Obrázky na stránke
PDF
ePub

non potest esse Angelo connaturalis. Quia eo ipso quod non per suam substantiam, sed per actus accidentales intelligunt, et amant, possunt in actibus mutationem recipere, et ab uno ad aliam transire, tum quia nunquam habent actum totam suam capacitatem replentem: tum etiam quia major imperfectio esset uni actui imperfecto, et inadæquato immobiliter adhærere, quam posse ab uno in alium transire, et sic varia cognoscere, vel amare: tum denique quia sunt liberi arbitrii, ut infra videbimus, et ideo possunt sese ad varios actus intellectus, et voluntatis applicare, nec est unde in eis immobilitatem habeant. Et hinc fit etiam, ut nec in bonitate morali immutabiles sint, nec natura sua impeccabiles, de quo in libro septimo, ex professo dicendum est. An vero in uno, vel alio actu habeat Angelus aliquam immutabilitatem, seu necessitatem naturalem, et quomodo per gratiam, vel gloriam fiant immutabiles in bono, vel peccando fiant obstinati in malo, in sequentibus libris, præsertim in septimo et octavo tractabitur.

CAPUT IX.

conveniunt. Et probatur primo ab effectu, quia certum de fide est, Angelos perpetuo esse duraturos, bonos in gloria et malos in pœna, ergo creati a Deo sunt, ut in æternum permaneant, juxta illud Ps. 149. Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi. Loquebatur autem de Angelis, quos cum aliis rebus cœlestibus ad laudem Dei provocaverat: ergo receperunt naturam de se aptam ad permanendum perpetuo, quod est esse incorruptibilem. Secundo ita loquitur de anima humana Concilium Lateranense sub Leone X, sess. 8, nam in quadam fidei declaratione Leonis papæ a toto Concilio approbata contra eos, qui de natura animæ rationalis loquentes, dicunt esse mortalem, dicitur, hunc esse unum ex perniciosis erroribus a fidelibus semper explosis. Et subditur: Hoc sacro approbante Concilio, damnamus, et reprobamus omnes asserentes, animam esse mortalem, utique natura sua, hunc enim sensum verba præcedentia declarant, et subsequentia. Additur enim: Cum illa non solum verc per se, et essentialiter humani corporis forma existat, verum et immortalis, ergo a fortiori idem est de Angelis dicendum, quia superiores, et magis immateriales sunt. Unde Dio

UTRUM ANGELI OMNINO INCORRUPTIBILES SINT, ET nysius, cap. 4, de divin. Nominibus, prius

NECESSARIA ENTIA DICI POSSINT.

[ocr errors]

1. Duobus modis potest aliquid dici incorruptibile. Hactenus explicui nonnullas proprietates, vel attributa divina negativa, quæ Angelis convenire non possunt, quia in Dei infinitate fundantur. Hæc vero, de qua nunc tractamus, videtur magis in divina immaterialitate, seu spiritualitate fundari, et ideo declarandum breviter est, quomodo Angeli cum Deo in illa convenire possint, aut differre. Ad hoc ergo explicandum præmittere oportet, duobus modis posse aliquid incorruptibile dici. Uno modo ut incorruptibile solum excludit proprium modum corruptionis, quæ propriæ generationi opponitur, quia sicut de ratione generationis propriæ est, ut ex præsupposito subjecto fiat, ita de ratione propriæ corruptionis est, ut in ea subjectum maneat, ex qua generetur aliud, vel saltem possit generari. Alio modo sumi potest incorruptibile, ut omnino desitionem, et capacitatem amittendi esse quocumque modo excludat, quod majoris explicationis gratia dici potest inannihibile. 2. Prima conclusio. Certum est Angelos aliquo modo incorruptibiles esse.-Primo ergo certum est, Angelos esse aliquo modo incorruptibiles, seu immortales. In hoc omnes theologi

dixit, Angelos habere a Deo vitam indeficientem, et inviolabilem, a corruptione, et morte longissime remotam, et postea dicit, animam humanam post Angelos habere immortalem vitam, ut sit, et possit ad Angelorum aspicere vitas.

3. Tertio ita loquuntur de Angelis sanctis communiter. Nam præter Dionysium, loco citato, Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 3, dicit, Angelum essentiam intelligentem, et natura immortalitatem divinitus esse consecutum. Et in lib. de Decret. et Placit., etc., cap. 7, ait: Quod vacat corpore, id rationis est particeps, et immortale, ut animus, Angelus et damon. Et ita etiam Athanasius, in definitione Angeli posuit esse immortalem, ut supra allegavi ex libro de communi essentia divinitatis. Et in tract. de Definitionibus, in principio, dicit, Angelum, et animum dici æternos, quia licet initium habuerint, immortales sunt, et æternum vivunt. Et sic etiam Basilius, in principio, Psalm. 44, Angelos non esse mutabiles in suo esse, quia in quo statu creantur, in eo perpetuo remanent, servata simplici, et eadem immutabili propriæ naturæ substantia. Augustinus etiam 12, de Civit., cap. 15, Angelos vocat creaturas immortales, quorum immortalitas (inquit) in tempore, nec præterita est, quasi jam non sit,

nec futura quasi nondum sit. Et in tractatu de Cognitione veræ vitæ Augustino attributo, cap. 6, Angelus definitur, quod sit substantia incorporea, intellectualis, immortalis. Et Isidorus, lib. 1, Sentent., cap. 1, Angeli (inquit) et animæ immortales sunt, sed immutabiles non sunt, ideoque solus dicitur immortalis, quia solus est incommutabilis. Et Julianus, archiepiscopus Toletanus, in lib. 1, de Orig. hum. mort., cap. 2, tom. 9, Biblioth. Angelum dicit ita esse a Deo conditum, ut licet peccaret, omnino mori non posset, hominem vero ita, ut si obediens esset, non moreretur, sed Angelica cum immortalitas sequeretur. Ratione declarabitur hæc veritas, modum angelicæ immortalitatis explicando.

4. Secunda conclusio. Angeli nec divinitus corrumpi physice possunt.-Secundo ergo fit certum, si incorruptibile sumatur, ut tantum excludit propriam physicam corruptionem, Angelum esse incorruptibilem non solum in ordine ad causas creatas, sed etiam ad Deum ipsum comparatum. Probatur, quia propria corruptio physica non fit, nisi per separationem formæ a materia, ita ut post corruptionem totius aliquid illius maneat, scilicet, materia, sed Angelus non est capax talis corruptionis in ordine ad quamcumque potentiam etiam Dei, ergo. Majorem supponimus ex definitione corruptionis physicæ, et de illa sub dicta ratione accepta, nos hic loqui declaramus. Nam in eo distinguitur corruptio ab annihilatione, et a transubstantiatione, ut est vulgare. Minor autem evidens est quia angelica natura est simplex, et indivisibilis, ergo per nullam potentiam dividi potest, seu in materiam, et formam resolvi, ex quibus non componitur. Unde in hoc differt multum incorruptibilitas Angelorum ab incorruptibilitate coli. Nam licet cœlum sit incorruptibile respectu cujuscumque causæ creatæ, vel etiam creabilis, quia nulla vis creata esse potest, quæ unionem formæ cœli cum sua materia dissolvat, nihilominus respectu Dei non potest dici omnino incorruptibile, quia Deus potest separare formam cœli a materia ejus, aliam formam loco illius introducendo, vel materiam sine forma conservando: Angelis vero nullius talis corruptionis capax est ob rationem factam.

5. Tertia conclusio. - Angeli sunt annihilabiles, et eo modo corruptibiles.-Conclusio est de fide. Tertio certum est, Angelum posse a creatore suo privari suo esse et hac ratione non esse omnino incorruptibilem, si haec vox

--

omnem desitionis modum etiam annihilationem excludat, ac proinde in contrario sensu posse dici corruptibilem. Hoc de fide certum est, quia de fide est, Angelos a Deo pendere non solum in fieri, sed etiam in conservati et similiter de fide certum est, Deum sicut libere creavit Angelos, ita libere etiam eos conservare, et posse Deum eos non conservare, si velit, absolute, ac per se loquendo. Quæ omnia generalia sunt omnibus rebus creatis, et eamdem rationem habent in Angelis, ideoque amplius ea probare non est necesse : id enim egimus in disput. 21 Metaphysicæ. Atque ita in hunc modum sancti Patres ad verba Pauli 1, ad Tim. 6: Qui solus habet immortalitatem, inter alias expositiones hanc tradunt, quod solus Deus non potest ullo modo desinere esse, quia solus in suo esse ab alio non pendet e contrario vero Angelos esse mortales, prout mortalitas immortalitati opponitur. Unde Justinus, in quæstionibus, quas gentes Christianis proponunt, in principio, ad 11, interrogationem, solum Deum immortalitatem habere dicit, quia non ab alterius voluntate pendet, sed suapte natura hæc in eum cadit. Similiter Hieronymus, Dialog. 2, contr. Pelag., parum ab initio Solus Deus habet immortalitatem, quia per naturam habet, et non per gratiam. Et similia habet Ambrosius, lib. 3, de Fide ad Gratian., cap. 2. Idemque sentiunt alii sancti statim citandi.

