Obrázky na stránke
PDF
ePub

:

quod Angelus sit simul in cœlo et in terra, et in toto loco medio, longo, et stricto. Et idem insinuat Cajetanus, dieto art. 2, in 2 responsione: dum ait, illo argumento non probari Angelum esse posse in longitudine infinita. Unde non videtur reputare inconveniens, quod possit esse in quacumque majori in infinitum sed verisimilius est hoc repugnare limitationi Angeli. Et hoc etiam est magis consonum locutionibus Patrum. Et ideo melius respondetur negando sequelam. Et ad propositionem Euclidis, in qua fundatur, respondemus illam esse veram, considerata pura extensione, et commensuratione quantitatis mathematicæ, ut sic dicam, non tamen habere locum in substantiis, etiam quantitati subjectis, nedum spiritualibus, quando ex alio capite nimia magnitudo, vel parvitas ratione propriæ naturæ eis repugnet. Sic enim recte dicunt philosophi, licet corpus, quantum ad maximum, vel minimum non terminetur, nihilominus corpus quantum, ut naturale, utrumque terminum habere posse. Quam limitationem etiam in corporibus ipse Scotus necessariam esse intellexit: et ideo addit principium illud esse intelligendum nisi figura obstet. Nam si corpus natura sua postulet certam latitudinem quantitatis, ut conservari possit, non poterit in infinitum secundum latitudinem coarctari, et ideo esse non poterit in quolibet quadrangulo æquali quadrato, in quo esse possit. Idem ergo cum proportione de Angelo dicemus, quia ex intrinseca limitatione suæ naturæ determinat sibi certam magnitudinem loci secundum longitudinem, quam excedere non poterit, quantumcumque locus ejus coarctetur, seu in latitudine minuatur. Exemplum accommodatum est de sphæra activitatis agentis naturalis, limitatur enim ad maximum terminum secundum omnem dimensionem, et maxime secundum longitudinem, et ideo licet agere possit in quolibet spatio minimo secundum latitudinem sine ullo ejus termino, non poterit agere ad quamcumque longitudinem talis spatii in infinitum, quia virtus finita præcipue habet terminum in sphæra activitatis secundum longitudinem.

[blocks in formation]

tenditur. Ita ergo videtur esse in Angelo, nam si velit diffundi in hoc aere, quantum possit secundum virtutem suæ substantiæ erit in loco circulari, quia æque potest diffundi versus omnem partem. Quia vero non ex necessitate naturæ, sed libere se applicat tali loco, ideo non est necesse, ut sit in spatio sphærico. Videtur tamen probabile, non posse esse in loco alterius figuræ, in quo extrema longitudinis excedant longitudinem integri diametri loci adæquati secundum sphæricam figuram considerati, quia illa videtur maxima longitudo loci angelici adæquati. Secundum parvitatem autem nullus est terminus, quia diminutio loci non provenit ex augmento virtutis, sed ex sola libertate. Et ita solvitur ultima confirmatio, quæ nullam habet difficultatem.

21. Præcedenti dubio succedit aliud, possit-ne Angelus in solo puncto esse.- Negatur.- Eorum fundamentum destruitur. Huic resolutioni statim succedit alia dubitatio: an possit Angelus etiam in solo puncto tanquam in proprio loco se constituere. Quod dubium tractant omnes allegati doctores et quidam illorum, quod dubium supponit, fundamentum auferunt: negando dari in corporibus positiva puncta indivisibilia. Et isti consequenter negant, Angelum posse esse in puncto, quia punctum non est. Ita sentiunt Gabriel et Gregorius, in 2, dist. 2, et Major, quæst, 9, et Marsilius, quæst. 2, art. 2, et Ocham, quodlib. 1, quæst. 4, et cum his sentit Malonius supra disp. 12. Verumtamen de hoc fundamento non est modo disputandum, sed ex philosophia supponendum est, dari hujusmodi puncta. Quibus etiam suppositis negant Angelum posse in puncto esse. Alensis, 2 p., q. 32, memb. 3, et Bonaventura, in 2, dist. 2, art. 2, quæst. 3, et Bassolis, in 2, dist. 2, quæst. 4, art. 2. Quia supponunt de ratione loci esse, quod divisibile sit, quod non probat, et ita supponunt, quod probandum erat. Nam in corporibus id est verum, quia non sunt in loco, nisi media quantitate, tamen eo modo, quo in ultima superficie corporis locati sunt puncta: illi respondent in superficie ambiente, proportionata indivisibilia, quæ suo modo tanquam locum, et locatum comparantur. Cum ergo Angelus in se extensionem non habet, gratis dicitur, illam in suo loco postulare. Præsertim quia non apparet major ratio, ob quam postulet extensum locum confuse, seu indeterminate sumptum, potius quam locum determinatæ extensionis: sed ostensum est, nullam determinatam extensionem ex necessitate postulare;

