Obrázky na stránke
PDF
ePub

miles, aut perfectos quam cæteros. Item variatio in intentione non sumitur ex objecto, et consequenter, nec ex dignitate, vel alia conditione ejus, sed sumitur ex conatu potentiæ, quæ potest cum æquali circa majus, et minus objectum operari, et Angelus toto conatu operatur, quantum est ex se, nisi aliunde impediatur. In tertia item comparatione aliqui dicunt Angelum magis diligere similiores, propter rationem factam, quibus favet D. Thomas, dict. art. 4, ad 2. Sed oppositum fortasse probabilius est, quia perfectio objecti majoris æstimationis est: unde cum dicit D. Thomas id magis amari, quod est similius, intelligendum est cæteris paribus. Eo vel maxime quod iste amor ita est naturalis, ut sit etiam rationalis: at secundum rectam rationem magis amandus est, qui est perfectior in natura, ergo ad hoc etiam ratio naturalis inclinat. Denique potissima convenientia inter Angelos est in gradu intellectualis naturæ, et secundum illum magis gaudet inferior societate superioris, quam æqualis, et melius esse judicat, ut ille existat, ergo naturaliter etiam magis ad illum incli

natur.

CAPUT VII.

UTRUM VOLUNTAS ANGELI IN SUA PURA NATURA SPEC

TATA SIT LIBERA QUOAD SPECIFICATIONEM INTER BONUM HONESTUM, ET MALUM ILLI CONTRARIUM, SEU TURPE; ID EST, AN SIT LIBERA AD ELIGENDUM UTRUMQUE, ET AD PECCANDUM CONTRA RECTITUDINEM NATURALEM.

1. In voluntate angelica datur necessitas aliqua quoad specificationem.-Datur item libertas.-In superioribus capitulis explicui libertatem Angeli, ut opponitur necessitati quoad exercitium et obiter aliquem modum necessitatis quoad specificationem majorem, vel minorem attigimus, non tamen omnem indifferentiam voluntatis angelicæ, necessitati quoad specificationem, oppositam satis declaravimus, et ideo aliquid in præsenti addere necesse est. In quo duo ut certa supponere possumus. Unum est, dari in voluntate Angeli necessitatem aliquam quoad specificationem, vel simpliciter, ut circa bonum in communi, vel secundum quid, ut circa quædam particularia bona de se valde connaturalia, seu convenientia naturæ, ut satis expositum est. Alterum est voluntatem Angeli esse liberam quoad specificationem, et omni modo, in dilectione boni honesti particularis, quando illud

non est connaturale, nec ex peculiari naturæ inclinatione procedit. Hoc enim genus indifferentiæ, ac libertatis circa aliqua objecta ad integram libertatem voluntatis necessarium est, ergo maxime circa bona honesta, quæ sunt maxime propria voluntatis, ut voluntas est. Nam si inter hæc bona hujusmodi indifferentiam non haberet, nulla esset ratio cur illam circa alia possideret. Denique a fortiori ex dicendis hoc amplius constabit. Quin potius addimus, suppositum hoc verum esse, sive tale bonum ametur per modum finis particularis per se honesti, ut est contemplari, orare, benefacere alicui, vel quid simile, sive ametur tanquam medium utile ad talem finem, quando inter plura talia media electio fit. Nam licet in hac electione maxime locum habeat absoluta indifferentia ab omni necessitate quoad specificationem, tam simpliciter, quam secundum quid, nihilominus eadem in intentione particularis finis invenitur, quia in illa electio unius præ alio invenitur, esto non sit propric electio propter aliud : quamvis etiam hæc virtute participetur, quatenus illud particulare bonum est pars boni communis, quia pars virtute propter totum amatur.

