Obrázky na stránke
PDF
ePub

et actus ex objectis speciem sumunt, et ideo non potest potentia cognosci, nisi ejus objectum, et actus præcognoscantur. Sic igitur quia potentia loco motiva Angeli circa seipsum ad motum tanquam ad actum suum, et ad locum, tanquam ad terminum, et quasi objectum comparatur, non possumus de hac potentia dicere, nisi prius objectum, et actus ejus explicemus, ideoque prius de loco Angeli, deinceps de motu ejus, ac tandem de potentia illius motus effectrice dicemus. Principio autem inquiri solet de Angelis, an in aliquo vero sensu in loco sint. Et ratio dubitandi est, quia esse in loco videtur esse proprietas rei corporalis, quæ Angelo convenire non potest, cum res spiritualis sit. Antecedens vero probatur, quia locus significat superficiem extrinsecam ambientem, et continentem locarum, quod est proprium rei corporalis. Propter quod aliqui theologi negant Angelum esse in re aliqua, tanquam in loco, sed solum tanquam causam in effectu, seu in subjecto, in quo operatur. Ita sentire videntur theologi, qui dicunt, Angelum non esse alicubi, nisi ratione operationis, absque alia prævia propinquitate ad rem, in qua operatur. Ut Hervæus, in tract. de Motu Angeli, q. 1, a. 1, et Durandus, in 1, dist. 37, in secunda ejus parte, q. 1, n. 26, ubi obscure loquitur de præsentia Angeli, quam dicit esse præsentiam ordinis, non situs, cujus distinctionis sensum paulo post expendemus. Et eamdem sententiam sequi videntur Ferrariensis et alii infra citandi. Soletque pro hac sententia referri Augustinus, 1. 33, q. 20, ubi dicit, Deum abusive esse in loco, et 1. 8, Genes. ad litt., c. 20 et 26, ubi dicit, Deum movere creaturas corporales per tempus, et locum, spirituales autem tantum per tempus, significans, per loca non moveri, quia non sunt in loco. Damascenus etiam, 1. 1, de Fide, c. 17, dicit, Angelum intellectuali modo adesse loco, in quo esse dicitur, ubi cum dicit, intellectuali modo, indicat non esse vere in loco, sed tantum abusive, ut dixit Augustinus, et eodem modo loquitur D. Thomas, in 1, dist. 37, q. 3, art. 1, citans Nazianzenum cujus locum invenire non potui, alios vero Patres paulo post referemus. Aristoteles etiam, 1. 1, de Cœlo, c. 9, dixit, ea, quæ in supremo cœlo sunt, non esse apta esse in loco, per quæ intelligentias intelligit.

2. Prima conclusio.- Nihilominus simpliciter dicendum est primo, si per esse in loco tantum significetur esse realiter præsentem, et indistantem ab aliquo loco, etiam corporali, sic omnino certum est, Angelos posse esse in

loco. Hæc est communis sententia theologorum, quos postea referemus, et quantum ad rem spectat, colligitur ex Scriptura, et Patribus adeo clare, ut D. Thomas, in 2, dist. 37, quæst. 3, a. 1, dixerit absque hæresi non posse negari. Probatur primo, quia Scriptura ita loquitur, cum dicit Angelos esse in cœlo, Apoc. 12, vel ejectos esse de cœlo, aut de corporibus obsessorum, vel permissos esse ingredi in porcos, et similia: quæ in Evangelio passim inveniuntur, et in sequenti assertione distinctius referemus. Secundo codem modo loquuntur Sancti, qui similiter dicunt, Angelos esse creatos in cœlo, ut in sequenti tractatu, libro primo, tractando de cœlo Empyreo videbimus. Unde etiam Gregorius Nyssenus, Orat. de In fantibus qui præmature arripiuntur, cœlum vocat naturale domicilium Angelorum. Imo interdum aiunt, Angelum circumscribi loco, et sæpius moveri localiter, de quibus locutionibus paulo post dicemus.

