Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XI.

Jolo in Asia, non poterat adesse aliis in cæteris
partibus mundi constitutis. Et similia multa
in capite primo adduximus. Similique modo
loquuntur theologi de dæmonibus, qui inter
nos versari permittuntur: nam cum eis dis-
pensari dicunt, ut pro tunc in inferno non sint
quantum ad realem præsentiam. Unde Scotus,
et Gabriel supra fatentur de facto Angelum
nunquam esse simul in pluribus locis distanti-
bus, seu discontinuis: quod si hoc ita est, pro-
fecto magnum argumentum sumitur, non esse
naturaliter possibile, quod nunquam fit, cum
pendeat ex libertate Angelorum, et non sit
fundamentum ad dicendum, Deum impedire
semper usum talis potestatis, etiamsi naturalis
sit.

UTRUM ANGELUS NECESSARIO SIT IN LOCO ADE-
QUATO, VEL POSSIT ESSE IN QUOCUMQUE MINORI,
AUT ETIAM IN NULLO.

16. Secunda ratio etiam a posteriori.-Tertia, et a priori.-Alterum inconveniens est, quia sequitur Angelus esse posse simul in pluribus hujusmodi locis in quocumque numero, etiamsi in infinitum multiplicentur, et inter se distantissima sint; dummodo omnia simul sumpta, quantitatem maximi spatii, seu unius loci adæquati non excedant: hoc enim stare posse cum multiplicatione locorum in infinitum supra declaravi. Consequens autem videtur naturalem capacitatem creaturæ nimis superare. Et hinc satis probabiliter colligi potest ratio a priori hujus veritatis. Nam omnis substantia creata eo ipso, quod una, et finita est, determinat sibi locum, non solum quoad quantitatem, sed etiam quoad unitatem, et ideo sicut naturaliter esse non potest, nisi in tanto loco: ita etiam naturaliter esse non potest, nisi in uno loco, quantumcumque parvus ille sit. Et sic fit etiam probabilis illa ratio, quod Angelus non potest esse in loco, nisi definitive, actuali nimirum definitione, ut sic dicam, quia non potest esse extra terminos unius loci, intra quos semel contineri vult, neque potest extra illos moveri, nisi vel deserendo præsentem locum, vel illum continue augendo. Nam alius modus transiliendi ad distantem locum priori retento mutabilis valde est, ideoque non est cur illum esse naturalem Angelo sine majori fundamento dicamus. Ac denique isto modo fit probabilis ratio ex unitate substantiæ angelicæ desumpta ejus limitatione adjuncta. Ex quibus etiam fundamentis aliarum opinionum responsum est.

1. Duplex punctum in hoc capite.—Quorumdam error in primo puncto. Supponimus ex dictis unumquemque Angelum juxta suæ perfectionis gradum habere certum terminum spatii, seu loci maximi, cui adesse potest. In hoc enim omnes theologi conveniunt, uno excepto Durando, vel fortasse etiam Hervæo. Id vero sequitur evidenter ex principio súpra demonstrato, quod nullus Angelus est ubique propter suæ naturæ limitationem. De hoc autem loco maximo duo quæri possunt, unum est, quantus ille sit, aliud est, an semper, ac necessario in illo Angelus existat. Circa primum errarunt aliqui, dicentes locum Angeli semper esse indivisibilem, ita ut secundum præsentiam ad corpus solum esse possit in puncto indivisibili: ac proinde, vel hunc esse maximum locum Angeli, vel potius in loco Angeli non dari majus, nec minus. Fundamentum istorum fuit, quia Angelus est indivisibilis.

