Obrázky na stránke
PDF
ePub

num motus localis; ergo non consistit formaliter motus localis Angeli in mutatione illius modi unionis; ergo consistit in mutatione illius denominationis extrinsece distantiæ a punctis fixis, quæ in Angelo ex unione ad corpus resultat; ergo formalitas motus localis Angeli consistit in variatione illius denominationis ac subinde solum est denominatio extrinseca. Atque hinc facile probatur tertia propositio, quia quando Angelus movetur ad motum corporis, non mutat unionem ad corpus; ergo nulla mutatio intrinseca tunc in Angelo fit ; ergo solum per denominationem extrinsecam loco movetur, nimirum a motu corporis, a quo illa denominatio in ipsum resultat. Confirmantur hæc omnia exemplis animæ informantis corpus, et corporis Domini existentis modo spirituali sub speciebus panis. Nam quando homo movetur localiter, anima solum movetur per denominationem extrinsecam a motu corporis, quia non est per se distans, vel propinqua punctis fixis, neque potest peculiarem modum Ubi, vel distantiæ in seipsa acquirere. Alias non per se accidens, sed per se moveretur, imo neque moveretur ab eo, qui movet corpus, sed ab illo, qui eam conservat corpori præsentem. Simili modo corpus Christi sub speciebus, quia solum movetur ad motum specierum, formaliter etiam, eodemque modo movetur per denominationem extrinsecam. Nam si proprio intrinseco motu movetur, certe non per accidens, sed per se movetur, ac subinde non ex vi motus specierum, neque ab eo, qui species movet, sed ab ipsomet Christo, qui juxta legem a se præscriptam, vult comitari species, quocumque ferantur. Possumus huic sententiæ quartum pronuntiatum addere, quo magis declaretur: nimirum, posse Angelum mutare uniones ad diversa corpora, et non moveri localiter. Patet ex fundamento illius sententiæ. Nimirum si dum Angelus est unitus corpori hie existenti, corpus illud incipiat mutare locum, et Angelus relinquat unionem cum illo, et similem efficiat cum alio ibidem succedente: nam tunc Angelus mutat unionem, et consequenter intrinsece mutatur, et tamen localiter non movetur, quia non mutat distantiam a punctis. Ex quo optime confirmatur, primum et tertium dictum hujus sententiæ, et secundum facilius intelligitur.

7. Veraet communis sententia cum suis auctoribus proponitur. - Nihilominus communis sententia est Angelum mutare locum formaliter, et proprie sumptum, prout est terminus

motus localis, per mutationem intrinsecam in ipso receptam, et non aliter, sive per se solus moveatur, sive in corpore assumpto, vel aliter moto, vel a se, vel ab alio feratur. Hæc sententia, ut opinor, est communis scholasticorum. Et imprimis illam tenet Scotus, in 2, dist. q. 9 et 10. Quamvis enim in propriis terminis quæstionem non tractet, nihilominus in toto discursu id manifeste supponit, ponendo in Angelo potentiam receptivam motus, et docendo agere in seipso, cum se movet. Et cum Angelus movetur in corpore assumpto, expresse dicit, motum Angeli esse distinctum a motu corporis. Et idem ibi tenet Lychetus, q. 9. Ubi parum a principio expressius dicit quod Angelus cum in corpore assumpto movetur, ultra motionem per se corporis, habet aliam motionem, qua per se movetur. Allegat etiam Scotum in 4, dist. 10, q. 3, vel potius 6, ubi docet, corpus Christi in Eucharistia moveri proprio motu, quando cum speciebus defertur. Et ibidem ait, quod si Angelus sit in lapide, qui movet lapidem, non movebit Angelum per accidens, sed si Angelus vult semper esse præsens lapidi, oportere ut propria voluntate, et actione se moveat, ut lapidem comitetur. Idem addit Lychetus ex mente Scoti, ubi Angelicum esse in ipso Angelo, et secundum illum affici, imo et quodammodo perfici, quando movetur. Et similiter in q. 10, dicit, Angelum cum se movet, in seipsum agere. Citatur etiam in q. 5, quod ibi referat sententiam Gregorii, et quod ejus argumenta solvat, sed ibi nihil invenio. Ex professo vero tractat quæstionem Herrera, in 2, dist. 7, disp. 2 et 3, ubi hanc partem sequitur, tanquam sententiam Scoti.

8. Accedunt alii Gabriel.-Neque mihi dubium est, quin in eodem sensu loquatur Gabriel, in eadem dist. 2, q. 3, tribuens motum Angelo, quamvis non tam expresse id declaret: nam sine unione ad corpus, et sine operatione circa illud, tribui Angelo proprium motum. Etin secunda conclusione, dicit, Angelum non solum ad motum corporis, sed per se immediate, et absque alicujus corporis mutatione posse localiter moveri. Et eodem modo loquitur Ocham, quodl. 1, q. 5, ubi in 6, addit posse Angelum in vacuo moveri. Et eodem modo citari potest pro hac sententia Richardi, in 1, dist. 37, art. 1, q. 1, ubi ait, Angelum esse mutabilem de loco ad locum, eo modo, quo sibi convenit esse in loco, ipse autem posuerat Angelum in loco per solam præsentiam, ex quo necessario sequitur, ut non sit mobilis, nisi per aliquam mutationem ipsi inhærentem. Et ideo

postea dicit, simul esse in potentia activa, et passiva ad motum, et idem repetit in solutionibus argumentorum. Et præsertim ad 5, dicit, quod licet imperfectum sit illud, cujus motus est actus, Angelus subjectus est huic impefectioni. Et idem sentit Bonaventura, ibi art. 1, q. 1. Imo et D. Thomas ibi q. 4, art. 1, ad. 1, dicit dictam propositionem Aristotelis 3, Physicæ, text. 9. Quod motus est actus imperfecti, habere locum in Angelo etiam beato, quamvis ipse mutationis in intrinsecæ ibi non meminit: certum est autem, Aristotelem in illa propositione loqui de subjecto motus. Denique idem sentit Alexander, in 2 p, q. 33, si in membro primo simul cum 3, attente legatur. Et ex modernis, sequitur Malonius, in 2, d. 8, disp. 14, juncta 15, et Pesantius, 2. p, q. 53, a. 1, disp. 3, ubi citat Scotum, et dicit multos alios idem sequi, et ibi Cumelius consentit.

sphæra, juxta sententiam Aristotelis, quæ possibilis erat, sicut etiam est possibilis motus corporis in vacuo: ergo nihil est, quod per motum localem corpus possit acquirere, nisi intrinsecum Ubi. Unde concluditur, sicut Ubi est in ipso corpore subjective, ita etiam motum localem in ipso esse, quia motus eodem in subjecto est, in quo est terminus, quia nihil aliud est, quam ipse terminus in fieri. Et confirmatur, quia, ut corpus moveatur, nullo circumjacente, imo nec coexistente corpore indiget, sed solo motore: motus autem localis per se non est in motore, ut notum est. Est ergo in corpore quod movetur.

CAPUT XIII.

ANGELUM NON MOVERI PER SE, NISI PER MUTA-
TIONEM, ET DENOMINATIONEM INTRINSECAM.

1. Prima conclusio.-Unde habeatur.-Probatur, primo ex motu corporum.-Quoniam solam sententiam ultimam, et communem, veram judicamus, duas ejus partes distincte confirmabimus. In præsenti ergo dicimus, Angelum per se moverit intrinsece, idest, motu sibi inhærente. Ad quam assertionem probandam novis fundamen non indigemus præter illud quod supra positis tum est de Ubi intrinseco angelico. Solum possumus hic addere, et ex philosophia supponere, motnm corporis esse subjective in ipso corpore, quod movetur. Quæc nunc est communis philosophorum, et theologorum sententia. Quam in hac parte videtur sequi Vasquez, 1 p, q. 29, c. 3, et disp. 188, c. 7. Estque aperta sententia Aristotelis, 1. 3, Physicæ, c. 3, initio dicentis: Perspicuum est motum esse in eo quod movetur. Quod etiam habet 9 Metaphysicæ, text.9.Hinc ergo possumus argumentari primo, quia in hoc eadem est ratio de Angelo et de corpore. Probatur: nam idem motus localis corporis est in mobili, qui per illum acquirit Ubi, quod est modus intrinsecus ipsius corporis, quatenus hoc, vel illud spatium occupat, ut in Metaphysica ostensum est. Et manifeste patet, quia non est relatio, quia ad relationem non est per se motus: neque est superficies, extrinseca continens, quia illa non est de necesSitate motus localis corporis, ut patet de ultima

2. Prædictus discursus applicatur motui Angeli.-Hic autem discursus eamdem efficaciam, seu rationem habet in Angelo. Nam imprimis etiam Angelus, cum est in loco, habet suum intrinsecum Ubi, ut supra ostensum est, quod licet in sua qualicumque entitate differat ab Ubi corporis, quia illud spirituale est, hoc materiale, nihilominus, quoad rem præsentem spectat, in hoc cum illo convenit, quod est verus realis modus ex natura rei distinctus ab Angelo, et illam efficiens, et separabilis ab illo, ac proinde quod de novo acquiri, et amitti possit, quæ omnia in capite secundo probata sunt. Deinde hoc Ubi angelicum etiam est terminus per se, et proprius motus localis Angeli, ut eodem discursu cum proportione ostendi potest. Quia terminus illius motus non est corpus, vel superficies ejus simul existens cum Angelo in eadem distantia a punctis fixis, quia tale corpus, et talis superficies jam erant prius, quam ad illa Angelus applicetur; ergo non fiunt per motum localem Angeli; ergo non terminant illum. Deinde in ipso corpore, ad quod Angelus applicatur, non fit ex necessitate aliquid novum, quia maxime fieret motus localis ipsius corporis, hic autem necessarius non est, ut in superioribus est ostensum. Et quamvis esset, vel quando de facto sit, supponit præsentiam Angeli, non vero facit, ut etiam probatum est; ergo motus corporis non potest esse terminus motus, quo Angelus se applicat ad tale corpus. Præterquam quod motus unius nunquam esse potest primarius terminus, ac per se motus alterius. Atque hæc ratio non tantum probat terminum per se motus angelici, non esse aliquid in corpore, in quo finitur motus, sed etiam idem probat de quocumque corpore circumjacente, de spatio medio, ut applicando illam facile patebit.

3. Progreditur idem discursus probando terminum motus angelici non posse esse unionem

Angeli ad corpus. Probatur primo. Se cundo. Tertio. - Relinquitur ergo, terminum per se motus Angeli esse aliquid in ipso Angelo, nihil autem esse potest, nisi modus ille, quem Ubi appellamus. Probatur, quia non est modus unionis physicæ ad corpus; ergo est ille alius modus. Antecedens probatur primo, quia nullus est talis modus in Angelo, ut probatum est. Secundo, quia licet daretur illa unio, effectio illius non esset motus, vel mutatio localis, ut etiam adversarii fatentur. Et patet, quia Angelus in eodem loco manens, potest illam mutationem facere cum eisdem corporibus in eodem loco succedentibus; ergo signum est, illam mutationem non esse localem, ac proinde terminum ejus non esse terminum motus localis. Unde obiter sumitur tertia ratio contra imam unionem, seu modum ejus: nam sequitur dari in Angelis quamdam mutationem perse, quæ nec ad substantiam, neque ad quantitatem, neque ad qualitatem, neque ad Ubi terminetur, quod alienum est a doctrina Aristotelis, et philosophorum omnium. Præsertim cum etiam a sic opinantibus supponatur mutationem illam non terminari per se ad relationem. Quid ergo erit illud, ad quod terminatur talis mutatio. Nam dicere esse qualitatem incredibile est.

[ocr errors]

4. Effugium refellitur. Dicetur fortasse esse solam unionem, quam non est necesse poni in aliquo prædicamento, nisi reductive. Sed contra, quia vel est sermo de illa unione in fieri, quæ vocatur unitio, et sic erit actio, vel passio, cum sit mutatio : vel est sermo de illa unione in facto esse, et sic ut possit ad aliquod prædicamentum reduci, oportet assignare terminum proprium, et adæquatum illius unitionis, ut ad ejus prædicamentum reducatur. Sicut unio animæ ad corpus reducitur ad prædicamentum substantiæ : et unio humanitatis ad Verbum substantialis est, alioqui nulla ratio talis reductionis cogitari potest. Quis est ergo terminus integer illius unionis? Certe oporteret esse compositum ex Angelo, et corpore, quod sicut nullum est, sed tantum aggregatum quoddam duarum substantiarum, ita in nullo prædicamento per se collocatur; ergo illa unio ratione talis termini in nullo prædicamento collocatur; ergo neque potest esse per se sola terminus actionis: assignandum igitur est prædicamentum, ad quod tendat talis actio. Et hæc ratio maxime urget contra defensorem illius unionis, qui alias contendit, etiam in veris unionibus vel formæ cum materia, vel naturæ cum supposito dis

tincto unionem non pertinere ad terminum. formalem actionis. De quo alias.

5. Quarto. Quarto licet hæc mutatio, et talis modus unionis intervenirent, nihilominus sæpe necessarium esset ante illam unionem præcedere motum localem Angeli, et terminum per se illius; ergo ille terminus est in Angelo aliquid distinctum ab illo modo unionis, sive vero, sive ficto. Antecedens patet, quia si Angelus existens in coelo venit uniri meo corpori, necesse est, illum prius ad me localiter moveri, ut fiat propinquus mihi, quia ut fiat realis unio inter extrema existentia, quæ prius distabant, necesse est ut prius saltem natura fiant sibi propinqua, quam uniantur, quia non potest fieri realis unio inter distantia. Unde sicut actio non potest facere propinquitatem agentis ad passum, quia illam ut necessariam conditionem supponit, ita nec formalis unio facit propinquitatem localem unibilium, quia illam ut necessariam conditionem supponit. Et ob hanc causam necesse est, ut in dicto casu præcedat motus localis in Angelo, ergo ille motus non terminatur per se ad unionem, sed aliquid prævium ad unionem. Declaratur optime exemplo animæ Christi existentis in limbo Patrum. Nam ut iterum uniretur corpori, necessarium fuit prius moveri localiter ad sepulchrum, et ibi fieri præsentem corpori. Ibi ergo terminus per se illius motus localis non fuit unio ad corpus, tum quia illa unio fuit substantialis, quod de motu locali dici non potest. Tum quia potuisset ille motus localis terminari prius tempore, quam fieret unio, si Christus voluisset per suammet animam jam existentem in sepulchro successive disponere corpus prius tempore quam illi uniretur. Quidquid ergo sit de unione, necessarium est assignare tam in Angelo, quam in anima separata alium intrinsecum terminum motus localis prævium ad unionem.

6. Quinto.-Sexto. Quinto est optima illa ratio, quod licet motus localis per se non tendat ad relationem, nihilominus intrinsecus terminus ejus talis esse debet, ut sit proximum fundamentum relationis distantiæ a punctis fixis vel actu, vel aptitudine, ut ex philosophia suppono, sed motus ille unionis non est fundamentum talis relationis, quia potest, servata illa unione ad corpus relatio distantiæ variari, ut etiam contraria opinio contendit; ergo non est intrinsecus terminus motus localis. Sexto tandem arguitur, quia motus localis Angeli per se ex natura sua est independens a corpore: nam ex se posset in vacuo fieri, vel intra

cœlum, si vacuum ibi esset, vel extra cœlum, si Deus permitteret (ut supra probatum est). At vero illa unio si esset illius terminus, essentialiter penderet a corpore; ergo non est per se terminus motus localis Angeli.

7. Probatur jam consequentia facta in n. 3, quod dictus terminus motus si non est unio, sit Ubi. Prior vero consequentia, in qua, seclusa unione, inferebamus formalem terminum motus localis angelici esse ipsum Ubi intrinsecum Angeli. Probatur, quia ad relationem non est per se motus, et omnia quæ dici, vel cogitari possunt, exclusa sunt: ergo oportet, ut sit ipsum Ubi. Secundo declaratur, quia motus localis aliquid reale est, ergo est actio realis, ergo aliquid per illam fit, sed nihil aliud invenitur, quod per illam fieri possit, ut ex discursu facto patet. Tertio illud est per se terminus localis motus, ad quod tanquam ad fundamentum sequitur relatio distantiæ. Sed hujusmodi est intrinsecum Ubi in Angelo ergo. In superioribus enim probatum est, Angelum capacem esse harum relationum propinquitatis, et indistantiæ intrinsece, et in seipso, et proximum earum fundamentum esse hoc Ubi, ergo illud est formalis terminus motus localis Angeli. Denique in unoquoque motu ille est intrinsecus terminus ejus, sine quo talis motus esse non potest, et omne id, sine quo talis motus esse potest, ad intrinsecum terminum per se non pertinet, sed tale est hoc Ubi, ut sine illius productione motus localis Angeli esse non possit. Imo etiam e contrario non potest illud Ubi per se fieri, id est, non concomitanter ad substantiam sine motu, vel mutatione locali: et aliunde probatum est posse motum localem Angeli fieri sine quacumque alia re, vel modo reali absoluto, sive in ipso Angelo, sive in quocumque alio; imo etiam sine relatione reali resultante, si terminus ejus realis desit. Ergo signum est, illud Ubi esse formalem, ac primarium terminum talis motus.

8. Præsentis capitis intentum concluditur ac probatur. Et hinc tandem assertionem intentam concludimus. Quia si terminus motus est intrinsece afficiens aliquod subjectum, etiam motus per se tendens ad talem terminum idem subjectum intrinsece afficiet. Sed illud Ubi, quod est terminus motus localis Angeli, substantiam ejus intrinsece afficit, et denominat, ut in capite secundo probatum est, ergo etiam motus ad illud Ubi Angelum intrinsece afficit et denominat. Consequentia est optima, et major est naturaliter evidens:

primo, quia motus realiter est idem cum intrinseco termino, et ideo in eodem subjecto esse necesse est, sicut fieri, et factum esse. Secundo, quia nullum aliud subjectum talis motus assignari potest. Aut enim est corpus aliquod, vel alius Angelus : hoc posterius cogitari non potest, primum autem satis in superioribus exclusum est: tum quia potest fieri hic motus sine ullis corporibus: tum etiam, quia cum fit intra corpora, potest fieri sine ulla motione alicujus corporis, ergo non potest inhærere nisi in ipso Angelo, qui movetur. Tertio ex generali ratione motus videtur sane hoc sufficienter concludi. Nam motus, teste Aristotele in locis supra citatis, est actus mobilis, id est, actuans, et afficiens ipsum mobile, et ideo dicit esse actum entis in potentia, utique passiva: sed in motu Angeli, ipse Angelus est in mobile; ergo motus est actus ejus, ipsi inhærens.

9. Confirmatur et declaratur. - Et declaratur in hunc modum, quia variatio prædicatorum, etiam per contradictoria, si sit per denominationem extrinsecam, non infert mutabilitatem in re sic denominata, nec imperfectionem, quæ veram potentialitatem includat, ac proinde non sufficit, ut talis res vere mutari dicatur. Hoc patet in Deo, qui nunc dicitur esse in aliqua re, nunc non esse : et nihilominus neque mutabilitatem, nec imperfectionem, vel potentialitatem, aut mutationem inde licet colligere in Deo, quia per solam denominationem extrinsecam de Deo illa dicuntur; ergo signum est, rerum mutationem dicere aliquid intrinsecum rei, quæ mutatur, et ideo potentialitatem, ac veram mutabilitatem supponere. Sed Angelus cum movetur localiter, vere movetur, et illa denominatio supponit in Angelo imperfectionem, limitationem, et potentialitatem, ratione cujus mutabilis vere, ac proprie dicitur, ergo illa denominatio, qua Angelus moveri dicitur, non est tantum extrinseca ergo intrinseca; ergo per aliquid existens in ipso Angelo, quod esse non potest, nisi localis motus. Denique ille motus quid spirituale est; ergo in subjecto spirituali; ergo in ipso Angelo, qui movetur. Consequentiæ sunt claræ, et antecedens probatur, quia motus, et terminus ejusdem ordinis sunt, sed terminus ipsius motus, scilicet angelicum Ubi, est quid spirituale; ergo et motus.

CAPUT XIV.

imprimis non recte dicitur, quia non potest hoc modo trahi unum ad motum alterius, nisi illa duo, quæ moventur, sint ita unita, et con

ANGELUM NON MOVERI PER ACCIDENS, NISI MOTU juncta, aut unum intra aliud ita contentum,

SIBI INHERENTI.

1. Tripliciter potest aliquid moveri per accidens. Probatur veritas in titulo posita, sive Angelus moveatur in corpore assumpto, sive in non assumpto.-Hæc est altera pars communis sententiæ propositæ in cap. 12, n. 7. Dicimus enim, Angelum, licet cum corpore assumpto, vel moto, per accidens moveri videatur, nihilominus recipere in se proprium spiritualem motum, a quo moveri intrinsece denominetur. Et ne subsit æquivocatio in illis verbis, moveri per accidens, adverto, tribus modis posse dici aliquid moveri per accidens. Primo solum concomitanter. Secundo efficienter, ut quia trahitur ad motum alterius. Tertio formaliter, ut quando aliquid denominatur moveri ad motum alterius, ut totum dicitur per accidens moveri, mota una parte tantum. Dicimus ergo, Angelum non moveri per accidens tertio modo, imo nec forte secundo, sed tantum primo. Et imprimis probatur moveri illo primo modo: nam inde facile probabuntur reliqua. Quando ergo Angelus movetur in corpore assumpto, ipse effective movet ipsum corpus, et ut ab illo non separetur, movet seipsum simul cum ipso; ergo solum potest dici moveri per accidens, quia concomitanter simul cum corpore movetur, vel quia non propter se, sed propter corpus movetur. Idemque est, quoties Angelus movet corpus immediate per seipsum, et non per solum impetum impressum movet corpus ad locum distantem a priori loco, unde incepit motus: nam tunc necesse est, ut cum ipso corpore Angelus feratur, ut semper corpus moveri possit.

2. Progreditur inchoata probatio. In his autem casibus non potest dici Angelus moveri per accidens ab aliquo efficiente motum in alio, et quasi concomitanter trahente Angelum, quia ibi nullum est aliud movens præter ipsum Angelum, qui non minus immediate movet seipsum, quam corpus, imo eo immediatius movet seipsum, quo magis est sibi conjunctus, quam corpori. Dicetur fortasse, Angelum directe, et per se solum applicare vim suam motivam corpori, et ita in solo corpore per se efficere motum, et ex vi illius actionis Angelum trahi ad motum corporis. Sicut anima nostra movendo suum corpus, quasi uno impetu consequenter movet seipsam. Sed hoc

ut ex vi talis unionis unum secum trahat alium, vel ex motione unius alteri imprimatur impetus, quo impellatur: neutrum autem istorum habet locum in corpore, et Angelo. Non primum, quia Angelus non continetur intra corpus: ita ut ab illo circumscribatur, vel ita ut non possit corpus per illum penetrare (ut ita dicam) et e contrario. Neque etiam inter Angelum, et corpus est ulla physica unio, sed solum immediata præsentia secundum ubi, quæ non sufficit, ut ad motionem corporis Angelus trahatur. Alias quicumque motus corpus moveret, etiam Angelum moveret, etiamsi ipse nollet se movere, neque sequi corpus, quod incredibile est. Neque etiam secundum habet locum in Angelo, quia non potest corpus motum imprimere impetum in Angelo, tum quia corpus non potest agere in spiritum, ille autem impetus debet fieri in Angelo, et consequenter spirituale aliquid esse: tum etiam, quia corpus non imprimit impetum nisi per contactum, quem forte in spiritum habere non potest.

3. Evasio.. Evertitur.- Atque hæc ratio judicio meo convincit, non præsupposita physica unione Angeli ad corpus. At vero qui hujusmodi unionem admittunt, consequenter dicunt, moveri Angelum ex vi motus corporis, et consequenter concedunt, quicumque potens fuerit movere corpus, etiamsi Angelus nolit, vel resistat, consequenter etiam movere Angelum: quia illa physica unio non potest dissolvi per solum motum localem corporis. Et afferunt exempla de motu corporis Christi in Eucharistia ad motum specierum, et de motu animæ nostræ ad motum corporis. Sed hæc sententia falso nititur fundamento, ut visum est. Et hæc, quæ consequenter dicuntur, positionem illam minus probabilem ostendunt. Et præterea etiam data, seu concessa illa unione, cum illa non transcendat localem unionem ut sic dicam, non apparet unde sit adeo firma, et per motum corporis non dissolvatur, supponendo, Angelum nolle se movere, neque speciali actione moveri ab eo, qui corpus movet. Deinde exemplum de Eucharistia, prout affertur, falsum etiam supponit, nimirum, esse propriam, et formalem unionem physicam inter corpus Christi, et accidentia panis. Probabile autem est esse inter illa unionem effectivam, seu, quod perinde est, accidentia panis

« PredošláPokračovať »