ergo sine fundamento dicitur postulare locum divisibilem indefinite.

22. Negat etiam Egidius ex alio fundamento. Impugnatur tamen. - Scotus et Vasquez censent neutram partem suos convinci. -Hoc tamen non obstante in eadem sententia est Ægidius, in 2, dist. 37, in 2 p. illius art. 1, quæst. 2, fundatur tamen in hoc, quod Angelus in loco per operationem, et in puncto nihil potest operari. Insuper vero addit, quod licet applicatio virtutis possit fieri in puncto, nihilominus Angelus in puncto non esset, et consequenter, neque in loco indivisibili. Quia duobus modis aliquid est in alio, scilicet, vel quia intra ambitum ejus continetur, vel quia illud in esse continet. Neutro autem ex his modis potest Angelus esse in puncto: non priori, quia ambitus requirit magnitudinem, neque posteriori, quia Angelus non conservat punctum in suo esse. Quæ ratio, si valida est, æque procedit, quocumque modo in loco esse dicatur. Sed revera ratio est parvi momenti, quia gratis, et sine fundamento ponit nomen ambitus in illa disjunctiva, et plane petit principium, quatenus per ambitum, extensionem, et magnitudinem significare intendit. Unde in eo sensu facile negatur illa disjunctiva: nam ad rationem proprii loci satis est, ut in eo sit Angelus per præsentiam et distantiam, et non extra illum, sive ille habeat ambitum, sive non habeat. Quapropter ex hypothesi, quod Angelus possit operari in puncto, vel illi soli suam virtutem applicare, frustra, et non satis consequenter negat Ægidius Angelum posse esse in puncto. An vero illa hypothesis admittenda sit, postea dicemus. Denique Scotus in 2, dist. 2, quæst. 6, in hac re dubius est, quia neutra pars sufficienter probatur. Et hanc opinionem defendit late Vasquez solvendo rationes utriusque sententiæ.

23. Vera sententia affirmans. - Nihilominus tamen veram esse censeo sententiam, quæ absolute pronuntiat, Angelum posse esse in puncto. Quam tradit D. Thomas, in dicto art. 2, et in 1, dist. 37, quæst. 3, art. 2, et sequuntur Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis, Banncz, Cumelius, Molina et Valentia. Et in nostra sententia videtur hoc facile probari. Quia Angelus est in loco per modum præsentiæ, cum connotatione, vel relatione ad id in quo esse dicitur: sed Angelus potest præsentiam suam conservare indivisibiliter, id est, sine diffusione, et quasi extensione in ordine ad spatium, vel verum, vel imaginarium; ergo potest se constituere in solo puncto. Major supponitur. Mi

nor vero probatur: quia cum Angelus sit indivisibilis, et non constituatur in spatio extenso, nisi quasi per replicationem totius substantiæ in toto spatio, et in singulis ejus partibus, nihil est quod ipsum cogere possit ad Ubi extensum; ergo potest constitui in mundo cum solo indivisibili Ubi intrinseco ; ergo per illud potest fieri præsens soli puncto ubicumque voluerit; ergo potest esse in puncto. Respondent aliqui negando consequentiam, quia indivisibilitas puncti, et Angeli est diversæ rationis, et ideo non oportet, ut mutuo sibi respondeat. Sed hoc rationem non enervat, nam ex illa diversa ratione indivisibilitatis solum infertur (quod divus Thomas, dicto a. 2, intulit) indivisibilitatem Angeli non coarctare illum ex necessitate naturæ ad existendum in solo puncto: non tamen inde potest inferri, non posse Angelum, si velit, in solo puncto præsentiam suam collocare.

24. Malonius instat. Refellitur tamen.Sed argumentatur Malonius, quia non apparet, quomodo tota Angeli substantia possit ita esse in puncto, ut non sit alibi, vel quomodo punctus coexistere valeat entitati Angeli, dilatate, inquit, quoad partes quantitativas, licet quoad non entitatiras. At imprimis non satis video, quid per hæc ultima verba significare voluerit. Nam cum dicimus Angelum esse in puncto, intelligimus tunc non esse vel in partibus quantitativis, vel in partibus entitativis substantiæ corporea: nam partes substantiæ, seu entitatis ejus coextenduntur partibus quantitatis, et non sunt extra illas: et ideo si Angelus non est intime præsens partibus quantitatis, nec in partibus substantiæ, seu entitatis esse poterit. Hoc ergo posito facillime intelligitur, quomodo et punctus possit coexistere toti substantiæ Angeli, et Angelus ita esse in puncto, ut non sit alibi. Et declaratur amplius: nam quando Angelus est in loco extenso, ita est totus in toto, et totus in qualibet parte, ut sit etiam totus in singulis punctis, quia neque potest non esse in illis cum sit quasi continue in toto illo spatio, nec potest esse in illis, quin sit totus in illis. Sicut alibi dixi de corpore. Domini sub speciebus panis, et necessario idem dicendum est de divina substantia prout in corporibus existit. Angelus ergo cum et mutabilis sit, et liber, potest conservare illam præsentiam in uno puncto, et non in aliquo spatio, quid enim repugnat? aut cur est hoc intellectui difficile?

[blocks in formation]

tiæ habere natura sua determinationem ad partem corporis divisibilem saltem indefinite. Sed urgemus, non posse hoc cum majori fundamento dici de determinatione ad partem divisibilem indefinitam, quam ad partem definitæ quantitatis. Ergo, sicut supra ostensum est, id non posse cum probabilitate de determinatione ad certam quantitatem cogitari : ita nec in præsenti dici post modum illum intrinsece determinari ad divisibilem quantitatem confuse sumptam. Hinc ergo non minuitur efficacia rationis factæ, præsertim in nostra sententia, quod modus Ubi angelici est mere spiritualis, et absolutus, quantum ad dependentiam a corpore, quia destructo illo corpore potest. Quia non est cur, vel unde habeat determinationem ad quantitatem extensam, vel confuse, vel ad tantam, aut parvam, aut magnam, in qua necessario esse debeat; ergo sicut ex parte substantiæ angelicæ non repugnat esse in puncto, ita neque ex parte ipsius Ubi intrinseci, seu modi præsentiæ repugnare potest.

26. Arguil quoque Bassolis tripliciter.-Sed objicit Bassolis primo quia ad punctum non potest esse motus. Secundo quod punctum non potest rationem loci, quia non est superficies. Tertio quod non magis potest Angelus esse in puncto, quam in alio Angelo. Sed hic auctor videtur contendere de voce, quia non negat Angelum esse in puncto: sed negat esse in illo localiter nihil aliud sit, quam esse præsentialiter cum coexistentia alterius corporis secundum aliquid ejus, frustra id negatur. Et ad primum de motu infra dicetur: nam est quæstio diversa. Nunc autem negatur assumptum, quia multis modis potest Angelus per mutationem acquirere locum indivisibilem. Ad secundum respondetur, superficiem esse de ratione loci quantitativi, et circumscribentis rem locatam, non vero de ratione loci simpliciter continentis secundum præsentiam rei spiritualis. Imo possumus hoc argumentum retorquere: nam Angelus potest esse in sola superficie corporis, ut omnes admittunt; ergo etiam potest esse in sola linea, quia ex natura sua non magis postulat præsentiam in latitudine superficiei, quam in profunditate corporis; ergo eadem ratione poterit esse in puncto, quia non magis postulat in loco suo dimensionem longitudinis, quam cæteras. Et ratio mutuæ præsentiæ inter Angelum, et punctum optime subsistere potest. Ad tertium vero dicitur, duos Angelos esse posse in eodem puncto simul: unum tamen non esse locum alterius, quia nec in se ha

bent aliquem respectum, a quo talis denominatio sumi possit, neque aliquis illorum habet positionem in continuo, sicut habet punetus: unde provenit, ut punctus possit habere certam distantiam realem, et quantitatem ad centrum, et polos mundi, secundum quam rationem loci extrinseci, ejusque immobilitatem non consideramus, et ideo magis potest Angelus esse in puncto tanquam in loco extrinseco, quam in alio Angelo. Alioqui idem argumentum fieri posset de loco divisibili: nam etiam duo Angeli possunt habere substantialem præsentiam in eodem corpore secundum eamdem partem, et consequenter etiam inter se, et nihilominus neutrum concipimus, ut locum alterius, sed corpus ut locum utriusque, quam rationem loci per ordinem ad quantitatem, et distantiam ejus constituimus. Ac denique de loco materiali, et sensibili tractamus, punctus autem ad hunc ordinem pertinet.

27. Dubia alia in suum locum remittuntur. -Major difficultas esse posset in hoc puncto juxta opinionem asserentem Angelum esse in loco per operationem, quia non videtur posse in solo puncto operari, vel ad solum illum virtutem applicare. Sed nihilominus Thomistæ cum D. Thoma utrumque affirmant. Hoc vero pendet ex modo operandi Angeli in corpus, et de applicatione ad illam actionem necessaria, et ideo tractando inferius de motione Angelorum circa corpora melius hoc punctum explicabimus. Alia item difficultas hic superest de modo, quo potest Angelus se constituere in minori loco, quam antea erat, sive divisibili, sive indivisibili; et an ipse modus præsentiæ divisibilis sit : sed hæc in capitibus sequentibus disputando de motu Angelorum facilius proponentur, et intelligentur.

28. Dubium ultimum in præsenti capite.Responsio negativa juxta scholam Thomistarum.-Affirmat tamen Egidius ex falso fundamento. - Ultimo inquiri potest hoc loco, utrum Angelus possit non solum a quantitate divisibili, sed etiam a puncto se absolvere : quod est quærere, an possit abstrahere ab omni loco, et nullibi se constituere. In quo puncto fere omnes, qui dicunt, Angelum esse in loco per operationem, vel applicationem virtutis, aut aliquid simile, consequenter dicunt posse Angelum in nullo loco esse, quia potest non operari, vel ad partem, vel terminum ejus. Dico autem fere omnes, quia Ægidius supra docet omnes Angelos necessario operari, vel habere applicatam virtutem ad operandum in aliquod corpus, quia hoc spectat ad perfectam mundi

unitatem. Sed hoc voluntarie dictum est, quia tam operatio ad extra, quam propria applicatio virtutis in ordine ad operationem est libera Angelo. Unde ergo potest illa necessitas oriri? Oportebit itaque illam Deo tribuere, quod frivolum est, quia nec est secundum naturam particularem Angeli, neque propter universalem est necessaria, quia unitas mundi sine illa sufficienter consistit per Angelorum præsentiam intra mundum. Præterquam quod in superioribus probatum est Angelos de facto esse, ubi nihil operantur, neque virtutem operandi applicatam habent. Magis ergo consequenter cæteri dicunt posse Angelum absolvi ab omni loco extrinseco. De intrinseco autem Ubi non tam clare loquuntur, id tamen significant, dum aiunt, Angelum posse nullibi esse. Expressius hoc docent, qui putant Angelum esse in loco per realem unionem ad corpus, nam cum illa sit libera, potest Angelus nullam talem unionem in se efficere. Et consequenter dicunt nullibi esse posse, quia sine illa unione non putant, Angelum esse capacem alicujus ubi intrinseci.

29. Notatio pro vera resolutione. Primum pronuntiatum.Secundum. - Tertium. -In nostra vero sententia resolutio facilis est: nam possumus loqui de ubi intrinseco, aut de extrinseco loco. Item loqui possumus de Angelo absolute, spectando naturam ejus, et nulla alia hypothesi facta, vel loqui possumus de Angelis supponendo creatos esse cum mundo corporeo, et sub hac lege, ut intra illum semper maneant. Primo ergo dicimus Angelum non posse absolvi ab omni Ubi intrinseco. Hoc probavimus late in capit. 2, et ideo illud repetere necessarium non est. Secundo dicendum est supposita dicta lege Dei Angelum non posse de facto extra omnem locum corporeum esse. Hoc etiam probatum est supra, quia Angeli sunt in hoc mundo corporeo, et non in toto, ergo in aliqua ejus parte. Item si Angelus est intra mundum, in illo habet aliquod intrinsecum Ubi particulare; ergo in aliquo determinato spatio: illud autem spatium non est vacuum; ergo aliquo certo corpore repletur; ergo necessario Angelus est præsens alicui certo corpori, et nihil aliud necessarium est, ut sit in loco extrinseco, ut jam dictum est. Tertio dicendum est, Angelum secundum naturam suam absolute spectatum posse esse extra omnem extrinsecum locum realem. Probatur, quia Angeli de se possunt esse sine corporibus, et tunc necessario carerent extrinseco loco reali, quia unus An

gelus non est locus alterius, ut dictum est. Item, seclusa lege Dei, possunt extra hunc mundum fieri, ut ostensum est, et infra etiam dicetur, ibi autem necessario tali loco carerent, ut per se constat.

CAPUT XII.

UTRUM ANGELUS PER INTRINSECAM MUTATIONEM LOCO MUTABILIS SIT: ET VARIÆ OPINIONES RE

FERUNTUR.

1. Explicatio quæstionis. Explicato Angelorum loco, de illius acquisitione, vel amissione, ac subinde de mutatione locali, quæ ad illum terminatur, dicendum sequitur. Et quia mutatio circa subjectum versatur, et potentiam receptivam in eo supponit, ideo simul dicendum est, an Angelus sit hujus mutationis subjectum. Nam licet supra capite primo, ostensum sit Angelos, quia ubique non sunt, mutare posse loca, adhuc in quæstione versatur an hæc mutatio sit sola denominatio extrinseca in Angelo, vel ipsi inhæreat, ita ut ipse per intrinsecam potentiam passivam mutabilis secundum locum sit.

2. Prima sententia.-Ejus fundamentum ex Aristotele affert Gregorius.—Prima sententia docet motum localem Angeli non inhærere illi intrinsece tanquam modum illum afficientem, ac subinde solum per denominationem extrinsecam dici Angelum moveri ab uno loco ad alium. Ita opinatur Gregorius, in 3, dist. 6, quæst. 1, art. 2, et sequuntur Cajetanus, 1 p., quæst. 53, art. 1, § Circa prædicta, et Ferrariensis 3, contra Gent., c. 102, et Ægidius, in 1, d. 37, 2 part., art. 2, p. 1, et cum hac opinione videtur sentire Arboreus, libro 1 Theosophiæ, cap. 7, dicens, licet Angelus moveatur de loco ad locum, non tamen per se proprie. Quidam tamen ex his auctoribus in hoc fundantur, quod putant hoc esse generale etiam in motu locali corporum. Et ita defendit illam Gregorius, qui de motu locali corporum idem dixerat, in 2, dist. 1, quæst. 4, art. 1, post probationem tertiæ conclusionis. Probat primo ex Philosopho 8, Physicæ, cap. 7, text. 59. Ubi in hoc distinguit locationem ab aliis physicis mutationibus: Quia, inquit, hac sola nihil, quod insit, mutatur, quomodo ejus, quod alteratur, qualitas, ejus quod augescit, et decrescit, quantitas. Et inde probat motum localem esse perfectiorem aliis. Et in hoc Aristotelem imitatur D. Thomas, 1 part., quæst. 100, art. 3. Ratione idem probatur, quia per motum localem nihil intrinsecum mobile acquirit; ergo

nec motus ipse potest esse aliquid mobile intrinsecum. Probatur consequentia, quia motus proportionatur termino, cum realiter sit idem cum illo, atque subinde in eodem subjecto esse debeat. Antecedens vero probatur, quia per motum localem nihil acquiritur nisi locus: sed locus est aliquid extrinsecum, nimirum superficies ultima corporis continentis; ergo per localem motum nihil intrinsecum acquiritur. Major patet tunc, quia nihil aliud explicari potest, quod per motum localem acquiratur: tum etiam quia negari non potest, quin locus per se acquiratur per motum localem; ergo nihil aliud per illum per se acquiritur: quia non potest ille motus duos terminos per se habere.

Arbo

3. Fundat aliter Ferrariensis. reus aliter. Alii vero specialiter hoc fundant in propria natura Angeli, quidquid sit de corporibus. Quia Angelus est in loco per operationem, sed Angelum operari in corpore, non est, Angelum mutari intrinsece, sed potius est mutare corpus, quæ est denominatio intrinseca in corpore, et extrinseca in Angelo. Atque ita Ferrariensis supra dixit Angelum non alia ratione successive moveri, nisi quia sua operatione successive diversa loca contingit. Quod postea de operatione transeunte explicat. Nec putat alio modo posse continuitatem successivam in motu Angeli inveniri, cum in actibus immanentibus esse non possit. At vero Joannes Arboreus cum non censeat Angelum esse in loco per operationem, solum in hoc fundatur, quod Angelus est indivisibilis, et secundum Aristotelem indivisibile non est capax motus secundum locum, quia in re indivisibili non potest esse prius et posterius. Addit etiam Augustinum 8, de Genes., ad litt., cap. 20, dicentem spiritualem creaturam per tempora mutari, non per loca.

4. Secunda sententia distinctione utens. Secunda sententia distinctione utitur, quam tradidit Ferrariensis, dicto cap. 101, § Attendendum, nimirum, Angelum moveri posse vel per se, vel per accidens. Per se moveri dicitur, quando solus, et sine motu locali corporis mutat præsentiam, ac locum, ut quando Angelus descendit a cœlo in terram, nullum secum corpus deferendo. Per accidens autem dicitur moveri, quando movetur in corpore assumpto ad motum ejus, vel quoties movetur in aliquo corpore, movendo simul ipsum tanquam adæquatum locum. Dicit ergo hæc opinio, quando Angelus per se movetur, tunc per aliquid intrinsecum sibi inhærens moveri, quod postea

probavimus. Quando vero Angelus movetur per accidens, non moveri per aliquid sibi intrinsecum, et inhærens, sed per denominationem a motu corporis, in quo movetur. Probatur, quia etiam corpora quæ per accidens moventur, solum denominatur moveri a motu alterius: nam si in se motum reciperint, proprie per se moverentur, ergo multo magis id dicendum est de Angelo seu spiritu.

5. Tertia sententia Vasquii triplici propositione continetur. - Utramque ex his sententiis ex parte sequitur Vasquez, et ex parte ab utraque differt, et aliquid proprium addit, quo novum dicendi modum conficit, quem tribus propositionibus declarat. Prima est, quando Angelus per se movetur, sine motu corporis in quo est, aliquam intrinsecam mutationem necessario in Angelo fieri. Secunda est, illam mutationem per se, ac formaliter non esse mutationem localem, seu motum localem Angeli non consistere in illa mutatione, sed in extrinseca denominatione distantiæ a punctis fixis. Ac subinde terminum motus localis Angeli non esse aliquid intrinsecum in Angelo, sed distantiam illam. Tertia est, quando Angelus movetur per accidens ad motum corporis, nullam intrinsecam mutationem fieri in Angelo. Fundamentum totius sententiæ est, quia putat Angelum esse in loco per intrinsecum modum unionis ejusdem Angeli ad corpus, ut prius idem auctor dixerat. Hic autem addere videtur, hunc modum non constituere Angelum in loco formaliter, quia formalis locus includit immobilitatem secundum distantiam a punctis fixis, juxta doctrinam Aristotelis 4 Physicorum, hic autem modus non fundat distantiam, nec per se, et intrin- · sece illam infert, quamvis necessarium sit, ut Angelus denominetur distans, vel propinquus extrinsece a corpore, cui unitur.

6. Probat Vasquez suam primam propositionem. Probat secundam. Probat tertiam. - Quarta propositio addita ad tres præcedentes.-Probatur.-Ex hoc ergo fundamento facile probantur omnes partes illius opinionis. Prima quidem, quia non potest Angelus solus sine corpore mutare locum, quin dissolvat unionem cum corpore, a quo recedit, et efficiat aliam cum corpore, ad quod accedit, vel cum medio, per quod continue transeat : sed modus ille est intrinsecus Angelo; ergo illa etiam mutatio sit intrinsece in illo. Secunda propositio probatur, quia illa unio non est fundamentum distantiæ a punctis fixis; ergo per se, ac formaliter non pertinet ad termi

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »