Obrázky na stránke
PDF
ePub

dum morendi.

[ocr errors]

- Secundo declarantur alii duo modi ex dicto principio, ex quo clare inferuntur. Nam Angelus existens in loco adæquato, potest ad minorem locum se reducere, et non totum relinquere ; ergo potest amittere aliquid loci, nihil acquirendo; ergo tunc fit mutatio localis in Angelo inter terminos privativos, ita ut terminus a quo, sit prior locus partialis, terminus autem ad quem, sit tantum privatio ejus. Dicunt aliqui non posse Angelum immediate minuere priorem locum: sed oportere, ut prius se transferat in alium locum, et postea ad prioris partem redeat. Sed, ut recte dixit Bassolis supra, ille circuitus frustra fingitur solum ad difficultatem fugiendam. Nam quando Angelus primo se transfert ad alium locum, vel ad æqualem, vel ad minorem, transfertur: si ad æqualem, eadem manet difficultas, quomodo postea ad minorem locum se transferat, si vero prior translatio fuit ad minorem locum, multo facilius potuit Angelus partem prioris loci retinere, et partem relinquere. Quod enim ille locus minor sit omnino distinctus a priori loco, vel quod sit pars ejus, impertinens omnino est. Et simili modo facile ostenditur, posse Angelum moveri a termino privativo ad positivum, acquirendo, scilicet, aliquid loci, et nihil amittendo. Nam si Angelus sit in loco inadæquato, potest moveri donec adæquatum locum acquirit, nihil de priori parte loci, cui præsens erat, relinquendo; ergo tunc est acquisitio loci partialis sine amissione. Antecedens probatur, quia partialis locus qui tunc acquiritur, potest esse simul cum priori loco inadæquato; ergo illi duo termini, seu partiales loci non habent inter se oppositionem, qua unus alium excludat; ergo in illo mutationis genere nulla repugnantia cogitari potest.

excedat, nec omnem loci præsentiam relinquat. Posset quidem aliquid simile cogitari in corpore, quod per rarefactionem novam partem loci acquirit, et priorem locum non relinquit, et e contrario per condensationem partem loci amittit, et de novo nihil occupat.

5. Differentia adhuc intercedit quando corpus rarescit aut densatur. - Sed in hoc revera est diversa ratio, et modus valde distinctus. Nam imprimis mutationes illæ non sunt locales per se primo, sed sunt ad quasdam qualitates priores loco, quibus partes quantitatis ita disponuntur in ipso toto, ut inde necessario sequatur totum, ipsum majorem, vel minorem locum occupare, et ita mutationes illæ per se primo sunt inter terminos positivos a denso in rarum, vel e converso; in Angelo vero nulla talis mutatio præcedit, sed sola fit acquisitio, vel amissio partialis loci. Deinde additur etiam illam mutationem loci, quæ rarefactionem, vel condensationem comitatur, non fieri nisi inter terminos positivos. Nam in rarefactione partes, quæ locum novum acquirunt, antea existebant, et consequenter in loco erant, ergo illum per rarefactionem amittunt, et cum proportione idem in condensatione facile cogitari potest: nam partes, quæ a majori loco recedunt, non pereunt, ut supponimus, et consequenter in alium locum partialem transferuntur.

4. Differentia inter corpus et spiritum in acquirendo, et amittendo locum.—In hoc ergo necessario est constituenda differentia inter corpus, et spiritum. Et ratio differentiæ ex eodem fundamento reddenda est: nam corpus necessario semper est in loco adæquato quantitati, et extensioni suæ, et ideo neque potest perdere partem loci, nisi acquirendo æqualem, nec e converso. At vero Angelus, quia non coextenditur loco, sed totus in toto, et totus in qualibet parte, nec ex necessitate naturæ ad certum locum determinatur, sed per liberam voluntatem applicatur: ideo potest minuere locum, nihil acquirendo, et augere nihil amittendo, dum modo neque adæquatum locum

6. Ad rationem dubitandi initio propositam. -Et ita responsum est ad rationem dubitandi in principio positam, et ad fundamentum contrariæ sententiæ: nam oppositum statuimus. Ad ultimam vero confirmationem Bassolis, quod naturaliter non detur mutatio privativa, sine acquisitiva, quia generatio unius est corruptio alterius; respondemus hoc axioma non esse verum universaliter, nisi in generatione, et corruptione substantiali; in accidentali vero, quæ non fit inter propria contraria, sæpe deficere, ut patet in acquisitione, vel amissione luminis, et similibus.