2. Refelluntur.-Sed hæc opinio, ut improbabilis, ab omnibus theologis rejecta est. Nam recte (ut dixit D. Thomas in dicto art. 2), non est cogitanda indivisibilitas Angeli ad modum indivisibilitatis puncti : nam punctus est indivisibilis, tanquam positionem in continuo habens, id est, tanquam terminus ejus, vel ultimus, vel intermedius, et ita est aliquid quantitatis carens ejus divisibilitate. Angelus vero est indivisibilis extra genus quantitatis, ex altiori, ac substantiali modo, ideoque ad indivisibilem situm non limitatur. Quod ex comparatione cum extremis declarari, ac suaderi potest. Nam Deus, qui est supra Angelum, maxime indivisibilis est, et nihilominus est intime præsens toti mundo, et posset esse in pluribus, et majoribus in infinitum, qui fieri possent. Anima etiam rationalis, quæ inferior est Angelo, et indivisibilis, sicut ille non determinatur ad indivisibile punctum, sed per totum corpus, quod informat, diffusa est, tota in toto, et in singulis partibus existens. Ergo hæc perfectio, quæ aliqua ex parte communicatur animæ cum imperfectione informandi corpus, altiori modo potuit participari ab Angelo quoad duo, scilicet, quoad capacitatem hujus præsentiæ in loco extenso absque infor

matione, et quoad magnitudinem corporis, in quo esse potest.

3. Vera resolutio illius puncli. - Unde dicendum est hunc locum adæquatum Angeli esse alicujus certæ extensionis, seu magnitudinis. An vero illa terminetur intrinsece, vel extrinsece, quæstio philosophica est, et cum proportione definienda, juxta ea, quæ philosophi de maximo, ac minimo tractant. Probabilius vero est terminari intrinsece: sicut perfectio, et virtus uniuscujusque Angeli intrinsece terminata est. Quantus vero sit locus maximus uniuscujusque Angeli, a nobis ignoratur, quia propriam naturam et perfectionem uniuscujusque Angeli non cognoscimus. Unde solum dicere possumus, non esse ejusdem mensuræ in omnibus, sed in unoquoque esse perfectioni ejus proportionatam. Hoc enim rationi maxime consentaneum est, quia sicut locus est limitatus propter naturæ limitationem: ita juxta majorem, vel minorem limitationem naturæ majorem, vel minorem locum sibi determinabit, quia proprietates essentiæ commensurantur.

4. Objectio. Sed objici potest: nam hinc sequitur posse dari Angelum adeo perfectum, ut ejus locus adæquatus sit totus hic mundus. Consequens autem non videtur admittendum; ergo. Sequela probatur. Quia Angelus determinat sibi magnitudinem loci juxta suæ perfectionis gradum; ergo si locus adæquatus unius Angeli sit millesima pars mundi (vel in quacumque alia proportione) ascendendo per species Angelorum cum eadem proportione, et in majori numero pervenietur ad aliquem, qui toti mundo præsens esse possit. Quod autem hoc non sit amittendum, probatur, tum quia talis Angelus esset ubique, quod soli Deo convenit, ut supra diximus. Tum etiam quia sancti pro certo supponunt, nulli Angelorum hoc esse communicatum, ut patet ex testimoniis Damasceni, et Didymi, capite præcedenti allegatis, et ex aliis adductis, c. 2. Cur enim illud esset certum, si contrarium esset probabile.

5. Respondetur objectioni.-Respondeo, argumentum convincere hoc non implicare contradictionem, loquendo de hoc mundo determinatæ, et finitæ magnitudinis, quia augmentum perfectionis angelicæ potest crescere in infinitum. Nec ille Angelus esset æqualis Deo, quia esset definitus ad certam quantitatem, quamvis magnam, quod non habet Deus. Item non esset ubique nisi quali per accidens. Deus autem est ubique per se: nec tantum actu,

sed etiam aptitudine. De facto autem credendum est, nullum Angelum creatum esse talem, tum quia Scriptura hoc indicat, quia Luciferum (qui fortasse in natura perfectissimus ) dicit ejectum fuisse de cœlo, et de omnibus loquitur tanquam de indigentibus mutatione et desertione unius loci, ut alium acquirant. Et idem clarius profitentur Patres. Et congruentia esse potest, quia Angeli sunt creati, ut partes hujus universi, et ut intra illum in loco definito continentur. Imo hinc fit conjectura locum maximum uniuscujusque Angeli, præsertim ex inferioribus non esse nimis magnæ quantitatis.