2. Titulus quæstionis inculcatur.-His ergo suppositis superest quæstio an voluntas Angeli sit ex natura sua omnino determinata quoad specificationem ad bonum honestum in communi, ac proinde non possit velle aliquid turpe relicto honesto, quod est quærere, an voluntas Angeli natura sua deficere non possit in moribus, ut pura ratione naturali regulantur, nec peccare, sed sit vapastor ut Græci Patres vocant, id est, impeccabilis. Quam quæstionem solent tractare theologi disputando de peccato Angelorum, quia vero communis est bonis Angelis, et ad naturalem eorum conditionem explicandam spectat, hujus loci propria visa est. Quocirca maxime præ oculis habendum est, hic non esse sermonem de Angelo in omni statu, nec de potestate peccandi contra præcepta supernaturalis ordinis, si ad illum elevetur, nam de illo statu infra tractandum est, et nunc supponimus Angelos de facto potuisse sic peccare: nam multi peccaverunt, et reliqui non peccando meruerunt, unde camdem potestatem peccandi habuerunt, quod de Angelis creatis est certum: quid vero de possibilibus creaturis dicendum sit, postea inquiremus. In præsenti autem loquimur de Angelo in sola, ac pura natura spectato, et per naturalem cognitionem ac rationem operante, de quo longe diversa est ratio, quia naturalis co

gnitio est regula magis proportionata voluntati in sua natura spectata. Et in hoc puncto nihil est revelatum: nec videtur aliquid certo colligi ex revelatis, et ideo variæ sunt theologorum opiniones.

3. Prima opinio affirmans.- Prima affirmat esse natura sua ita rectum in naturalibus, ut in eo ordine deficere non possit peccando, aut eligendo turpe, relicto honesto, ac proinde inter bonum honestum, et contrarium malum esse determinatum ad unum quoad specificationem. Ita opinatur Durandus, in 2, dist. 5, quæst. 1, num. 6, et dist. 23, quæst. 1, n. 7 et 8. Sequitur Capreolus in 2, dist. 2, art. 3, ad argumenta Durandi, et Cajetanus, 1 part., quæst. 63, art. 1, § Circa consequentiam, et idem sentit Ferrariensis, 3, contr. Gent., cap. 109, parum a principio, et inclinant plures moderni interpretes D. Thomæ. Et allegatur idem Doctor Sanctus. Quia in 1 part., q. 63, art. 1, in 3 argum., objecerat, non posse Angelum peccare, quia naturaliter diligit Deum. Respondet autem, naturale quidem esse Angelo diligere Deum ut auctorem naturæ, supernaturaliter autem converti ad Deum secundum quod est objectum beatitudinis, a qua averti potuit peccando. In qua solutione concedere videtur, non potuisse Angelum averti a Deo, ut auctore naturæ, ac proinde nec peccare in naturalibus. Et ita explicat in articulo tertio, peccatum Angeli per hoc, quod appetiit ultimum finem, ad quem virtute sua naturæ poterat pervenire, advertens suum appetitum a beatitudine supernaturali. Capreolus etiam illum allegat in quæst. 16, de Verit., art. 2. Ibi tamen solum explicat peccatum Angeli per ordinem ad divinam regulam, a qua potuit deficere, quia potuit illam non considerare: non loquitur autem expresse de regula supernaturali, in solutione tamen ad quartum id indicat. Et eodem modo procedit 3, contr. Gent., cap. 110, respondendo ad argumenta capitis 108.

[blocks in formation]

naturaliter, vel actu considerant omnia naturalia, quæ cognoscere possunt, ut quidam volunt, vel saltem quando aliquam rem naturalem considerant, perfecte illam intuentur cum omnibus proprietatibus, et circumstantiis ejus sive in ordine ad cognitionem tantum, sive in ordine ad operationem illam contemplentur. Ergo quoties appetunt rem naturalem, sine defectu erroris vel inconsiderationis intellectus illam appetunt, ergo non possunt in tali appetitu præcise spectato peccare.

Secundum. - Secundo Angelus naturaliter amat Deum super omnia, et necessario etiam quoad exercitium, ut est probabile, ergo saltem secundum illam sententiam non potest peccare in materia pure naturali. Probatur consequentia, quia omne peccatum est contrarium divino amori, ergo stante amore Dei super omnia impossibile et simul cum ipso esse peccatum, sed ille amor semper adest, ergo.

Tertium.-Tertio argumentatur Durandus quia corpora cœlestia in suo ordine ita sunt constituta, ut in sua naturali operatione deficere non possint, ergo et Angeli in suo ordine cum eadem perfectione, servata proportione, conditi sunt. Probatur consequentia, quia sicut cœlestia corpora sunt in supremo gradu corporum, ita Angeli in supremo gradu spirituum constituti sunt.