CAPUT XVII.

OBJECTIONI OCCURRENDO, INCIDENS DUBIUM, AN UBI

ANGELICUM OMNINO INDIVISIBILE SIT, EXPONITUR.

1. Sitne divisibile ubi angelicum.—Objectio pro parte negante. Ex præcedentis capitis resolutione gravis difficultas oritur. Quia ex illa sequitur modum præsentiæ angelicæ esse divisibilem, et habere partes formaliter inter se distantes, quarum una respondeat uni parti

loci, et altera alteri. Consequens autem videtur valde absurdum, tum quia impossibile est in subjecto spirituali, et omnino indiviso esse accidens extensum in ordine ad locum, eique commensuratum, quia hoc est proprium accidentis corporei: tum etiam quia sequeretur Angelum non esse totum in toto, et totum in parte, sed habere partem in parte. Ad hanc difficultatem dixi prius in 3 tom. tertiæ partis, disp. 41, sect. 4, et postea in Metaphysica, disp. 51, num. 36, disp. 30, num. 49, 50 et 51, hunc modum Ubi angelici, licet ex parte subjecti indivisibilis sit, nihilominus per habitudinem ad spatium, seu locum extrinsecum esse divisibilem, et habere partes. Hæc vero sententia admiratione digna postea visa est, quia Angelis attribuit id, quod est proprium corporum, quod ex eo nobis provenire dicunt, quia loquentes de Angelis a conceptu rei materialis abstrahere non valemus. Quæ autem objiciuntur tantum ea sunt, quæ proponendo difficultatem insinuavimus.

mare materiam manus, et in reliquo corpore unionem conservat. Responderi potest primo, sicut tunc non desinit esse simpliciter aliquid substantiæ animæ, sed tota, quæ erat in corpore integro, manet in corpore mutilo: ita nihil unionis per divisionem esse desisse, sed totam, quæ erat in toto cum illa parte, manere in toto absque parte illa. Sed hoc dici, aut intelligi nullo modo potest. Quia per illam separationem manus, aliqua realis mutatio in ipsa anima facta est, non in substantia; ergo in modo unionis ejus ad corpus; ergo in illo modo aliquid deperditum, vel acquisitum est, quia in illo modo non potest esse alia varietas, vel mutatio.

[ocr errors]

2. Vera resolutio bimembris. Primum membrum. - Nihilominus non erubesco confiteri mei ingenii tarditatem: nam suppositis nonnullis principiis, in quibus convenimus, intelligere non valeo, quomodo esse possit talis modus indivisibilis in ordine ad spatium, vel corpus, vel cur opposita divisibilitas repugnet spirituali accidenti in subjecto spirituali existenti. Priorem partem declaro: quia imprimis convenimus modum unionis animæ ad corpus esse spiritualem in ipsamet anima existentem. Deinde licet circa modum Angeli differamus circa differentiam ultimam ejus (ut sic dicam) scilicet an sit modus unionis, vel tantum modus ubicationis; sen substantialis præsentiæ, nihilominus convenimus esse modum spiritualem in ipsomet Angelo, quem unit, vel facit præsentem corpori extenso, et divisibili existentem. Item omnes dicimus, istum modum posse successive, et continue amitti, vel acquiri, ut infra videbimus. Ex his ergo mihi necessario sequi videtur modum illum habere partes, in quas potest dividi. Et quia idem judicium fertur de unione animæ rationalis, et unione, seu præsentia Angeli, declaratur prius in anima rationali, quæ nobis notior est.

3. Et probatur specialiter de unione animæ. -Unio ergo animæ rationalis ad corpus totum, et partes ejus, talis est, ut pars ejus possit amitti, et reliquum conservari; ergo habet partes. Antecedens patet, quando manus a corpore abscinditur: nam anima desinit infor

4. Aliorum erasio. - Impugnatur. Respondent ergo alii, amitti quidem tunc aliquid unionis: non tamen partem, sed totam, quia indivisibilis est, et consequenter in toto corpore amitti unionem priorem animæ ad omnes partes ejus et in eodem instanti, aliam loco illius succedere, atque ita fieri, quoties anima desinit informare aliquam corporis partem, quam prius informabat, vel incipit informare, quam non informabat. Sed imprimis est per se incredibile, quia unio animæ ad corpus, non dissolvitur, nisi ablatis dispositionibus necessariis ad ejus conservationem : sed manus, verbi gratia, non est necessaria dispositio ad unionem cum reliquo corpore toto, ut constat. Et evidentius hoc cernitur in augmento: nam quando anima pueri incipit informare novam partem materiæ per augmentum, illa novitas non tollit a præexistentibus partibus dispositiones necessarias ad conservandam unionem cum anima; quis ergo dissolvit, et mutat illam?

5. Deinde nunquam naturaliter contingit, ut in eodem instanti, in eodem subjecto, et secundum eamdem partem fiat mutatio in accidenti, vel modo intrinseco ab uno individuo in aliud ejusdem speciei, verbi gratia, quod hic numero calor in hoc instanti esse desinat in ligno, et alius numero distinctus in eodem instanti illi succedat, et in modo figuræ, sessionis, et similibus idem considerare licet. Unde si tota unio animæ ad corpus dissolveretur, non iterum re uniretur eadem anima, sed alia forma loco illius naturaliter succederet. Præsertim, quia vel nulla dari potest causa efficiens illam secundam unionem, vel si quæ est illa eadem non permitteret dissolvi priorem.

6. Tertio probatur. Tertio valde urget, quia ex illa responsione sequeretur, non posse acquiri, vel amitti successive, et continue unionem animæ ad partem corporis: consequens

admitti non potest; ergo neque illa responsio. Consequentia clara est, et minorem supponimus ex materia physica de augmentatione. Nam sicut in aliis animalibus augmentatio continue fit, ita etiam in homine; ergo etiam substantialis nutritio, seu aggeneratio continua est, quia augmentum quantitatis non fit, nisi cum substantiali conversione alimenti in corpus aliti, quæ in homine fit, quando anima incipit informare materiam alimenti. Jam ergo probatur sequela, quia juxta dictam sententiam, eo ipso quod anima informat novam materiam, perit tota unio, quæ prius erat in corpore, quod augeri incipit, quia eo ipso quod augetur corpus, anima quasi extenditur ad informandam novam materiam, quæ extensio non fit sine mutatione in ipsa unione: sed quoties mutatur aliquid in unione, mutatur tota unio, juxta prædictam sententiam; ergo augmentatio in homine semper fit per desitionem totalem unius unionis indivisibilis, et acquisitionem alterius.

7. Progreditur proxima tertia probatio. Rejicitur. Erasio. · At vero mutatio integra indivisibilium unionum non potest esse continua; ergo neque augmentatio poterit esse continua. Probatur minor, quia unio illa est indivisibilis, ut supponitur; ergo tota simul perditur, vel acquiritur, ergo illa mutatio unionum in instanti fit, ergo non potest continue fieri una immediate post aliam, ac proinde neque continue. Probatur consequentia, primo quia non datur instantia immediata, ergo si una mutatio unionum fit in instanti, immediate post illud non fiet alia; ergo necesse est interponi tempus, in quo cesset augmentatio, seu aggeneratio. Quia si quis dicat post mutationem indivisibilium unionum in uno instanti factam posse fieri aliam in tempore immediate sequenti, licet in se fiat tota simul; contra hoc objici potest, quia inde sequitur unionem factam in præcedenti instanti tantum per illud durare, et consequenter in eodem instanti incipere per primum sui esse, et desinere per ultimum sui esse: unde ulterius sequitur aliam unionem indivisibilem simul totam incipere per ultimum non esse. Hæc autem sunt absurda; ergo illud dici non potest. Dices, hoc argumentum ad hominem fieri posse contra eos, qui dicunt illum modum inceptionis, et desitionis rei indivisibilis esse omnino impossibilem. In nostra vero sententia, cum non dubitamus illum modum esse possibilem, in actibusque mentis sæpe contingere, minime argumentum concludere.

8. Impugnatur. Nihilominus tamen in. subjecta materia putamus concludere, non posse illum modum mutationum contingere in motu continuo, sed tantum inter mutationes indivisibiles, et quasi discretas. Et declaratur in hunc modum, quia posita illa secunda mutatione, quæ dicitur incipere per ultimum non esse nostri temporis, per illam incipiet in tempore immediato post instans aliqua unio indivisibilis tota simul, vel, quod idem est, incipiet coexistendo tempori immediato post instans; ergo necesse est ut talis unio per aliquod tempus duret; ergo pro illo tempore cessat augmentatio. Illud autem tempus necessario erit determinatum, nam erit clausum inter instans, quod fuit ultimum non esse talis unionis, et instans aliquod desitionis ejus, et inceptionis alterius, et ita fiet augmentatio per plures mutationes indivisibiles in se, quarum aliqua, vel aliquæ, per moram temporis durent, in qua cesset continua mutatio, et augmentatio.

9. Urgetur prima impugnatio. - Præterea est hoc necessario dicendum, quia alias infinitæ uniones totales, et divisibiles intra quodlibet breve tempus mutarentur. Probatur sequela, quia in quolibet signato instanti continui augmenti corpus est majus, quam antea erat, ergo et unio animæ est alia: sed ante quodlibet instans potest aliud signari; ergo ante quamlibet unionem, fuit alia, et sic procedetur in infinitum, sicut in instantibus. Cum ergo hoc repugnet, necessario dicendum est, in illa sententia, in homine augmentum non continue, sed per indivisibiles mutationes, et morulas fieri. Idemque cum proportione dicendum erit de diminutione. Ac denique dicendum erit, augmentationem, vel diminutionem nunquam incipere per ultimum non esse, nec per introductionem animæ successivam in partem indeterminatam materiæ, sed instanti intrinseco, et in aliqua determinata parte materiæ. Quia tunc incipit, quando fit nova unio tota simul, et in toto corpore, abjecta priori unione, non potest autem anima habere determinatam unionem, nisi ad determinatam materiam, nec informatio sic determinata potest incipere, nisi in instanti. Ergo necesse est augmentationem ita incipere, et cum eadem proportione progredi. Hæc autem omnia contra principia philosophica magis recepta existunt. Unio igitur animæ ad corpus ex parte corporis indivisibilis esse non potest.

10. Quod a numero tertio, probatum est de unione anima ostenditur jam in ubi angelico.

Hæc autem tam fuse declaravi, licet ad nos directe non pertineant, quia omnia cum proportione possunt ad modum angelicum applicari sive dicatur unio, sive tantum ubi. Unde cum proportione argumentor, quia modus ille angelicus partim conservari potest, partim amitti, ut cum Angelus est unitus, seu præsens toti corpori, partem ejus retinet, et partem relinquit per mutationem localem, quam pure amissivam appellamus. Et e contrario unio, seu præsentia præexistens in parvo loco crescit, et extenditur ad majorem locum, ut in mutatione pure acquisitiva contingit. Hæc autem fieri non possunt per integram amissionem prioris modi indivisibilis, et acquisitionem alterius, quia talis mutatio necessario futura esset indivisibilis, seu tota simul. Unde ulterius fieret, motum localem Angeli non posse esse continuum, sicut de augmentatione dictum est, ut sub eadem forma argumentando unicuique facile patebit. Consequens autem falsum est, etiam judicio eorum, qui in præsenti puncto a nobis dissentiunt, ut postea ostendemus.

argumenta, et incommoda, si vero esset divisibilis, quamvis spiritualis, idem dici potest de primo, ac proinde in illo sistendum est.

11. Effugium præoccupatur.

Nec etiam dici potest in hoc augmento, vel diminutione loci non fieri mutationem in modo ubicationis, vel unionis, sed eumdem, qui erat in parvo corpore, vel spatio, extendi ad majus sine additione, vel mutatione, seu transitu ab uno modo ad alium. Hoc enim repugnat, quia per hanc localem mutationem, aliqua intrinseca mutatio, vel acquisitiva, vel amissiva fit in Angelo, ut ostensum est, quia ibi fit mutatio realis, et non in alio nisi in Angelo. Quod etiam alii auctores fatentur, quando mutatio fit in modo unionis, quem ponunt, nam potest etiam fieri per modum augmentationis, et diminutionis unionis ad majus, vel minus corpus: tum autem illa mutatio non fit in substantia Angeli, quasi minuendo, vel augendo illam, ut per se notum est; ergo fit illo modo unionis, vel præsentiæ. Sed non fit in toto modo amittendo totum præexistentem, et alium novum integrum acquirendo; ergo fit partim acquirendo, vel amittendo.

12. Sed forte quis cogitet posse fieri hanc mutationem per additionem alterius modi, conservando priorem præexistentem, et modificando illum. Sed hoc non minus repugnat, tum quia non datur modus alterius modi in eodem genere: alioquin idem Ubi, per aliud Ubi alicubi constitueretur, et sic procederetur in infinitum: tum etiam, quia vel ille nus modus esset indivisibilis, et sic redeunt eadem

13. Ostenditur jam secundum membrum resolutionis date in numero tertio. Superest, ut alterum, quod proposuimus, ostendamus: nimirum, non repugnare spirituali modo esse aliqualiter divisibilem. Nam imprimis non omnis compositio, et divisio repugnat accidenti spirituali. Quia intensio et remissio non est sine aliqua compositione ex gradibus, qui reipsa inter se distinguuntur, cum intensionem unus alteri addatur et per remissionem unus ab aliis separetur. Item in habitibus multi ponunt extensionem in ordine ad objecta secundum quam habitus est divisibilis, et augmentabilis per realem compositionem ex gradibus extensionis in reipsa distinctis. Imo pater Vasquez fatetur, hunc modum esse divisibilem ad instar habitus, quem dicit habere divisionem cum ad plures conclusiones extenditur, addit vero hanc esse extensionem virtualem. Sed hic terminus obscurus mihi est. Nam si solum significet non esse extensionem quantitativam, verum est quod intendimus: si vero significetur hanc extensionem non esse per formalem compositionem entitatum, vel modorum quasi partialium, intra ipsam distinctarum, id non potest dici consequenter. Quia ille habitus formaliter (ut sic dicam) divisibilis est, quia de facto dividitur secundum extensionem ad objecta, idemque de Ubi angelico per ordinem ad spatium in præcedenti puncto demonstratum est: non potest autem fieri divisio, seu separatio realis, nisi ubi est formalis compositio, et distinctio actualis in re.

14. Adversariorum responsio. - Refellitur. Sed dicetur fortasse, non repugnare quidem accidenti spirituali esse formaliter compositum ex modis, seu entitatibus partialibus in re ipsa distinctis: repugnare autem partes componentes illum modum, ita esse distinctas, ut in re ipsa una distet localiter ab alia. Nam in hoc genere compositionis invenitur formalis extensio quantitativa, et ita extensio habitus dicitur virtualis, ut distinguatur ab hac extensione formali. Nam licet habitus inclinet ad conclusiones distinctas, et quoad hoc dicatur habere extensionem, nihilominus in se est, quasi indivisibiliter unitus, et totus in eodem subjecto indivisibili, et ubicumque est totum subjectum, est etiam totus habitus. Nos autem de modo unionis, vel præsentiæ dicimus ita esse totum in anima, vel Angelo, ut non sit

totus, ubicumque est totus Angelus, vel tota præsentias ad distinctas partes hostiæ: quamanima.

15. Sed quamvis hic modus extensionis singularis sit in his modis spiritualis unionis, vel præsentiæ ad corpus, seu extensum spatium, nihilominus non repugnat modo spirituali. Probatur primo ex dictis, quia tota anima est in digito, verbi gratia, et tamen non est ibi tota unio animæ ad corpus, ut patet, quia ablato digito destruitur tota unio animæ ad materiam ejus, et non destruitur hæc unio ad reliquas corporis partes, ut ostensum est. Secundo declaratur, quia si supponamus Angelum esse simul in duobus locis discretis inadæquatis (quod juxta opinionem probabilem, etiam naturaliter fieri potest, supernaturaliter vero sine ulla dubitatione). Hoc ergo posito, Angelus in illis duobus locis haberet duos modos unionis realiter distinctos et loco distantes, et quamvis uterque esset in toto Angelo, non tamen uterque esset ubicumque est totus Angelus: nam licet alia accidentia absoluta a loco sint ubicumque est Angelus, nihilominus modus unionis, seu Ubi non posset in utroque loco multiplicari propter intrinsecam determinationem, quam habent ad tale spatium, vel ad tale corpus, ad quod fit unio. Sicut ergo in locis discontinuis non repugnat hæc distinctio, et quasi extensio inter modos existentes in eodem subjecto spirituali, ita non est cur repugnet similis modus extensionis in similibus locis inadæquatis continuis: nam est ejusdem rationis, et eo minor, quo illa loca inter se minus dissita sunt.

16. Et explicatur in mysterio Eucharistiæ, cum quo admittitur æquiparatio. Nam corpus Domini existens sub diversis speciebus in diversis templis, plures etiam modos præsentiæ, vel unionum ad species (si talis unio admittatur) habet sub distinctis speciebus et in distinctis locis. Quis enim dicat habere corpus Christi eamdem numero præsentiam in omnibus locis mundi, ubi est sacramentaliter, vel eamdem numero unionem ad omnes hostias in tota Ecclesia consecratas. Illud enim valde absurdum est, et multis modis posset impugnari. Sed non immoror, quia est alterius negotii, et quia neminem credo id esse dicturum. Igitur quamvis corpus Christi sit sub speciebus modo indivisibili et quasi angelico: nihilominus sub distinctis hostiis distinctas habet uniones, et quam habet in uno loco, non habet in alio, licet utraque in se indivisibiliter habeat. Ergo eadem ratione existens sub integra hostia potest habere distinctas partiales uniones, seu

vis totus Christus sit sub qualibet parte, est enim eadem ratio, ut jam declaravi.

17. Admotira contraria in num. 1.-Interest inter extensionem corpoream et spiritalem. — Neque contra hoc obstant motiva prioris sententiæ. Nam imprimis non sequitur, Angelum non esse totum in qualibet parte loci, sicut si esset in pluribus locis, non sequitur non esse totum in quolibet illorum. Quia ut multiplicentur loca, non oportet multiplicari substantiam, quæ in pluribus locis collocatur, nec in partes dividi, etiamsi modi præsentiæ, vel unionis distinguantur et multiplicentur, idem ergo est cum proportione in locis partialibus. Deinde isti modi quamvis habeant extensionem discretam, ut sic dicam, in locis discontinuis et distantibus, vel quasi continuam in loco etiam continuo, nihilominus longe diversæ rationis est ab extensione quantitativa, quia hæc fit per extensionem partium subjecti, illa vero minime, sed per replicationem, ita dicam, totius subjecti in diversis locis partialibus aut totalibus. Ideoque quantitativa extensio proprie dicitur esse per commensurationem ad locum, hæc vero non habet propriam commensurationem, sed alium superiorem modum coexistentiæ. Denique (quod notandum est) extensio quantitativa oritur ex peculiari repugnantia, quam partes ejus habent respectu ejusdem spatii. At vero extensio unionis, vel spiritualis præsentiæ non oritur, nisi ex peculiari unionis dependentia a corpore, ad quod fit unio, et a partibus ejus, vel ex peculiari habitudine, seu determinatione, quam habet modus præsentiæ, seu ubi ad spatium, ratione cujus est fundamentum relationis distantiæ, vel propinquitatis a punctis fixis.

18. Cur substantia animæ necessario sit tota in toto corpore, non sic ejus unio, sed pars in parte. — In quo est imprimis notanda differentia inter substantiam animæ, et unionem ejus ad corpus, quæ a priori confirmat, et dicta omnia declarat. Nam substantia animæ non pendet in fieri, vel esse a corpore, vel partibus ejus, unio autem ita pendet a corpore, ut sine illo fieri, vel conservari non possit. Hinc ergo fit, ut anima sit tota in toto, et tota in qualibet parte, unio vero non possit esse tota in qualibet parte, quia non potest tota dependere a singulis partibus totaliter, et ideo in ipsa unione multiplicantur partes, quia prout est in singulis partibus, ab illis specialiter pendet. Unde sicut non repugnat modum illum esse spiritualem ratione subjecti, et nihilominus

« PredošláPokračovať »