Obrázky na stránke
PDF
ePub

ducens. Nam omnes actus, qui versantur circa malum, odiendo, vel fugiendo illud, oriuntur ex affectu ad bonum contrarium, et inter affectus, quibus voluntas bonum prosequitur, amor est radix cæterorum : nam quod amat voluntas, id desiderat, si illud non habet, vel in eo delectatur, si illud habet, et contrarium odit, et fugit. Hinc ergo necessarium est, ut si voluntas Angeli semper habet aliquem actum, ille sit amor, quia ille potest separari ab aliis, tanquam prior, quanquam ordinarie juxta objecti capacitatem, vel occasionis opportunitatem nunc desiderium, nunc odium contrarii, vel alii similes actus ab illo redundent. Alii vero actus nunquam videntur esse in Angelo sine actuali amore, quia perfecte operatur, et debito ordine movetur, seque in actum reducit, et ideo posteriorem actum elicit, mediante priori, quando illi distincti sunt, et unus ex natura sua est causa alterius.

hoc amore naturali non ita agi Angelum a Deo per inclinationem naturalem, quin agat, cum habeat, inquit, liberum arbitrium, et magis ex dicendis constabit.

7. Ostenditur secundum, nempe dictum amorem non esse supernaturalem. Secundum, scilicet, amorem hunc esse naturalem, tradit D. Thomas in eodem art. 1. Estque facile explicando illam particulam, naturalem. Nam uno modo sumitur, ut distinguitur contra supernaturalem,et significat esse ordinis naturalis alio autem modo,ut distinguitur a libero quocumque modo, et est idem quod necessarium simpliciter: tertio, ut significat actum, qui ex inclinatione naturali proxime nascitur, licet non sit omnino necessarius. In præsenti ergo actus naturalis dicitur primo, et tertio modo, non autem secundo. De primo res est clara, quia in hoc sensu locutus est D. Thomas. Nam in art. 1, ad 3, distinguit naturalem dileetionem a dilectione charitatis, et de priori doctrinam articulo defendit, ostendendo esse in illa dilectione propriam rectitudinem. Et in art. 2, in fine corporis, aperte addit: Hæc autem dicta sunt, prætermissis his, quæ supra naturam sunt. Et ratio est, quia est sermo de amore, ad quem natura inclinat naturalis autem inclinatio non est ad supernaturalia, sed ad ea, quæ ejusdem ordinis sunt. Denique hic consideramus Angelum secundum puram naturam, et ideo de amore naturali, ut a supernaturali distinguitur, loquimur. Deinde non excludimus per illam vocem omnem libertatem, ut in posteriori parte assertionis expressimus et in eodem etiam sensu locutus est divus Thomas in tota illa q. 60, ut recte Cajetanus adnotavit, et ex omnibus rationibus D. Thomæ facile intelligitur, et in art. 1, ad 2, expresse declarat in

8. Scd esse ex inclinatione naturali.—Addimus vero hunc amorem, de quo tractamus, vocari naturalem non solum, quia est ordinis naturalis, sed quia etiam est ex inclinatione naturali, tanquam ex proxima, et immediata radice. Ita explicat D. Thomas, in dicto art. 1, et probat optime dari talem amorem naturalem in Angelis, quia voluntas supponit naturam, et ideo necesse est, ut aliquid appetat ex inclinatione naturali. Circa quam rationem multa Cajetanus dicit, et alia Bannez, et alii moderni alia addunt, ut explicent, quo modo illa ratio probat de appetitu elicito, et non tantum de naturali. Sed certe necessaria non sunt, quia res est clara, nam ipsemet appetitus elicitus, id est, ipsa potentia voluntatis, antequam eliciatur actus, intelligitur esse quædam natura habens inclinationem naturalem ad suum objectum, et ad suos actus, quos eliciendo, amet id, ad quod naturaliter inclinatur, tam ipsa voluntas, quam natura, in qua radicatur, quam etiam aliæ naturales facultates ejus, ut est intellectus in Angelo. Et ideo appetitus elicitus vivendi, vel sciendi est Angelo secundum naturalem inclinationem conveniens, et ex inclinatione naturali optime probatur: quia hæc inclinatio est in unaquaque secundum modum suum, et in re cognoscente bonum, ad quod naturaliter inclinatur, appetitum elicitum, seu naturalem amorem talis boni naturaliter inducit.

[ocr errors]

9. Non propterea tamen dictus amor necessarius erit, etiam quoad speciem. Atque hinc communiter dicitur hic amor naturalis, licet non sit omnino necessarius quoad exercitium, esse necessarius quoad specificationem, ut videre licet in Cajetano, et aliis expositoribus in dicta q. 60, art. 1, ad 2, et 1 p., quæst. 82, art. 1 et 2. Existimo tamen, licet id in bono sensu possit sustineri, nihilominus latius patere amorem naturalem, quam amorem necessarium quoad specificationem tantum. Quia licet amor necessarius quoad specificationem semper sit naturalis, id est, ex inclinatione naturæ, nihilominus e contrario non omnis amor naturalis ex inclinatione naturæ, est necessarius quoad specificationem. Nam mater naturaliter diligit filium, unde ille amor naturalis profecto est in dicto sensu, et tamen non est necessarius quoad specificationem, quia potest mater odisse filium suum. Item divus

Thomas, dicta q. 60, art. 5, inter amores naturales Angeli ponit amorem Dei super omnia ordinis naturalis, quia est secundum inclinationem Angeli naturalem, cum tamen ille amor non sit necessarius, etiam quoad specificationem, ut infra ostendemus. Et idem est de amore, quo unus Angelus amat alios, quem etiam vocat naturalem D. Thomas, ibi art. 4, cum tamen possit inter Angelos esse odium. Dico ergo, ad amorem naturalem (de quo loquimur) satis esse, quod proxime, et de se sit secundum inclinationem naturalem, etiamsi possit voluntas pro sua libertate contra inclinationem naturalem velle, ac subinde habere odium tali amori contrarium, quod satis est ut ille amor non sit, quoad specificationem necessarius.

10. In aliquo tamen sensu dici potest naturalis, quoad speciem. Addi vero potest, illa omnia, quæ naturaliter amantur, de se invitare, et attrahere voluntatem ad sui amorem, et in se habere unde amentur, et non unde odio habeantur: et in hoc sensu posse talem amorem dici necessarium, quoad specificationem, utique quantum est ex parte bonitatis objecti, et inclinationis naturalis. Inter hæc vero invenitur quædam diversitas: nam quædam talia sunt, ut non solum de se amari naturaliter possint, et non odio haberi, verum etiam neque ab extrinseco possit eis aliquid adjungi, propter quod possint odio haberi : alia vero ita sunt de se amabilia naturaliter, ut licet ex se non habeant, unde fugiantur, vel odio habeantur, extrinsecus illis adjungi potest; et ita possunt aliquando odio haberi. In hoc posteriori ordine sunt fere omnia bona naturalia in particulari sumpta, ut amor scientiæ naturalis est, et nihilominus propter laborem, quem habet adjunctum, odio habetur aliquando, et ipsa vita solet hoc modo odio haberi, et proximus, imo et Deus, ut dixi. In priori vero ordine solum esse videntur objecia communia, ut est bonum in communi, in quo nulla ratio mali inveniri potest, quia eo ipso quod in communi sumitur, ab omni ratione mali condistinguitur. Et ideo amor talis objecti est simpliciter necessarius, quoad specificationem, quia propter nullam rationem etiam extrinsecam potest odio haberi. Unde si aliquando videtur quis, malum aliquod sibi velle, ut mortem, vel quid simile, id vult sub aliqua ratione boni, ad fugiendum majus malum, et ideo nunquam ab amore boni in communi recedit, nec illud est proprium olium sui, quia veluti invitus vult sibi illum malum, ut majus evitet.