6. Quarta conclusio bipartita. - Angeli ab intrinseco sunt indefectibiles, etc.- Quarto dicendum est, Angelos non posse desinere per intrinsecam potentiam realem, sed per solam extrinsecam potentiam Dei, et ideo immutabilitatem essendi, postquam producti sunt, esse illis aliquo modo connaturalem. Hæc est sententia D. Thomæ, dicta quæst. 50, art. 5, quam communiter ejus discipuli, et expositores sequuntur. Et præsertim illam recte declarat Cajetanus ibi, et Ferrariensis, 3 contr. Gent., cap. 55, et sequitur Durandus, in 1, d. 8, part. 1, quæst. 2. Et probatur prior pars. Quia omnis potentia realis intrinseca est activa, vel passiva, neutram autem habent Angeli ad non esse, ergo non possunt desinere esse per realem potentiam intrinsecam. Major nota ex philosophia. Minor quoad priorem partem de potentia activa per se nota est, quia Angelus nihil potest agere, ut seipsum destruat aut existentia privet, cum enim sit indivisibilis, non habet partes, ut per unam in aliam agendo, possit se corrumpere, ad eum modum, quo in corporalibus viventibus contingit mors et cor

ruptio per activam potentiam aliquo modo intrinsecam. Nec etiam cogitari potest activa potentia in Angelo, per quam idem secundum se totum, et quasi per se primo agat ad sui corruptionem, tum quia vel nulla res agit hoc modo in seipsam, vel agit solum ad sui perfectionem, tum maxime, quia ut agat in se, necessario supponit se, suamque existentiam tam in ratione agentis, quam in ratione patientis, ergo per talem actionem non potest se interimere. Unde facile probatur altera pars de potentia passiva, quia potentia passiva nunquam est directe ad non esse, sed ad aliquod, vel aliud esse incompossibile alteri esse, unde in simplici entitate talis potentia intelligi non potest, ut per se notum videtur : ergo nec potest in Angelo esse potentia intrinseca passiva ad non esse, ergo non potest desinere per intrinsecam potentiam realem, quia nihil aliud est, posse desinere, quam posse non esse.

7. Probatur deinde altera conclusionis pars. Quia quidquid est conforme inclinationi naturali rei, est illi connaturale: at vero esse, ac perpetuo esse, est maxime conforme naturali appetitui Angelorum; ergo perpetuitas in suo esse simpliciter est illis connaturalis. Secundo explicatur amplius, quia ex quo res est a Deo producta, conservatio ejus ei connaturalis dici potest, quia ex quodam connaturali ordine illi debita est: et nulla potest esse causa naturalis, seu creata, quæ hanc conservationem respectu angelicæ naturæ impediat, ergo perpetua conservatio est connaturalis Angelo, ac subinde etiam perpetuitas essendi, seu (quod idem est ) absoluta incorruptibilitas illi connaturalis est. Tertio quamvis de absoluta potentia possit Deus annihilare Angelum, nihilominus annihilatio ipsa non est naturalis Angelo, sed potius est præternaturalis illi, imo quasi supernaturalis, ergo e contrario duratio immutabilis et perpetua est connaturalis Angelo, et consequenter Angelus non est naturaliter destructibilis, ut sic dicam, etiamsi per divinam potentiam destrui possit. Confirmatur a simili, quia igni naturale est ex necessitate calefacere præsente passo, quamvis sine influxu Dei calefacere non possit, et Deus libere possit illum concursum non dare, quia satis est, quod ille concursus sit illi connaturaliter debitus et quod denegatio ejus sit præternaturalis ergo similiter Angelo naturale est, ex necessitate semper existere non possit, et Deus pro sua libertate influxum negare valeat, quia ad illam necessitatem satis est, quod ille influxus sit connaturaliter debitus, nec sine mi

raculo et præternaturali modo negari possit. 8. Aliquorum erasio. — Impugnatur. — In tractatu de voluntario, disputatione secunda, quæstione secunda. - Dicunt aliqui esse diversam rationem, quia ignis habet innatam vim ad calefaciendum, ita ut si negetur concursus, violentum sit illi non calefacere: Angelus vero non habet innatam vim ad se conservandum cum concursu Dei, et ex se non magis repugnat illi non esse, quam esse, neque habet inclinationem per modum potentiæ adesse, cum in eo essentia a suo esse non distinguatur. Sed non satisfacit responsio, quia multa ex privata opinione supponit, quæ vel incerta vel minus probabilia, minusque communia sunt. Nam imprimis quod carentia actionis in igne ex sola negatione concursus divini sit violenta, incertum est et minus receptum : quia licet non sit naturale, fortasse non est violentum, sed obedientiale. Deinde videtur supponere illa responsio, violentum tantum esse respectu potentiæ receptivæ, quod falsum esse alibi ostendimus. Unde licet verum sit, naturam Angeli non habere vim activam ad se conservandum, sicut calor habet ad calefaciendum lignum, hoc nihil ad argumentum refert, quia hic non fit comparatio æqualitatis seu similitudinis in eodem genere potentiæ, sed proportionalitatis: nam sicut calori debetur concursus ad agendum ratione virtutis activæ naturalis, ita substantiæ spirituali debetur influxus ad existendum, quia est naturaliter receptiva talis existentiæ, et illam naturaliter appetit.

9. Impugnatio progreditur.-Unde cum dicitur non appetere illum per modum potentiæ, si intelligatur de potentia activa, verum quidem est, sed non obstat, quia ut actus sit connaturalis, et secundum ordinem naturæ debitus, non est necessarium, ut ratione potentiæ activæ sit debitus: nam materiæ primæ est debita forma, etiamsi ad illam non habeat appetitum potentiæ activæ et formæ, ac materiæ coli connaturalis est inseparabilitas earum inter se, quamvis in neutra earum sit potentia activa ad unionem, sed tantum passiva et formalis. Si vero intelligatur de quacumque potentia etiam receptiva, falsum est quod dicitur, quia omnis essentia creata est suo modo in potentia receptiva actualis existentiæ a Deo. Et quamvis hæc potentia ante rei productionem sit tantum objectiva, quia tantum supponitur res inesse possibili cum ordine ad existentiam actualem, quam per creationem potest recipere; nihilominus postquam res est producta. jam habet actualem entitatem, per quam nata est

recipere perpetuitatem in existendo, quam perpetuitatem naturaliter appetit. Neque ad hoc est necessarium, ut essentia distinguatur ab existentia; sed satis est, quod perseverare sit aliquo modo distinctum abesse, sicut conservatio est aliquo modo distincta a productione, non quidem physice aut actualiter, sed virtute et eminenter.

10. Declaratur amplius. - Quod declaratur optime ex appetitu elicito, nam Angelus non potest desiderare vel petere creari, aut primo esse jam vero creatus et existens potest desiderare, ac petere perpetuo conservari et existere: hoc autem desiderium est maxime consentaneum naturali inclinationi. Quis enim hoc neget? ergo hoc satis est, ut conservatio dicatur connaturalis Angelo, et consequenter etiam ejus perpetuitas sit ei non minus debita secundum naturalem ordinem, quam sit debitus calori concursus ad agendum. Et ideo illam æquiparationem videtur expresse facere Cyrillus, lib. 8, Thesauri, cap. 2, dicens: Quæ naturæ præcipue insunt, ea respectu creatoris Dei nihil sunt. Quare sicut ignis combustivus quidem est, sed non Deo, sic et Angelus immortalis quidem est, sed non Deo. Quorum verborum sensus est: sicut naturale est igni comburere, et nihilominus Deus facere potest, ut non comburat, ita naturale est Angelo esse immortalem, et nihilominus per Dei potentiam et voluntatem potest suo esse privari. Unde necesse est, ut ibi immortale non opponatur ei, quod proprie mori potest: nam hoc modo non potest Angelus mori per potentiam Dei, ut declaravi. Sumitur ergo pro re, quæ nullo modo potest naturaliter deficere, nam illa etiam per potentiam Dei destrui potest. Talis ergo est Angelus ex sententia Cyrilli.

CAPUT X.

OBJECTIONIBUS CONTRA DOCTRINAM CAPITIS SUPERIORIS OCCURRITUR.

1. Tria ait Vasquez in præsenti. — Doctrinam in præcedenti capite traditam et ex divo Thoma sumptam, impugnat P. Vasquez, disp. 182, et contendit imprimis, quod licet Angelus dicatur immortalis secundum naturam suam, sicut anima rationalis dicitur naturaliter immortalis, nihilominus utrumque sit intelligendum per respectum ad causas creatas, non respectu Dei. Unde dicit primo, respectu Dei Angelos non esse immortales per naturam, sed per gratiam. Quod confirmas testimoniis Pa

trum ita loquentium, ut videre licet in Cyrillo, diet. lib. 8, Thesauri, cap. 2, qui etiam lib. 2, contr. Julianum, similem sententiam ex Platone in Timao refert et non improbat. Et eodem modo loquuntur Sophronius, in Epistola relata in 6 Synodo, actione 11. Quos Patres multi ex doctoribus scholasticis imitantur, ut Bonaventura, in 1, d. 8, 1 part., art. 2, quæst. 2, Scotus et Gabriel, locis citandis, et Alensis, 1 part., quæst. 4, memb. 3. Propter quod addit dictus auctor secundo erroneum esse dicere, Angelum esse immortalem et incorruptibilem per comparationem ad potentiam Dei, non per gratiam Dei, sed natura sua, quia hoc perinde esse putat, ac dicere, Angelos non pendere in conservari a libera voluntate Dei. Tertio addit, Angelos non solum esse annihilabiles per potentiam Dei extrinsecam, sed etiam ex intrinseca sua natura, ac subinde per realem et nativam potentiam. Probat primo, quia dicti Patres dicunt, Angelos non esse immortales simpliciter, id est, indefectibiles et inannihilabiles (ut sic dicam) natura sua, ergo sunt natura sua mortales et annihilabiles, quia ex duobus oppositis necesse est alterum esse connaturale secundum internam aliquam potestatem. Secundo argumentor in hunc modum, quia Angelus non ideo annihilabilis est, quia Deus potest illum annihilare, sed potius e contrario. Sicut non ideo est possibilis, quia Deus potest illum producere, sed potius a contrario, quia potentia supponit objectum suum saltem ut possibile, ne circulus committatur : ergo Angelus ex se est annihilabilis per internam potentiam et capacitatem, et non tantum per extrinsecam potentiam Dei.

2. Respondetur ad tria dicta. - Ad primum Angelus est immortalis proprie. — Quamvis autem hæc dissensio magna ex parte sit in modo loquendi, vel hoc ipso judico non esse a modo loquendi D. Thomæ, ejusque sententia recedendum: maxime quia si in re potest aliqua diversitas, revera opinio D. Thomæ probabilior est, ut rationes supra factæ probant et respondendo ad illa tria dicta, quæ retulimus, magis declarabitur. Ad primum enim dicimus, si immortale sumatur proprie, prout opponitur ei, quod per propriam corruptionem, seu mortem desinere potest, sic Angelum esse immortalem simpliciter respectu cujuscumque causæ. Quia jam ostendimus, per nullam potentiam fieri posse, ut Angelus per corruptionem, seu mortem esse desinat, quia nec potest dividi integraliter, aut essentialiter, nec potest privari esse per separationem a subjecto, cum

ipse non sit forma alicujus subjecti, nec etiam potest existentia privari per inductionem alicujus formæ, quia substantialis forma in ipsum induci non potest et accidentalis non potest illum destruere, cum existentiam illius necessario supponat. In quo sensu maxime videtur loqui D. Thomas, dicto art. 5, et ita intellectæ ratio, et assertio ejus non solum respectu causæ creatæ, sed etiam respectu Dei, ejusque absolutæ potentiæ procedunt. Quod etiam in anima rationali verum est, nec oportet addere limitationem de respectu ad hanc, vel illam causam, quam nec Concilium Lateranense addidit, nec in voce ipsa secundum communem usum ejus includitur. Nec est necessaria, quia licet Deus possit annihilare animam in eodem instanti, in quo a corpore separatur, adhuc autem non faciet, aut facere potest, ut sit mortalis, id est, ut ex vi separationis a corpore esse desinat, seu ut corrumpatur, seu commoriatur cum homine, hoc enim modo et non alio, potest aliqua forma esse mortalis, seu corruptibilis. In illo autem casu non desineret anima ex vi separationis a materia, et ita non commoreretur cum homine, sed per novum modum et per negationem sui influxus Deus illam destrueret. Sicut e contrario licet Deus creet animam in instanti, in quo homo generatur, non congeneratur anima cum homine, nec congenerare ullo modo potest, quia ex materia educi non potest, neque ab illa in genere causæ materialis dependere, ut sapientes et cordati philosophi sentiunt.

tam provenit ex potentia Dei, ut sic, quam ex libertate. Nam si Deus ex necessitate naturæ ageret, etiamsi æque omnipotens esset in agendo, nihilominus Angelum annihilare non posset, nec suo esse privare, quia hoc non est agere, sed suspendere actionem, quod non pertinet ad potentiam per se spectatam, sed ut subest in agendo libertati voluntatis.

Si

3. Quomodo Angelus sit defectibilis. vero sit sermo de immortali, ut opponitur omni desitioni, id est, de indefectibili omnino et ut excludit omnem potentiam tam extrinsecam, quam intrinsecam, sic quidem non est Angelus simpliciter inconvertibilis (ut loquitur Bonaventura) utique in nihilum, quia per respectum ad extrinsecam potentiam Dei et per denominationem ab illa annihilabilis est. Nihilominus tamen si per illum terminum privativum solum excludatur ab Angelo intrinseca et realis potentia ad non esse, sic absolute est Angelus indefectibilis in esse respectu etiam Dei, quia etiam respectu illius non habet Angelus intrinsecam potentiam ad non esse, sed solum per extrinsecam Dei potestatem et libertatem potest desinere. Cujus signum est, quia non potest desinere per actionem positivam, per quam aliquid recipiat, vel amittat, sed tantum per negationem actionis conservativæ, ut tanquam certum suppono. Aliud etiam signum est, quia hæc defectibilitas Angeli non

4. Respondetur ad Patres et auctores citatos pro eodem primo dicto. - Ad Patres et theologos respondetur, hanc propositionem: Angelus natura sua est perpetuus, ac proinde indefectibilis omnino, multiplicem habere sensum, quoad particulam illam natura sua : nam uno modo idem significat, quod, ex vi suæ essentiæ et a se sine influxu alterius, et in hoc sensu propositio est hæretica, quia in ea affirmatur, Angelum habere esse independens et incausatum, ut sic dicam. Et in eodem sensu negant Patres, Angelum, vel aliquid extra Deum esse natura sua immortalem. Et huic opponunt esse immortalem per gratiam, id est, per beneficium Dei, quale etiam est beneficium creationis, utrumque enim beneficium creationis et conservationis ejusdem ordinis sunt, et quatenus ex liberalitate Dei datur, gratia vocatur. Et eodem modo loquuntur Bonaventura et alii. Unde ex hoc probant, Angelum non esse natura sua inconvertibilem in nihilum, quia solum illud est tali modo inconvertibile, quod ex seipso habet, ut possit stare. Alio modo potest accipi particula illa natura sua, ut solum significet naturalem inclinationem et appetitum in reali potentia activa, vel receptiva, aut quasi receptiva Angeli, vel alterius rei similis fundatum : et sic dici potest et debet, Angelus natura sua indefectibilis, quia hoc solum est illi connaturale, et postquam existens supponitur, ad hoc tantum habet internam potentiam realem et aptitudinem.

5. Respondetur ad secundum dictum.- Non est erroneum dicere, Angelum esse natura sua indefectibilem. Et in eodem sensu non est erroneum dicere, Angelum esse natura sua indefectibilem etiam respectu Dei, sed omnino verum, si legitime intelligatur. Non est enim sensus, quod Deus non possit annihilare illum, sed quod talis annihilatio nunquam esse possit secundum naturam Angeli, nec ex interna potentia reali, aut inclinatione ejus. Sicut lapis dici non potest natura sua mobilis sursum etiam respectu Dei, quia licet Deus possit movere lapidem sursum, non potest tamen facere, ut talis motus sit ei naturalis, aut ab intrinseco, sed yiolenter, vel ad summum obedientialiter:

« PredošláPokračovať »