3. Notationes ad probandum ratione. — Ut ratione veritatem hanc declaremus, et ne verborum ambiguitas sit errandi occasio, advertendum est, in re existente in loco duo esse distinguenda, scilicet, locum extrinsecum, in quo esse dicitur, et intrinsecum ubi, ratione cujus res hic, vel ibi esse dicitur. Quæ duo adeo distinguuntur, ut esse in loco primo modo sumptum sit extrinseca denominatio, vel ad summum relatio aliqua ad extrinsecum locum realem. Ubi autem proprie, seu posteriori modo sumptum, est modus intrinsecus, et suo modo absolutus illius rei, quæ alicubi esse dicitur. Quando ergo dicimus conclusionem esse certam, non loquimur de esse in loco, quoad ubi intrinsecum, quia illud valde reconditum est, et metaphysicum, et ad dogmata fidei non pertinet : sed loquimur de esse in loco, quatenus habitudinem dicit ad aliquod extrinsecum, quod nomine loci frequentius significari solet, ut in disp. 51, Metaphysicæ, sect. 2, n. 4, dixi. Ulterius vero hæc denominatio essendi in loco extrinseco interdum accipi potest ex aliquo modo continentiæ, vel quasi extrinseca informationis loci circa locatum, qualis est circumscriptio illius, et hic modus denominationis, seu existentiæ in loco est proprius corporum, et ideo nec in isto sensu in conclusione loquimur. Alio modo potest illa denominatio sumi tantum ex indistantia, et intima præsentia unius rei cum alia, sicut dicitur forma esse in materia. In hoc ergo sensu dicimus esse certum, Angelum esse in loco, quia potest esse intime præsens, et indistans ab ali

quo loco corporali, quia saltem hoc necessarium est ad veritatem locorum Scripturæ.

Sic

4. Probatur jam conclusio ratione. autem explicata assertio, ratione ita confirmari potest. Quia rei spirituali non repugnat esse intime præsentem, et indistantem a re corporali, ergo neque Angelo repugnat esse in loco, si per hoc tantum illa præsentia significetur. Antecedens certissimum est: nam Deus ipse est in omnibus rebus, non solum per præsentiam, et potentiam, sed etiam per essentiam esse autem in rebus per essentiam, nihil aliud est, quam esse intime conjunctum, et indistantem ab omnibus rebus, ut explicui superiori tomo, 1. 2, de Attributis negativis, c. 2, n. 4. Deinde anima etiam separata spiritus est, et nihilominus præsentialiter, et substantialiter adest locis corporalibus: sic enim anima Christi Domini in triduo fuit in inferis terræ locis, et postea ingressa est sepulchrum, ut suo corpori uniretur. Reliqua etiam animæ realiter existunt, vel in inferno, vel in purgatorio, vel in limbo, vel in cœlo, et cum sunt in uno loco istorum, ita sunt propinquæ corporibus ibi existentibus, ut distent realiter ab aliis locis, ubi non sunt. Ergo talis modus existentiæ in loco non repugnat Angelo, eo quod spiritualis sit : nulla alia autem ratio repugnantiæ cogitari potest, ergo simpliciter illis non repugnat. Ratio vero a priori est, quia hæc propinquitas, seu indistantia. non requirit commensurationem, vel extensionem, aut contactum quantitativum, sed solam simultatem (ut sic dicam) seu quasi penetrationem duarum entitatum in eodem spatio, quod ad rem explicandam nos concipimus, et ideo imaginarium vocatur : spiritus autem capax est hujus existentiæ intimæ, seu penetrationis cum corpore, imo solus ille hanc naturalem capacitatem habet, quia quantitate caret; ergo.

5. Instantia. Responsio. Dices, hæc intima præsentia, et penetratio non sufficit, ut Angelus dicatur esse in loco: nam licet unum corpus divina virtute simul sit penetrative cum alio, non propterea dicetur esse in illo, nec esse locum ejus, et idem est de uno Angelo, respectu alterius, si ponantur esse simul, et substantialiter indistantes. Respondetur hanc objectionem attingere quæstionem de modo existendi Angeli in loco, quæ fortasse quoad hanc partem potest esse tantum de modo loquendi, et ideo ad illam evitandam assertionem posui modo hypothetico, ut verborum significationem declararem. Dico ergo, licet hoc non

sufficiat ad existendum in loco modo quantitativo, et usitato corporibus, sufficere tamen, ut per ordinem ad corpora explicare possimus, ubi sint Angeli, et quo modo certa, et definita locorum spatia sibi determinent, et in hoc sensu dixerunt Patres supra allegati, Angelos esse in loco intelligibiliter, vel abusive, vel æquivoce, ut D. Thomas dixit. Quia vero jam verba illa secundum communem Ecclesiæ usum ab Scripturis desumptum hanc habent significationem, quando de Angelis dicunt esse alicubi, ideo assertio posita simpliciter vera, et catholica est. Nam, ut recte dixit Basilius, lib. de Spiritu S., cap. 26, etiam homo qui sanctificatur, dicitur locus, aut templum Spiritus sancti: Qui sermo, inquit, non minuit spiritum, sed glorificat, quia nomina corporalia etiam ad spirituales intellectus eridentiæ gratia frequenter transfert sermo divinus. Et simili modo dixit Anselmus, in Monol., cap. 23: Solemus localia verba irreprehcnsibiliter attribuere rebus, quae nec loca sunt, nec circumscriptione locali continentur. Et hoc modo declarat, quomodo Deus vere, et proprie dicatur esse ubique, cum tamen in Prosologia, cap. 19, neget Deum esse in loco, utique materiali proprictate, et tanquam loco contentus. In quo scnsu intelligenda sunt, quæ prius in contrarium adduximus, et alia quæ in sequentibus attingemus.

6. Secunda conclusio.-Angelos determinari loco.-Ut tamen hæc veritas magis declaretur, dicimus secundo nullum Angelum esse ubique, sed unumquemque certo loco definiri. Hæc assertio certa est, et communis theologorum, et probari potest primo Scripturis, quæ soli Deo immensitatem, et ubiquitatem tribuunt, ut in præcedenti tomo, et in Metaphysica ostendi. Deinde assertionem probant Scripturæ loca, in quibus Angeli dicuntur mutare loca, aut ab uno ad alium locum mitti, transferri, aut ejici, ut patet Luc. 18, 13, 19, Matt. 4, 5 et 12, et Marc. 5, 2, Pet. 1, Apocal. 12, 19, 20, et sæpe alibi. Deinde Ecclesia in Oratione completorii, sic orat: Visita, quæsumus, Domine, habitationem istam et infra: Angeli tui sancti habitent in ea: et in aliis collectis orat, ut mali Angeli ejiciantur ex ea, et ad hunc etiam effectum impetrandum aquam lustralem instituit. Quæ omnia supponunt Angelos tam bonos, quam malos non ubique, sed in certis, ac definitis locis esse. Hæc etiam est communis Patrum sententia, sic enim dixit Damascenus, lib. 2, cap. 3: Angeli in cælum eunt: et iterum : Ad explendam Dei voluntatem fortes ac prompti

sunt, eaque naturæ celeritate præditi, ut ubi Dei nutus jusserit, illic statim inveniantur. Propter quod addit, illos esse circumscriptos, quia ubi imperatum fuerit, illic spiritualiter adsunt, et operantur, nec eodem tempore hic, et ibi esse, et operari possunt. Nec enim, ait iterum, in terra versantur, cum in calo sunt, nec cum a Deo ad terram mittuntur, in cœlo manent. Imo Dydimus, 1. 1 de Spiritu sancto, non longe a principio dixit Spiritum sanctum, qui aderat singulis Apostolis in extremis finibus terræ, ob testimonium Domini constitutis, non potuisse esse Spiritum creatum. Nam Angelus, ait, qui aderat, verbi gratia, Apostolo in Asia oranti, non poterat simul eodem tempore adesse aliis in cæteris partibus mundi constitutis. Atque in eodem sensu dicunt multi Patres, Angelos circumscribi loco, non quia proprie loco circumscribantur, sed quia definitum, ac limitatum locum habent. Sic loquitur idem Damascenus, lib. 3, cap. 16 et cap. 17, et Gregorius, lib. 2 Moral., cap. 2, alias 3, et homil. 34, in Evangel., et Beda in id Lucæ 1: Respondens Angelus dixit ei; et Hugo de S. Victore, lib. 1, de Sacramentis, p. 3, cap. 18. Denique sic dixit Ambrosius, lib. 1, de Spiritu sancto, cap. 10: Seraphim de loco ad locum transit, non enim complet omnia, etc.

7. Probatur ratione. Rationem hujus veritatis insinuat Damascenus, dicto libro secundo, capite tertio. Nam cum dixisset, Angelos nullis terminis includi, addit statim, ideo non includi terminis, quia ubicumque voluerint, apparere possunt in corporibus assumptis, nec ullis corporeis terminis includi possunt. Nam alioqui, ait, id solum natura, ac proprio termino caret, quod minime creatum est, omnis enim condita res a conditore Deo terminatur: id est, naturam finitam, et limitatam recipit. Quia ergo Angelus limitatam perfectionem substantiæ habet, ideo limitato etiam loco substantialiter præsens adesse potest. Nam sine dubio magna perfectio est posse simul esse in magno aliquo corpore, et in omnibus partibus ejus sine coextensione cum illo, sed totum in toto, et totum in qualibet parte; ergo infinitæ perfectionis est, posse habere hunc existendi modum in quocumque spatio, seu corpore, etiamsi in infinitum augeatur. Et ideo hoc pertinet ad solius Dei immensitatem. Ergo e contrario omnis substantia spiritualis creata, sicut limitatæ perfectionis est, ita limitatum terminum habet, cui substantialem præsentiam exhibere possit. Sicut anima, quia finita est, corpus finitum, et determinatæ quantitatis informare

potest, et potentia activa finita limitatum suæ activitatis terminum habet, ut latius philosophi disputant.

8. Loci determinatio quotuplex.-Atque hinc theologi duplicem, vel triplicem modum existendi in loco distinguunt, scilicet circumscriptive, definitive, vel neutro modo, sed supernaturaliter (ut sic dicam). Primo modo sola corpora sunt proprie in loco, quia extrinseca superficie circumdantur, et comprehenduntur, vel comprehendi possunt, (quod dico propter Empyreum cœlum) et intra illam ita replent locum mole sua, ut illi coextendantur, et nullum aliud corpus naturaliter ibi compatiantur, seu admittant. Spiritus autem non est capax harum conditionum, et ideo cum hoc rigore, et proprietate non dicitur esse circumscriptive in loco. Esse autem definitive in loco dicitur quidquid finito tantum loco adesse potest cum certo magnitudinis termino, sive cum illo habeat commensurationem, sive non habeat, et ideo hic modus existendi in loco Angelis specialiter tribuitur. Quia licet generali significatione conveniat etiam corporibus, appropriatur tamen Angelis ad judicandum esse in loco cum illis imperfectionibus propriis corporis. Quanquam Patres e contrario omnem determinationem ad finitum locum, circumscriptionem interdum appellant. At vero Deus neutro ex his modis dici potest esse in loco, quia de se nullum terminum loci habet. Nam licet de facto sit tantum in loco finito, scilicet in hoc mundo, non ideo est, quia ipse ad illum limitetur, sed quia locus ipse de facto major non est. Et ideo aliqui absolute negant esse in loco: sed recte dicitur esse in loco: sed recte dicitur esse in toto illo loco inadæquate, seu cum excessu, aut excellentia, quia ita est in illo, ut sine sui mutatione in majori, et majori in infinitum esse possit, quod nullæ substantiæ creatæ convenire potest.

9. Objectio ex Durando contra conclusionem. -Contra hanc veritatem sentit Durandus, in 1, dist. 37, 2 part. illius quæst. 1, num. 26, ubi docet, Angelum simul esse ubicumque operari potest, sive simul, sive successive. Unde sentit, et quod Angelus simul sit in omnibus corporibus universi: et quod si plura, vel majora fierent, statim, et sine ulla sui mutatione in eis existeret, quia in omnibus potest semper successive operari, quamvis non possit omnia simul movere. Quia ut ipse ait, sufficit habere simul potestatem ad operandum in quocumque loco disjunctim, et in omnibus successive, ut simul omnibus adsit eo modo, quo esse po

test. Et hunc sensum magis declarat in quæstione secunda, ubi hinc infert, non posse Angelum proprie moveri localiter, ita ut transferatur de loco ad locum, quia non est in loco circumscriptive, neque definitive, sed simul est in omni loco, in quo esse potest. Verum quidem est, Durandum in priori quæstione potius sentire, Angelum nusquam esse secundum situm, sed tantum esse præsentem cuilibet corpori præsentia ordinis, quatenus omne corpus potest movere, licet actu non moveat. Ubi per præsentiam ordinis, non videtur intelligere substantialem, et intimam præsentiam, sed tantum virtualem, quia ubique operari potest, et quoad hoc habet præsentiam ordinis ad omnia corpora, quamvis nullibi sit secundum realem, et veram præsentiam.

