Obrázky na stránke
PDF
ePub

tractant theologi inferius disputando de Angelis malis, sed ibi tractanda est quæstio de angelis, ut de facto creati sunt in statu gratiæ, et sub peculiari providentia Dei, nunc vero illam præmittimus de angelo in sua pura natura spectato tum quia ad complementum hujus partis necessaria est, tum etiam, quia parabit viam ad ea, quæ ibi adjungemus.

2. Quibus auctoribus tribuenda sit pars affirmans. Pauci ex theologis punctum hoc præcise, ac distincte de angelis in pura natura spectatis disputarunt: sed indifferenter de angelis creatis loquuntur, et secundum statum in quo creati sunt, et ideo difficile est discernere quid in hoc particulari articulo senserint. Possumus tamen sine dubitatione dicere omnes illos theologos, qui absolute docuerunt, angelos, prout nunc creati sunt, potuisse in primo instanti peccare, a fortiori idem sensisse de angelis in pura sua natura spectatis, posito alio fundamento jam probato, quod Angeli natura sit libera ad bonum, et malum morale in ordine naturali: nam eamdem libertatem censent habere Angelum in primo instanti, quam in quocumque alio habere naturaliter possunt. Unde evidenter sequitur idem judicium ferendum esse de illis in pura natura creatis, quod de illis, prout nunc creati fuere, tribuitur, si de illis creditur, peccare potuisse. Et ita partem hanc affirmantem tribuimus Scoto 2, d. 5, quæst. 2, et in dist. 18, ad ultimum, quem sequuntur in dict. dist. 5, Gregorius, Major, Bassolis, et Gabriel, dist. 4, quæst. 1, art. 3, dub. 1, Marsilius, quæst. 3, art. 2, Ocham, quodl. 2, quæst. 1. De aliis vero Doctoribus, qui negant Angelos prout nunc creatos potuisse peccare in primo instanti, affirmare non possumus, idem dicturos fuisse in statu pure naturali, quia fortasse non ponunt illam impotentiam intrinsecam et physicam, ut ita dicam: sed extrinsecam, et ratione status. Quod aliter explicari potest, ut non ponant illam impotentiam divisam ex defectu intrinsecæ libertatis ipsius angeli in illo primo instanti. Sed tantum astruant impotentiam compositam, id est, ex suppositione specialis assistentiæ Dei debitæ illi statui. Sicut dicimus hominem in statu innocentiæ non potuisse peccare venialiter. Et quia hoc examinandum est in libro septimo, ad quem locum pertinet ideo de opinione istorum auctorum hic nihil dicemus, nec eos adversarios judicamus.

3. Vera sententia.-Dico igitur Angelum in pura natura creatum, et suæ libertati relictum, habiturum fuisse libertatem quoad spe

cificationem in primo instanti suæ creationis, ac proinde potuisse peccare in eodem instanti pro sua libertate. Hane conclusionem præter antiquos auctores citatos, sequuntur ex modernis Molina, Valentia, Vasquez et Pesantius, 1 part., quæst. 62, art. 5, Malonius 2, dist. 6, disp. 7, qui distinguit de potentia ordinaria et absoluta. Et dicit posse de potentia absoluta, non tamen de ordinaria. Sed distinctio non recte accommodatur ad puram naturam: unde sub potentiam absolutam videtur includere statum puræ naturæ, sine alia speciali Dei providentia. Videtur autem mihi in hoc etiam non loqui consequenter in ratione, quam pro secundo membro adhibet, ut statim declarabo. Citari etiam potest Aureolus, in 2, distinct. 4, q. un., art. 2, quamvis distinctionem quamdam adhibeat judicio meo satis improbabilem. Dicit enim, posse Angelum in primo instanti habere actum voluntatis defectuosum, et de se malum, non tamen sibi imputabilem. Sed hanc secundam partem in discursu refellemus.

4. Ut probetur vera sententia supponuntur tria. - Ut vero ratione probetur hæc sententia, suppono esse in potestate angeli actu velle in primo instanti, in quo incipit esse, quia in instanti operatur, ut satis in superioribus ostensum est, et quod illud instans sit primum, non inducit peculiarem repugnantiam. Item suppono, in primo instanti posse voluntatem, quantum est ex se, libere operari quia satis est, ut voluntas prius natura sit indifferens: ut in Deo est evidens, et in Christo alibi ostendimus: et infra etiam de angelorum merito dicetur. Suppono tertio, ex parte intellectus potuisse angelum in eodem instanti habere sufficientem deliberationem, vel advertentiam ad eligendum, vel volendum cum indifferentia; quia non eget tempore vel discursu, et simul potest uno intuitu hæc considerare. Quapropter rationes quibus aliqui suadere volunt Angelum natura sua esse incapacem peccati in primo instanti suæ creationis, quia non potest simul incipere esse, et operari, aut non libere, vel non cum sufficienti deliberatione, frivolæ sunt, et ideo illas omitto: quia principia manifeste falsa supponunt.

[blocks in formation]

cum omnibus debitis circumstantiis, ergo etiam pro illo instanti est libera ad eligendum inter bonum, et malum morale, ergo ad peccandum, ergo ex vi suæ naturæ potest in illo instanti peccare. Major propositio probata est in cap. 7. Unde Durandus, in 2, dist. 5, q. 2, consequenter loquendo dixit, Angelum creatum cum sola cognitione, et libertate naturali non potuisse peccare in primo instanti, quia simpliciter non potest peccare in naturalibus. Optimeque infert ex illo principio: verumtamen eodem modo posset inferre, Angelum cum sola cognitione naturali conservatum, etiam in secundo, vel tertio instanti non potuisse peccare. At vero quia illud principium falsum est, tam falsum erit non potuisse Angelum creatum in pura natura peccare in primo instanti, sicut non potuisse peccare absolute, et simpliciter. Et ita Durandus in hoc non contradicit formaliter nostræ sententiæ, sed alleri generali principio. Et potius in ratione sua videtur formaliter nobiscum sentire, saltem ex hypothesi, quia si Angelus potest peccare in naturalibus, etiam poterit peccare in eisdem in primo instanti, quantum est ex conditione suæ naturæ.

6. Progreditur probatio.-In minori propositione supponimus, Angelum non necessitari in primo instanti quoad exercitum, quod etiam in superioribus probatum est. Et præcipue intelligendum est universaliter, id est, non necessitati quoad exercitium ad omnes actus voluntatis, quos in primo instanti habere potest. In quo fere omnes utriusque opinionis auctores consentire videntur, uno, vel altero excepto. Et sequitur ex illo principio, quod in illo instanti potest Angelus libere operari, ergo saltem libertate exercitii, nam hæc est prima, quæ in actu libero necessaria est, ut supra etiam probavi. At vero Malonius supra in § Dices adhuc, sentit, Angelum in primo instanti necessitati quoad exercitium actus, et ideo non posse peccare de potentia ordinaria. Assumptum declarat, quia licet Angelus in primo instanti habeat voluntatem de se liberam, nihilominus in intellectu ejus pro eodem instanti præcedit judicium practice practicum de omnibus, quæ Angelus pro tunc velle debet. Unde concludit, ab illo judicio necessitari voluntatem quoad exercitium: et ideo non posse cum defectu operari, quia defectus refunderetur in Deum. Antecedens probat, quia ante actum secundum præcedit actus primus completus, sed ad volendum aliquid in actu secundo constituitur Angelus in actu primo completo inter alia per illud dicta

men practicum circa objectum volendum, et volitionem ipsam : ergo hoc dictamen præcedit ordine saltem naturæ actum secundum voluntatis angelicæ. Quod autem voluntas necessitetur quoad exercitium ab illo judicio, non prohat, sed ut clarum supponit.

[ocr errors]

7. Prædictus discursus Malonii refellitur. Hic tamen discursus, et in generali fundamento morali, et in applicatione ejus falsam doctrinam continet. Primum ita declaro, quia vel judicium practicum intellectus supponit priorem volitionem in qua fundetur, vel prævenit omnino ipsam voluntatem. Priori modo verum est, posse voluntatem necessitari quoad exercitium a judicio practico, quia tunc non virtute tális judicii secundum se spectati, sed in virtute sui actus prioris, et consequenter a se ipsa voluntas necessitatur: ut si ex absoluta intentione finis judicet hic et nunc esse necessarium eligere hoe medium, necessitabitur voluntas ad illud volendum: vel si voluntas determinata sit ad sequendum, quod sibi delectabilius est, et intellectus judicet hic et nunc. hoc esse sequendum ut delectabilius, voluntas sequitur necessario illud, nisi velit a priori voluntate retrocedere. Hic vero sensus non est hic intentus, nec potest accommodari, quia si volitio praedit judicium, de illa volitione interrogo, an ad illam Angelus necessitetur, a præcedenti judicio: nam si necessitatur, in virtute alterius voluntatis necessitabitur, et sic sistendum est in aliqua volitione, quæ a præcedenti judicio non necessitetur, sed sit libera: de illa ergo erit simpliciter vera suppositio nostra, quod Angelus in primo instanti non necessitatur quoad exercitium: nam omnis alia necessitas, quæ ex illa volitione provenit, jam non est necessitas simpliciter, sed ex suppositione libera, quæ absolutam libertatem non impedit. Si autem posteriori modo sit sermo de judicio practico, quod primum actum volendi aliquid extra se in Angelo præcedit, sic falsum est, Angelum constitui in actu primo ad actum illum voluntatis eliciendum per judicium practicum necessitans voluntatem, sed per judicium suflicienter movens voluntatem, si ipsa velit operari, alias etiam in secundo, et quolibet alio instanti deberet præcedere judicium per se, et efficacia sua voluntatem necessitans, et sic nunquam voluntas Angeli libere operaretur. Unde constat etiam altera pars, scilicet, illam doctrinam male applicari: tum quia non magis de primo instanti, quam de quolibet sequenti procedit: tum etiam quia si ille esset modus naturalis operandi Angeli,

non solum de potentia ordinaria, sed etiam de absoluta non posset peecare sine illa necessitate, et si cum illa deficeret in sua operatione defectus, non imputaretur ipsi, ut dicebat Aureolus, quia ex necessitate naturæ sequeretur. 8. Osten litur etiam quod non necessitelur tunc Angelus quoad specificationem contra Capreolum et alios.-Refelluntur primo.-Addebamus in eadem minori propositione principali nostræ rationis, non necessitari Angelum in primo instanti, etiam quoad specificationem actus, id est, ad eliciendum actum honestum, si aliquem clicit. Contra quam partem etiam sentiunt Capreolus, in 2, dist. 4, q. 1, art. 4, circa 4, conclus., et in 3, ad argumenta contra illam, et idem sentit Cajetanus, 4 p., q. 63, art. 5, et Richardus, art. 2, q. 2, dicunt enim, actum naturalem præcedere liberum, seu deliberatum: actus autem naturalis est necessarius, saltem quoad specificationem, et ideo Angelum in primo instanti habere necessitatem quoad specificationem. Et quia hæc necessitas, cum sit ex inclinatione naturæ, non potest esse ad malum, ideo in primo instanti necessitari ad bene operandum si operetur, ac proinde non posse peccare. Sed hoc etiam multipliciter deficit. Primo, quia esto aliquis actus voluntatis in primo instanti sit naturalis, non est necesse, ut omnis actus illius instantis sit naturalis: nam, ut supra declaravi, in eodem primo instanti potest intellectus angelicus habere naturalem cognitionem sui, per suam essen'iam, attingendo simul Deum aliquo modo, et liberam cognitionem alicujus rei extra se per usum alicujus speciei, ergo etiam per voluntatem potest simul in eodem instanti dilectionem aliquam naturalem, et liberam habere: quia non est major repugnantia. Nam rem aliam libere cognitam potest simul amare, vel odisse: etiam ex dilectione naturali sui, quia cum sint actus immanentes, et in instanti unusquisque fiat: ambo etiam possunt ia eodem instanti fieri, et non excedit naturalem virtutem Angeli, utrumque actum simul facere, quia et sunt connexi inter se, et unus est naturalis, et alius liber, sicut de actibus intellectus diximus. Ergo simpliciter non necessitatur voluntas Angeli in primo instanti quoad exercitium, esto necessitetur quoad unum actum, et ita dato, quod in illo actu naturali non possit tunc peccare, in alio libero poterit.

9. Secundo. —Secundo argumentor in hunc modum, quia si actus ille naturalis non est necessarius quoad exercitium, poterit An

gelus in primo instanti illum suspendere : ponamus ergo ita se habere, quia possibile posito in esse, nihil impossibile sequitur. Tunc ergo non obstante suspensione talis actus naturalis, poterit Angelus libere circa alia objecta operari, ergo tunc etiam quoad specificationem libere operabitur, ergo simpliciter est liber quoad specificationem in illo instanti. Hæc consequentia evidens est suppositis aliis. Probatur ergo prima, quia si voluntas Angeli non vult exercere actum naturalem, nihil est quod impediat illam, quominus alios possit elicere: quia non omnes alii pendent essentialiter, vel ex necessitate ab actu naturali. Nam propositis aliis objectis propter se diligibilibus, potest voluntas illa propter suam bonitatem velle, quia omnia necessaria ad volendum ibi concurrunt. Potest autem Angelus in primo instanti alia objecta considerare actu, et practice, quantum necesse est, et suflicit, ut voluntas moveatur, si velit, ergo potest etiam voluntas circa illa libere operari, etiamsi omnem actum naturalem suspenderit. Altera vero illatio, scilicet, tune actum fore liberum quoad specificationem, probatur primo, quia non est naturalis, nam supponitur voluntas suspendens omnem actum naturalem, ergo est liber quoad specificationem, quia nullus est actus necessarius quoad specificationem, nisi sit naturalis, id est, ex inclinatione naturali. Secundo probatur eadem illatio, quia tunc intellectus potest simul in illo objecto actu considerare rationes varias boni, scilicet, honosti, delectabilis, convenientis naturæ propter excellentiam aliquam, vel commoditatem, et rationem etiam disconveniotis: sed hoo sufficit ad libertatem quoad specificationem, ergo talis libertas in illo actu invenitur.

10. Tertio. Tertio argumentor, quia licet actus necessarius quoad specificationem non possit esse peccaminosus ex vi objecti voliti, ex modo volendi potest esse peccaminosus, verbi gratia, licet amor sui sit naturalis, et ideo ex objecto non sit malus, nihilominus ex modo potest male fieri, quia potest esse minus amor sui, vel sistendo in se, ut in ultimo fine, vel alio simili modo, ergo licet actus primus voluntatis Angeli in primo instanti sit naturalis, adhuc in illo poterit esse peccatum, quia non est naturalis in modo, licet sit naturalis in objecto. Unde licet sit necessarius quoa: specificationem sub generali ratione amoris, ut opponitur odio, vel volitionis, ut opponitur nolitioni, non est necessarius quoad specificationem in ratione amoris recti, seu honestæ vo

litionis, quia quoad modum actus est in indifferens, ut declaravi. At hoc in rigore ad nostræ rationis efficaciam sufficit, quia generaliter procedit de libertate quoad specificationem in ratione boni, et mali actus, quidquid sit de indifferentia in ratione volitionis, et nolitionis, quia est magis physica, quam moralis, quamvis etiam hæc non desit in aliis actibus pro eodem instanti possibilibus, ut probatum est. Accedit, quod libertas illa quoad exercitium posset sufficere ad potestatem bene, vel male volendi in illo instanti, quia tunc voluntas, et potest talem actum exercere, et velle illum suspendere, et hoc secundum velle potest esse malum, si supponatur præceptum habendi alium actum in illo instanti. Ut si actus ille naturalis sit convertio in Denm, ut in finem ultimum, et illa conversio dicatur esse in præcepto per eodem instanti. Nam si homo secundum D. Thomam habet præceptum naturale talis actus in primo instanti usus rationis, multo magis habet Angelus in illo primo instanti, quod respectu illius est primum instans usus rationis, ergo hoc posito volitio suspendendi illum actum pro illo instanti erit mala, et tamen erit in potestate Angeli eo ipso, quod illa conversio libera est quoad exercitium.

lem amorem, et sic de cæteris instantibus, et de quacumque duratione, vel certe si talis amor postea non necessitat, quoad specificationem, voluntatem quoad reliquos actus liberos, nec in primo instanti necessitabit, quia eadem ratio versatur, quantum est ex parte ipsius amoris, nec aliunde potest differentia constitui, cum ex parte intellectus possit esse sufficiens advertentia, vel voluntaria inconsideratio, ut jam tactum est, et nunc magis explicabitur.

11. Effugium quoddam præoccupatur.-Quocirca, ad tollendam ab Angelo ex natura rei libertatem quoad specificationem inter bonum, et malum actum pro illo instanti, necessarium est recurrere ad opinionem dicentem Angelum diligere Deum super omnia in illo instanti dilectione naturali necessaria quoad exercitium: nam illa non posset esse mala, neque ex objecto, nec ex modo, cum hic etiam sit a natura recte instituta. Nec etiam posset secum admittere actum pravum, et ideo licet secum compateretur simul alium actum liberum, nihilominus ex necessitate testificaret illum, et ita induceret necessitatem quoad specificationem honestatis in reliquis actibus liberis. Verumtamen fundamentum hoc reprobatum est in superioribus, quia voluntas non necessitatur quoad diligendum Deum non clare visum, et propter alias rationes supra adductas. Et præterea illud fundamentum non procedit specialiter de primo instanti, seu absolute de Angelo in pura natura, quia si amor ille Dei esset necessarius quoad exercitium in primo instanti, etiam in secundo, quia non habet majorem causam necessitatis in primo, quam in secundo instanti; ergo etiam in secundo rectificabit voluntatem, ut non possit peccare contra ta

12. Concluditur posse Angelum peccare in primo instanti suæ creationis. Instantia. Hinc tandem manifesta est ultima illatio principalis rationis, in qua nostra assertio concluditur. Nam si voluntas Angeli in primo instanti est libera quoad exercitium, et specificationem inter bonum honestum, et malum illi contrarium, potestatem habet utrumque faciendi, seu volendi, ergo habet potestatem peccandi in eodem instanti. Nam libertas includit potestatem ad utramque partem, et posse peccare nihil est, quam posse velle malum honesto contrarium, sive hoc fiat volendo id quod revera malum est, sive volendo bonum modo indebito, quia in hoc etiam virtute includitur voluntas alicujus boni sub ratione aliqua repugnante honestati. Sed instatur, quia voluntas non potest appetere aliquid nisi sub ratione boni, ergo vel vere boni, et sic non peccat, vel apparentis boni, et sic apprehensio talis boni non potest esse in primo instanti, quia apprehensio alicujus, sub ratione apparentis boni, supponit cognitionem veri boni, ad cujus instar apparens bonum apprehenditur, ergo præcedere debet instans, in quo verum bonum cognoscatur.

13. Responsio. Sed hæc ratio parum urget, quia non est necesse, ut bonum circa quod peccatur, appareat honestum cum non sit, alias peccatum necessario supponeret erronem, quod verum non est, ut supra tetigi, et infra libro septimo latius dicetur. Unde neque necessarium est, ut bonum circa quod peccatur, apprehendatur, quasi per analogiam, seu comparationem ad verum honestum bonum, ut hac ratione necessarium sit, ut cognitionem honesti boni supponat: sed peccare potest circa bonum delectabile, vel commodum, absolute et secundum se cognitum, quo in se non sit rectæ rationi consentaneum, vel certe tali modo dilectionis secundum rectam rationem dignum non sit. Et cognitio talis boni haberi potest in primo instanti, etiamsi cogitatio veri boni honesti tunc non præcedat,

nec habeatur. Quocirca non dicitur peccatum esse circa bonum apparens, quia non potest esse circa aliquod verum bonum sub aliqua inferiori ratione, sud quia illud inferius bonumita diligitur, ut superiori bono præferatur, et sic amatur tanquam apparens excellentius bonum. Hæc autem apparentia non est in actu signato, ut sic dicam, id est, per formale judicium comparativum, sed in actu exercito, dum illud bonum amatur, per modum excellentis boni, alio meliori prætermisso.

14. Altera instantia ex Aureolo.—Sed instat Aureolus quia licet voluntas Angeli possit hoc modo in primo instanti deficere, non tamen imputabiliter quia ut actus sit imputabilis, oportet ut præcedant in intellectu diversæ existimationes de oppositis objectis, vel actibus, vel de actu, et omissione, et consequenter, ut præcedat consilium. Quia nullus actus est imputabilis nisi sit electio: at vero electio est appetitus præconsiliati; ergo ante actum imputabilem præcedit consilium: consilium autem non potest esse in primo instanti; ergo neque tunc potest esse actus imputabilis; esto possit esse defectuosus ex naturali imperfectione, et in potentia deliberandi, seu consiliandi. Quod si instes, quia si ille actus non imputatur Angelo operanti, imputabitur Deo : et sic erit Deus auctor mali. Responderi poterit non imputari Deo, quia non inducit ad illum defectum, nec tenetur illum impedire, nec imputari Angelo moraliter, quia non potest consiliari, sed imputari defectui, et impotentiæ naturali, quam creatura non habet proprie a Deo, sed ex se, eo quod ex nihilo sit.

15. Responsio ad proximam instantiam. Sed in hoc tam confuse, et inconstanter loquitur Aureolus in toto illo articulo, ut et vis rationum ejus, ac resolutio vix intelligatur, et plene repugnantia dicere videatur. Nam in discursu illius articuli docet sæpius actum illum defectuosum esse liberum, et negat esse imputabile moraliter, quæ duo repugnant: quia quantum habet actus libertatis, tantum habet imputabilitatis moralis. In Angelo vero non est actus liber, quin sit etiam sufficienter liber ad peccandum graviter, si actus defectuosus sit, et in materia gravi, ut supra probavi: quia ad ferendum perfectum judicium non indiget consilio, ut includit successivam inquisitionem, sed sufficit plena advertentia, quæ est in ejus potestate. Unde si absque illa per voluntatem determinetur, et prave diligat, illi moraliter imputatur, quia moraliter etiam potuit non sic operari. Adde, quod ad peccan

ม.

dum imputabiliter non est necesse, ut formaliter, et proprie fiat electio, ut est de medio in ordine ad finem: nam potest peccare circa objectum propter se volitum per modum finis proximi, quæ volitio lato modo dici potest electio, ut supra notavi, quatenus ille finis præfertur aliis: verumtamen ut actus ille sit peccatum, non est necesse ut illa comparatio sit formalis, et cum expressa advertentia ad utrumque, sed satis est, quod sit in morali potestate operantis, non determinati per voluntatem ad hoc objectum, nisi adhibita prius tali advertentia. Hæc autem fuit in potestate Angeli in primo instanti, imo etiam habendo illam potuit pro sua libertate velle proprium commodum, honesto prætermisso.

16. Objecta. Solum nobis superest in contrarium D. Thomæ auctoritas, et ratio. Nam in dicta q. 63, art. 5, expresse docet, Angelum non potuisse peccare in primo instanti. Et probat, quia alias tale peccatum imputaretur auctori naturæ angelicæ, qui est Deus, tanquam causæ talis peccati, sive dicatur tune Deus peccare, sive non, hoc enim nunc disputare non est necesse, nam satis absurdum est facere Deum causam peccati. Sequela ergo probatur, vel quia prima operatio naturæ, actori naturæ tribuitur, vel quia prima volitio a prima cogitatione est, et prima cogitatio est ab auctore naturæ, quia non potest esse ab ipso operante per ejus voluntatem. Auget difficultatem Anselmus, libr. de Casu diaboli, c. 12 et sequentibus, ubi ait, primam volitionem Angeli non posse tribui Angelo tanquam se moventi, et ideo non posse primam volitionem Angeli esse peccatum. Antecedens probat, quia, qui nihil vult, non potest se movere ad volendum, per quid enim se movebit?

17. Resolvuntur. - Ad D. Thomæ auctoritatem nunc solum respondemus, illum fuisse locutum de Angelis prout de facto creati sunt sub tali modo providentiæ Dei, quæ fortasse non esset debita in pura natura, de quo statu D. Thomas nihil dixit. An vero etiam de Angelis prout nunc creatis illa sententia vera sit, in libro septimo videbimus. Ad rationem vero applicatam ad statum puræ naturæ, negatur sequela, et ad probationem priorem facile dicitur, primam operationem naturalem attribui auctori naturæ aliquo modo, non tamen operationem liberam. Vel aliter (ut ait Scotus) operationem liberam primam, si defectuosa sit, tribui auctori naturæ, ut operatio est, et quantum ad omnem entitatem, quam habet, non tamen quod defectum,sicut de omni actuali pecca

« PredošláPokračovať »