Obrázky na stránke
PDF
ePub

ita ergo est de annihilatione. Neque dictus auctor hoc negare potuit: nam in capite tertio fatetur, si Angelus annihilaretur, annihilationem respectu illius fore aliquo modo supernaturalem, quia esset supra naturalem ordinem providentiæ Dei, et similiter ait fore aliquo modo contra naturam et violentam Angelo jam existenti. Ergo Angelus jam existens recte in dicto sensu dicitur natura sua inannihilabilis, quia in sua natura non habet principium annihilationis, licet per extrinsecam potentiam possit annihilari. Et hoc etiam satis est, ut non annihilari sit gratia lato modo sumpta, id est, beneficium Dei gratuitum, licet ordinis naturalis, et naturæ consentaneum, imo aliqualiter debitum rei jam existenti et carenti interna potentia ad non esse, sicut generalis concursus lato modo dicitur gratia, ut in proprio loco declaratum est.

repugnantiam, scilicet, quia non esse actu non repugnat essentiæ angelicæ, quia non est de essentia ejus existere, non tamen est annihilabilis per realem potentiam intrinsecam, quia illam non habet. Atque ita illa denominatio, quæ per vocem annihilabilis, vel vertibilis, vel mortalis, aut corruptibilis late sumpti significatur, quatenus positiva est, solum est extrinseca a libera potentia Dei.

6. Respondetur ad tertium. Unde ad tertium negamus esse in Angelo intrinsecam potentiam realem ad non esse, contrarium enim, sufficienter probatum est. Ad primam probationem ex Patribus respondeo, eo modo, quo Angeli non sunt natura sua immortales, id est, indefectibiles essentialiter, et ex vi suæ naturæ, etiam esse defectibiles, seu annihilabiles ex natura sua, quia ex natura sua habent, ut ab extrinseca causa effective pendeant in suo esse: hæc autem defectibilitas ex parte illorum non est aliqua realis potentia passiva vel activa, ut ostensum est, sed est tantum non repugnantia, quia ex se et ex natura sua non habent unde repugnent annihilationi, si Deus velit illos annihilare, seu potius (licet in idem redeat) si nolit eos conservare. Nihilominus tamen illis simpliciter est naturale, posse quantum ex se est, perpetuo durare et carere intrinseco principio amissionis sui esse. Et hac ratione recte dicuntur ab intrinseco immutabiles in existendo, quantum ex se est, licet sint ab extrinseco mutabiles. Unde facile respondetur ad secundam, fatemur enim, Angelum ita esse annihilabilem, sicut est creabilis, at non est creabilis per realem potentiam in ipso existentem, sed objective est creabilis per non repugnantiam ex parte sua, ut esse recipiat, formaliter autem per denominationem a potentia creatoris. Et in universum objectum omnipotentiæ Dei, ut condistinctum ab illa et a denominatione ab illa sumpta, solum intelligi potest per non repugnantiam, ut sit vel fiat, ut declaravi in disput. 30 Metaphysicæ, sect. 18, a num. 10. Ergo simili modo Angelus est annihilabilis ante penominationem a potentia Dei per solam non

7. Dices, illa non repugnantia fundatur in intrinseca natura Angeli, ergo id satis est, ut dicatur natura sua convertibilis in nihilum et negetur esse inconvertibilis natura sua. Respondeo negando sequelam. Primo quidem, quia illa non repugnantia fundatur in natura Angeli, secundum esse essentiæ præcise spectatæ, quia ut sic indifferens est adesse, et non esse, et sic neutrum illi repugnat. Postquam vero supponitur existens, jam habet positivam determinationem ad esse, et realem capacitatem intrinsecam cum naturali inclinatione, et appetit ad perpetuitatem essendi, et ideo absolute est illi connaturale et posse semper esse, et actu perpetuo durare, quamvis semper habeat non repugnantiam ad carendum tali esse. Secundo, quia ista duo possunt esse simul, scilicet, quod non repugnantia ad aliquem actum sit connaturalis, et nihilominus status contrarius, et perpetuus si connaturalis, ut, verbi gratia, cœlo non repugnat, ut forma ejus a materia separetur, et nihilominus inseparabilitas perpetua est illi connaturalis.

8. Utrum Angeli dici possint entia necessaria.—Atque hinc deciditur alia quæstio, utrum Angeli dicendi sint entia necessaria, nec ne. Nam aliqui contendunt, non posse dici entia de se necessaria, quod sentit Scotus, in 1, d. 8, quæst. 5, art. 2, ad quæstionem, et in 4, d. 49, quæst. 6, in principio. Et idem sentit Gabriel, in 2, d. 2, quæst. 1, art. 2, concl. 6, quatenus dicit, quod Angelus non magis determinat sibi ex se esse perpetuum, quam substantia corruptibilis, quia ita potest Deus substantiam corruptibilem conservare, sicut Angelum, idemque dicit Ochamus, in 2, quæst. 13, ad primam rationem. At vero D. Thomas, dicto art. 5, Angelos vocat entia necessaria et in q. 9, a. 2, Angelos vocat immutabiles, et invariabiles secundum esse, dicitque carere potentia ad non esse, quod perinde est, ac dicere, esse entia necessaria. Et ad secundum declarat, hanc immutabilitatem essendi convenire Angelis sccundum naturam, immutabilitatem autem clectionis habere Angelos secundum divinam virtutem. Et 2, contr. Gent., cap. 30, dicit,

res carentes materia simpliciter et absolute necessarias esse, seu ex necessitate existere. Quod ibi, et cap. 55, multis rationibus ostendit, et quæst. 5, de Potent., art. 3. Et ita etiam communiter loquuntur Thomista, Cajetanus, Ferrariensis et alii moderni, citatis locis. Et hæc sententia videtur ex dictis sequi, nam idem est, esse immutabile in esse simpliciter, quod esse ens necessarium; sed ostensum est, Angelum ex natura sua esse immutabilem in suo esse simpliciter, ergo ex natura sua est ens necessarium.

9. Vera sententia.-Angelus ex se est ens necessarium a Deo tamen potest existentia privari. Sed diversitas hæc solum in modo loquendi esse videtur, nam constat Angelum non esse ens ita necessarium, ut per nullam potentiam privari possit esse, et quia necessitas essendi absolute dicta videtur excludere omnem possibilitatem non essendi, sive per potentiam extrinsecam, sive per intrinsecam, ideo in eo sensu Angelo tribui non potest, nec tribuenda est sine additione aliqua, quæ verum sensum declaret. Unde dici potest Angelus ens necessarium, quantum est ex se, et ex suis intrinsecis principiis, licet ab alio possit suo esse privari: ista enim duo non pugnant inter se, quia necessitas illa, quæ est ex principiis intrinsecis, habet causam extrinsecam, a qua pendet, et per quam cessare potest. Vel aliter potest idem declarari, quia duobus modis potest aliquod ens esse necessarium ab intrinseco, scilicet, positive, et negative. Positive voco, quando res vel ex sua essentia est necessaria, ut si fingatur res aliqua, quæ sit talis naturæ, ut postquam facta est, conservari possit, seu durare sine influxu alterius, vel saltem habeat in se potentiam activam, qua se conservet in esse, saltem cum concursu alterius. Negative autem voco ens necessarium, quod postquam est, nullum habet in se principium non essendi, neque potentiam realem et positivam ad non esse; tale enim ens, quantum in ipso est, semper existit, et ideo merito dici potest ens necessarium ad distinctionem illorum entium, quæ habent potentiam intrinsecam ad non esse, et ideo contingentia vocantur. Nam carentia contingentiæ necessitas quædam est.

10. Angeli non sunt entia necessaria primo modo sed secundo.-Priori ergo modo non est Angelus ens necessarium, quia nec ex principiis essentialibus habet, quod sit actu ens, nec talis naturæ est, ut postquam factum est existere per se possit sine influxu extrinsecæ causæ, hoc enim supra naturam est omnis entis crea

ti, aut creabilis. Nec etiam habet potentiam qua se active ac positive conservet, quia hoc etiam involvit repugnantiam, cum omnis effectio in omni monumento, in quo est, existentiam rei pro eodem instanti supponat. Et hunc sensum intendunt Scholastici citati, illumque magis declarat Richardus, in 1, d. 8, quæst. 2, quamvis vocibus entis necessarii, aut contingentis non utatur. Posteriori autem modo Angelus recte dicitur ens necessarium, quantum est ex se, quia in se non habet potentiam non essendi, et licet pendeat in conservari ab influxu Dei, huncmet influxum ex natura sua postulat, ut satis declaratum est. Et sic dixit Athanasius, tractatu de definitione, in principio: Angeli non dicuntur sine principio, dicuntur autem æterni, quando quidem immortales sunt, et æternum vivent.

CAPUT XI.

UTRUM ANGELI IN MAGNO NUMERO SINT, ET QUANTUS ILLE SIT.

[ocr errors]

1. Supponitur primo, ex fide dari plures Angelos. — Hactenus angelicam naturam, et essentiam, quantum ad ea, quæ omnibns Angelis communia sunt, explicuimus: jam vero ut distinctior notitia illius naturæ habeatur, necessarium est, convenientias alias, vel differentias substantiales inter ipsos Angelos inquirere, et pro captu nostro declarare. Hæc autem investigatio supponit imprimis, angelicam naturam in pluribus suppositis inveniri et multiplicari. Nam quod dentur plures Angeli tanquam notum ex Scriptura supponimus. Quod etiam philosophi ex motibus cœli ut cumque investigarunt, ut in dist. 35 Metaphysicæ, sect. 1, art. 21, declaravi. Quod vero multiplicatis suppositis, multiplicentur naturæ, per se evidens est, et de fide certum. Nam quod in Deo sit unitas naturæ cum pluralitate suppositorum, singulare mysterium est, ac proprium Dei propter infinitatem divinæ naturæ

est autem de fide certum, omnem angelicam naturam esse creatam, ac finitam essentialiter, et ideo certissimum est in Angelis tot multiplicari naturas, quot supposita, sive illa multiplicatio naturarum sit tantum numerica, sive alia major, quod non investigamus.

2. Supponitur secundo, Angelos in magna et immensa multitudine esse plurimos.-Utrum dæmones sint pars tertia Angelorum. Secundo supponimus, Angelos non tantum esse

plures, sed etiam plurimos, in magna utique
et immensa multitudine. Quid de Angelorum
numero philosophi senserint, in dicto loco
Metaphysicæ late declaravi, sed illi solis con-
jecturis, vel aliqua traditione humana duce-
bantur. Nos autem ex divinis oraculis certi
sumus, innumerabilem esse sanctorum Ange-
lorum multitudinem, præter Angelos malos,
qui etiam in magno numero sunt. De sanctis
enim Angelis dicitur, Daniel 7: Millia mil-
lium ministrabant ei, et decies millies cen-
tena millia assistebant ei. Et Apocalyps. 5;
Audivi vocem Angelorum multorum. Et infra:
et erat numerus eorum millia millium, qui nu-
merus pro indefinito ponitur, ad significan-
dum, esse innumerabiles, et ad augendam
magnitudinem numeri additur in priori testi-
monio numerus decies millium centena millium.
Itaque indicatur, tantam esse multitudinem,
ut captum superet humanum, juxta illud Job
25. Numquid est numerus militum ejus? ubi
militum nomine exercitus cœlestium Angelo-
rum intelliguntur, juxta planum contextum,
et communem expositionem, et sic etiam dixit
Paulus, ad Hebr. 12: Accessistis ad cœleste
Jerusalem multorum millium Angelorum fre-
quentiam. Et hæc de Angelis bonis. De malis
autem licet ex Scriptura constet esse plures,
Psalm. 77 Immissiones per Angelos malos.
Tob. 6. Extricat omne genus dæmoniorum, nu-
merus tamen eorum non cum tanta exagera-
tione significatur. Quod autem satis magnus
sit, indicat Paulus, ad Eph. 6, dicens, esse
nobis bellum adversus Principes, et potestates,
etc. Et Joann. cap. 12, Apocal., dicens, Mi-
chaelem cum suis Angelis prælium habere
cum dracone, et angelis ejus. Ex illo vero ca-
pite colligunt aliqui, numerum malorum an-
gelorum esse tertiam partem omnium Ange-
lorum, qui creati sunt, ac proinde numerum
Angelorum tantum duplo majorem esse nu-
mero dæmonum, quia ibi dicitur draco traxisse
secum tertiam partem stellarum. Sed inde nihil
certi probari potest, tum quia ad litteram ibi
magis est sermo de Antichristo, et de multitu-
dine justorum fidelium, quos decepturus est,
quam de Lucifero seducente, et secum trahente
socios suos angelos malos: tum etiam, quia
licet esset sermo de casu Angelorum, non
oporteret tertiam partem præcise et definite
intelligi, sed indefinite magnam partem signi-
ficare, ut ex aliis ejusdem Apocalypsis locis
bene ibi Viegas ostendit.

certum, aut definitum de Angelorum numero
dicere possumus, nisi quod sit valde magnus,
seu maximus, ita ut respectu nostri infinitus,
et innumerabilis dici possit, sicut illum appel-
lant Gregorius, lib. 17. Moral., cap. 9, alias 7;
Anselmus, Apocal. 5, et Irenæus, lib. 2, c. 6,
ubi ait esse innumerabiles; sicut Prophetæ
confitentur, et citat verba Danielis, quæ ita
etiam ponderavit Dionysius, cap. 4, de cœlesti
Hierar. Et ex eodem loco colligit Gregorius.
Nyssenus, lib. de Hominis opif., c. 17, licet in
Angelis non sit propagatio, nihilominus eorum
copias numero quodam esse infinitas. Ratio au-
tem primaria hujus numeri est omnipotentia,
et voluntas Dei, de qua voluntate nobis per
Scripturam constat. Congruentiæ autem, quæ
excogitari possunt, cur Deus tantam multitu-
dinem Angelorum creare voluerit, plures
sunt.

3. Angelorum numerus respectu nostri infinitus dici potest. Neque nos aliquid magis

4. Prima sumitur ex perfectione Angelicæ naturæ, seu intellectualis gradus, in quo Angeli existunt, nam decuit, nobilissimas creaturas in magna quantitate produci, cumque in Angelis magnitudo molis, seu quantitatis continuæ locum non habeat, oportuit ut in maximo, et quasi immenso numero producerentur. Secunda ratio ex majestate Dei sumitur, nam Angeli creati sunt, ut Deo assistant, eique ministrent, et pro ejus honore pugnent, est autem Deus purus spiritus, et Rex infinitæ majestatis, ergo maxime decuit cum habere infinitam familiam spiritum sibi assistentiam ac ministrantium et innumeras militum legiones, quas indicavit Christus, Mat. 26, dicens: facile sibi esse habere plus quam duodecim legiones. Et consonat illud Prov. 14: In multitudine populi dignitas Regis. Quæ ratio de sanctis Angelis procedit; accommodari vero potest ad malos, quatenus ex parte Dei ad eumdem finem creati sunt, vel quatenus etiam mali effecti ministri sunt divinæ justitiæ. Addi vero potest tertia ratio, quia Angeli sunt liberi arbitrii, et flexibiles in malum, et ideo in tanto numero creati sunt boni, ut licet multi deficerent, adhuc sufficientissimus, et copiosissimus numerus spirituum laudantium Deum superesset. Et aliæ similes congruentiæ facile inveniri possunt, quæ ostendunt, Angelorum numerum esse ingentem, non tamen quantus sit. Unde qui definire dixerunt, esse centum, vel trecenta, aut sexcenta millia millium, somniasse illud potius potuerunt, quam scire, ut videri potest in notula marginalï ad Ægidium in 2, d. 3, quæst. 2, art. 2, dub 3, ad argumenta.

[ocr errors]

5. Utrum Angeli plures sint omnibus hominibus.-Negativa sententia.—Ad hunc autem numerum Angelorum amplius humano modo explicandum, comparationes aliquæ fieri, seu interrogari solent. Prima est, an numerus Angelorum sit major, quam hominum universorum, qui a principio usque ad consummationem mundi futuri sunt. Quidam enim putant, majorem esse futurum numerum hominum. Cui sententiæ non parum favet Gregorius, hom. 34, in Evang., dicit enim, in gloria futurum esse æqualem numerum Angelorum, et hominum. Quod multis conjecturis suadere conatur Guillelmus Parisiensis, tra. de Univer. in prima parte secundæ partis, c. 64, et sequentibus. Ex quo plane sequitur, hominum numerum futurum esse majorem: quia numerus malorum Angelorum minor est, quam bonorum, cum tamen numerus reproborum hominum major sit, quam electorum. Imo hinc etiam colligi potest, quod licet Angeli beati plures futuri sint, quam homines, nihilominus absolute hominum numerus fit major: quia numerus sanctorum Angelorum non est nisi duplo major numero Angelorum malorum (ut creditur) sed numerus hominum salvandorum tantus futurus est, quantus numerus malorum Angelorum, quia ad reparandas eorum sedes creati sunt, ergo in beatitudine numerus Angelorum tantum est duplo major, quam numerus beatorum hominum. At numerus reproborum hominum non solum duplo, sed etiam triplo, et quadruplo, vel fortasse etiam decuplo major est, quam numerus hominum salvandorum, ut ex Scriptura, et rebus ipsis notum est, ergo comparando simul collectionem omnium Angelorum, ad collectionem hominum, istorum numerus major erit. Atque ita concedit Durandus, in 2, d. 3, quæst. 4, ad 1. Et idem sentit Magister, in 2, d. 11.

7.Confutatur quoad secundum principium.Aliud item principium, quod homines salvandi non erunt in majori, nec in minori numero, quam Angeli damnati,æque ignotum est. Nam licet probabile sit, ruinas, seu sedes Angelorum, quas mali vacuas reliquerunt, ex hominibus esse implendas, ut est sententia Augustini 2, 2, de Civit., c. 1, et in Enchirid., c. 61 et 62, quem sequuntur Beda ad Eph. 1. Anselmus, Bernardus et alii,quos retuli, 1. 1, de Prædest., c. 12, nihilominus id certum non est, magisque dubium est, an illæ Angelorum sedes sint per homines in eodem numero, et secundum eamdem proportionem instaurandæ. Fortasse enim implebuntur illæ sedes, non per

numeri æqualitatem, sed per excellentiam gloriæ multorum hominum, ita ut licet pauciores numero sint, propter abundantiam gloriæ multis, vel pluribus æquivaleant, ut verti gratia si per unius virginis gloriam reparari plures sedes illæ dicantur, vel suo modo per gloriam martyrum, et aliorum, qui dicere possunt: Transirimus per ignem, et aquam, eduxisti nos refrigerium, Ps. 65, de quibus ait Bernardus, serm. 58, in Cant., non fuisse futuram consummatam Dei laudem in gloria, si in ea, qui id dicere possent, defuissent. Ac denique quanquam probabile sit, numerum salvandorum hominum non futurum minorem, quam sit numerus Angelorum malorum, quia alias non omnes Angelorum sedes restaurarentur. Nihilominus non inde sit, electos homines non esse futuros in majori numero, quam sit malorum Angelorum, imo oppositum inferri potest, quia homines non tantum occasiones casus Angelorum, sed per se, et propter se electi sunt, ut in citato loco docui. Atque ita colligit Anselmus, 1. 1, cur Deus homo, cap. 18. Et Augustinus, in Enchirid, cap. 29, dixit, quod, per hominum reparationem non solum civitas illa cœlestis nulla civium suorum numerositate fraudabitur, sed uberiore etiam copia fortasse regnabit. Quia non scimus (inquit) quanta sit vel salvandorum hominum, vel malorum angelorum numerus. Unde Magister in d. 11, cap. 2, tanquam certum supponit, homines salvandos tot esse, quot sunt Angeli boni non tamen video unde id probare possit : illo autem posito, et quod Angeli mali pauciores sint quam boni, recte sequitur, numerum hominum futurum esse majorem. Idemque bene infertur, si numerus electorum hominum ponatur esse major, quam multitudo reproborum Angelorum, quia sic magis augetur hominum multitudo, cum numerus reproborum hominum multis modis numerum prædestinatorum superet, quod de Angelis inter se dici non potest. Sed esto, hoc ita sit, nihilominus conjectura ex aliis capitibus manet incerta, præsertim quia omnino ignoratur, quam sit magnus malorum Angelorum numerus.

[blocks in formation]

Angelorum excedit numerum hominum simul existentium, in quolibet tempore, quia necesse est, ut numerus hominum simul existentium, quantumvis crescat, nunquam possit numerum Angelorum infimi ordinis exæquare. Alioqui illa æqualitate aliquando data, si unus homo denuo nasceretur, oporteret novum Angelum custodem illi creare, quia reliqui omnes suos jam habebunt alumnos, et nullus ad duos homines simul custodiendos deputatur. Imo probabile est, neque successive eumdem Angelum plures homines custodire, alioqui semper in eo munere versaretur, quod non videtur eorum dignitati et munificentiæ divinæ consentaneum. Quod si ita est, in solo infimorum Angelorum ordine tot, vel plures sunt Angeli, quot sunt futuri homines in toto tempore, a principio mundi usque ad finem. At vero ultra illum ordinem sunt alii octo Angelorum ordines perfectiores. Et probabile est, quo perfectior est ordo Angelorum, eo in numero etiam excedere, juxta regulam datam, quod in rebus per se intentis a Deo perfectiores, vel magnitudine, vel multitudine excedunt: sicut in cœlis etiam videmus superiores semper esse multo majoris magnitudinis, ergo omnibus pensatis, multitudo Angelorum hominum multitudinem excedit.

9. Occurrit etiam alia congruentia, quia simpliciter loquendo, major erit numerus beatorum, quam damnatorum, quatenus uterque numerus ex Angelis, et hominibus coalescit, sed hoc esse non potest, nisi major sit numerus hominum, quam Angelorum, ergo. Major sumitur ex D. Thoma, in 1, d. 39, quæst. 2, art. 2, ad 4, et est per se probabilis, tum quia in his, quæ a DEO principaliter intenduntur, ut sunt creaturæ intellectuales, conveniens fuit, bonum in pluribus esse, quam malum, tum etiam quia decet, divinam misericordiam simul cum distributiva, seu munerativa justitia in pluribus, quam vindicativam ostendi. Unde D. Thomas supra censet probabile, plures esse solos Angelos beatos, quam sint omnes damnati, tam Angeli, quam homines simul sumpti. Hinc autem evidenter sequitur excessus in numero Angelorum, quia homines qui damnantur, sunt incomparabiliter plures, quam qui salvantur, ergo ut numerus prædestinatorum numerum reproborum excedat, necesse est, ut Angeli sancti incomparabiliter plures sint, quam homines prædestinati, et consequenter totus numerus Angelorum numerum omnium hominum superabit, quamvis quantitas excessus ignoretur.

10. De excessu quo Angelorum numerus hominum quantitatem exedit, sententia. Rejicitur hæc sententia.—Aliqui vero, ut Athanasius, in quæstionib. ad Antich., q. 2, refert, dixerunt, Angelorum numerum nonaginta novem partibus excedere numerum hominum, ducti solum parabola de muliere, quæ cum haberet decem drachmas, unam perdidit et pro illa quærenda domum evertit, etc., Luc 15, ita in codice, quo utor, habetur: videtur tamen potius fundari debuisse in parabola ovis perditæ, propter quam quærendam pastor reliquit nonaginta novem in deserto. Nam per nonaginta novem oves solent Patres Angelos interpretari, ut Hilarius et Theophylactus, ibi, et Gregorius, homil. 34, in Evang., indicatque Ambrosius, in 1, Apolog. Davidis, c. 5, et latius libr. 10, in Luc., ad cap. 15, ubi habet verbum, quod potuit illi opinioni occasionem præbere: Dives pater (inquit) cujus nos centesima portio sumus, habet Angelorum, Archangelorum, aliorumque innumerabiles greges. Verumtamen argumentum ab illa parabola sumptum frivolum est, tum quia non est certum, in ea per nonaginta novem oves Angelos significari. Nam Augustinus, lib. 85 Quæstion., q. 65, dicit potius significari homines peccatores et superbos: quia Christus de solis hominibus loquebatur. Alii vero putant, non esse sensum parabolæ, quod Christus aliquos reliquerit, ut hominem quæreret, sed tantum voluisse Christum per illam parabolam significare, tanto se affectu hominem quæsivisse, ut si tantum essent centum homines et solus unus ex illis cecidisset, aliis relictis ad illum quærendum veniret. Tum etiam, quia idem per parabolam ovium et drachmarum significatur, et tamen non est idem excessus unius ad decem, et ad nonaginta novem, ergo vis parabolæ in neutra proportione ponenda est. Tum denique quia Augustinus, citato loco, exponit, per utramque solum significatum esse, non fuisse futurum completum numerum prædestinatorum, seu statum beatificum, nisi ovis humanæ naturæ perdita ad illam revocaretur, sicut non est numerus in qualibet specie perfectus, si unitas desit, quod tam in illis numeris commemoratis a Christo, quam in aliis majoribus, vel minoribus invenitur. Unde ait Augustinus: Variari per brevitatem, vel magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest, ut perficiantur, etc.

11. Incertus est excessus numeri Angelorum ad numerum hominum. Itaque illa sententia de tanto, vel tanto excessu numeri Angelorum

« PredošláPokračovať »