esse

Du

11. Concluditur, prædictum amorem posse benevolentiæ, aut concupiscentiæ. plex differentia in amore Angeli circa bona sibi intrinseca, el extrinseca. Ex his ergo satis constat, semper habere Angelum aliquem naturalem amorem, sive sub ratione amicitiæ, seu benevolentiæ, sive sub ratione concupiscentiæ accipiatur, quia quatenus Angelus amat sibi bona essentialia, ut actualia bona actu existentia, habet naturalem amorem puræ benevolentiæ sui, in sensu jam explicato : quatenus vero amat sibi bona a se distincta, et se amat amore amicitiæ, seu benevolentiæ, et illa quæ sibi vult, amat amore concupiscentiæ, sed inter hæc est duplex diversitas, una est, quod ea bona, quæ Angelus semper, et ab intrinseco habet conjuncta, amat sibi per modum concupiscentiæ, alia vero, quæ sunt magis extrinseca, et mutationem recipiunt, amat etiam per modum desiderii. Quanquam, et hæc, quando insunt, possit amare complacendo in illis, ut jam insunt, eademque quantum ad eorum conversationem, et durationem possit, etiam per modum desiderii, concupiscere. Alia differentia est, quod de prioribus bonis intrinsecis amor ille, tam ut amicitia, quam ut concupiscentia est naturalis modo explicato, de aliis autem bonis extrinsecis, licet sit naturalis, ut a supernaturali distinguitur, non est tamen alio modo naturalis, sed electivus. Quia licet sub ratione communi convenientis, aut boni, inclinatio naturalis omnia illa bona complectatur, nibilominus sub rationibus particularibus non amantur naturaliter, sed libere eliguntur, juxia proprium consilium, et intentionem, et ideo talis amor vocatur a divo Thoma electivus, et a naturali distinguitur modo declarato.

12. Ostenditur tertium nempe Angelum semper habere sui amorem.-Objectio.—Tandem hine etiam declaratum, et probatum manet tertium, quod in priori parte assertionis addidimus, nimirum Angelum semper habere aliquem amorem sui naturalem. Nam Angelus semper est in aliquo actu amandi, per omnem autem actum amandi se amat aliquo modo amore naturali, quia hic est primus amor, et quasi imbibitus in omni amore ordinis naturalis. Dices, interdum potest Angelus se amare volendo sibi particularia bona, quæ non naturaliter amat: ergo tunc non se amabit amore naturali, sed tantum electivo. Respondeo imprimis, cum dicimus semper se amare aliquo naturalı amore, non necessario intelligi de amore vocato naturali, in illo rigore, sed ge

neratim de amore sui consentaneo naturæ. Deinde dicimus illum amorem electivum semper fundari in amore naturali sui, ac proinde illum supponere, quia Angelus perfecto modo operatur, et non habet actualem electionem sine intentione. Vel denique, licet illa electio non semper sit propria, nec procedat ab amore naturali, qui sit actus distinctus, semper in se includit amorem naturalem : nam Augelus amat suum commodum, et quoties vult aliquod particulare bonum, ibi formali, et eminenti modo vult et intendit commodum suum, sub qua ratione amor ille naturalis est.

in Angelo amorem naturalem amicitiæ ad alterum, quo Angelus habens talem amorem non se amet aliquo modo, saltem concomitanter. Declaratur, quia qui amat alium, etiam amare amat, quia amor ipse voluntarius est: qui autem amat amare, suam perfectionem amat, quia amor perfectio amantis est. At qui suam perfectionem amat, seipsum amat, ergo amando alium, etiam per purum amicitiæ amorem seipsum amat amore benevolentiæ, amando suam dilectionem amore concupiscentiæ. Et hic discursus, licet in nobis aliquo modo locum habeat, multo vero magis in Angelis, qui distinctissime suos actus cognoscunt, et tam perfecte reflectuntur supra suos actus per eosdem actus simplices, ac si distinctis id facerent. Neque hic amor sui diminuit puritatem amoris amicitiæ, quia (ut dixi) est tantum concomitanter ac necessario conjunctus. Imo pertinet ad excellentiam amicitiæ, tum ut sit perfecte voluntaria, tum etiam quia magna laus ejus est, quod pure intendendo bonum alterius, non possit non perficere amantem.

13. Instabis, quia potest Angelus occupari in amore alterius Angeli, qui sit puræ amicitiæ ad illum, concupiscentiæ ad bona, quæ illi vult, tunc ergo Angelus per illum actum nihil sibi vult, ergo tune non se amat actu, neque amore electivo, nec naturali, ergo non semper se amat aliquo naturali amore, quocumque modo sumpto, etiam in confuso. Idem argumentum fit de amore Dei naturali: nam potest Angelus in solo illo occupari, et sui omnino oblivisci, seu nullo modo se actu amare. Hæc objectio facile dissolveretur juxta sententiam asserentium, Angelum in pura natura spectatum non posse diligere Deum puro amore amicitiæ, sed tantum amore concupiscentiæ, quia si hoc est verum de Deo, multo magis erit de alio Angelo, ut per se patet. Hoc autem posito necessario sequitur, Angelum, sive amet Deum, sive alium Angelum, semper amare se amore benevolentiæ, quia sibi vult Deum, vel alium Angelum. Sed illa sententia omissa, quam falsam reputamus, ut in materia de Gratia et Charitate probamus.

14. Amans alium etiam seipsum semper amat.—Amicitiæ perfectio in Angelo.-Respondemus primo, verisimile esse voluntatem naturalem Angeli, quoad suam virtutem activam non expleri solo amore naturali alterius Angeli, vel etiam Dei, et ideo nunquam ita exerceri in amore alterius, sive ille sit Deus, sive Angelus, quin sibi aliquid simul amet, quia semper est in actu, vel actibus adæquatis suæ voluntati, secundum totam efficacitatem ejus: sicut de intellectu dicebamus. Nam est verisi mile has potentias servare inter se proportionem, tam in hoc, quod sicut intellectus simul perfecte cognoscit ipsum Angelum intelligentem et Deum, vel aliquid aliud, ita etiam posset simul utrumque amare, quam etiam in hoc quod utraque potentia semper est in actu secundo, secundum totam efficiendi virtutem, quam habet. Secundo vero addo, nullum esse

15. Declaratur adhuc ille amor amicitiæ.— Discrimen inter amicitiam circa Deum el personam creatam. Et declaratur hoc amplius, quia ipsemet amor amicitia in tantum est amabilis, in quantum honestus est, est autem honestus, in quantum secundum se, ac per se est consentaneus rationi, seu naturæ rationali, vel intellectuali, ui talis est, ergo talis amor intrinsece includit convenientiam cum natura intellectuali ipsius amantis, ergo ut sie amatur, eo ipso quod voluntarie et honeste exercetur, ergo necessario amatur, eĉiam ut bonum ipsius amantis: et consequenter qui sic amat, etiam seipsum naturaliter amat. Quod si quis dicat, etiamsi seipsum amet, debere hoc totum in bonum alierius referre, ut sit pura amicitia. Respondeo, quando amor amicitiæ est ad personam creatam, non esse hoc necessarium ad puram amicitiam, sed satis esse, ut bonum illud quod direcie alteri amatur, diligatur propter ipsum, et quoad hoc in illo sistatur: quamvis perfectio ipsa sic amandi, quæ necessario resultat in ipsum amantem, non referatur ad amicum, sed simpliciter velit eam sibi is, qui alium diligit. Respectu vero Dei, quia altiori modo est amicus, seu quia non est tantum amicus, sed etiam ultimus finis, verum est, totam illam perfectionem propriam debere amari propter ipsum, sed hoc non impedit, quin sic operans vere illam amet sibi, ac subinde amet seipsum. Imo tune amabit se duplici respectu, videlicet, benevolentiæ, quatenus sibi amat il

lam perfectionem et concupiscentiam respectu DEI, quia totum illud bonum suum et seipsum amat, ut aliquo modo bonum Dei, quatenus in illum omnia refert.

[ocr errors]

16. Probatur secunda principalis pars conclusionis, nempe amorem sui in Angelo non exerceri necessario. Superest explicanda et probanda pars secunda principalis assertionis; videlicet nullum actum amoris sui in particulari sumptum esse in Angelo ita naturalem, ut sit simpliciter necessarius. In qua parte cum secunda sententia convenio. Et ut illam probem, adverto, duobus modis esse posse actum voluntatis necessarium, quoad exercitium. Primo ex imperfecto modo operandi per inadver ́tentiam et subreptionem et quasi tractionem ab alio: quomodo contingunt nobis illi motus voluntatis, qui vocantur primo primi. Et de hoc modo naturalis, seu necessariæ volitionis, certum existimo, in Angelis naturaliter non reperiri, quia nec habent inferiorem appetitum, aut phantasiam, a qua moveantur, et cum perfecta vel sufficienti advertentia intellectus semper operantur, ut infra dicetur. Secundo contingit actum voluntatis esse necessarium omnino, etiamsi ex parte operantis plena voluntate, et cum perfecta objecti cognitione fiat, ut contingit in beatis. Et de hoc modo est sermo in præsenti. Et sic probatur hæc pars ex differentia inter intellectum et voluntatem. Nam intellectus non est potentia formaliter libera, voluntas autem est libera formaliter, et ex hac parte non recte fit æquiparatio inter intellectum et voluntatem, quia non par causa necessitatis quoad exercitium requiritur in intellectu et in voluntate. Secundo intellectus est natura sua prior potentia voluntate, tam in esse, quam in operari; necessarium est enim, ut operando præcedat: unde etiam necesse est, ut aliquam habeat operationem non liberam, quoad exercitium, quia nunquam operatur libere, nisi jam motus a voluntate, et per denominationem ab illa, voluntas vero ex vi sui modi operandi non habet illam necessitatem, quia semper illam præcedit cognitio objecti, quæ in Angelo, ut dixi, semper est perfecta, seu ad usum libertatis sufficiens. Unde oportet ex parte objecti vel actus, peculiarem causam tantæ necessitatis inveniri, alias gratis confingeretur; hic autem nulla talis causa occurrit, ut videbimus, nam hoc tantum probandum superest.

17. Prænotatio ad excludendam necessitatem, quæ proveniat ex parte ipsius actus, vel objecti.

[blocks in formation]

voluntate fuit liber, quoad cxercitium.--- Prius vero notanda est alia, seu tertia differentia inter actum intellectus, et voluntatis, quæ ex dictis nascitur. Nimirum, quod actus intellectus est fundamentum totius usus liberi, et ideo necesse est, ut aliquis actus intellectus sit omnino naturalis, quoad absolutam necessitatem, et exercitium, ut sit fundamentum, tum omnium actuum eliciendorum a voluntate, tum etiam suo modo omnium actuum libere exercendorum ab ipso intellectu moto a voluntate : in voluntate autem nulla est talis necessitas, nam frustra, et sine fundamento dicitur, aliquem amorem sui esse fundamentum omnium aliorum amorum, vel actuum voluntatis. Probatur, quia nec est necessarius, tanquam proponens objectum aliis actibus, quæ necessitas in actu intellectus invenitur (ut supra dixi) nec etiam est necessitas, quasi effective moventis, aut imperantis, qualis est inter intentionem finis, et electionem mediorum, quia voluntas potest suum cursum (ut sic dicam) inchoare ab electione libera, quoad exercitium, ut in nobis manifestum est, quod nunc ex prima secundæ suppono; et in doctrina de Anima ostenditur. In ipsis etiam Angelis primus actus supernaturalis voluntatis potuit esse liber, saltem quoad exercitium, et ita fuit de facto, ut in libro quinto ostendemus. Ergo etiam in ordine naturali prima intentio, seu primus amor Angeli potuit esse liber quoad exercitium, ergo nullum amorem naturalem necessarium quoad exercitium prærequirit, ut in eo fundetur. Nam amor boni propter seipsum, qui est per modum simplicis voluntatis, vel intentionis, non indiget alio actu voluntatis, in quo fundetur, quia ipsa voluntas immediate potest movere seipsam ad suum actum elicitum, ac liberum, sine prævio actu imperante, quando tendit in bonum propter seipsum amabile, et ut tale est.

18. Jam vero quod ex parte objecti, vel actus nulla sit causa talis necessitatis, probatur, quia quidquid boni Angelus in se videt, finitum est et licet sit proprium, potest actu possideri, etiamsi non actu ametur: bona vero alia, quæ sibi amare potest, multo minus possunt necessitatem inferre voluntati in particulari, quia non possunt omnia simul distincte, et in particulari amari. Unde liberum est, circa hoc, vel illud versari, ergo ex parte objecti nulla apparet necessitas alicujus actus in particulari. Nec vero esse potest ex parte ipsius actus, propter eamdem rationem, quia nullus in particulari est necessarius ad proprium commodum,

:

vel ad naturalem felicitatem, ergo in nullo actu to: nam de videntibus Deum, alia est quæstio determinato talis necessitas invenitur. hominibus communis, de qua in 1,2, disseritur. Item loquimur de amore naturalis ordinis, prout a charitate etiam viæ distinguitur: nam de hac infra libro quinto dicturi sumus, et ita etiam explicuit suum sensum D. Thomas, d. q. 60, a. 5. Hic autem amor duplex a theologis distinguitur, circa Deum, et circa res alias intellectuales, scilicet concupiscentiæ, et amicitiæ. Nam licet Deus sit res subsistens, potest amore concupiscentiæ diligi, quia etiam aliæ res subsistentes, ut animalia, vel homines possumus hoc amore diligere, et idem potest Angelus. Quia licet una substantia non sit bonum alteri inhærens, potest esse bonum alteri benefaciens, adjuvans, aut perficiens, et ita potest concupisci. Quod notavit Cajetanus, d. q. 60, a. 3, bene exponendo D. Thomam ibi dicentem, objectum concupitum esse bonum accidentale, intelligendum enim id est de accidentali secundum modum, prout omne id, quod est extra substantiam rei, potest dici accidentale. Deinde licet Deus sit supremum bonum, potest, honeste diligi amore concupiscentiæ, ut ex materia de Charitate, et Gratia suppono. Perfectius vero diligitur per seipsum amore amicitiæ, quæ est excellentior quam sit inter creaturas, ac proinde super omnia, et supra ipsum amantem.

19. Excluditur jam prædicta necessitas.Et præterea interrogo, quisnam actus proprii amoris sit necessarius Angelo, quoad exercitium. Aut enim est complacentia naturalis, quam habet in propria perfectione, et bonitate naturali, quam in se videt, cum affectu, et quasi desiderio conservandi illam, seu, quod idem est, existendi cum ea dispositione, et perfectione vel est amor alicujus alterius boni naturalis. Hoc secundum dici non potest propter rationem factam, quod in amore istorum bonorum, quæ ab intrinseco, et naturali necessitate non habentur, versatur maxime libertas Angeli,non solum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem, et ideo nunc habet affectum hujus rei, nunc alterius, et in nullo particulari affectu perpetuo permanet. De priori vero actu idem probatur ratione facta, quia nec objectum tantam necessitatem inducere potest, neque etiam ipse actus propter alia opera est necessarius, nec etiam propter seipsum, quia potest Angelus in aliis actibus cum æquali perfectione, vel voluntate, vel honestate versari. Nam licet quis dicat, posse hunc actum simul cum aliis exerceri, nihilominus negari non potest, quin possit voluntas tanto conatu applicari ad alios actus, et in tanta varietate, ut non possit Angelus simul circa seipsum per alium actum particularem occupari. Secundo potest idem persuaderi, quia ille actus complacentiæ in suis bonis non est adeo intrinsece honestus, quin possit inordinate haberi. Unde licet objectum sit idem, potest in modo, et motivo diversis actibus fieri, hoc autem satis est, ut nullus eorum sit quoad exercitium necessarius. Consequentia nota est, et antecedens patebit ex discursu capitis sequentis, et ex infra dicendis de peccato Angelorum. Et declarari potest in dæmonibus, nam sine dubio habent amorem sui commodi valde inordinatum : unde verisimile non est, esse illum amorem sui datum ab auctore naturæ, qualis futurus esset amor omnino necessarius. Et ita quoad hanc partem adhæreo postremæ sententiæ,nec in aliis sententiis invenio fundamentum, cui respondere necessarium sit.

CAPUT V.

UTRUM ANGELUS NATURALITER, AC NECESSARIO
DEUM DILIGAT.

1. Amor vel est amicitiæ, vel concupiscentiæ. --Loquimur de Angelo in pura natura specta

2. Amor tam concupiscentiæ, quam amicitiæ erga Deum naturalis dari potest in Angelis.— Igitur de utroque amore interrogari potest, an sit naturalis Angelo, idque in multiplici sensu supra insinuato. Primus est sumendo naturale, prout distinguitur a supernaturali. Et sic omnes conveniunt, amorem concupiscentiæ DEI esse naturalem, quia Deus revera est naturale bonum Angeli, quia est auctor, et conservator naturæ ipsius, et finis ultimus naturalis ejus, et intra ordinem etiam naturæ est benefactor suarum creaturarum, ergo non est supra vires, vel ordinem naturæ, quod Angelus possit hoc maximum naturale bonum sibi diligere. De amore autem amicitiæ Dei, ut auctoris naturæ, aliqui negant esse naturaliter possibilem. Imo etiam putant, non esse possibilem talem amorem distinctum a supernaturali amore charitatis. Ego vero sentio, talem amorem, et naturalis ordinis, et distinctæ speciei ab amore charitatis Dei dari posse: et præterea talem amorem posse ab Angelo haberi per vires naturæ, absque speciali auxilio gratiæ, quæ remitto ad materiam de Gratia, quia illius sunt propria, et quia ibi probata sunt late. Unde etiam infero, hunc amorem de facto fuisse in omnibus

« PredošláPokračovať »