Quartum.-Quarto argumentari possumus, quia potuit Deus facere naturam, quæ nec peccare posset, nec vellet saltem in naturalibus. Ita enim ex Augustino, lib. 2 Gen. ad litt., cap. 7, refert Magister 1, dist. 44, c. 2. Ergo verisimile est talem fuisse angelicam. Probatur consequentia, tum quia natura angelica est in supremo gradu substantiarum possibilium, tum etiam, quia credibile est fecisse Deum gradus rerum in omni genere perfectiores.

5. Secunda opinio extreme contraria. — Secunda opinio extreme contraria dicit, Angelum in naturalibus non solum peccare posse, sed etiam non posse non peccare intra naturalem statum, et in ordine ad suum finem naturalem si solis sui liberi arbitrii viribus, sine speciali gratiæ auxilio operari relinquatur. Hanc sententiam indicavit P. Vasquez in hac materia 1 p, q. 60, in Comment., a. 5, et eam consummavit 1, 2, disp. 192, cap. 3, n. 18 et 19. Illamque tenet Gregorius, 2, d. 29, q. 1, art. 1, concl. 2, ubi de homine in statu innocentiæ loquitur. Sed in secunda probatione conclusionis sermonem extendit ad Angelos, et

adducit Augustinum 12, de Civit., cap. 9, dicentem, non posse Angelos a Deo creatos se efficere bonos sine auxilio Dei, quod ipse de speciali auxilio gratiæ intelligit. Unde colligit, deficiente illo auxilio non potuisse esse bonos, sed malos. Et ad hunc modum adducit alia testimonia Augustini loquentis de hominibus, nam videtur eadem ratio. Et ita in hoc eodem modo de Angelis et hominibus loquitur Fulgentius, 1. 2, ad Transimundum, c. 2 et 3. Rationem non affert Gregorius. Vasquez autem in hoc solum fundatur, quod voluntas angelica cum sit indifferens, et libera, pendet in sua bona operatione a cogitatione, et excitatione intellectus congrua ad sic volendum : hæc autem cogitatio quod sit congrua, vel non sit ad bene operandum, non est in manu ejus, sed a Deo præveniente pendet, Deus autem non tenetur magis dare cogitationem congruam, quam non congruam, et ideo quando dat congruam, specialem gratiam fecit, ergo sine tali auxilio non posset Angelus non peccare. Quam rationem, et plures alias latius ipse locupletat in 1, 2, disp. 189, putatque omnes eodem modo, de Angelis, ac de hominibus in quocumque statu procedere.

6. Mediæ et veræ sententiæ.--Prima conclusio: Probatur primo ex ratione Patrum. - Media tamen sententia vera est, ac dicendum primo, Angelum ita esse naturaliter liberum quoad specificationem ad bonum, vel malum morale intra ordinem naturæ volendum, ut in naturalibus peccare possit, si velit ita docuit expresse Scotus, in 2, dist. 23, qu. unic., et Paludius 41, dist. 50, qu. unic., nu. 20. Malonius, in 2, dist. 6, disp. 1. Et de facto idem supponunt Ochamus, Gabriel, et alii infra citandi libro septimo, qui licet dicant posse Deum facere voluntatem rationalem impeccabilem, si faciat non liberam, non tamen posse facere liberam, et impeccabilem. Supponunt autem, omnes Angelos de facto creatos liberam habere voluntatem, et consequenter posse peccare in sua pura natura, et libertate considerati. Alii vero theologi, qui in universum, et absolute negant posse creaturam rationalem esse impeccabilem, indistincte loquuntur de peccato contra legem naturalem, vel supernaturalem, et ita huic favent sententiæ. Et eodem modo favent Patres dicentes creaturam esse peccabilem, eo ipso, quod ex nihilo facta est. Nam illa ratio etiam in Angelo creato in puris naturalibus locum habet, nam ex nihilo esset creatus, ergo mutabilis, et defectibilis in suo ordine, et gradu. Eo vel maxime quod funda

mentum illius illationis, est ex nihilo, ergo peccare potest, cum proportione applicari potest ad peccatum contra legem naturalem, ut mox videbimus.

7. Probatur secundo. Secundo possumus argumentari ex factis dæmonum, quia multa peccant contra rationem naturalem, nam mentiuntur, decipiunt, inducunt ad omnia mala contra legem naturæ, odio habent proximum. Dices, aliam esse rationem de dæmonibus, aliam de Angelis in pura natura spectatis. Nunc enim hoc posteriori modo illis loquimur, et in eo statu nulla haberent incentiva, vel motiva ad peccandum contra legem naturalem. At vero in statu damnationis habent hujusmodi motiva, et incentiva altioris ordinis, quatenus privantur supernaturalibus bonis, et extraordinario modo affecti sunt. Unde nunc veluti passione vehementissima ducuntur, et secundum mentem excæcantur, et errant judicando sibi esse conveniens, quod revera non est, quibus omnibus in pura natura carerent. Quocirca juxta responsum hoc limitanda erit contraria sententia, quod Angelis sit impossibile velle aliquid contra rationem naturalem, non simpliciter, sed cum hoc addito, seu limitatione, scilicet, nisi sit in præternaturali statu constitutus, in quo habeat incitamenta superioris ordinis, quæ illum ad omnes leges rumpendas impellant, et quasi compellant. Sed contra hoc instatur, quia licet verum sit, Angelos in pura natura non habere occasiones tam graves peccandi in tali materia, nihilominus non inde sequitur, sine illis occasionibus non potuisse in eadem materia peccare. Imo oppositum videtur fieri valde probabile. Nam inde colligimus aliquod objectum turpe, et contra rationem naturalem esse amabile a voluntate Angeli sub aliqua alia ratione boni, vel convenientis per facultatem ejus naturalem, ergo tale objectum est comprehensum sub adæquato objecto voluntatis angelicæ : ergo etiam sine illis extraordinariis occasionibus, vel motivis status damnationis, esset Angelo simpliciter possibile velle illud objectum, et ita peccare contra rationem naturalem. Probatur consequentia, quia illa ratio convenientiæ, aut bonitatis posset in tali objecto esse, et considerari, ac proponi voluntati extra illum statum, ergo posset voluntas pro sua libertate illud objectum velle.

[blocks in formation]

ceptum positivum in materia ordinis naturalis, ut sunt inter homines leges civiles, aut de actibus externis mere naturalibus: nam qui hæc præcepta violat, intra ordinem naturæ peccat, quamvis immediate non agat contra rationem naturalem, quia saltem mediate ab illa recedit. Secundo modo peccatur in hoc ordine, immediatius violando præcepta ipsa naturalia. Uterque autem modus videtur posse in Angelo naturaliter inveniri. Prior explicatur, quia Angelus est capax directionis per regulam superioris voluntatis, vel Dei, ut est auctor naturæ, vel superioris Angeli, ut indicat D. Thomas 3, cont. Gent., cap. 109, quia etiam inter Angelos est ordo subjectionis inferioris ad superiorem. Nec videtur esse supra ordinem naturalem, quod Deus ponat aliquod præceptum positivum Angelis, quasi constituentibus unam rempublicam angelicam, cujus princeps esset Deus, etiam ut auctor naturæ et quod ordinem, ac subjectionem, et prælationem inter eos institueret, in ordine tantum ad finem naturalem, sine ordine gratiæ, et gloriæ supernaturalis, ergo pro libertate sua possint talia præcepta servare, vel transgredi, eo ipso quod regulam extrinsecam suæ voluntatis haberent, ad quam pro sua libertate possent conformari, vel ab ea deflectere. Et eadem ratio est de ipsis præceptis legis naturalis, nam illa etiam respectu cujuscumque Angeli habent vim obligandi per modum legis, quatenus in voluntate divina nituntur: sed Angelus potest non conformari huic regulæ in volendo, nec illam suis actibus applicare, nihil enim est, quod illum ad hoc necessitet, ergo potest etiam pro libertate sua in observatione præceptorum naturalium deficere.

9. Probatur quarto.—Quarto probatur, quia sola libertas voluntatis creatæ est sufficiens causa peccandi, sed hæc libertas invenitur in naturalibus, ergo illa sufficit, ut in illa etiam materia posset Angelus sibi relictus peccare. Minor cum consequentia sunt notæ. Major probatur primo ex Hieronymo, epistol. 146, ad Damascen., de Filio prod., circa finem, dicente: Solus Deus est in quem peccatum non cadit, cætera cum sint liberi arbitrii in utramque partem possunt suam flectere voluntatem, et Ambrosius, lib. 5, de Fide, cap. 6: Omnis creatura, inquit, mutabilis est, sed non mutabilis Dei Filius. Omnis creatura accid atia boni, et mali recipit juxla suæ capacitatem naturæ, eamdrinque decessionem sentit. Et similia repetit libr. 1, de Spiritu sancto, cap. 4. Et Augustinus, lib. 12, de Civit., cap. i et 6, ubi volun

tatem creatam dicit esse mutabilem ad malum, eo ipso, quod de nihilo facta est, et hanc putat esse sufficientem rationem ejusmodi mutabilitatis. Et idem habet, lib. 3, contra Maxim., cap. 12, et Anselmus, lib. 2, cur Deus homo, cap. 10, et alii Patres, quos in libro septimo, in principio referemus. Hæc autem ratio etiam habet locum in Angelo creato in puris naturalibus, quia esset ex nihilo factus, et haberet mutabilem libertatem.

Peccabilitatis fundamentum. - Ecasio. Impugnatur. Item omnia media, in quibus nititur illud principium, quod libertas voluntatis creatæ sit sufficiens principium peccandi, habent locum in ordine etiam naturali. Unum est, quod voluntas facta ex nihilo, nec est regula suæ actionis, et rectitudinis, neque habet infallibiliter conjunctam illam regulam. Quod est potissimum fundamentum, quo D. Thomas utitur in hac materia, habetque locum in Angelo in pura natura conditio, et ad finem naturalem ordinato. Nam quoad priorem partem manifestum est, Angelum nunquam esse sibi regulam, quia semper habet superiorem DEUM et quia non seipsum, sed DEUM, ut finem ultimum suarum actionum respicere debet. Quoad alteram partem probatur, quia regula bene operandi est divina voluntas, quam Angelus in pura natura sumptus, non necessario nec semper haberet conjunctam. Dices illam regulam esse remotam, proximam autem esse lumen rationis per quod illa proponitur, et hanc regulam rationis semper esse Angelo conjunctam. Sed contra hoc est primo, quia licet sit semper conjuncta in actu primo, non tamen in actu secundo, et hoc satis est, ut sine tali regula in actu secundo applicata, possit Angelus operari, et consequenter deficere peccando. Et hoc etiam deducitur ex eo, quod Angelus est ex nihilo factus, nam inde habet quod non sit purus actus, et consequenter, ut non sit semper in actuali consideratione illius regulæ, a qua suarum actionum honestas, et rectitudo pendet, et consequenter ut sine illius applicatione possit operari, ac subinde peccare.

10. Secundo hoc maxime urget in ordine mere naturali, quia licet divina lex seu voluntas sit regula naturalis rectitudinis, non est tamen adæquata ratio volendi creatæ voluntati. Nam potest moveri ad volendum ex ratione proprii commodi, seu boni sibi convenientis, in quam rationem potest Angelus maxime intendere, sed huic rationi potest esse conjuncta turpitudo, et defectio a divina regula naturali, ergo potest Angelus pro suo arbitrio discedere

a tali regula, seipsum inordinate amando, et volendo sibi aliqua bona sine regula honestatis. Tertio, hae ratione potest Angelus peccare deficiendo a supernaturali fine, et ordine, ut infra videbimus, sed non potest deficere a supernaturali rectitudine, quin simul a rectitudine naturali deflectat, quia postquam supernaturalis ordo sufficienter propositus est, ipsa ratio naturalis dictat, non esse ab illo deviandum. Unde omne peccatum contra supernaturalem ordinem supponit, vel includit defectum aliquem in recto usu naturalis rationis, et arbitrii, ergo eadem ratione potest idem defectus in latitudine finis naturalis committi, vel non plene considerando omnia necessaria ad honestatem, vel non recte eligendo, sequendo potius motivum proprii commodi, quam justitiæ.

11. Respondetur ad fundamenta opposita sententie.-Ad auctoritatem D. Thoma, in n. 3.Ultimo magis hoc declaratur solvendo motiva partis oppositæ. Et imprimis ad D. Thomam respondeo, in hoc puncto nunquam satis mentem suam explicasse: si autem considerentur rationes, et discursus, quibus ostendit Angelos potuisse peccare, tam in 1 p., q. 63, a. 2, quam 3, contra Gent., c. 109, et in q. 16, de Malo, et aliis locis, revera procedunt simpliciter de natura angelica secundum se spectata, et ex vi suæ naturalis imperfectionis. Aliquando vero explicat magis D. Thomas hanc potentiam peccandi Angelorum, per ordinem ad finem supernaturalem, quia specialiter loquitur de Angelis, prout de facto procreati sunt, et a fine suo defecerunt: nunquam tamen hujusmodi Angelorum mutabilitatem ad illum statum, seu finem supernaturalem limitat.

[ocr errors]

12. Ad primum argumentum contrarium in n. 4. Ad primam rationem, Scotus et alii non admittunt illud principium, quod voluntas creata non possit peccare, sine præcedente defectu in intellectu, quia stante quacumque consideratione in intellectu, extra visionem beatam voluntas non necessitatur quoad exercitium ex inclinatione alicujus particularis boni, et hoc videtur satis esse, ut possit peccare sine prævio defectu intellectus, vel non eligendo quod debet, vel eligendo quod non debet. Quae sententia fortasse improbabilis non est. Sed quia contraria est magis recepta, et saltem loquendo moraliter, ita contingit, ut voluntas nunquam deficiat, nisi pravio, vel concomitante defectu intellectus, illam communem sententiam admittimus, et dicimus

posse Angelum intra ordinem naturalem aliquid velle cum defectu intellectus saltem actualis inconsiderationis. Quoniam Angelus non omnia, quæ potest considerare, semper actu considerat, neque omnia, quae considerat, cum æquali applicatione, et attentione considerat, quia totum hoe pendet ex libera ejus voluntate, et ita potest magis, vel minus, vel plura, vel pauciora, de re quam cogitat considerare. Unde non est necesse, ut quoties aliquid vult, vel operatur actu, consideret omnes rationes boni, aut mali, commodi, aut incommodi, quæ in illo affectu, vel opere inveniri possunt. Quapropter argumentum illud potest fortius retorqueri. Nam Angelus considerata potentialitate sui intellectus in ordine ad actum secundum, et dependentiam, quam in applicatione illius habet a libera voluntate potest inconsiderate operari, ergo potest etiam peccare, sola ejus naturali conditione spectata.

13. Ad secundum.—Ad secundum de amore Dei super omnia respondemus negando assumptum, nam loquendo de amore Dei propter seipsum, sen amicitiae excellentis, et super omnia probabile non est Angelum ex natura sua necessitari ad hujusmodi amorem, præsertim quoad exercitium, ut supra probatum est in capite quinto. Et certe ratio illa, si valida esset, non solum probaret de peccato contra legem naturæ, sed absolute de omni peccato : quia simpliciter, et de omni peccato probabilissimum est, eum, qui actu eligit Deum super omnia ut auctorem naturæ, non posse simul illum graviter ostendere sub quacumque ratione, quia talis amor repugnat omni peccato saltem ex eo capite, quod omne peccatum etiamsi proxime sit contra ordinem supernaturalem, consequenter etiam est contra rationem naturalem : et quia nemo sua voluntate avertitur a fine supernaturali, quin etiam a naturali avertitur, ut ex 1, 2, suppono. 14. Ad tertiam. Ad tertium sæpe respondet D. Thomas in citatis locis esse dissimilem rationem, nam corpora cœlestia non habeut dominium suarum operationum, et ideo ab intrinseco non possunt deficere in suis operationibus, sicut possunt Angeli. Nihilominus ad o, quia coli entia creata sunt, etiam deficere posse modo agentibus naturalibus accommodato. Duplices enim operationes in cœlis possunt considerari. Quædam ab ipsis active procedunt, et in his licet ex se non agant cum defectu, quia naturaliter agunt quantum possunt, et eorum virtus propter incorruptibilitatem non minuitur, nihilominus ex defectu ma

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »