Obrázky na stránke
PDF

modo per modum unius, non quidem ex parte objecti, vel ex compositionc aut subordinatione actuum, sed ex parte potentiœ, quatenus omnes illos actus efficit, tanquam œquivalentes uni actui sibi adœquato, vel tanquam unum effectum adœquatum suœ virtuti, sicut ignis calefacieus simul plura ligna, vel corpora intra suam sphœram existentia, dici potest omnia illa calefacereper modum unius effectus sibi adœquati. Unde a contrario tune solum diceretur Angelus cognoscere plura per modum plurium, si efficerct plures actus, quorum singuli essent suœ virtuti adœquati, vel si ultra unum actum adœquatum, alium simul habere possent. Et juxta hune sensum terminorum optime salvatur universaliter doctrina D. Thomœ, quod non possit Angelus plura ut plura cognoscere. Sed non audeo dicere, divum Thomam in hoc sensu fuisse locutum: quia illa explicatio illorum terminorum : Per modum unius, et per modum plurium, non videturcommuniter visitata. Nihilominustamen res ipsa vera est, et ex dictis patet. Et potest exemplo loti Angeli declarari : quia in multis locis per modum plurium esse non potest, quia non potest esse nisi in uno loco adœquato, et tamen per modum unius esse potest totus in pluribus locis partialibus. Sed hinc objici potest, quia Angelus non potest esse simul in pluribus locis inadœquatis per modum plurium, id est, divisis omnino inter se : ergo similiter non potest simul per intellectum attendere etiam inadœquate, ad plura omnino divisa inter se, id est, nullo modo ordinata, nec connexa. Respondetur dato antecedenti non certo, et negando consequentiam, quia in loco constituitur ipsa substantia Angeli, quœ non potest quasi a se dividi, in locis distantibus se constituendo,intelligendo autem cognoscit Angelus res quasi in seipso, et in se recipit actus quibus illa cognoscit, et ita in se non dividitur ex eo quod attentionem suam adœquatam per plures actus applicet, sicut Angelus potest etiam simul esse in pluribus corporibus intra suam sphœram contentis, et in omnibus operari simul, etiamsi inter se unita vel connexa non sint.

25. Tertia objectio. Ab exemplo figurarum, motuum et colorum. — Ultima superest objectio in hac materia vulgaris, quia non potest idem corpus pluribus figuris simul affiei, nec pluribus motibus localiter moveri, nec pluribus coloribus specie diversis informari, ergo nec pluribus actibus intellectus simul intelligere. Probatur consequentia, quia ex illis

exemplis fit inductio, quod duos formœ ejusdem geueris non possunt simul eamdem potentiam informare. Sed actus intelligendi sunt formœ ejusdem generis : ergo. Çonfirmatur, quia idem motus non potest ad duos termiuos simul tendere, ergo nec potest idem intellectus ad duo objecta omnino distincta, nam sunt veluti termini tendentiœ intellectus ad ipsa.

26. Responsio ad exemplum figurarum. — Sed imprimis materialia exempla per se parum probant. Nam illud de figuris, non male instatur a Gregorio exemplo plurium specierum, et habituum informantium simul intel lectum. Nam communis responsio, quod non plene informant, quia non simul actu operantur, non satisfacit, quia operari aliud est ab inhœrentia, et informatione, at vero repugnantia formarum, ut in eodem subjecto simul esse non possint, in Informatione, seu inhœrentia spectanda est, non in efficientia. Unde species in aere existentes, cum in illum operari non possint, plene illum informant, sicut et speculum. Deinde illud exemplum est valde extrinsecum, et quasi metaphoricum (ut sic dicam): unde posset negari consequentia, sine alia ratione differentiœ, solum quia nulla est connexio, inter antecedens, et consequens. Addo vero, in figuris diversis respective ejusdem subjecti, non solum diversitatem, sed etiam repugnantiam inveniri, quia plures figurœ esse non possunt simul in eodem corpore, nisi partes ejus simul in distinetis locis, seu sitibus partialibus constituantur, quod naturaliter repugnat : actus vero intellectus non habent inter se specialem repugnantiam, de illis enim loquimur. Addere etiam possumus in uno corpore toto tantum esse posse unam figuram adœquatam, in partibus vero esse posse plures partiales, ita ergo in uno intellectu unus tantum est actus adœquatus secundum talem modum operandi, et quando ille non est, esse poterunt plures inadœquati, et quasi partiales, non tamen erunt in diversis partibus subjecti, sicut sunt plures figurœ partiales, quia figures integrum subjectum est divisibile, specierum autem indivisibile est, et totum potest pluribus inadœquatis for mis actuari, quia nulla illarum totaliter (ut sic dicam) actuatur: sicut Angelus potest esse totus in toto, et totus in qualibet parte, licet in nulla parte sit totaliter.

27. Ad exemplum motuum.Ad exemplum colorum. — Atque idem fere est de exemplo plurium motuum, nam si non includant specialem repugnantiam, possunt esse simul in eodem subjecto, imo in eadem parte, ut latio, et alteratio, imo et augmentatio, et plures alterationes simul, imo et plures motus locales, si unus sit per accidens, alius per se, vel per spatia non opposita fiant. Denique etiam de coloribus idem dici potest, quia semper inter se habent aliquam repugnantiam, vel tanquam extrema contraria, ut albedo, et nigredo, vel tanquam magis et minus, ad alterum extremum accedentia. Addi etiam potest iuterdum ficri posse, ut capacitas passiva subjecti per unam formam perfectam unius generis repleatur, et ideo non possit simul cum una aliam recipere, ut contingit in materia respectu formœ substantialis, et quantitatis, et fortasse respectu aliquarum qualitatum. Inde tamen inferri non potest universalis regula, quod plures formœ ejusdem generis non possint simul esse in eodem subjceto, sed ad summum habebit locum in formis adœquate actuantibus potentiam, ut in Metaphysica dixi, disp. 5, sect. 8, in quo sensu principium illud in prœsenti non procedit, quia loquimur de actibus incompletis, qui non plene intellectum actuant.

28. Ad confirmationem superioris objectionis. Cur non possit esse motus unus ad plures terminos. — Ad confirmationem illius objectionis ex dictis facilis est responsio. Nam si quid probaret, etiam concluderet, unam speciem, vel unum actum intelligendi non posse plura reprœsentare, ut plura sunt, et distincta in genere entis, quia nec unus moíus potest isto modo tendere ad plures terminos: non est ergo exemplum simile, sed ex illo ad summum posset inferri, unam actionem intelligendi non posse nisi ad unum terminum intrinsecum, id est, ad unum verbum terminari. Non vero quod non possit idem verbum ad plura objecta, saltem in esse rei distincta terminari, licet idem motus non possit hoc modo ad terminos plures terminari. Est enim longe diversa ratio, quia motus nihil alind est, quam ipse terminus in fieri, et ideo si ficri est unum, non possunt res per se primo per illud factœ esse plures. Verbum autem, seu actus intelligendi (et idem est suo modo de specie intelligibili), sunt qualitates distinctœ a rebus, quas reprœsentant, et non per formalem convenientiam, seu assimilationem, sed altiori modo intelligibili eas reprœsentant, ideoque potest una species expressa plura reprœsentare, sicut de impressis supra diximus. Unde fit, argumentum illud ad intellectum ipsum applicatum multo minoris esse momenti, nam intellectus non est ipsa tendentia ad objectum : unde me

lius cum mobili, quam cum motu comparatur; et ideo licet idem motus non terminetur, nisi ad unum terminum, intellectus potest simul tendere ad plura objecta, non solum ut plures res sunt, quod per unum actum facere potest, sed etiam ut plura objecta sunt, quando illa diversis actibus attingit, quœ virtuti potentiœ adœquari non sunt.

29. Uberior resolutio de pîuribus simul intellectvmibus. Quoad receptionem non repugnat pluralitas simultanea intellectionum. — Quocirca ad majorem hujus puncti comprehensionem applicari hic potest distinctio, quia Gregorius, in 2, dist. ii, quœst. i, art. i, utitur. Nam intellectus dupliciter comparatur ad actus suos, scilicet per modum potentiœ passivœ et activœ. Priori ergo modo spectatus, non repugnat illi informari pluribus actibus intelligendi, ex eo solum quod plures sunt: quod addo, quia poterunt esse alias inter se contrarii, vel repugnantes, et ob eam rem simul esse non poterunt : per se autem ex sola pluralitate non repugnant, si ad intellectum solum ut recipientem comparentur. Quia in sola receptione nulla apparet repugnantia, sicut non est in recipiendis speciebus, vel habitibus, quia si activitas non esset necessaria, nulla major repugnantia in actibus assignari posset. Et ideo de actibus etiam intensis, et universalibus, seu œqualibus in reprœsentando speciebus universalibus, id facile admitti posset, si sola potentia recipiendi spectaretur, sicut id concedit Gregorius supra, et in 2, dist. 7, q. 2, art. 1, in finem, et in 1, dist. 1, quœst. i, art. 3. Et quoad hoc illi non repugnat Vasquez, disp. 221, cap. 3. Quapropter rationes, quœ probare contendunt Angelum non posse intelligere plura, ut plura, vel plures actus simul, solum quia plura accidentia non possunt informare eamdem potentiam receptivam, debiles sunt.

30. Nec item repugnat semper quoad efsectionem earum. Datur certus terminus in multitudine actuum, quos intellectus potest simul elicere naturaliter. — At vero si intellectus consideretur, ut potentia activa .definitœ virtutis, ex ea parte repugnat illi habere plusquam unum actum adœquatum : plures autem inadœquatos efficere illi non repugnat, etiamsi nullam specialem unionem habeant, vel in objecto, vel in principio, vel in habitudine alia, quam inter se habeant, sed ex eo solum, quod non excedunt virtutem adœquatam potentiœ, et plures simul uni adœquato œquivalent, ut explicui. Crediderim tamen in hoc etiam habere potentiam aliquem terminum multitudinis actuum. Nam argui posset, multitudinem actuum augeri posse in infinitum, si singuli eorum semper remissiores sint, in qua remissione potest semper in infinitum procedi. Dico vero non esse hune processum admittendum. Tum quia ipsa determinatio virtutis, et attentio potentiœ ad plura, ut plura, auget difficultatem in intelligendo, et ideo potest difficultas adeo crescere ex multitudine objectorum omnino distinctorum, ut virtutem potentiœ excedat. Tum etiam, quia verisimilius est ad unamquamque rem intelligendam absolute, et simpliciter, abstrahendoque ab omni intentione, vel remissione actus, requiri determinatum gradum virtutis, ac subinde dari certum terminum in multitudine actuum, quos intellectus etiam angelicus potest simul elicere.

31. Suborta dubitatio ex dictis.— Una tandem superest objectio, vel dubitatio circa dicta. Nam videtur ex dictis sequi, posse Angelum etiam per unam speciem plures actus intelligendi distinctos circa diversas res per talem speciem reprœsentatas simul elicere: consequens autem non videtur admittendum. Sequela probatur, quia Angelus potest per unam speciem inadœquatam elicere unum actum, ergo etiam poterit simul elicere plures, quia nec ex parte receptionis, nec ex parte virtutis activœ repugnat. Item quia Angelus potest per plures species elicere plures actus inadœquatos, et per plures etiam aliquo modo inter se unitas potest elicere unum actum simplicem inadœquatum, respectu singularum specierum, et forte adœquatum respectu amborum simul, ergo etiam poterit elicere per unam -speciem universalem plures actus particulares, utendo illa, ut virtute pluribus œquivalet. Hoc autem non esse admittendum probatur, quia omnia, quœ per unam speciem universalem Angeli reprœsentantur, sub aliqua ratione unius objecti reprœsentantur, et sub eadem intelliguntur per eamdem speciem, per modum unius, ergo non possunt per plures actus intelligi. Hœc ergo objectio petit, an possit Angelus simul, et per eamdem speciem cognoscere plura, ut plura, ex parte objectorum, et actuum, id est, per plures actus re distinctos, et terminatos ad res absolute, ut distinctas, et sine ullo ordine inter se. Partem negantem docet Pater Vasquez, dict. disp. 221, cap. 3, in fine, solum ex hoc principio, quod unitas intellectionis, ex unitate principii sumi debet, lit hœc opinio mihi placuit, cum juveuis, ab anuis circiter quadraginta primum materiam hanc publice

docerem. Et eam secutus est Cumelius. dicto art. 2, quœst. 3, concl. 5, estque valde probabilis.

32. Pars asfirmans magis probatur.Eumdem actum non posse extendi ad nova objecta probabilius est. — Nunc autem censeo, probabiliter defendi posse oppositam, propter quoddam argumentum, supra, n. 17, tactum, quod mihi difficile apparet. Nam supponendo, posse Angelum specie universali inadœquate uti, ut omnes convenimus, potuit successive elicere per eamdem speciem, actus intelligendi distinctos, ut, verbi gratia, per speciem reprœsentautem omnia quadrupedia poterit elicere nune cognitionem leonis, postea equi, postmodum tauri, qui actus erunt inter se distincti fortasse non tans uni numero, sed etiam specie per adœquationem ad talem, vel talem rem specie distinctam; ergo ex parte distinctionis actuum non repugnabit, illos actus esse simul. Et ita cessat ratio sumpta ex unitate principii, quasi principium sit eminens, et usus ejus sit particularis, poterunt ab eodem principio distincti effectus, et actiones prodirc. Imo etiamsi distinctio illorum actuum tantum numerica sit, in Angelo non repugnabit esse simul in eodem subjecto, eo quod ad diversos terminos, seu objecta tendat. Ergo non est, cur Angelus, si velit, non possit illos actus simul elicere, quia est liberum illi uti sua specie, pront voluerit, si in specie est virtus ad talem usum: sed in specie est virtus sufliciens ad talem usum, quia potest successive illos actus distinctos elicere, et virtus ad attendendum ad utrumque simul non dcest, ut constat, nec capacitas ad recipiendos illos, quid ergo obstabit ! Deinde ponamus Angelum considerantem tantum per illam speciem equum, ille potest velle considerare leonem, non relicta consideratione de cquo, ut per se notum videtur, ergo eliciet novum conceptum leonis, et simul habebit utrumque. Respondebitur, non elicere novum actum, sed extenderc priorem. Sed hœc actuum extensio mihi diflicilis visa est, quia non potest esse sine additione novœ entitatis, quœ non intelligitur, quomodo uniatur prœexistenti,et ideo faciliusestconcedere illos esse duos actus iuadœquatos distinctos. Unde melius responderctur, etiamsi in illo casu Angelus nolit desistere a consideratione equi, relicturum esse necessario priorem actum, et novum indivisibilem, et eminentiorem elicere, simul leonem etequumreprœsentantem, quando per eamdem speciem de utroque simul considerare vult. Sed licet hoc sit possibile, et fortasse ita fiat, quia est perfectius, diflicile est ostendere in Angelo necessitatem ita intelligendi, et non posse simul facere actus, quos potest successive facere, quando suœ virtuti inadœquati sunt. Ideoque hane partem censeo probabilem. Eligat vero lector quod placuerit magis.

CAPUT XXXVIII.

BTRUM IN ANGELIS SINT HABITU3 INTELLECTUALES, YEL NATURALES, VEL ACQU1SITI?

1. Habilus communissime dividitur, et alia, atque alia subdivisio tradilur. — Diximus de potentia, et actibus intellectus angelici, superest ut de habitibus verbum umun adjieiamusi Solent autem distingui duplices habitus, quidam disponentes subjectum inordine ad se, et ad suam naturam, et suum esse, alii disponentes subjectum in ordine ad operationes, ut videri potest in D. Thoma 1, 2, q. 49, art. 1 et 3. Priores non habent locum in Angelis, ut idem D. Thomas adjunxit 1, 2, q. 50, art. 6, in fine corporis. Quia Angelorum substantia immaterialis est, simplex et incorruptibilis, et ideo secundum se nullo naturali habitu indigere potest : de posterioribus vero habitibus, qui immediate sunt in potentiis, potest esse aliqua dubitatio , quam nunc de intellectu tractamus, nam de voluntate postea dicemus. Deinde adverto, aliquando solere species intelligibiles (ut in superioribus dixi) inter habitus intellectuseomputari, quatenns adduntur potentia, et in solo actu primo in illa permanere possunt, et habens illas eis utitur, cum vult. Unde distingui solet duplex habitus, unus tenens se ex parte objecti, ut est species, alius tenens se ex parte potentiœ, quam confortat, inclinat, et faciliorem ad operandum reddit: qualis est in nobis scientia, fides, vel opinio. De prioribus ergo habitibus jam diximus propter connexionem, quam cum objectis habent, quorum vicem subeunt, de altero vero genere habituum in puesenti tractamus. Potest item hic habitus esse duplex, scilicet, ordinis naturalis, vel supernaturalis, de hoc posteriori genere habituum, qui per antonomasiam infusi dieuntur, nunc non agimus, sed in libro quinto et sequentes id reservamus. Agimus ergo de habitibus ordinis naturalis, qui acquisiti vere, ac proprie dieuntur, tamen quia illud ipsum potest in quœstionem venirc, communiori voce utimur. Tribus enim modis potest hujusmodi habitus in Angelis, sicut e

tiam in hominibus, cogitari. Primo quod sit naturalis, non tantum quoad entitatem, sed etiam quoad modum suœ produetionis, scilicet quia est manans a natura, vel a lumine angelico per modum proprietatis intrinsecœ, sicut calor, vel siccitas dicitur naturalis igni. Secundo, ut sit naturalis, et additus naturœ, sit tamen ab ipso auctore naturas a principio inditus, sicut de speciebus intelligibilibus Angelorum diximus. Tertio, ut sit propriis actibus acquisitus.

2. Prima condusio.In Angelis nullus est habitus emanans ab essentia. Rejicitur opinio contraria Medinœ. — Ut ergo certa ab incertis separemus, statuimus in Angelis nullum esse hujusmodi habitum intellectualem per modum naturalis proprietatis emanantis ab essentia Angeli, vel immediate, vel mediante lumine angelico. Est communis assertio; et fere extra controversiam. Et ratio sufficiens est, quia est superfluum fingere in Angelo talem habitum, qui sit qualitas distincta ab intellectu ejus, et naturaliter ab illo profluens ut ipsum habiliorem,vel potentiorem, aut faciliorem ad operandum reddat. Quia si hœc perfectio naturalis est, et intrinseca intellectui angelico, melius intelligitur convenire lumini intellectus angelici per seipsum, et per suam simplicem qualitatem, ita ut intellectus Angeli totam illam perfectionem habeat sibi essentialem, et cum tota illa a substantia Angeli in sua simplici entitate dimanet. Ergo talis est intellectus angelicus, et alia multiplicatio entitatum, et compositio superflua esset, et consequenter gratis ficta. Unde etiam theologi recte sentientes negant habitum principiorum in nobis esse qualitatem distinctam a nostro intellectu, et connaturalem illi, tanquam proprietatem ab ipso, vel ab anima manentem, quia intellectus per seipsum totam perfectionem naturalemàd judicandum de illis principiis, quam intrinsece natura hominis postulat, secum afferre potest. Denique qua ratione fingatur lumen intellectus angelicum, non habere per seipsum totam perfectionem naturalem, quam talis natura connaturaliter postulat in proxima potentia intelligendi, sed illam coalescere ex duabus, posset quis dicere, etiam secundam qualitatem non sufficere, sed illam debere per aliam perfici, et sic procederetur in infinitum, vel ad libitum in aliquo certo numero sisteretur, ergo sistendum est in simplici entitate potentiœ, et omnis alia qualitas naturalis abjieienda est. Contra hanc assertionem videtur sentire Medina1,2, q. 51, art. 1, circa ult. concl., dicens, cunctos theologos constitucre in Angelis habitas scicutiœ naturaliter indito :sed non video, qui sint isti theologi, uisi fortasse habituat vocet ipsum lumon iutellectus, qaod ab speciebus distinctum quidem est, non tamen ab intellectu, et ideo improprie habitus appellatur.

3. Secundo, conclusio. Angelis non insunt habitus ab auctore naturœ inditi. Probatur primo de habitibus ad substantiam actus. — Secundo eadem ratione certum est, uon habere Angelos aliquem habitum proprium ab auctore naturœ inditum et intellectui superadditum. Probatur, quia vel talis habitus est necessarius ad substantiam actus, vel ad facilius operandum: neutrnui dici potest, ergo. Probatur minor, quoad priorem partem discursu fere jam facto. Quia si talis habitus essct necessarius ad substantiam actus, esset necessarius, ut Angelus posset elicere actum intelligeodi, quia sine illo simpliciter aon posset actum elicere, etiamsi haberct speciem, quia hujusmodi est aecessitas habitus ad substantiam actus, ut ex usutermiuorum supponimus. Consequens autem est plane falsum, quia fleret inde, intellectum Angeli non esse integram .potentiam iutellectivam ex parte Angeli, sed esse tantum dimidiatam et inchoatam in illo genere, quod est contra perfectionem intellectus angelici ethumani. Undein hoc est notanda magna differentia inter speciem intelligibilem et alium habitum se tenontem ex parte poteutiœ. Nam species sunt requisitœ ex parte objectorum, et ideo adduutur poteatiœ, etiamsi activitas potentiœ completa sit, quantum ex parte ipsius esse potest. Est enim hœc uatura iutellectus, vel potius omuis cognoscitivœ facultatis, ut non sit sola principium integrum sui actus, sed indigeat semper cooperatione objecti, cujus vicem supplet species, et ideo licet sint necessariœ ad substantiam actus, distinguuntur a potentia, et Angelis a principio inditœ sunt, ut essent perfecte constituti in actu primo ad intelligendum. At veroproprii habitus, de quibus nunc loquimur, adduutur potontiis, veluti ad augendam virtutem agendi ex parte ipsarum, et ideo ad actus ordinis naturalis non sunt necessarii tales habitus ad substantiam actus, quoniam habent potentiam ex parte sua sufficientem ad hujusmodi actus.

4. Probatur deinde de habitibus ad sacilitatem actus.—Et hinc facile probatur altera pars minoris, quia lumen angelicum est perfectum, et sine impedimento veritates naturales cognoscit, et ideo non indiget respectu illarum

habitu facilitante potentiam, ut statim probabimus. Et quamvis illius esset capax, nonhaberet ilhun infusum a principio, quia talis habitus acquiri posset per proprios actus: et ideo non infunderetur per accidens: nam ille modus supernaturalis est et extraordinarius in habitibus acquisitis: maxime in natura augelica, quœ summa velocitate illos acquirere posset, si illis iudigeret. Nec ab bis duabus conclusionibus dissentit divus Thomas, i, 2, quœst. 50, a. 5, ubi habitus in Angelis ponit, quos uon in potentia tautum, sed in actu primo semper habent. Nam ibi aperte loquitur de speciebus intelligibilibus, ut patet ex illis verbis, Angelus indiget perfici habitualiter per aliquas species ad operationem propriam. Et idem repetit in solutione ad 2. Et simili modo Henricus, quodlib. 4, q. 7, et quodl. 5, q. 14, ponens in Angelis habitum scientialem innatum, seu naturalem, per modum universalis speciei illum ponere videtur, ut supra diximus. Ferrariensis vero i, contra Gent., c. 56, in fine rationis 5, dicif, iu Aagelis habitum esse quamdam habilitatem distiuctam ab speciebus, statim vero addit, sive illa sit aHquid distinctum ab intellectu, sive sit ipsum lumen angelici iutellectus ; sed sine dubio hoc posterius verum est, nisi ponendus sit in Angelis aliquis habitus acquisitus, quod videndam superest.

6. Contra prœcedentes duas conclusiones opinantur Bannez et Cumelius. — Contra hanc conclusionem et prœcedentem videtur opinari Baaaez, et clarius Cumelius, dicta quœst. S8, art. 1, ponens in Angelis unum habitum naturalem distinctum ab speciebus ad recte judicaudum de omuibus scibilibus. Consontit Medina, multiplicando tamen illos habitus, ut patet i, 2, quœst. 51, art. 1, in ultima conclusione, ubi ait cunctos theologos constituere in Angelis habitus scientiœ naturaliter inditos. Et quœst. 54, art. 4, improbandum Cajetanum contrarium docentem, ait, in Angelis in primordio creationis prœter species intelligibiles infusos fuisse habitus scientiœ ad recte judicandum. Ducuntur, quia secundum D. Thomam (ut ipsi putant) habitus principiorum ia nobis est a natura inditus distinctus ab speciebus. Nam periude putant, se habere Angelum ad omnia uaturaliter scibilia, ac nos ad prima principia. Sed fundamentum hoc imprimis iu illatione peccat. Nam licet in anima nostra illa imperfectio distinctionis intellectus a lumine naturali admitteretur, non ideo esset tanta imperfectio Angelis tribuenda, cum perfectio

« PredošláPokračovať »