10. Quid in hac erronea doctrina magis sentire rideatur Durandus. Sed imprimis non potest ab uno ex duobus erroribus Durandus excusari, nam vel negat substantiam Angeli realiter esse posse in aliquo loco modo explicato in præcedente assertione, vel si admittit veram existentiam Angeli in aliquo loco, admittit illam ubique, et in omnibus. Deinde dico hoc posterius magis sentire Durandum. Nam illud prius in opinione 3, num. 22, retulerat, fuitque illa opinio Hervæi, in eadem dist., et in tractatu de Motu Angelorum, ut supra retuli, quam ipse Durandus, num. 23, improbat, ex illo principio, quod inter movens, et mobile prærequiritur realis præsentia, ergo de eadem præsentia postea loquitur, cum dicit Angelum simul esse præsentem omnibus corporibus, quæ successive movere potest. Vocat autem illam præsentiam ordinis, non quia realis, seu vera non sit, sed ut a præsentia situali corporum illam distinguat. Et hanc suam mentem magis declarat exemplo animæ rationalis, quæ omnibus, et singulis membris corporis præsens est, quod in fine num. 26, adducit.

11.-Durandi fundamentum primum.- Secundum.-Tertium.-Fundamentum Durandi est, quia quod facit situs in corporalibus, hoc facit ordo in spiritualibus: ergo sicut in corporalibus requiritur ad operandum præsentia situs, ita in spiritualibus præsentia ordinis. Cum hac tamen differentia, quod corpus non semper est per se immediate conjunctum alteri corpori situaliter sibi præsenti, quoad virtutem agendi, quia per interjecta corpora impeditur, et per illam diffundit virtutem suam. Angelus autem neque per interjecta corpora impediri potest, quominus sit immediate præsens omnibus, et in quocumque potest immediate agere absque

medio, ergo simul est omnibus præsens. Secundo argumentatur, quia si Angelus non esset simul præsens omnibus corporibus, quæ potest movere successive, sæpe non posset incipere movere aliquod corpus, quod antea non movebat, nisi prius seipsum movendo, et tali corpori applicando, hoc autem non est bene intelligibile, ut inquit. Tertio quia non potest assignari ratio, cur Angelus, qui in nullo corpore operatur, potius sit præsens uni corpori, quam alteri; ergo vel nulli est præsens, quod intelligi non potest, vel omnibus simul, quod ipse concludere intendit.

12. Durandi sententia docens Angelum esse ubique, erronea judicatur. At vero nec ipse Durandus hujus sententiæ periculum omnino ignoravit, et ideo timide loquitur, referendo potius, ut ait, quam asserendo. Sed sine dubio sententia est plus quam temeraria, et communiter erronea judicatur. Primo quia ex illa sententia sequitur Angeli substantiam esse immensam, quod alteri substantiæ creatæ tribuere erroneum est. Probatur sequela, quia si de facto est Angelus in omnibus locis corporalibus, ut Durandus fatetur, et de se potest esse in pluribus, et majoribus, sine sui mutatione, etiamsi mundus corporeus in infinitum augeretur, ut etiam sequitur ex positione Durandi, quia potens est quilibet Angelus ad movenda omnia illa corpora saltem divisim, vel successive, et per partes; ergo substantia Angeli simul est, quasi infinite diffusa, quod est esse immensum. Sicut si daretur corpus simul replens omnia spatia, in quibus nos concipimus posse corpora creari, esse immensum quantitative, ita etiam Angelus, si talem habet substantialem præsentiam, erit immensus substantialiter, et spiritualiter. Dices, etiam hoc dicto, non esset Angelus æquiparabilis Deo, quia Deus est in omnibus rebus continens omnia, et dans esse omnibus. Respondeo imprimis, hinc solum inferri Angelum non esse æqualem Deo in modo essendi in rebus per potentiam, quod non obstat quominus in modo essendi per præsentiam habeat æqualitatem, et hinc modus est, qui quasi per se, et formaliter ad immensitatem spectat. Deinde dicimus ex illo modo existendi in rebus per præsentiam (ut ita dicam) infinitam sequi substantiam Angeli esse infinitam simpliciter, et consequenter esse omnipotentem, ac proinde etiam æquari Deo in modo essendi in rebus per potentiam. Et ideo sancti e contrario, ex eo quod Angeli substantia est finita in essentia sua, inferunt etiam esse limitatam in terminis præsentiæ suæ, quæ est ratio

superius facta, et non minus urget contra Durandum, ut ex dictis patet. Aliud etiam inconveniens sequitur ex sententia Durandi, scilicet substantiam Angeli esse immutabilem secundum locum, quod ipse admittit, est tamen non minus erroneum, ut inferius ostendemus.

13. Ad primum fundamentum Durandi in n. 11.—Præsentia ordinis in Angelo quid significet. - Ad secundum et tertium fundamentum Durandi.-Nec rationes Durandi sunt alicujus momenti: nam ad primam respondetur, si per præsentiam situs intelligatur præsentia secundum commensurationem quantitatum; sic verum esse in rebus spiritualibus non inveniri. Inde tamen non sequitur, Angelum esse in rebus omnibus, quia, licet a quantitate corporum, seu a locis corporalibus intermediis non impediatur, ne omnia penetrare possit, nihilominus ex intrinseca limitatione suæ essentiæ habet, ut non possit omnibus intime, ac substantialiter esse præsens. Unde vox illa præsentia ordinis, æquivoca est, et ideo est distinguenda: nam ratione cognitionis potest dici Angelus habere præsentiam ordinis, saltem in potentia, quatenus videre potest intellectualiter res distinctissimas sine impedimento quorumcumque corporum intermediorum, sed hoc non sufficit, ut dicatur esse in illis per essentiam. Item potest præsentia ordinis intelligi ratione solius potentiæ, ut juxta opinionem dicentium Angelum posse movere corpus: ubi non adest per suam substantiam, quod sive sit verum, sive falsum (de quo infra videbimus), per se non sufficit ad existentiam Angeli in loco, ut ex dictis patet, et ex dicendis evidentius fiet. Tertio potest præsentia substantialis, qualis a nobis declarata est, vocari præsentia ordinis, ut distinguatur a quantitatum præsentia, et in hoc sensu verum est præsentiam ordinis in spiritualibus, æquivalere situi in corporibus: sed in hoc servant etiam proportionem, quia sicut in omni corpore situs circumscriptus est, ita in omni spiritu creato præsentia illa limitata est. Ad secundam rationem concedimus sequelam, et ad tertiam negatur assumptum: utraque responsio pendet ex dicendis de ubi, et motu Angelorum, et ideo nunc de illis plura non dicimus.

14. Tertia conclusio. - Tertio principaliter ex dictis concludimus, Angelum ita esse in loco, ut illum mutare possit, ac proinde unum amittere, et alium acquirere. Hanc assertionem addimus, ut titulo capitis integre satisfaciamus, et quia ista duo, scilicet locus, et motus Angelorum, ita sunt conjuncta, ut easdem

fere habeant probationes, eamdemque certitudinem. Et ita omnes theologi, qui de loco definito Angelorum recte sentiunt, in hac assertione conveniunt: et ideo existimo eumdem gradum certitudinis habere, quem præcedentes. Probatur primo, quia Scriptura frequenter Angelis tribuit mutationem ab uno loco in alium. Nam Job. 1, Satanas ait, Circuivi terram, et pcrambulari eam. Quod non potest metaphorice exponi, vel quod circuiverit tantum visione, seu præsentia intellectuali, vel per extrinsecam denominationem, quod perambulaverit terram in corpore assumpto, sicut interdum dicitur Deus descendere, vel deambulare: nam hoc secundum voluntarium est, et incredibile: primum autem est contra proprietatem locutionis Scripturæ, sine rationis, vel auctoritatis fundamento, et ita est contra generalem regulam interpretandi Scripturam. Quod in aliis etiam testimoniis hujus materiæ observandum est, qualia sunt supra citata, in quibus dæmones dicuntur ejici a corporibus humanis, vel in porcos mitti. Idem probant loca in quibus dicuntur Angeli descendere de cœlo, Dan. 3 et 4, Marc. ult. Item in quibus dicuntur mitti. Nam licet inter divinas personas missio non importet loci mutationem, ibi est necessarius alius. sensus minus proprius, seu rigorosus propter personarum immensitatem, et ideo non est applicandus creaturis, quibus immensitas tribui non potest. Præsertim quia tot modis, et verbis hæc mutatio tribuitur Angelis in Scriptura, ut impossibile sit sine magna corruptione litteralis sensus omnia metaphorice interpretari, ut sunt, descendere, circuire, accedere et recedere, intrare, exire, et pelli, et similia. Item quia Angeli mali ita dicuntur cecidisse de cœlo, ut eorum locus non sit amplius inventus in cœlo, Luc. 10, et Apoc. 12, quod necesse est proprie intelligi, alias posset quis dicere, nunc dæmonem vere, et substantialiter esse in cœlo Empyreo, quod absurdissimum est. Præterea de Angelis in assumptis corporibus satis aperte videtur docere Scriptura ad motum illorum motos fuisse, ut postea tractando de corporibus ab Angelis assumptis dicemus. Ac denique de anima Christi separata de fide certum est realiter descendisse ad inferos, relictis his locis superioribus, ut alibi tractatum est: eadem autem ratio est de quolibet spiritu creato.

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »