Obrázky na stránke
PDF
ePub

34, quæst. 2, de Theologia, in fine, ubi inter proprietates Angelorum ponit: Quod omnia loca peragrant, omnibus ubique impigre adsunt: tum ob ministerii promptitudinem, tum ob naturæ levitatem. Ubi notanda est particula ubique adsunt, ejusque explicatio, per quam satis declarat, non esse simul ubique, sed posse ubique nos juvare, et impigre id facere per promptitudinem voluntatis, et naturæ velocitatem. Quomodo loquitur etiam Damascenus supra, et Tertullianus in Apol., cap. 22, dicens: Omnis spiritus ales est, hoc est, Angeli et dæmones igitur momento ubique sunt, totus orbis illis locus unus est, quod ubique geratur tam facile sciunt, quam enuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Ubi in verbo illo, ales est, alludit ad sententiam Dionysii, in cap. ult. de Coelesti Hierarch., dicentis Angelos depingi pennatos, et alarum levitatem, eorum in suo motu celeritatem significare. Et ratione ejusdem velocitatis dixit Tertullianus Angelos momento ubique esse, utique per velocissimum transitum: meritoque addit, per hanc velocitatem dæmones fingere divinitatem, ac si ubique revera substantialiter essent. In quo etiam significat esse ubique per substantialem præsentiam proprium esse divinatis.

nisterium propter nos in omnes milli partes. Quod variis testimoniis Scripturæ confirmat, ita illa interpretando. Et tandem comprobat differentiam, quam in verbo mittendi, paulo antea notavimus, dicens: Filius non sicut Angelus fuit missus, non enim a loco in locum transit, sed carnem suscepit, Angeli vero loca mutant, et prioribus, in quibus sunt, dimissis ad alia veniunt, in quibus non erant.

17. Probatur tertio ratione. - Ad opposita in num. 1. Tertio argumentari possumus ratione, quia Angelus habet definitum locum, et non habet locum, cui ex natura sua necessario adhæreat, ergo mutabilis est a loco in locum. Consequentia est evidens, quia immutabilitas localis provenire tantum potest, vel ex necessaria præsentia in omnibus locis simul, vel ex adhæsione necessaria ad unum locum. Major autem probata jam est, et minor facile probatur, quia in loco Angeli considerari potest, vel corpus aliquod, cui Angelus præsens est, vel spatium illud imaginarium, quod reali corpore impletur. Angelus autem nulli corpori naturali necessitate adhæret, et quamvis adhæreret, posset cum ipso corpore per accidens mutari. Multoque minus potest immobilitatem naturalem in aliquo spatio habere, cum spatium ut condistinctum a corpore, vel ab Angelo, nihil sit. Quæ ratio tractando de Ubi Angelorum evidentior fiet. Neque oportet fundamentis Durandi et Hervæi, qui in 1, dist. 37, contrarium docere ausi sunt, respondere. Fundantur enim in hoc, quod Angeli vel nullibi sunt, vel ubique sunt: utrumque autem omnino falsum esse ostendimus. Ex testimoniis autem in principio hujus capitis allegatis solum illa verba Augustini, quod Deus movet spiritualem creaturam per tempora, non tamen per loca, nonnullam difficultatem habent, quam tacito Augustini nomine advertit Hugo de S. Victore supra cap. 16. Et ideo illum modum loquendi non approbat, quamvis absolute non reprobet, quia de motu physico, et cum locali circumscriptione potest exponi. Sed de illis Augustini verbis plura in sequentibus dicemus.

16. Et eodem modo intelligendus est Hieronymus, lib. contra Vigilantium, post Epist. 53, ad Ripar., contra eumdem Vigilantium, ubi tractans illud Apoc. 14: Sequuntur agnum quocumque ierit, dicit, Si agnus ubique: ergo et hi qui cum agno sunt,ubi que esse credendi sunt; ubi ipse de Martyribus loquitur: est autem eadem ratio de Angelis. Sed statim exponit, dicens: Cum dæmones toto vagentur orbe, et ex celeritate nimia ubique præsentes sint, multo magis Martyres, etc. Et eodem modo loquitur Maximus, serm. de S. Martyr. Taurino. Et D. Bernardus, serm. 5, in Cantica, de Angelis sanctis dicit: Angelos indigere corpore ad sua ministeria, quia non est discurrere, nec de loco ad locum transire, nisi corporum quod frequenter Angelos facere tam indubitata, quam nota probat auctoritas. Ex quo solum id quod ad præsens refert accipimus: nam illam necessitatem corporum non probamus, nisi de solis ministeriis aliquo modo visibilibus, et de corporibus non naturalibus, sed assumptis, intelliga- UTRUM IN ANGELIS SIT PROPRIUM ET INTRINSECUM tur. Unde melius Chrysostomus, hom. 3, ad Heb., tractans illa verba: In ministerium missi, absolute dicit, in multa loca propter nos mittuntur, et ad nostrum ministrant salutem, et infra: Circa nos cursitant, hoc est, eorum mi

CAPUT II.

UBI.

1. Notatio ad intelligentiam quæstionis.Hanc quæstionem late tractaviin Metaphysica, disput. 51, sect. 3 et 4, quia revera ex princi

piis Metaphysicæ definienda est, et ad comple- sententia non sequi, quod esse in loco nihil tam explicationem prædicamenti Ubi, erat peculiare ponat in Angelo sed quod illud, necessaria. Non potui autem hoc loco illam quidquid est, non maneat in illo, eo ipso, quod omnino prætermittere: tum quia (mea senten- operare cesset in corpus. Sed hoc neque ab iltia) est fundamentum omnium, quæ de muta- lis auctoribus dicitur, neque esset consequenbilitate Angelorum dicenda sunt: tum etiam ter, aut probabiliter dictum. Quia si Ubi Angequia nonnulla occurrunt illi addenda occasio- licum est aliquid in ipso Angelo, est prius ne eorum quæ postea scripta sunt. Curabo ta- actione transeunte in corpus, et consequenter men illa breviter, et fere sine ulla repetitione independens ab illa. Tum quia prius non penexpedire, quantum potero. Ut autem sensus et det a posteriori per se loquendo, tum etiam punctum quæstionis intelligatur, adverto in quia nulla specialis ratio dependentiæ hic cocorpore existente in loco duo posse considerari: gitari potest: tum maxime, quia positis in unum est, superficies ultima corporis ambien- Angelo omnibus prærequisitis ad agendum in tis, intra quam continetur: secundum est præ- corpus, est in potestate ejus agere, et non agesentia illa, seu modus existendi, quem corpus re, quia libere agit; ergo nihil eorum, quæ in habet in spatio interjecto inter latera corporis ipso Angelo antecedunt ad illam actionem, ita continentis, quod spatium replet. In Angelis pendet ab illa, ut sine illa esse non possit, vel autem existentibus in loco non consideratur cessante actione necessario esse desinat; ergo superficies ultima corporis continentis, quia e contrario si eo ipso, quod Angelus ab actione. non continetur, nec circumscribitur loco. Un- cessat, nullibi manet, profecto esse alicubi nide respectu Angeli solum potest considerari, hil in ipso est, sed sola extrinseca actio. Omitto ut locus extrinsecus corpus illud, in quo intime alios modos explicandi in Angelo rationem et quasi penetrative existit, juxta dicta in ca- essendi in loco per aliquid tantum extrinsepite præcedenti. Quæ habitudo, seu ratio loci cum: nam eadem ratio est de illis omnibus, ut in corporibus locum non habet, quia unum postea videbimus, ubi etiam fundamenta istius corpus in spatio quod replet, aliud secum na- opinionis expendemus. turaliter non admittit. Et de hoc loco extrinseco Angeli nunc non agimus, sed in capitibus sequentibus dicemus. Secundo ergo potest in Angelo considerari modus præsentiæ, quem ex parte sua exhibet corpori, et de hac præsentia inquirimus, an sit aliquid in Angelo, et quidnam sit.

2. Prima sententia. Angeli præsentiam non esse aliquid illi intrinsecum.—Quam quæstionem sub his terminis antiqui scholastici non tractant: nam solum disputant quomodo vel per quod Angelus sit in corpore, tanquam in loco: unde videntur solum tractare de loco intrinseco nam fere nihil dicunt de intrinseco Ubi, nihilominus tamen ex his, quæ de altera quæstione dicunt, possunt in præsenti pro diversis opinionibus referri. Prima esse potest, Ubi angelicum nihil esse illi intrinsecum, id est, in illo receptum, tanquam necessarium ex parte illius fundamentum, vel ratio existendi in tali loco. Hæc opinio tribui potest omnibus doctoribus asserentibus Angelum esse in loco per solam actionem transeuntem in corpus, quos capite sequenti referam. Quia illa consequenter asserunt, si Angelus in nullo corpore operetur, nullibi esse, ex quo plane sequi videtur præsentiam Angeli in loco nihil in ipso ponere, sed solam actionem transeuntem in corpus. Potest autem responderi ex illa

3. Secunda sententia.-Angelum per suam substantiam esse in loco.-Quibus tribuatur.— Secunda opinio principalis referri posset in hoc conveniens cum præcedenti, quod ut Angelus dicatur esse alicubi, vel in aliquo corpore, tanquam in loco, nihil necessarium est ex parte Angeli præter substantiam ejus, differens tamen, quia putat substantiam Angeli per seipsam esse sufficientem rationem, et proximam ex parte Angeli, ut hic vel illic sit, vel in hoc, vel illo corpore ibi existente. Hanc opinionem referunt aliqui moderni, et eam tribuunt Bonaventuræ, Scoto, Richardo, Gabrieli, Gregorio et Marsilio, sed apud eos non invenio ita explicatam sententiam hanc, nec credo in ea opinione fuisse. Nam licet aliqui eorum dicant Angetos esse in loco per suam essentiam, vel substantiam, id solum dicunt ad excludendam operationem, vel aliam similem extrinsecam rationem, non vero ad excludendum ipsum intrinsecum, Ubi, ut in sequentibus videbimus. Cujuscumque vero fuerit illa opinio, fundamentum ejus esse potuit, quia nihil potest denuo fieri naturaliter in substantia Angeli, sed tantum in intellectu, vel voluntate. Item quia nihil tale necessarium est, ut Angelus sit in loco: nam eo ipso quod est intra mundum, necessario sequitur, ut aliquem certum locum in universo habeat: nam est aliquo

modo pars ejus, et ideo aliquem ordinem in illo tenere debet. Denique quia si aliquid tale fingatur, illud pendebit ex voluntate Angeli, cui liberum est hic, vel ibi esse: ergo quando Angelus alicubi est, potest pro sua libertate non efficere, vel non conservare in se aliquid additum substantiæ suæ, et nihilominus ibi manebit, ergo nihil tale est necessarium, ut ibi sit, ergo nunquam aliquid tale in Angelo

fit.

4. Prima conclusio partita, ejusque auctores. -Nihilominus dico primo, Angelum non esse in extrinseco loco, quin præter illum, et omnem actionem in illum, supponatur in ipso Angelo aliquis intrinsecus modus accidentalis, et ex natura rei a substantia distinctus. Hanc assertionem late docui in citato loco, et eam sequitur Vasquez, 1 part., disp. 188, cap. 7, quanquam in multis, quæ ad ejus explicationem maxime pertinent, maxime differat, quæ postea videbimus. Sed ex modernis eam sequitur Malonius, in 2, dist. 8, disp. 9, sect. 2, et præcipue in 3. Item Pesantius, 1 p., q. 52, art. 1, disp. 2, qui eam tribuit Richardo, in 1, dist. 37, art. 2, quæst. 1. Nec sine fundamento, quatenus exclusis aliis rationibus formalibus existendi in loco, concludit sic, formalis applicatio Angeli ad locum, est simultas sua cum loco, vel cum re existente in loco. Nam hæc verba non possunt habere alium legitimum sensum, ut explicabimus. Pro eadem sententia referri potest Henricus, quodlib. 2, cap. 9. Nam licet fateatur se ignorare quidnam sit in Angelo hoc Ubi, seu esse in loco, constanter tamen dicit, non esse operationem in corpus, nec passionem Angeli a corpore, nec esse nudam substantiam Angeli. Non sunt etiam alieni ab hac sententia theologi, qui dicunt Angelos esse in loco per suam substantiam, et non per operationem, vel aliam similem applicationem, ut sunt Bonaventura, in 2, dist. 2, in secunda illius parte, art. 2, quæst. 1, et ibi Scotus, quæst. 6, Gabriel, quæst. 2, art. 2, Gregorius, quæst. 2, art. 2, Marsilius, in 2, quæst. 2, art. 2. Et non in hac materia maxime considerandum, duobus modis posse intelligi Angelum esse in loco per suam substantiam: uno modo tanquam per proximam rationem formalem constituentem Angelum alicubi, alio modo tanquam per proximum fundamentum, et subjectum illius rationis formalis, quæ Angelum ad talem locum determinat, ibique illum constituit. Igitur prædicti Doctores non dicunt substantiam Angeli, ut talis est, esse ipsam rationem formalem proximam existendi

in loco, sed esse proximum fundamentum ejus, ac proinde sentiunt, ipsum Ubi angelicum aliquid addere ipsi substantiæ Angeli, quod in ea est, ipsamque afficit. Æquiparant enim substantiam Angeli quantitati corporis, dicuntque ita Angelum esse in loco per suam substantiam, sicut corpus est in loco per suam quantitatem. At quantitas non est proxima ratio constituens corpus alicubi, sed est proximum fundamentum ejus, ita ergo cum proportione de substantia Angeli intelligendum. Unde sicut esse alicubi circumscriptive aliquid addit quantitati corporis, illam intrinsece afficiens, ut in d. disp. 51 Metaphysica demonstravimus, ita de substantia, et Ubi angelico dicti auctores ratiocinantur.

5. Probatur primo. - Conclusio.-Probatur ergo assertio per singulas partes: nam imprimis Angelus, et cœlum, verbi gratia, non sunt simul, seu indistantia, per suas entitates, id est, substantiam ex parte Angeli, et substantiam cum quantitate ex parte coeli, ergo necesse est, ut aliquid eis addatur, ratione cujus simul et indistantia sunt; ergo ut Angelus vere dicatur esse in cœlo, aliquid addendum est non solum cœlo, sed etiam ipsi Angelo. Antecedens probatur manifeste, quia Angelus, et cœlum possunt esse in rerum natura, et non esse simul secundum localem indistantiam, ut de malis Angelis certissimum esse, quorum locus non est inventus amplius in cœlo, et de Angelis bonis, quando ad nos veniunt, et inter nos versantur, ut capite præcedenti probatum est, ergo illa duo extrema absolute sumpta non sufficiunt, ut simul sint, vel unum sit in alio, ergo oportet eis aliquid addere ad illam conjunctionem, seu habitudinem inter ipsa quæ erat prima consequentia. Quam facile probamus, quia esse simul secundum præsentiam realem, et indistantiam, est aliquid in rerum natura, et illud non sequitur necessario ex sola existentia talium rerum ; ergo est aliquid reale illis additum. Sicut recte probamus, unionem animæ ad corpus esse aliquid a corpore, et auima distinctum, quia possunt esse illæ duæ entitates in rerum natura, et non esse inter se unitæ. Quia non potest esse, neque intelligi aliquis novus effectus realis sine nova forma, vel modo reali. Atque ita etiam in divinis, ac supernaturalibus mysteriis Incarnationis, et Eucharistiæ philosophamur, quia illud principium est per se, et ex terminis necessarium.

6. Probatur secundo.-Secunda consequentia, seu consequens duas habet partes, una est,

quod hoc additum (quidquid illud sit) quod ad mutuam præsentiam, seu simultatem inter corpus, et spiritum requiritur, est etiam necessarium, ut Angelus in tali corpore, in loco esse dicatur. In quo non asserimus hoc esse sufficiens, ut dicatur Angelus esse in tali loco, hoc enim in capite sequenti tractandum est, sed tantum dicimus id esse necessarium, et ita est evidens illatio, quia inter locum, et quod est in loco, requiritur propinquitas, et indistantia. Quod quidem in corporibus est per se notum loquendo de proprio et adæquato loco (ut nunc loquimur): de spiritualibus autem probatur, tum quia non possumus de spiritualibus ratiocinari, nisi per quamdam proportionem ad corporalia. Tum etiam, quia, quod aliquid dicatur vere in aliquo loco esse, seu alicubi, ubi secundum suam entitatem non est præsens, sed potius distans, per se et ex terminis menti repugnat. Tum maxime quia omnia testimonia Scripturæ et Patrum adducta in præcedenti capite hoc maxime probant, quia supponunt non posse esse veras in proprietate sermonis istas locutiones, Angelus est in loco, vel in corpore hominis, et similes, nisi supponatur, et intelligatur Angeli substantia esse realiter præsens, et indistans a tali corpore. 7. Tertio. Altera pars illius consequentis erat, necessarium esse ad hunc effectum aliquid addi, non tantum cœlo vel corpori, ubi Angelus esse dicitur, sed etiam ipsi Angelo, quæ probatur in hunc modum. Quia ex parte cœli, verbi gratia, Empyrei, supponitur non solum substantia, et quantitas, sed etiam intrinsecum Ubi ipsius, et omnis alia intrinseca dispositio, quæ in ipso cogitari potest, et nihilominus fieri potest ut Angelus in mundo existens in cœlo Empyreo non sit, sed ab illo distans; ergo ut talis Angelis sit realiter præsens, et indistans ab illo cœlo, aliquid aliud in Angelo necessarium est. Antecedens supponitur tanquam evidens ex facto ipso: nam cœlum Empyreum (si in eo creati sunt Angeli) nec locum, nec aliquam intrinsecam dispositionem, seu modum amisit, aut mutavit, quando Angeli mali ab illo ejecti sunt, nec nunc amittit, quando sancti Angeli inde discedunt, nec acquirit, quando illuc redeunt, ut est per se evidens, et in capite sequenti magis probabitur. Ergo necesse est, ut quando Angelus de cœlo ejicitur, vel descendit, aliquid amittat, quod in se habebat, et quando iterum fit præsens eidem cœlo, aliquid in se acquirat. Probatur hæc consequentia, simul cum ultima prius facta in ratione principali ex illo principio,

quod non potest incipere novus effectus realis sive nova forma, vel quasi forma reali. Nam hinc evidenter infertur Angelum existentem in rerum natura, et distantem a cœlo, non posse vere, et realiter fieri præsentem cœlo, nisi aliquid reale novum fiat, vel in Angelo, vel in cœlo: sed in cœlo non est necessarium, suppositis, quæ diximus; ergo debet in ipso Angelo fieri. Simile argumentum fieri potest ex eo, quod Angelus, qui vere et realiter erat in cœlo, incipit non esse in illo sine ulla mutatione cœli; ergo necesse est, ut ipse Angelus amittat aliquid, quod ex parte sua illum præsentem, et indistantem a cœlo constituebat; ergo semper est necessarium aliquid hujusmodi in Angelo, ut alicubi esse dicatur.

8. Quarto.-Et hinc facile probatur ultima pars assertionis videlicet, hunc accidentalem modum esse in Angelo, ex natura rei, a substantia ejus distinctum. Probatur quia hic modus amittitur, et de novo acquiritur ab Angelo; ergo est ex natura rei actualiter distinctus ab illo. Nullum enim majus signum realis alicujus distinctionis dari potest, quam separabilitas in re ipsa, præsertim quando non fit per mutationem alterius, sed per propriam subjecti mutationem, a quo talis modus separatur, vel cui denuo additur, ut fit in Angelo, sicut discursus prius factus ostendit, et ex dicendis de motu locali Angeli evidentius fiet. Quod autem ille modus sit proprium accidens, ex eodem principio probatur. Nam imprimis adest, et abest substantiæ Angeli sine aliqua subjecti corruptione, vel diminutione, in aliqua re, vel modo ad complementum substantiæ pertinente; ergo est verum accidens. Patet consequentia, tum ex definitione accidentis, tum etiam quia non est substantia neque modus substantialis; ergo est accidens saltem, ut modus accidentalis. Denique confirmatur, quia per modum localem nihil substantiale acquiriritur, vel amittitur, sed Angelus acquirit, et amittit hunc modum per motum localem; ergo est verum accidens.

9. Secunda conclusio bimembris.-Desiderabitur autem a nobis, ut explicemus cujus naturæ, seu prædicamenti sit hic modus. Ad hoc ergo explicandum, dico secundo hunc modum non esse quantitatem, nec materiale accidens, nec qualitatem, nec relationem prædicamentalem, sed sub prædicamento Ubi contineri. Ita docui in citato loco Metaphysicæ et nune breviter probo singula. Et imprimis clarum est, non esse quantitatem, nec aliquod accidens, quod per illam insit substantiæ. Quia

hic modus inest substantiæ angelicæ, in qua nec quantitas, nec alia accidentia, quæ per quantitatem insunt, seu extensionem ejus requirunt, inveniri possunt: est ergo modus ille, accidens quoddam spirituale, non est ergo quantitas, nec materiale accidens, quod per quantitatem insit. Addimus vero ulterius, non esse qualitatem propriam etiam spiritualem. Quod est evidens, et ut tale videtur ab omnibus supponi: tum quia in nulla specie qualitatis collocari potest, ut facile quisque intelliget discurrendo per singulas: tum etiam quia motus localis non tendit per se ad qualitatem, seu, quod perinde est, qualitas non acquiritur, vel perditur per se per motum localem: nam licet in corporalibus alteratio interdum sequatur ex motu locali, id non est per se, sed concomitanter, vel propter ipsorum mobilium dispositionem, vel propter approximationem, vel remotionem corporis alterantis. At vero hic modus per se acquiritur Angelo per motum localem, et illo nulla fit alteratio in Angelo, nec per.se, nec concomitanter, quia non est unde sequatur, vel quia etiam Angelus capax illius non est, ergo ille modus non solum non est qualitas, verum etiam nec habet qualitatem se comitantem, vel consequentem.

ex ordine universi ab ejus auctore constituto. Hane ergo vocavit proprietatem cœli Empyrei ad continendum intra, vel infra se omnes Angelos. Et hinc sequi putat, ut Angelus necessario intra aliquem locum corporeum contineatur, quamvis determinatio hujus, vel illius loci ab alio efficienti pendeat, ut infra videbimus. Hæc autem passiva continentia in Angelo non est per circumscriptionem, ut est in corporibus, sed est per definitam, et intimam præsentiam. Et ideo ex parte Angeli nullam qualitatem, vel proprietatem Alensis requirit, sed potius ait Angelum spiritum ex parte sua habere quod debeat definiri loco, et quod ita sit hic, quod non ibi, et hæc dico, inquit, conferunt ei esse in loco. Et in fine concludit, posse dici Angelum non esse in loco, nisi quia est præsens loco sine dependentia ab ipso. In quo revera consentit assertioni positæ, quamvis illam non satis explicet, imo in priori discursu nimis obscure loquatur.

10. Alensis in contrarium citatur immerito. - Declarantur verba Alensis. Contra hanc vero partem citatur Alensis, 2 p., quæst. 32, memb. 1, sed ibi Alensis nihil de qualitate loquitur, sed de proprietate, quam requiri putat in corpore, et in Angelo, ut in loco corporeo sit. Dixerat enim corpus contineri ab Angelo, et Angelum etiam contineri a loco, et de hac proprietate ex parte corporis addit non esse ex natura ejus, sed esse illi divinitus datum. Quod ita materialiter intellectum ut sonat, valde absurdum, et non intelligibile videtur: tum quia non apparet quid sit illa proprietas, vel ad quid: tum etiam quia inde videtur sequi non posse, Angelum incipere esse in aliquo loco, nisi Deo aliquid divinitus operante circa corpus ibi existens, quod aperte falsum est, ut per se notum videtur. Imo sine dubio est contra mentem ejusdem Alensis in illa quæstione, et sequenti. Unde existimo per illam proprietatem corporum nihil aliud Alensem intellexisse, nisi legem latam a Deo, ut res omnes etiam spirituales intra hoc universum corporeum contineantur: nam inde fit, ut Angeli extra hunc mundum non exeant, quod profecto provenire non potest ex naturali proprictate ipsorum corporum, nec ex impotentia Angeli ad transiliendum omnia corpora, sed

11. Absolvitur probatio prioris membri.Addebamus præterea in assertione hunc modum non esse relationem prædicamentalem, quod etiam facile probamus. Primo quia ad relationem non est per se motus, sed ad hunc modum est per se motus localis Angeli; ergo non est relatio prædicamentalis. Minor patet ex priori discursu, quia Angelus per ingressus in corpus hominis, verbi gratia, fit præsens, et prædictum modum acquirit per se primo, nihil enim aliud cogitari potest, quod prius acquirat, ex quo relatio prædicamentalis resultet. Simile argumentum fieri potest de termino a quo, nam Angelus existens in cœlo Empyreo immobili amittit modum existendi ibi per discessum proprium ab illo loco per se (ut ita dicam) et immediate ex parte termini a quo: at relatio non amittitur per se primo per subjecti mutationem, quæ ab illo primo fiat, sed fieri debet in aliquo absoluto, quod sit relationis fundamentum; ergo hic modus non potest esse relatio, sed ad summum relationis fundamentum. Et revera ita est, et a priori probatur, quia hæc relatio esse non potest nisi propinquitatis, vel indistantiæ inter Angelum, et corpus, quod dicitur ejus locus. Hæc autem relatio supponit in externis esse hic, vel ibi: et inde resultat inter illa relatio propinquitatis, sicut inter alia resultat relatio distantiæ, ergo illud esse hic, vel ibi, etiam in Angelo, est aliquid absolutum ad relationem antecedens.

12. Contra proxime dicta stare Scotum haud satis liquet.—Explicatur. — Contra hanc vero

« PredošláPokračovať »