Obrázky na stránke
PDF
ePub

æquato, potest se reducere (ut sic dicam) ad minorem locum, ac minorem, sine termino usque ad punctum, ita ut infra locum illum adæquatum evadat semper major ac major loci perditio. Ergo amissio illa partialis loci, seu destructio tendens ad minorem locum potest continua successione fieri. Idem cum proportione est de pura acquisitione loci partialis. Nam Angelus existens in loco inadæquato potest continue extendi ad majorem usque ad terminum maximum, quia potest augere locum inadæquatum addendo semper immediate post minus quam addiderat immediate ante. Unde idem concluditur de proprio motu, qui fit amittendo aliquid unius termini, et acquirendo aliquid alterius: nam Angelus existens in loco adæquato amittere potest continue partem ejus, ut ostensum est; ergo potest eodem tempore continuo tantumdem acquirere novi loci, quia per hoc nunquam est in loco majori maximo, et in quocumque tempore esse potest in loco adæquato.

nitæ sunt, tum etiam quia illæ operationes inter se non essent continuæ, sed illæ sunt mensura motus: ergo neque ipse motus esse continuus. Sed melius respondet Cajetanus, utroque modo moveri posse Angelum continue, vel per unam, vel per plures operationes. Declaraturque in hunc modum, quia sermo esse potest, vel de operatione interiori intellectus, vel voluntatis, per quam Angelus in se, vel in corpore motum efficit, vel ipse motus vocatur operatio externa Angeli. Si ergo sit sermo de actu interno manifestum est, posse Angelum uno solo dictamine intellectus, et uno actu voluntatis efficere longum motum successivum, et continuum tam in se, quam in corpore, vel assumpto, vel a se moto. Quia in hoc nulla est repugnantia, vel difficultas. Imo verisimile est ordinarie ita moveri, ut quando Angelus duxit Prophetam in Babylonem, et similibus.

8. Difficilis prædicta conclusio in opinione Vasquii de Ubi Angelico. —Atque ita hæc assertio in omni modo opinandi de loco Angeli, est sine controversia. Solum in illa sententia, quæ dicit Angelum esse in loco per intrinsecum modum omnino indivisibilem tam ex parte subjecti, quam secundum habitudinem ad totum spatium, vel partes ejus, difficillimum intellectu est, quo modo possit motus Angeli esse continuus, cum modus indivisibilis non possit, nisi totus simul amitti, et totus simul acquiri, quod per successionem continuam fieri non potest, ut supra late declaravi. In nostra vero sententia hæc difficultas cessat: nam licet concedamus Angelum esse in loco per modum intrinsecum non visionis, sed præsentiæ, et Ubi; dicimus illum modum in ordine ad spatium esse ita divisibilem, ut partim amitti possit, et partim conservari, vel e contrario partim acquiri de novo, et partim præexistere, utrumque autem potest optime successione continua fieri.

9. Quid dicendum in opinione constituente Angelum in loco per operationem.-Aliam difficultatem movent Thomista in sua opinione, quod Angelus sit in loco per operationem. An fieri possit, vel sit necessarium, ut Angelus per unam, vel plures operationes moveatur, quæ non videntur esse posse continue. Propter quod Ferrariensis putat esse impossibile, hunc motum fieri per plures operationes Angeli: tum quia oporteret illas operationes multiplicari in infinitum, sicut partes motus continui infi

10. Primum inconveniens a Ferrariense adductum in numero præcedenti non sequitur.— Neque item secundum.-Deinde non repugnat, ut hoc faciat pluribus actibus, ut si prius uno actu velit Angelus ire usque ad aliquem terminum medium, et ibi aliam voluntatem habeat continuendi motum, quia hoc pendet ex voluntate ejus, et in ipso effectu nulla est difficultas. Nam in eodem instanti, in quo pervenit ad terminum medium, potest habere illam secundam voluntatem, ita ut immediate post habeat effectum, et ita motum continuet. Neque inde sequitur, quod Ferrara inferebat, debere hos actus in infinitum multiplicari, quia non multiplicantur juxta partes proportionales spatii, nec ex necessitate, sed pro libertate Angeli, et ita semper erunt in uno certo numero, licet possint esse plures, vel pauciores ex libero arbitrio Angeli, juxta occurrentes occasiones. Neque etiam est inconveniens, quod actus interni sint discreti: nam hoc non obstat, quominus faciant motum continuum, quia permanentes sunt, et immediate unus succedit alteri. Sicut etiam licet actus internus sit indivisibilis, efficit externum motum divisibilem, et continuum. Neque tunc duratio continuas externi motus mensuratur per instans, vel tempus discretum in actibus internis existens, sed per tempus continuum, vel nostrum, vel angelicum in ipso motu locali existens, ut postea dicam.

