de tali re, illa vero prior cogitatio reflexa non erit libera, sed ab extrinseco proveniens, et ita nunquam est cogitatio libera sine prævia voluntate, nec proceditur in infinitum, quia sistitur in aliqua cogitatione non libera. Et hoc etiam cum proportione in Angelis est necessarium ad hoc dicimus necessariam esse cogitationem naturalem de seipso.

14. Ad secundam Gregorii suasionem in eodem numero decimo. -Et hinc soluta manet altera ratio Gregorii, quia longe diversa ratio est de continuatione actus, vel de inceptione. Quia actus liber non potest incipere sine motore libere movente: quando autem non est liber, ut elicitus, sed tantum ut imperatus,

« PredošláPokračovať »