Obrázky na stránke
PDF
ePub

re dici solet: nam quoad hoc eadem est ratio de primo actu, et de cæteris, supponendo, actum illum primum libere fieri a voluntate, quæ ex nihilo facta est, et suæ libertati permittitur.

18. Ad probationem sequelæ dicitur quod peccatum Angeli in primo instanti suæ creationis, non tribueretur Deo directe.-Ut hoc autem evidentius fiat, et alteri probationi respondeamus, duobus modis posse peccatum factum in primo adverto instanti Deo tribui, primo tanquam causæ positivæ, vel efficienti, vel inducenti ad talem actum, secundo tanquam causæ negativæ, seu privativæ, seu non impedienti talem actum, aut non dirigenti Angelum, ne in illo instanti peccet. Si ergo illatio fiat in priori sensu, nullam habet probabilitatis speciem. Quod quidem de efficientia facile probatur, quia non haberet Deus majorem efficientiam in actum illius peccati, quam in alia peccata. Probatur, quia licet Angelus in primo instanti peccet, Deus non efficiet peccatum ejus, nisi ut causa universalis concurrendo ad actum ejus, qui dicitur materiale peccati, neque prædeterminabit physice voluntatem Angeli ad illum actum magis, quam ad cæteros, sed ipse Angelus se determinabit, concurrente Deo cum generali concursu: hoc autem non est satis, ut Deo tribuatur simpliciter peccatum tanquam efficienti causæ, ut ex generali doctrina de Peccatis notum est. De inductione vero, seu speciali influxu directe probatur, quia licet voluntas Angeli in primo instanti peccando deficeret, Deus non induceret illam medio intellectu. Quia Deus ut auctor naturæ angelicæ, non imprimit Angelo in illo instanti aliam cogitationem naturalem, nisi cognitionem sui: ex vi cujus Angelus solum ad amorem sui, et Dei excitari potest, qui de se bonus est, simulque constituitur Angelus quasi in actu primo, ut possit ad aliam cogitationem, seu cognitionem per species se applicare per liberam voluntatem: ut supra tractando de cognitione Angeli, ostensum est. Quæ voluntas utendi hac, vel illa specie, aut cogitandi de hac, vel illa re, non est etiam de se mala, sed est aut indifferens, aut de se bona, ergo Deus per cogitationem naturalem ad nullum actum malum de se inducit. Nihilominus tamen illa prima cogitatio libera potest esse principium alterius volitionis plene liberæ in eodem instanti elicitæ circa rem sic cogitatam, cujus proxima regula sit eadem cogitatio libera, ergo licet volitio, quæ ex tali cogitatione procedit, defectuosa sit, jam non poterit defectus tribui Deo, ut dirigenti, sed ipsimet Angelo minus consideranti, aut attendenti, quam posset, vel deter

minanti per voluntatem sine debita consideratione, et advertentia, quam in eodem instanti habere posset, si vellet. Quocirca cum in prædicta ratione de prima cogitatione, aut volitione mentio fit, æquivocatio est cavenda: aut enim dicitur prima cogitatio, et volitio, omnis illa, quam in primo instanti habere potest Angelus, vel tantum illa, quæ est prima omnium, quam in illo instanti habere posset. In priori sensu falsum est, omnem primam cogitationem esse a Deo, ut auctore naturæ tantum, id est, esse mere naturalem, nam aliqua cogitatio potest esse voluntaria, et libera in illo instanti, ut declaravi. In posteriori autem sensu concedo primam cogitationem esse a Deo, et per illam non induci Angelum ad peccandum, inde autem non sequitur non posse peccare Angelum in illo instanti, quia cum illa cogitatione naturali potest esse alia libera, simul tempore, et posterior natura, cum qua, et ex qua potest Angelus peccare in eodem instanti, non ex directione Dei, sed sua.

19. Nec etiam indirecte, ut non impedienti tribueretur.-At vero si dicatur illud peccatum tribui Deo indirecte tanquam non impedienti, vel non convenienter gubernanti, seu dirigenti Angelum in eo instanti, ne peccet. Ut hoc probabile sit, oportebit ostendere Deum non tantum posse, sed etiam debere ac teneri, non quidem ex lege, sed saltem ex vi muneris auctoris naturæ, seu sapientiæ, et prudentiæ illi connaturalis impedire omne peccatum suæ creaturæ, saltem pro illo primo instanti, in quo illam creat, seu non permittere voluntatem Angeli pro illo instanti determinari sine cogitatione satis circumspecta, et congrua, ut licet libere velit infallibiliter non peccet. Nam ut alicui imputetur culpa alterius, non satis est, ut possit illam impedire, nisi etiam teneatur, ut in 1, 2, notum est, alias omnia hominum peccata Deo imputarentur. Difficillimum autem est ostendere teneri Deum ex vi providentiæ naturalis, vel ad dandam Angelo in primo instanti cogitationem congruam, cum qua infallibiliter non peccet, aut non permittere illum per voluntatem operari libere, donec intellectum suum ad talem cogitationem applicet: quia nec ex vi suæ bonitatis, neque ex vi suæ sapientiæ, seu prudentiæ videtur Deus ad hoc genus providentiæ, aut regiminis suæ creaturæ præstandum obligari. Et posset quidem hoc esse verisimilius, si Deus solus determinaret Angelum ad primam cogitationem, ex qua omnino libere operatur, ut quidam volunt, quia tunc solus Deus videretur excitare,et dirigere voluntatem Angeli. Verum

tamen etiam illo posito, non satis ostenditur illa necessitas, seu obligatio, quia potest esse cogitatio talis, ut sit in potestate Angeli cum illa bene, et male operari, et ideo ex vi cogitationis, et ex intentione Dei posset ad bonum dirigi, ipse autem ex se peccare. Multo vero facilius in nostra sententia hoc intelligitur, cum cogitatio ipsa libera sit, et ex applicatione ipsiusmet Angeli fiat. Quapropter etiam isto modo non videtur posse cum fundamento inferri, tribuendum esse Deo peccatum Angeli, si in primo instanti non liberetur. Sed ad summum credi potest, esse illud regimen magis conveniens, ne cum divino opere conjungatur simul peccatum,sed discernatur non solum causalitate, et natura, sed etiam duratione opus Dei ab opere diaboli, ut non solum malitia, sed etiam omnis malitiæ adumbratio a divino opere absit. Et hoc solum videtur posse dici stando in pura natura: an vero aliquid amplius de Angelis, ut sunt de facto creati, dicendum sit, postea videbimus.

cum instat, quia nemo allicitur, vel trahitur ad volendum aliquid sibi commodum, nisi quia prius habet voluntatem habendi commodum. Respondeo, quando particulare objectum ut per se commodum amatur, non oportere, ut præcedat illa voluntas elicita commodi in communi, sed satis esse naturalem inclinationem voluntatis ad suum bonum in communi, ut præsentato illo objecto per proprium actum elicitum, et primum in illud feratur. Nihil ergo obstat, quominus voluntas seipsam ad primum actum moveat, ideoque ex hac parte non repugnat primum actum liberum in Angelo esse peccatum.

20. Adauctoritatem et rationem D. Anselmi, in fine num. 16. Actus a voluntate elicitus per seipsum est voluntarius de quo in tractatu de voluntario. Ad Anselmum respondeo imprimis, discursum, quem ibi late Anselmus prosequitur, non minus in bonis, quam in malis actibus fieri posse, inferendo, Angelum non posse in primo instanti habere actum voluntatis bonum ex se, seu libere, quia non potest se movere ad primum velle, quia si se movet, jam vult se movere, et consequenter supponitur habere aliquod velle prius illo, quod ex se efficit. At in bonis actibus id dici non potest, ut infra ostendemus, ergo nec in malis. Respondeo ergo, considerando Angelum creatum cum suis potentiis, et posita cogitatione sufficiente in intellectu, prius natura quam velit aliquid, posse per se velle aliquid libere: per se, inquam, id est, sua sola virtute cum generali influentia primæ causæ. Et ad argumentum Anselmi, quia si Angelus seipsum facit de non volente volentem, jam sese vult movere. Respondeo velle quidem se movere, sed non alio actu, quam illo quo vult aliquid, quia volendo objectum vult se velle, nam actus a voluntate elicitus per seipsum est voluntarius. Et ideo non est vera illa propositio, qui est aptus ad volendum, et nondum cult, non potest primam voluntatem a se habere: quia voluntas potest seipsam immediate ad exercitium volendi determinare, etiamsi in priori tempore nihil voluerit, et in illo primo instanti prius natura sit apta ad volendum quam quidquam velit. Et

CAPUT X.

UTRUM VOLUNTAS ANGELI NATURALITER SIT IN SUA
LIBERA ELECTIONE IMMUTABILIS, AN VERO POST
ELECTIONEM INDIFFERENS AD OPPOSITUM VOLEN-

DUM MANEAT.

1. Prima sententia, Angelum esse immutabilem. Quæstio hæc ad explicandam viam Angelorum, et terminum ejus, et præcipue propter obstinationem malorum angelorum, in ultima parte hujus materiæ tractari solet : re tamen vera ad declarandam naturalem conditionem, et libertatem voluntatis angelicæ pertinet, et ideo in hunc locum optime cadit. Prima ergo sententia docet, Angelum esse immutabilem in electione sua, plena deliberatione, et cognitione facta, qui est modus operandi connaturalis Angelo, præsertim in materia naturali, et sibi proportionata, satisque nota. Ita sentiunt fere sectatores D. Thomæ, putant enim hanc fuisse mentem ejus in 1 part., q. 64, art. 2, cum dixit, Angelum differre ab homine, quia Angelus per intellectum apprehendit immobiliter, et per voluntatem adhæret fixe, et immobiliter. Et ideo, inquit, si consideretur ante adhæsionem, potest libere adhærere huic, et opposito, in his scilicet, quæ non naturaliter (id est, necessario) vult, sed postquam jam adhæsit immobiliter adhæret. Et inferius ait, liberum arbitrium Angeli non esse flexibile post electionem idem autem est esse inflexibile, aut immobile, quam necessario perseverare in electione semel facta, nec posse illam mutare. Idem sentit 4, contra Gent., cap. 95, in ultimis verbis : ubi de Angelis dicit: Statim, quod debito fini, vel indebito adhueserunt, immobiliter in eo permanserunt. Idem sentit, q. 14, de Verit., art. 10, et q. 16, de Mal., art. 1. Et ita hanc sententiam sequitur Capreolus 2, dist. 7, q. 1,

[ocr errors]

art. 1, concl. 2, et argumenta contra illam. Cajetanus et Ferrariensis, etc. Idem sentit Alensis, 3 p., quæst. 1, in 2, et 4 p., q. 12, memb. 2, art. 1, § 1, quem refert, et sequitur Arbor, lib. 1, Theosophiæ, cap. 5. Et idem tenet Henricus, quodlib. 8, q. 11.

2. Prima ratio.. - Fundamenta hujus sententiæ sunt. Primum ex parte intellectus, quia intellectus Angeli immobiliter adhæret his, quæ intelligit, et judicat; ergo et voluntas similem immutabilitatem in suis electionibus habet. Antecedens probatur, quia Angelus apprehendit conclusionem in principiis. Unde ita judicat de omnibus, sicut homo de primis principiis. Sicut ergo homo immobiliter adhæret primis principiis, ita etiam Angelus adhæret omnibus, quæ apprehendit, et judicat. Consequentia vero prima probatur, quia voluntas sequitur intellectum, et ideo modum ejus operandi participat. Et ita homo quia per discursum procedit, et mutabiliter judicat, etiam per voluntatem mutabiliter eligit; Angelus ergo e contrario, quia immutabiliter apprehendit, etiam et immutabiliter eligit.

3. Secunda ratio. - Secunda ratio sumitur ex parte adhæsionis ad finem ultimum, quam sic deducit D. Thomas 4, contra Gent., c. 49, quia intentio finis ultimi est principium omnium aliarum electionum, sed Angelus, seu spiritus separatus immobiliter adhæret fini ultimo, quem sibi destinavit; ergo etiam immobiliter adhæret omnibus rebus aliis, quatenus ad illum finem ordinantur. Major cum consequentia, ut notæ supponuntur. Minor autem probatur, quia voluntas naturaliter appetit beatitudinem in communi, quod autem in hoc vel illo bono suum ultimum finem et beatitudinem ponat, provenit ex aliqua dispositione subjecti, juxta illud Aristotelis 3 Ethic., cap. 8: Qualis unusquisque est, talis sibi finis videtur. Ergo quando Angelus aliquid sibi determinat appetendum, ut ultimum finem, et aliqua peculiari dispositione in illum ducitur. Talis autem dispositio in ipso immutabilis est, quia tantum est illa dispositio intellectus, qua statim in principio in contemplationem boni pervenit; ergo in fine, cui primo adhæret, immutabiliter permanet, et consequenter in ordine ad illum semper eligit, et ita habet immutabilitatem in electionibus suis.

[blocks in formation]

luntas Angeli est perfectissima et liberrime eligit, quia non ducitur passione, sed ex se sola se determinat, ergo eligendo ita afficitur, seu infigitur rei electæ, ut ab illa non possit amplius dimoveri. Quarta ratio addi potest, quia si Angelus esset mutabilis in electione sua, esset capax pœnitentiæ; consequens autem est contra Damascenum, lib. 2, cap. 3, et alios Patres infra citandos tractando de peccato Angelorum. Et a posteriori patet, nam si possent retractare voluntatem, nulla esset ratio, ob quam Deus statim post peccatum illos damnaret, nullo tempore ab probationem (ut sic dicam) et ad se convertendum, si vellent, illis

concesso.

5. Vera sententia negans prædictam immutabilitatem.-Electio virtualis dum finis unus potius intenditur, quam alius. - Nihilominus censeo, voluntatem Angeli ex vi suæ tantum naturæ non esse simpliciter immutabilem in electionibus suis: sed sicut libere eligit, ita etiam posse libere electionem mutare. Ut autem generaliter hoc probem, adverto, sub electione hic nos comprehendere omnem liberam determinationem voluntatis, etiamsi sit per modum intentionis finis, vel particularis, et proximi, vel ultimi, prout in hac re potius quam in alia constituti. Nam licet talis affectio, vel intentio quatenus est de bono propter se amato, differat a rigorosa electione, quæ est de medio, quod solum propter aliud amatur, nihilominus quatenus fit adhærendo huic fini, vel rei particulari, potius quam aliis, intervenit ibi quædam discretio, et prælatio hujus rei ad aliam, et ita est ibi quædam virtutis electio, de qua, quoad punctum de mutabilitate, vel immutabilitate spectat, eadem ratio est, quæ de propria electione. Et ideo in assertione generaliter loquimur, et utramque comprehendimus. Et in hoc sensu docent sententiam hanc Scotus, in 2, dist. 7, quæst. 1, et in Reportatis, eadem dist., quæst. 3, Ægidius, quæst. 1, art. 2, Durandus, quæst. 2, Gregorius, quæst. 1, art. 2 et idem sentit ibidem Gabriel cum Ochamo 1, quæst. 19. Item Marsilius, 2, quæst. 5, art. 5, et alii.

6. Probatur.-Potestque hæc sententia imprimis auctoritate probari. Nam Hieronymus, epist. 146, ad Damasc., de Filio prodigo, in fine: Deus, ait, solus est in quem peccatum non cadit, cætera cum sint liberi arbitrii, juxta quod, et homo ad imaginem, et similitudinem Dei factus est, in utramque partem suam possunt flectere voluntatem. Responderi potest cum Alense supra, Angelum posse in utramque

partem suam flectere voluntatem, antequam Sed licet verba non cogant, nihilominus, ut alteram eligat, non tamen postea. At Hiero- dixi, multum favent, ut ex sequentibus connymus nullam limitationem adhibet, et vide- stabit. tur æquiparare in hac flexibilitate Angelum, et hominem, et illam vertibilitatem ad utramque partem ponere ut effectum adæquatum libertatis creatæ: prout homini, et Angelo communis est. Unde Gregorius supra, cap. 2, allegatus æqualiter dixit, utrique naturæ, angelicæ, scilicet, et humanæ fuisse insitam libertatem, plenamque ac summam in se potestatem, etc. Imo Fulgentius, ibidem citatus, lib. de Fide ad Pet., cap. 3, sentit, Angelum de se magis posse mutare voluntatem, quam possit homo, sic enim argumentatur: Si humana natura postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset, multo possibilius hoc natura haberet angelica, quæ quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset prædicta facultate. Quæ ratio supponit ex parte mutationis voluntatis non deesse in Angelo facultatem retractandi actum, deesse autem potestatem ad satisfaciendum Deo: sicut homini in sua natura spectato deest.

[ocr errors]

7. Damascenus eidem sententiæ favet. Denique Damascenus etiam in locis ibidem citatis multum favet. Nam in capite tertio non solum ait, Angelum arbitrii libertate esse præditum, sed etiam addit, esse perpetuo mobilem et sententiæ ratione esse mutabilem, et infra dicit, omne creatum arbitrium esse mutabile. Verumtamen hæc verba eodem modo, quo verba Hieronymi exponi possunt. Quia certum est, voluntatem Angeli propter libertatem fuisse mutabilem ab eo utique statu, in quo fuit condita: et hoc satis est, ut extra mutationis aleam non sit, sicut Damascenus locutus est, erit etiam satis, ut dicatur mutasse sententiam, quam in primo instanti creationis habuit. Quod autem post quamcumque sententiam, electionem, seu deliberationem, aliam mutationem facere possit, vel quod hoc sit de ratione liberi arbitrii creati, non tam clare affirmat Damascenus, nec ad differentiam, quam inter voluntatem creatam, et increatam constituit, necessarium est. Neque denique verbum illud, perpetuo motum, hunc habet sensum. Nam Angelus dicitur esse in perpetuo motu, quia semper est actu intelligens, et volens, saltem transeundo ab uno actu ad alium, ut supra dictum est. Et sine dubio in illo verbo hoc tantum voluit Damascenus, nec opus est id extendere ad motum ab uno actu ad contrarium, seu ab electione ad retractationem ejus.

8. Ratione probatur.—Ostenditur ad dictam immobilitatem non satis esse quod proveniat a causa extrinseca, id est, Deo.· Secundo ac principaliter probatur hæc sententia ratione, quia Angelus in eligendo est liber, ut est de fide certum, sed post factam electionem, nihil est quod necessitet illum, ut non possit mutare electionem, si velit, ergo etiam post electionem factam potest illam mutare. Consequentia videtur per se nota, et probando minorem amplius declarabitur, et confirmabitur. Probatur ergo minor, quia illa necessitas seu immutabilitas in electione facta, vel provenit ab ipsomet actu semel facto, aut ab aliquo habitu ab illo relicto, aut a naturali proprietate ipsius voluntatis, aut ab intellectu. Nihil autem horum est vera causa sufficiens, ergo nulla reddi potest. Consequentia tenet, quia præter illa, quæ numeravimus, nulla intrinseca causa in ipso Angelo cogitari potest: extrinseca vero nihil ad causam præsentem facit, ubi naturam rei inquirimus, nec officit, quod Deus illa operari possit. Nulla enim alia causa extrinseca potest inferre Angelo necessitatem, ut in electione facta permaneat; Deus vero posset, tamen inde non colligitur intrinseca impotentia Angeli ad mutandam electionem, de qua sola nunc disputamus. Nam etiam potest voluntas Angeli necessitari a Deo ad primam determinationem suæ voluntatis, nec tamen propterea non est ex se liber ad se determinandum: sic ergo licet posset in electione facta, extrinseca necessitate a Deo firmari, nihilominus si nihil habet intrinsecum, quod talem necessitatem inducat, de se manebit liber ad mutandam electionem, quantum est ex intrinseca facultate, si extrinsecus non impediatur. Præterquam quod si electio peccaminosa fuit, repugnabit bonitati divinæ ex se, et per positivam actionem suam firmare voluntatem in tali electione, necessitando eam ad permanendum in ipsa, ut infra tractando de obstinatione dæmonum ostendemus. Et ita in prava electione etiam per causam extrinsecam, non potest talis immobilitas electionis subsistere: causa ergo intrinseca inquirenda est.

9. Nec a causa intrinseca provenire inductive ostenditur.-Et primo quod non ab ipso actu proveniat.-Probatur ergo subsumpta propositio per singula membra. Nam imprimis actus, quo voluntas formaliter eligit, ac determinatur ad tale objectum, non potest ipsam

voluntatem cogere, seu immutabilem reddere in ipso. Quia ille actus formaliter est liber per denominationem a principio indifferentem, a quo ita fit per potestatem agendi, ut etiam possit non fieri per intrinsecam potestatem non agendi, quam habet, sed actus factus non aufert a voluntate illam potentiam non influendi in talem actum, nec etiam aufert potestatem agendi alium, ergo non necessitat ad permanendum in electione jam facta. Et declaratur, quia licet posito actu libere facto, sequatur necessitas composita, qua res quando est, necessario est, quia hæc necessitas non opponitur potentiæ, sed tantum privationi actus pro eodem tempore, pro quo esse supponitur nihilominus non sequitur necessitas absoluta perseverandi in tali actu, quia hæc perseverentia non est nisi conservatio talis actus : nullus autem effectus necessitat causam ad sui conservationem, si causa ex se talem necessitatem non habet, quia illa necessitas opponitur potentiæ non influendi in effectum, quam ipse effectus tollere non potest a sua causa, si prius illam habebat. Quod si voluntas Angeli non necessitatur ab actu electionis, ut illum semper conservet, poterit talis voluntas cessare ab illo actu, ergo jam ille actus transactus non poterit per seipsum impedire eamdem voluntatem, quominus contrariam electionem habeat, si velit, quia quod non est, non potest aliquid agere, vel resistere per seipsum, quod nunc tantum intendimus, nam utrum per virtutem relictam possit, ad aliud membrum pertinet.

vehemens, nihil refert, aut impedit, quominus voluntas expedita maneat ad oppositum actum eliciendum. Atque hæc ratio æque procedit de electione proprie dicta, quæ versatur circa media, et de electione late sumpta, prout significat omnem determinationem voluntatis ad hoc objectum potius, quam ad oppositum, etiamsi sit per modum intentionis, vel amoris finis, sive proximi, sive ultimi, in particulari re constituti. Quia sicut voluntas Angeli de se, et, seclusa visione beata, a principio non necessitatur quoad exercitium ad eliciendum talem actum, ita nec ipse actus libere elicitus potest necessitare voluntatem ad conservandum ipsum, et consequenter neque ad permanendum immutabiliter in ipso. Et hinc ex parte refellitur secundum fundamentum contrariæ sententiæ, quod hanc immutabilitatem referebat in intentionem ultimi finis, vel aliquam dispositionem immutabilem circa ipsum. Nam si talis dispositio ponatur esse ipsemet actus adhæsionis ad talem finem, ex dictis manifeste refutatur, si vero sit aliquid aliud, ad aliquod ex cæteris membris pertinere necesse est, et ideo cum illis examinabitur.

10. Nec a summo impetu, et conatu potentiæ operantis. Unde vana profecto est ratioci natio Henrici referentis hanc immobilitatem in magnum conatum, et quasi impetum ipsius actus, nam per hoc, aperte tribuit hanc necessitatem ipsi actui, sed frustra, et gratis. Tum quia sine fundamento supponit Angelum eligere semper summo conatu, et quia ejus voluntas est maxime libera, ideo cum determinatur maximo impetu ferri, hoc enim non sequitur ex libertate, sed potius contrarium. Nam sicut magna libertate se determinat, ita pro sua libertate conatum majorem, vel minorem adhibet. Tum etiam quia licet Angelus eligat tota efficacitate voluntatis suæ, nihilominus tota libera est, et totam illam potest suspendere, et mutare. Et reddit argumentum factum. Nam voluntas sie eligens potest cessare ab illo actu, nee necessitatur ab ipso ad se conservandum : si autem voluntas cesset, jam actus non est, ergo quod fuerit intensus, aut

11. Nec item ab aliquo habitu, vel dispositione. -Secundo ergo probatur non posse hoc provenire ab aliquo habitu, vel dispositione addita voluntati. Quia vel talis habitus, aut dispositio præcedit electionem, vel sequitur illam: neutrum autem dici potest, ergo nullus potest esse talis habitus. Consequentia tenet a sufficienti partium enumeratione, nam membra illa sunt immediate, et adæquate opposita. Quia sub habitu præcedente electionem comprehendimus tam præcedentem tempore, quam solo ordine naturæ: et ita complectimur dispositionem, quæ simul tempore cum ipso actu eligendi esse cogitetur, quia illa saltem ordine naturæ præcedit, vel sequitur actum. Nam si mere esset concomitans, et nullam haberet causalitatem in actum, nec actus in ipsam, esset impertinens ad talem electionem. Unde neque ad illam faciendam, nec ad permanendum in ipsa quippiam conducere posset.

12. Antecedentibus ipsum actum.-Probatur ergo minor, quoad prius membrum. Quia imprimis considerata pura natura Angeli sine fundamento fingitur in ejus voluntate aliqua dispositio, vel habitus ab ipsa voluntate distinctus, quia revera, nulla est ratio ponendi illum: et ita nullus est, neque ab aliquo bene sentiente ponitur, ut in capite ultimo hujus libri dicam. Habitus autem infusi non perti nent ad præsentem considerationem angelica

« PredošláPokračovať »