11. Si vero sit sermo de operatione externa, seu extra voluntatem Angeli transeunte, hæc non est nisi motus localis, vel Angeli, vel corporis: et quidem de motu inhærente in Ange

cumque priorem partem spatii,quam posteriorem. Hoc autem facere posset Angelus existens in puncto, quasi describendo lineam. Nec obstabit, quod tunc Angelus necessario relicturus sit terminum a quo totum simul, qui nihilominus poterit acquirere successive spatium, ut capite præcedenti in simili declaravi.

CAPUT XXI.

lo manifestum est debere esse unum, saltem per unionem partium, quæ in tali motu est omnino necessaria, ut vere sit continuus. Nihilominus tamen secundum partes est ibi pluralitas quædam, non actu, sed potentia, utique quoad divisionem, seu discretionem. Motus autem corporis potest quidem tantum unus esse, et continuus ut in exemplo de motu Habacuc, vel de Philippo, et similibus: tamen etiam potest fieri per plures, ut si Angelus in eodem instanti, in quo movet unum hominem, UTRUM IN INSTANTI POSSIT ANGELUS LOCUM MUTARE. usque ad talem locum, incipiat movere alium, ita ut immediate post illud instans hunc rapiat. Tunc enim motus diversorum hominum erunt plures, et discreti propter subjectorum distinctionem, motus vero Angeli erit continuus, quia subjectum est idem, et inter partes ejus non intercedit tempus, neque quies, quia idem instans, quod est primum non esse prioris motus unius personæ, est ultimum non esse sequentis motus alterius personæ in uno autem instanti non est quies, neque interrumpitur motus. Et hoc est satis clarum in nostra sententia, habet autem difficultatem, in opinione dicentium, Angelum moveri tantum per denominationem extrinsecam a motu corporis. Quam difficultatem auctores illius opinionis fortasse dissolvent, aut effugient, mihi autem probat, et confirmat, sententiam illam

veram non esse.

12. Ad rationes in n. 5.— Nec contra hanc primam assertionem obstat prima ratio primæ sententiæ, quia jam dictum est illud axioma: In motu continuo mobile partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, non esse necessario intelligendum de partibus mobilis, sed spatii, quia prius partem propinquam, quam remotam acquirit, seu pertransit. Secundum autem argumentum illius sententiæ non est contra nos, sed contra eos, qui ponunt Ubi angelicum omni ex parte indivisibile, quod falsum reputamus. In tertio vero argumento illius opinionis petitur dubium, an Angelus in solo puncto existens possit moveri motu continuo: quod late tractat Scotus in 2, dist. 2, q. 9, ad 3 principale, et partem affirmantem defendit. Quia etiam contra Aristotelem opinatur, punctum etiamsi esset a linea separatum, posse moveri continue. Quæ sententia mihi placuit in physica, et hic etiam placet de Angelo, quia unum recte sequitur ex alio, et quia non est necesse, ut dixi, ut mobile habeat partes, secundum quas partim sit in termino a quo, et partim in termino ad quem: sed satis est, quod totum mobile prius acquirat quam

1. Statuitur assertio affirmans tripartita.Respondeo, posse Angelum mutare locum in instanti, tam acquirendo totum unum locum et deferendo totum alium, quam acquirendo, vel deserendo partem tantum loci, priori retenta. Hæc assertio quoad priorem generalem partem valde communis est : tenet illam Albertus, in 1, dist. 37, art. 23 et 24, Gregorius, in 2, dist. 6, q. 3, a. 2, qui citat Hibernicum, Major, dist. 2, q.12, et ibi Gabriel, q. 3, art. 3, et Scotus, q. 11 et 12, et Marsilius, in 2, q. 7, a. 3, et Henricus, quodl. 13, q. 7. Ut autem probetur, aliud fundamentum est prætermittendum, nimirum Angelum existentem in loco divisibili posse totum illum simul, et sine successione dimittere. Probatur, quia permanentia in illo loco, et in qualibet parte est voluntaria Angelo, et partes illius præsentiæ non habent ordinem per se, nec dependentiam unius ab alia; ergo sicut potest Angelus quamlibet illarum in hoc instanti dimittere, ita et omnes simul.

2. Et eadem ratione potest Angelus simul acquirere totum alium locum, etiam divisibilem. Probatur, quia non habet extensionem partium in loco, ita ut habeat partem suam in partem loci: sed totus est in toto, et totus in qualibet parte. Hinc ergo est, ut non necessario requirat successionem in acquisitione loci divisibilis. Primo, quia sicut simul est totus in toto et in qualibet parte, ita etiam potest simul incipere esse in illis, quia non est major repugnantia in primo esse, quam in permanentia. Secundo, quia necessitas successionis in motu locali corporis ex quo provenit, quod una pars debet expellere aliam, ut possit in locum ejus ingredi, quia non possunt esse simul, et similiter pars, quæ locum novum acquirit, debet relinquere priorem, quia non potest simul esse in utroque. In Angelo vero non invenitur hæc necessitas successionis, quia potest distantem partem loci acquirere, simul manendo in propinqua, neque habet partes, quarum una ex

pellat aliam, ut subintret in loco partiali ejus, sed totus voluntarie se applicat ad totum, et ad quamlibet partem. Ergo potest tota illa acquisitio tota simul fieri.

3. Dices intelligi non posse Angelum transire ad partem distantem, nisi prius sit in propinqua, nisi supponatur posse transire ab extremo sine medio. Respondeo cum Scoto, dicta quæst. 12, non esse hoc necessarium, quia tunc Angelus non transit sine medio, cum in toto illo sit. Imo nec potest dici transire, cum ibi permaneat. Quamvis ergo secundum quemdam naturæ ordinem dici posset prius natura occupare partem proximam, quam remotam, non tamen prius duratione, quia in eodem instanti, in quo intrat priorem partem, quasi transit ad aliam, quia nulla est repugnantia, nec mora necessitas. Quod recte confirmatur exemplo animæ rationalis, quæ in generatione hominis simul incipit esse in corpore extenso, et certæ quantitatis: et in morte hominis simul desinit totum, et omnes partes, quas immediate ante illud instans informabat. Ita ergo cum proportione dicendum est de Angelo, et ita in hoc fundamento non discrepant Thomista a cæteris theologis, ut aperte colligitur a D. Thoma, dicta quæst. 53, art. 1 et 2, et in 1, dist. 37, quæst. 4, art. 2.

4. Probatur jam assertio initio posita.-Ex hoc ergo fundamento probatur facile assertio posita. Nam mutatio, quæ fit tota simul, necessario fieri debet in instanti indivisibili, sed Angelus si vult, mutat totum locum simul, ergo per mutationem indivisibilem, quoad successionem, id simul totam factam; ergo in instanti. Secundo, quia quando Angelus sic mutatur in eo instanti, in quo acquirit terminum ad quem, et relinquit terminum a quo; ergo tota mutatio est in solo illo instanti. Probatur consequentia: quia motus formaliter denominat mobile mutari, seu moveri, et ideo quando motus est in toto aliquo tempore, in toto illo etiam vere dicitur mobile mutari; ergo e converso, si mobile in uno tantum instanti mutatur, in solo illo est instantanea mutatio, et non in tempore. Antecedens autem est intelligendum, quando Angelus unum tantum locum integrum acquirit, et alium relinquit: nam hoc satis est, ut vere mutet locum: quid autem dicendum sit, quando plures similes mutationes facit, postea videbimus. Sic ergo declaratum antecedens videtur per se evidens, quia Angelus non mutatur, quamdiu permanet in termino a quo. Tum quia in tota illa duratione eodem modo se habet tunc, quo

prius, ac subinde quiescit; ergo non mutatur. Tum etiam, quia in tota illa duratione, nec amittit, nec acquirit aliquid loci, ergo non mutatur localiter; ergo solum mutatur in eadem duratione, in qua acquirit terminum ad quem. Sed illum terminum acquirit in instanti; ergo tota illa mutatio tantum est in instanti, et solum ordine naturæ antecedit suum terminum, ut in cæteris mutationibus instantaneis fieri solet.

5. Adversariorum responsio ex D. Thoma et Capreolo. Refellitur. - Respondent sectatores contrariæ sententiæ, Angelum tunc nec in termino a quo, nec in termino ad quem mutari, sed in utriusque successione. Quod sumitur ex D. Thoma, in distinct. 37, quæst. 4, art. 1, ad 3, et sequitur Capreolus supra. Verumtamen ratio facta convincit, Angelum nullo modo mutari, quamdiu manet in termino a quo, neque ibi habere aliquam partem motus, seu mutationis ; ergo non potest dici moveri in successione utriusque termini, ita ut sit vera successio in reali duratione, quia oporteret in utroque instanti collective sumptis moveri, et partialiter in singulis. Dixi autem ibi non esse successionem in duratione, quia inter terminos dici potest esse quædam successio, quatenus ad acquisitionem unius amittitur alius, illa tamen in instanti fit: sicut inter generationem, et corruptionem contingit, quia idem instans inceptionis unius termini, est primum non esse alterius, vel e contrario ultimo esse termini a quo immediate succedit acquisitio termini ad quem.

6. Instantia insurgit. Dissolvitur. Sed hinc sumunt occasionem instandi, quia ibi sunt plura instantia, unum prius, et aliud posterius; ergo est ibi tempus satis discretum; ergo in illa mutatione consumitur tempus satis discretum; ergo in illa mutatione consumitur tempus, et consequenter non fit in instanti. Negatur tamen hæc ultima consequentia, quia licet ibi sint duo instantia, non tamen utrumque mensurat mutationem, nec est duratio ejus, sed unum est duratio quietis, seu permanentiæ in termino a quo, aliud vero est tota duratio mutationis : et ideo in illo tantum est mutatio non in tempore, quasi ex illo duplici instanti composito. Unde (ut rem magis explicem) illud tempus est quasi heterogeneum, quia est compositum ex duratione quietis, et duratione mutationis, quæ sunt diversarum rationum, et ideo male infertur mutationem esse in tempore composito ex utroque illo instanti. Sicut male etiam infertur, quie

tem Angeli esse in toto illo composito, quia stanti fit. Sed ibi non est alia mutatio, quia est in altero instanti illius.

7. Altera instantia removetur.-Sed instant tandem aliqui, dicendum esse Angelum jam moveri in ultimo instanti, in quo est in termino a quo, quia in illo incipit moveri. Sed hoc falsum est, et contra philosophiam, quia in illo instanti quiescit res, quod est ultimum instans intrinsecum quietis, ut probatum est, et D. Thomas etiam affirmat; ergo tunc non mutatur intrinsece, quia hæc privative opposita sunt. Unde frivola est probatio, quia tunc incipiat Angelus moveri, imo inde oppositum concluditur, quia illa est inceptio extrinseca, quæ in corporibus ita explicatur a philosophis, nunc non est motus, et immediate post erit; ergo ex tali inceptione potius infertur mobile, quamdiu est in termino a quo non mutari. Eodem autem modo explicanda est illa inceptio in Angelo, quod est manifestum, quando post quietem immediate sequitur motus successivus. Quando vero sequitur mutatio instantanea acquisitiva totius termini ad quem, tune talis mutatio incipit intrinsece per primum sui esse, quod etiam est primum esse termini ad quem et hoc modo non est verum talem mutationem incipere, quamdiu Angelus durat in termino a quo, quia non potest de illo vere affirmari, quia tunc mutetur, ut probatum est. Neque est necessarium designare inceptionem extrinsecam, ubi intrinseca indivisibilis invenitur. Si quis autem velit ita loqui, quia illa instantia suo modo immediata sunt, mutationem illam in utroque incipere, dicens, in uno intrinsece, et in alio extrinsece, non est de modo loquendi contendendum : nam inceptio mutationis, quæ dicitur esse in ultimo instanti quietis, extrinseca est, et per illam negationem explicanda, nunc non mutatur, etc., et ideo ex illa non sequitur, Angelum mutari in ultimo instanti quietis, sed potius infertur oppositum, ut declaravi.

8. Probatur tertio assertio inductione quoad reliquas ejus partes. - Tertio principaliter confirmabitur assertio, et quasi introductione ostendetur declarando posteriores partes ejus, quæ tres modos comprehendunt, quibus supra diximus, Angelum mutari posse. Primus est acquirendo tantum partem loci, nihil dimittendo. Et in hoc modo evidens est assertio, quia si Angelus existens in loco adæquato velit acquirere partem loci, qua locus adæquatus compleatur, priori parte retenta, subito, et sine successione potest id facere, ut supra probavi ergo illa acquisitio loci partialis in in

nihil amittitur, nec ibi est proprie terminus, a quo positivus, sed tantum privativus, scilicet carentia illius loci partialis. Ergo tota illa mutatio est in instanti, neque ibi est umbra successionis, magis quam sit in illuminatione, cujus terminus a quo est carentia luminis. Secundus modus mutationis localis Angeli est mere privativus, in quo totus prior locus amittitur, sed aliquid ejus, permanendo in reliquo. Et de hac eadem est demonstratio quod in instanti fieri possit, quatenus Angelus potest simul totam illam partem relinquere, ut probatum est. Nam inde evidenter sequitur, totam illam mutationem in instanti fieri, ut patebit facile, probationem in præcedent membro applicando.

9. Quoad acquisitionem tamen, et amissionem simul Gabriel dissentit. Tertius modus mutationis localis Angeli est acquirendo unum locum, et deserendo alium, in quo solus Gabriel, inter auctores, quos pro assertione citavi, ab illa dissentit, propter argumentum illud, quo supra numero tertio, proposui contra mutationem ad locum distantem, scilicet, quia darentur duo instantia immediata, idem enim sequitur de transitu ad locum propinquum si fiat simul. Verumtamen eadem est responsio : nam imprimis non sequuntur necessario duo instantia immediata, quia unum, et idem instans potest esse initium intrinsecum termini ad quem, et finis extrinsecus termini a quo, et ita eodem instanti fiunt intrinsece mutatio positiva, seu acquisitio termini ad quem, et mutatio positiva, seu acquisitio termini ad quem, et mutatio privativa, seu desitio termini a quo. Et ita non est necessarium, ut immediate ante hoc instans præcedat aliud, sed tempus quietis, seu permanentiæ Angeli in priori loco: sicut contingit etiam in mutationibus materialibus, quas inter positivos terminos fieri contingit, ut cum ex homine fit cadaver, vel ex ligno ignis. Et in mutationibus intellectualibus idem invenitur, quando Angelus ex una cognitione transit in aliam.

10. Probatur jam dicta pars assertionis, de acquisitione et amissione simul. — Atque hoc ultimo exemplo sumitur alia responsio. Quia in his mutationibus spiritualibus non est inconveniens dari duo instantia angelica immediata modo supra tacto, et in metaphysica latius declarato. Hoc ergo remoto impedimento evidens est assertio etiam quoad hanc partem, quia acquisitio unius loci, et amissio alterius sunt mutationes distantiæ : una positiva, et

altera privativa, et quælibet earum per se sumpta potest in instanti fieri; ergo etiam simul. Probatur consequentia, quia illæ inter se non habent repugnantiam, quia non sunt privatio, et positio ejusdem formæ, sed diversarum, et aliquo modo inter se repugnantium. Unde potius se juvant, quatenus unaquæque est causa alterius in suo genere: et ideo possunt optime esse simul duratione, cum ordine naturæ inter se, et in hoc sensu una succedit alteri, non successione durationis, sed ordinis. Ergo tota mutatio ab uno termino ad alium, quæ est ex illa duplici, et quasi partiali duratione composita, in eodem instanti fit.

11. Ad fundamentum contrariae sententie in cap. 20, n. 2.- Responsio prima.-Neque contra hoc obstat fundamentam primæ sententiæ, quoad alteram ejus partem capite præcedenti relatum. Respondetur enim primo, quod licet in corporibus quies necessario duret usque ad ultimum instans existentiæ mobilis in termino a quo, in Angelo id non est necessarium. Ratio differentiæ est, quia mutatio loci in corpore quanto, non potest nisi per motum successivum, et continuum fieri: motus autem successivus non potest incipere in instanti intrinseco, sed necessario per ultimum non esse incipere debet, et ideo necesse est, ut mobile usque ad illud instans intrinsece quiescat, juxta definitionem quietis datam ab Aristotele, et supra relatam. Nam licet non desint philosophi, qui hoc negent, quia quies non est in instanti sed immerito, quia licet quies non sit in solo instanti, tanquam in adæquata mensura, potest esse in instanti, tanquam in termino intrinseco existentiæ suæ. At vero in Angelo non est necessarium, quietem ita desinere, etiam secundum coexistentiam ad nostrum tempus, quia potest Angelus in instanti totum aliquem locum acquirere, ut ostensum est et ideo illud idem instans potest esse primum non esse quietis in priori loco, ut satis declaratum est. Solum ergo, quando Angelus post quietem in uno loco vult transire successive ad alium, necessarium est, ut quies in præcedenti loco duret usque ad aliquod ultimum instans, quod nos non negamus.

existentiam ad nostrum tempus necessarium sit, ut si illud instans Angelicum, quod est ultimum quietis, coexistit intrinsece instanti nostri temporis, aliud in quo primo acquiritur alius locus, coexistat tempori nostro, quod sequitur immediate post instans. Neque hoc secundum est inconveniens, quia duratio Angeli indivisibilis de se permanens est, et potest coexistere toti alicui tempori, existens tota in toto, et tota in qualibet parte ejus, quantumcumque minima, seu minori, et minori in infinitum, et ideo potest incipere coexistendo tempori, ut in aliis locis, ut supra etiam dictum est, et in libr. quinto et septimo necessario erit repetendum.

[ocr errors]

13. Ad primam confirmationem in eodem cap. 20, num. 2. Ad primam confirmationem fundatam in illo principio: In quo movetur, aliter se habet nunc, quam privs respondeo dupliciter posse intelligi, scilicet, sumendo illud nunc, distributive, vel indefinite, et neutro modo repugnare nostræ assertioni. Nam priori modo sensus est, illud moveri, quod in quolibet instanti signato post aliquam partem temporis aliter se habet nunc, quam prius. Et in hoc sensu est vera propositio de motu rigorose sumpto, qui per continuam successionem fit. Unde ex illo principio sic sumpto solum concluditur, Angelum non sic moveri in instanti, quod verissimum est. Posteriori autem modo sensus est in omni motu late sumpto, seu mutatione, non posse aliquid vere dici mutari, donec possit signari instans, in quo mobile aliter se habeat nunc, quam prius. Et in hoc sensu verum etiam est illud principium, sic tamen magis confirmat, quam impugnat assertionem positam, quia Angelus in uno instanti, in quo acquirit locum totum simul, aliter se habet quam prius, et ideo tunc vere mutatur, et non antea, quia antea non aliter se habebat.

14. Ad secundam confirmationem ibidem satisfit ejus priori sensui.—Ad secundam confirmationem fundatam in alio principio, quod omnis mutatio instantanea incipit, seu fit ad desitionem motus successivi, et tanquam terminus ejus. Respondetur, duobus modis posse 12. Responsio secunda. Secunda responsio mutationem instantaneam incipere ad desitioaddi potest, dato antecedenti (scilicet, quietem nem motus successivi. Primo tanquam per se Angeli desinere per ultimum sui esse) negan- terminum ejus indivisibilem, ejnsdemque gedo consequentiam, quia post ultimum instans neris, ac de se habentem positionem in contiquietis potest immediate sequi mutatio, seu nuo. Secundo, tanquam terminum secundaacquisitio alterius loci facta in instanti. Quia rium, et quasi per accidens, ad intrinsecam (ut sæpe dixi) in Angelo possunt dari duo compositionem, et terminationem alterius moinstantia immediata, quamvis secundum co- tus successivi, licet sub alia ratione possit ha

« PredošláPokračovať »