6. Circa secundum punctum positum numero primo, opinio quorumdam. Scotus vero dubitat.-Hinc vero sumi potest aliqua ratio dubitandi in secundo puncto. Nam si hæc determinatio loci est proprietas, et quasi propria passio, consequens unamquamque angelicam naturam: non erit in potestate Angeli in minori loco esse, sed necessario erit in tanto loco, vel spatio, quantum ejus natura postulat. Sicut corpus semper est in loco suæ quantitati adæquato, vel sicut Deus eamdem semper suæ substantiæ effusionem habet. Atque ita senserunt aliqui theologi, ut refert Gregorius, in 2, dist. 2, art. 2, ex Hibernici, in 1, dist. 8, q. 2, et Scotus, ibi quæst. 6, § Ad propositum, dubiam quæstionem hanc reliquit, quia neutram partem putat posse sufficienter probari.

7. Ejus argumenta. - Valentia idem etiam affirmat.-Et potest opinio Hibernici suaderi, quia si Deus crearet Angelum non determinando illi locum per voluntatem suam, sed illum suæ naturæ relinquendo, Angelus inciperet esse in aliquo loco certæ magnitudinis, ergo in maximo: quia nullus alius potest cum fundamento designari, ergo signum est illam loci determinationem esse connaturalem Angelo, nec posset per voluntatem ejus diminui. Simile argumentum erit, si Angelus existens in cœlo velit in terram descendere non determinando per voluntatem suam certam loci quantitatem: nam tunc naturaliter collocabitur in maximo loco, ergo hunc habet ex determinatione naturæ, non ex determinatione voluntatis. Denique argumentari possumus, quia Angelus si esse posset in loco minori maximo, nec circumscriptive esset in loco, ut per se patet, nec definitive, quia non ita ibi definiretur, quin possit esse in majori loco. Hac enim ratione supra dicebamus, Deum non esse definitive in mundo, quia potest esse in majori loco. Et hanc partem secutus est Va

lentia in suo 1 tom., dist. 4, quæst. 3, puncto 3, loquendo de existentia in loco per præsentiam, nam secus opinatur de existentia in loco per operationem, et ita exponit D. Thomam. 8. Probabilior puncti secundi resolutio. Ratio a priori.-Nihilominus longe probabilius est Angelum non necessario esse in loco maximo, et adæquato, etiam secundum præsentiam substantialem. Hæc est sine dubio sententia D. Thomæ: nam licet constituat Angelum in loco per operationem, tamen consequenter opinatur esse ibi præsentem substantialiter, ubi operatur. Et ideo sicut potest operari, vel applicare virtutem ad locum minorem maximo, ita et illi tantum esse substantialiter præsentem. Et ita opinantur consequenter Thomistæ omnes, Bonaventura, in 2, dist. 2, art. 2, quæst. 3, ad 3, Gregorius, supra, et Gabriel, ibidem quæst. 2, art. 3, dub. 2, Major, quæst. 9, Dionysius Cisterciensis, dist. 6, quæst. 1, concl. 3, Richardus, in 1, dist. 37, art. 2, quæst. 2, Ægidius, ibidem in 2 part. distinct., art. 1, quæst. 2, Ocham, dicto quodl. 1, q. 4, et Marsilius, in 2, quæst. 2, art. 2, concl. 6. Ratio præcipua, et a priori est, quia Angelus non est necessitate naturæ in hoc, vel illo loco, sed voluntate sua ad illum se applicat, et in illo se constituit. Sed nihil est, quod necessitet voluntatem Angeli ad applicandam substantiam suam ad totum locum sibi possibilem; ergo potest se in loco inadæquato constituere. Minor probatur, quia non est major ratio necessitatis in determinatione ad tantam quantitatem loci, quam in determinatione ad hunc, vel illum locum. Item quia locus adæquatus non est aliquod bonum omnino necessarium Angelo ad suam naturalem perfectionem, aut beatitudinem. Cur ergo necessitabitur voluntas Angeli ad volendum adæquatum locum.

9. Dicet aliquis voluntatem necessitari, non ex bonitate objecti, sed quia propriæ substantiæ naturaliter repugnat ad minorem locum limitari, et quasi coarctari, quia non potest Angelus sua voluntate perfectione suæ substantiæ augere, vel minuere, ergo nec loci quantitatem, quia hæc consequitur, et commensuratur perfectioni substantiæ. Sed de hoc non recte animadversum est. Quia aliud est loqui de naturali capacitate, aut virtute existendi in tanto loco, aliud de naturali existentia in illo. Nam de capacitate verum est naturaliter comitari substantiam : et ideo non posse mutari per voluntatem Angeli. Secundum autem, id est, actualis existentia in loco non sequitur naturaliter ex substantia Angeli, sed

fit per liberam voluntatem ejus, et ideo intra latitudinem illius capacitatis potest fieri major, vel minor pro voluntate Angeli.

10. Confirmatur. Et declaratur a simili: nam anima rationalis capax est ad informandum corpus humanum perfectæ magnitudinis, et nihilominus, secundum diversas ætates magis vel minus informat, ergo a fortiori Angelus potest esse præsens loco inadæquato. Probatur consequentia, quia licet præsentia Angeli ad corpus non sit informatio, neque physica unio ad illud, sicut est unio animæ ad corpus, inde solum sequitur animam non per suam liberam voluntatem uniri majori vel minori corpori, sed ex necessitate naturali, positis in corpore dispositionibus, quod in Angelo locum non habet. Nihilominus tamen illo exemplo imprimis ostenditur, quod si in anima aptitudo ad informandum corpus magnum separatur et distinguitur ab actuali informatione, ita in Angelo distingui potest, et debet capacitas extendi in loco maximo, a modo actualiter existendi in illo. Unde aperte concluditur posse etiam hunc modum ab illa capacitate in Angelo separari: imo longe facilius, cum modus ille non pendeat ex dispositionibus corporis, sed ex sola Angeli voluntate.

11. Ad rationem et exempla posita in num. 6.

Atque ita responsum est ad rationem dubitandi in principio hujus puncti positam. Neque exempla de quantitate corporis, vel immensitate Dei sunt similia: nam substantia corporea extenditur, et occupat locum media quantitate, et ideo non potest esse tota in toto, et tota in qualibet parte loci, quia nec quantitas ipsa potest sic esse in loco naturali modo, quia partes ipsæ quantæ commensurantur loco, et non possunt sese penetrare in eodem loco, unde fit, ut totum corpus necessario sit in loco suæ quantitati adæquato. At vero Angelus non est in loco per extensionem partium, sed quasi per replicationem totius substantiæ in pluribus et singulis partibus loci, et ideo existentia in loco adæquato non sequitur necessario ex aliqua proprietate intrinseca Angeli, sed ex ejus voluntate, ideoque pro ejusdem libertate potest minui. Discrimen etiam inter Deum et Angelum manifestum est, quia in Deo immensitas non est accidens, neque aliquid in re distinctum ab essentia ejus, et ideo tam necessario, et immutabiliter illam habet, sicut suam essentiam. Unde fit, ut cum eadem necessitate sit præsens cuicumque rei creatæ, eo ipso, quod incipit esse, quia ex parte Dei illa præsentia nihil aliud est, quam ejus immensitas:

mus, Angelum existentem in loco inadæquato esse in loco definitive, quia de facto non est extra illum, nec etiam esse potest sine mutatione sui, in quo differt ab existentia Dei in hoc mundo, quia posset esse in majori, et in alio sine sui mutatione, et ideo non ita ibi definitur sicut Angelus in loco inadæquato. Alia vero difficultas majoris momenti hic occurrebat, sed illam consulto usque ad finem capitis reservo.

[ocr errors]

atque ita illa necessitas existendi in omnibus, eo ipso, quod sunt, ad essentialem Dei perfectionem pertinet. Nam ex parte Dei distinguitur actualis præsentia ab ejus capacitate, sed solum per denominationem extrinsecam, ex eo quod res sint vel non sint. Nihil autem horum in præsentia locali Angeli invenitur, nam est accidens in re ipsa aliquo modo distinctum et separabile a substantia Angeli, qui propterea in se mutabilis est secundum illam præsentiam, ut capite sequenti videbimus. His autem imperfectionibus suppositis non est unde oriatur in Angelo necessitas actu existendi in loco adæquato: majorque perfectio ejus est, ut ex libera ipsiusmet voluntate hoc pendeat. 12. Ad argumentum in num. 7. - Ad alias vero rationes additas in favorem contrariæ sententiæ respondendum est. Prima ergo procedit ex hypothesi impossibili. Nam cum Deus creat Angelum, si vult illum creare intra mundum, necesse est ut creet illum in certo et determinato loco, quia sicut actiones sunt singularium, ita etiam sunt circa res singulares et determinatas quoad omnes circumstantias. Et ideo impossibile est, ut Deus velit creare Angelum, et non simul velit determinare locum et quantitatem loci, in quo illum creaturus est, imo etiamsi illum crearet extra vel ante corpora, necessario determinaret illi modam præsentiæ aptum ad existendum in tanto vel tanto corpore, si indistans ab Angelo postea fiat. Addi præterea potest, etiam data illa hypothesi, non sequi Angelum esse futurum in loco maximo, sed potius sequi futurum esse in puncto, quia indivisibilitas sola est illi intrinseca, reliqua vero diffusio est accidentalis, et voluntaria, vel interdum ab extrinseco agente facta, ut postea videbimus. Sed licet hoc apparenter dicatur, nihilominus verisimilius est, necessarium semper esse ut determinatio loci etiamsi in puncto esse cogitetur, fiat per aliquam voluntatem, ut in prima creatione Angeli per voluntatem creatoris. Quia potest Angelus esse in diversis, et distinctissimis punctis, eo ex vi substantiæ nullum determinat; ergo quod in hoc, vel illo creetur, necessario esse debet ex voluntate creatoris. Quæ ratio de quocumque loco quanto, etiam maximo æqualiter procedit. Eademque responsio est de loco acquisito per mutationem voluntarie postea factam ab Angelo. Necesse est enim ut et locum, et quantitatem loci, ad quem tendere vult, per suam voluntatem sibi determinet, ut facile patebit applicando, quæ de Deo diximus. Ad alteram vero rationem dici

Possit-ne

13. Subnectitur dubium aliud. Angelus esse in quovis loco minori. — Ratio pro parte negante.-Nunc ex præcedentis dubii solutione, aliud suboritur, nimirum an sicut Angelus potest esse in loco minori maximo, ita etiam possit esse in quocumque minori indivisibili in infinitum, vel sicut datur locus Angeli maximus, ita etiam detur aliquis minimus, quamvis extensus, et quantus. Hoc dubium tractat Scotus, in dicta quæst. 6, et argumentatur suadendo necessario esse sistendum in aliquo loco minimo, quia alias posset esse in loco majori, et majori in infinitum secum aliquam dimensionem, verbi gratia, longitudinem. Consequens autem non videtur admittendum, quia alias Angelus posset simul esse in cœlo, et in terra, seu in extremis partibus totius orbis in loco arctissimo secundum latitudinem, et nimis protensum secundum longitudinem. Sequelam probat ex proportione 35 Euclidis, lib. 1, quod: Si corpus impleat locum quadratum, implebit quoque quadrangulum æqualem, quantumvis latera coarctentur, Quod principium cum proportione facile potest ad Angelum applicari, si potest in quocumque loco minimo, et arctissimo collocari. Et confirmatur, nam posse se in minoribus locis in infinitum collocare, infinitæ virtutis esse videtur. Propter hoc ergo Scotus, dubius est in hoc puncto, et illum imitatur Cisterciensis supra, conclusione quarta, et sequitur Vasquez, disp. 192, cap. 2, qui fatetur non posse ostendi repugnantiam in hoc quod Angelus sit in minori, et minori loco in infinitum, et nihilominus negat posse hinc inferri id esse naturaliter possibile Angelo: nam forte modus ille, quo unitur corpori, determinat sibi certam corporis quantitatem, sicut unio animæ rationalis ad corpus tam maximam, quam minimam corporis quantitatem sibi determinat.

[ocr errors][merged small]

et Ma

dum.

Thomista, Bonaventura, Gregorius, Gabriel, sufficienter probare, vel utrumque est neganMajor, Marsilius, Ægidius, Richardus et Ocham, in locis citatis in præcedenti puncto lonius, in 2, dist. 8, disp. 11, quamvis contrariam sententiam tribuat Gregorio, et aliis, quos post illum allegavimus: immerito tamen, quia loquuntur de termino magnitudinis, non parvitatis. Probatur autem hæc sententia, quia rationes, quibus ostendimus non determinari Angelum necessario ad existendum in loco adæquato, æque procedunt de omni loco determinatæ magnitudinis, quantumcumque minima illa sit.

15. Probatur proxima sententia.-Probatur quia ille locus minimus habet partes, et in qualibet illarum est totus Angelus, et in nulla earum, nec in tota illa quantitate est Angelus ex necessitate naturæ, sed ex sua mera voluntate, ergo nihil est propter quod repugnet Angelum velle esse in dimidia parte cujuscumque loci, etiamsi minimus designetur, et non in toto. Vel (quod perinde est) quod necessitet Angeli voluntatem, ut velit se ad totum illum minimum applicare, et non solam partem. Minor probatur rationibus supra factis, quia ex parte Angeli ad præsentiam suam non est necessaria tota illa quantitas, cum totus sit in parte ejus. Neque etiam existentia in tota illa quantitate potest offerri Angelo tanquam aliquod bonum sibi necessarium. Denique nulla major necessitas afferri potest determinationis ad totam illam quantitatem minimam, quam ad totam maximam.

16. Aliquorum effugium.-Rejicitur.-Nec satisfit huic rationi, dicendo per illam solum probari non apparere, vel non ostendi repugnantiam in hoc, quod Angelus sit in quolibet minori loco, non tamen positive probari posse Angelum se constituere in quolibet minori loco, quia fortasse modus ille, quo unitur corpori, determinat sibi certam situs quantitatem. Non, inquam, hoc satisfacit. Primo quia videtur hæc responsio supponere Angelum esse in loco per physicam unionem ad corpus: quod supra rejicimus. Quia vero posset aliquis eamdem responsionem applicare ad modum præsentiæ objicimus secundo, quia alias etiam non probaret illa ratio de loco maximo. Nam eodem modo posset alius respondere modum illum, quo Angelus unitur, vel fit præsens corpori, determinare sibi maximam quantitatem possibilem Angelo, nec majori fundamento de minimo loco potest hoc dici, quam de maximo, nec etiam potest unum efficacius refutari, quam aliud; ergo vel concedendum est utrumque

17. Tertio igitur objicio, quia rationes factæ non solum probant, non ostendi, sed etiam non esse repugnantiam in hoc, quod Angelus sit tam in loco minori maximo, quam in quocumque minori, quolibet designato certæ quantitatis, quia cum ille modus sit spiritualis, est de se independens a corpore; ergo non est cur ex natura sua requirat in illo certam quantitatem. Probatur consequentia, quia propter hanc causam nullam aliam dispositionem in corpore requirit, nec peculiaris ratio de certa quantitate assignari potest. Et in hoc est longe dissimilis ratio de unione animæ ad corpus, quia illa est per physicam conformationem, quæ a dispositionibus corporis pendet, et ipsæ dispotiones certam corporis quantitatem postulant. Unde hæc ratio evidentius convincit in nostra sententia, qua credimus illum modum præsentiæ Angeli de se ita esse absolutum, et independentem a corpore, ut possit esse sine corpore, et in spatio imaginario; ergo ex eo capite satis probatur non repugnare, ac proinde esse possibile Angelo in quocumque minori loco se constituere.

18. Addi etiam potest specialiter contra Scotum argumentum ad hominem. Concedit enim Angelum posse esse in indivisibili, et negat esse posse in quolibet minimo, quod non videtur consequenter dictum. Quia multo plus esse videtur esse in solo puncto, quam esse in parte cujuscumque designatæ quantitatis, magisque distat punctum a qualibet determinata quantitate integra, quam ab omnibus partibus intermediis. Et argumentum Scoti, si esset efficax, etiam de puncto fieri posset. Denique aliqui in confirmationem afferunt, quod legio dæmonum intra unum hominem continetur. Sed hoc parum probat, etiamsi una legio multa millia Angelorum contineat. Quia licet quilibet eorum determinaret certam corporis quantitatem, non oporteret omnes illas partes, seu quantitates esse inter se non communicantes, imo omnes illi Angeli et singuli eorum possent simul esse in toto homine, quia possunt esse in eodem loco, ut supra dixi. Ab experientia igitur, vel ex his quæ Scriptura narrat de mutationibus, vel effectibus Angelorum, nihil in præsenti probari potest, ratio tamen facta sufficit.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »