Obrázky na stránke
PDF
ePub

fit, et in eodem efficit mutationem, per quam totum locum, quem intendit, acquirit.

CAPUT XXII.

PLURIBUS INSTANTIBUS ANGELUS TRANSIRE POS-
SIT.

here inter se ordinem alicujus causalitatis per se, quæ inter res diversi generis esse potest. De priori mutatione est vera illa propositio, tam in corporalibus, quam in spiritualibus motibus, quia in omni motu successivo dantur mutationes instantaneæ indivisibiles continuantes UTRUM AD LOCUM ETIAM REMOTUM IN UNO, VEL motum, et in termino ejus etiam datur similis mutatio indivisilis, quæ est consummatio termini ad quem, et primum non esse successivi motus, et ejusdem generis cum illo, et ejusdem rationis cum mutationibus intermediis continuantibus motum. Et hoc totum in motu successivo Angeli invenitur, quia ad ejus continuitatem, et terminationem necessarium est. Sic autem illud principium non obstat assertioni positæ, quia mutatio indivisibilis, per quam Angelus subito locum aliquem acquirit, est alterius generis, et indivisibilitatis. Quia non habet positionem in continuo, et per se permanens est, et ex illa non potest componi quantitas continua, sed ad summum discreta, ut infra dicam, et ideo per se non habet talis mutatio, quod sit terminus successivus.

15. Satisfit posteriori. At vero propositio illa in posteriori sensu accepta habet locum in materialibus mutationibus non vero in spiritualibus. Et hoc differentiæ est, quia in corporibus solet prærequiri motus ad talem mutationem, vel quia agens, et patiens erant remota, et per motum appropinquatur, et in termino motus propinqua inveniuntur, et hoc modo illuminatio fit in termino localis motus, vel quia materia erat indisposita ad introductionem formæ, et per motum præcedentem disponitur, et ita generatio fit in termino alicujus alterationis. Quæ causæ, vel potius occasiones sunt extrinsecæ respectu propriarum rationum, seu entitatum talium mutationum, cujus signum est, quia si illa necessitas cesset, poterunt tales mutationes fieri sine præcedente motu successivo. Ut si Deus disponat materiam in instanti, vel creet luminosum in loco tenebroso: nam tunc tam generatio, quam illuminatio fit in instanti, non determinando motum successivum, sed consequenter ad aliam actionem instantaneam, non ordine durationis, sed naturæ. Sic ergo in mutatione locali Angeli, de qua tractamus, cessat illa necessitas, quia neque movens, nec mobile distant, cum sit idem Angelus, nec ad productionem Ubi requiritur prævia dispositio, seu alteratio, et ideo per se, et immediate fit talis mutatio. Non tamen semper fit, quia agens est liberum, ac proinde solum requiritur, ut in voluntate præcedat volitio efficax mutationis, quæ volitio in instanti

1. Expeditur quæstio in uno sensu. — Resolutio capitis præcedentis de mutatione unius loci in alium vicinum, ac omnino propinquum, in instanti evidentior est, et difficultatem non habet. De loco autem remoto superest aliqua controversia, quæ dupliciter tractari potest. Primo supponendo sententiam asserentem posse Angelum transire ad distantem locum, non existendo in medio, et sic non est dubium, quin possit Angelus in instanti transire ad distantem locum, sicut potest ad propinquum. Quia rationes factæ æque procedunt, et quia medium nihil impedit juxta illam sententiam, et perinde reputatur, ac si non esset. Difficultas ergo est, an contingendo medium, et extremum, possit nihilominus Angelus in instanti transire ab extremo ad extremum per medium.

2. Expeditur deinde in altero sensu. - Quid nonnulli contra opponant.— Ut tamen quæstio non sit de nomine, oportet supponere sermonem esse de loco medio adæquato, et extremo, qui extra totum illum sit, sive ille sit adæquatus, sive inadæquatus. Nam si locus medius, et remotus simul sumpti non excedant magnitudinem loci adæquati, non est dubium, quin juxta dicta possint in instanti acquiri, quia tunc non sunt proprie duo loca, sed duæ partes ejusdem loci, una propinquior termino a quo, et altera remotior. Tunc autem quæstio erit de nomine, an possit dici Angelus moveri, seu mutari, aut transire ad partem remotam per propinquam tanquam per medium. Aliqui enim magnam vim faciunt in verbo, transire, et in particula, Per, ut ostendant id dici non posse. Quia cum Angelus maneat in parte propinqua, quando acquirit remotam non potest dici transire per unam ad aliam. Item quia particula Per, dicit prioritatem, quæ nulla esse potest, si simul est mobile in utraque parte.

3. His satisfit.-Sed hæc non cogunt, quia posset facile dici, non accipi verbum transeundi in eo rigore, ut involvat absentiam, vel desertionem loci medii, per quam transitus fieri dicitur, sed solum ut significat acquisitio

nem ulterioris loci, et excludit limitationem, seu continentiam in solo priori loco. Cur enim acquisitio illa loci remoti non poterit transitus ultra propinquum appellari, etiamsi locus medius non relinquatur? De particula autem Per, optime dici potest, non indicare ordinem temporis, sed naturæ, et ideo licet medium et extremum simul duratione acquirantur, nihilominus verum erit ordine naturæ prius occupari medium, quam extremum, sicut ex Scoto supra referebamus. Potest ergo hoc solum denotari, cum dicitur Angelus transire in eodem instanti per medium ad extremum, sicut sol dicitur illuminare terram per aerem, et nos dicimur videre parietem per diaphanum, vel hominem per speculum, licet tam illuminatio, quam visio in instanti omnia attingant. Neque in his exemplis quærenda est similitudo in omnibus, sed in hoc solum quod particula Per, applicata ad medium, et extremum potest dicere solam prioritatem naturæ, si sufficiens ejus fundamentum inveniatur. Hic autem non deest, præsertim si supponamus, non posse Angelum transire ad partem remotam, nisi contingendo propinquam, sic enim invenitur prioritas, saltem in subsistendi consequentia, quia potest Angelus attingere locum proximum sine motu, non tamen e converso. Non est ergo de illis vocibus contendendum, et ideo non loquimur de locis inadæquatis, seu partialibus, sed de medio adæquato, et de loco remotiori. 4. Prima opinio in proprio sensu hujus capitis.-Secunda opinio extreme opposita. In hoc ergo sensu est prima opinio, affirmans posse Angelum transire in uno instanti ab extremo ad extremum per medium. Ita tenet Albertus, in 1, distinct. 37, art. 23, Major, dist. 2, q. 7, Gregorius, dist. 6, q. 3, a. 2, Marsilius, in 2, q. 7, art. 3, et Henricus, quodl. 13, q. 7. Fundamentum eorum est, quia Angelus mutatur ab extremo ad extremum per medium sine resistentia medii; ergo mutari potest in instanti si velit. Probatur consequentia, quia simili ratione probat Philosophus 4 Physicor., quod si corpus movetur per vacuum, moveretur in instanti. Secunda vero opinio huic extreme contraria est, nec in pluribus instantibus posse Angelum transire ad locum distantem, contingendo medium, sed tantum motu continuo. Hanc opinionem cum ejus fundamento attigi supra in capite vigesimo, tertiam opinionem referendo.

turali mutari in instanti ad extremum locum per medium adæquatum, id est, in toto illo existendo, et ultra illum, alium in eodem instanti acquirendo. Ita docent Bonaventura, in 1, dist. 37, in 2, ejus parte, art. 2, q. 3, Ægidius, ibi 2, etiam p. q. 3, Richardus, artic. 3, q. 5, Scotus, in 2, dist. 2, q. 11, et Gabriel, q. 3, artic. 3, et a fortiori in hoc consentiunt D. Thomas, et omnes qui cum illo dicunt, Angelum non posse mutare locum in instanti. Ratio vero judicio meo concludens est, quia si Angelus sic mutaretur, simul esset in loco medio adæquato, et ultra illum in loco remotiori. Consequens excedit naturalem virtutem, vel capacitatem Angeli; ergo etiam ille mutationis modus est illi naturaliter impossibilis. Minor probatur, quia tunc simul esset Angelus in loco majori maximo, quod ejus capacitatem superat, ut supra probatum est.

5. Prima conclusio negativa.-Nihilominus, dico primo, non posse Angelum virtute na

6. Gregorii et Majoris responsio impugnatur.—Respondent Gregorius et Major, Angelum quidem non posse permanenter esse in loco majori maximo, transeunter autem posse. Sed hoc impugnatur primo, quia si Angelus in eodem instanti acquirit locum majorem maximo, non magis transeunter est in una parte illius, quam in alia, quia nulla ratio magis de una, quam de alia assignari potest; ergo tam permanenter est in toto loco proximo, et adæquato, sicut ut in ulteriori loco. Secundo, quia existentia Angeli in loco adæquato de se non est res transiens, sed permanens, quia nec habet in se successionem, et acquisitio illius indivisibilis positionem non habet in aliquo continuo successivo, ut supra declaravi : est ergo de se permanens, et divisibilis pro voluntate Angeli; ergo si potest Angelus simul acquirere locum majorem maximo, potest in illo permanere, quamdiu voluerit, quia non potest assignari major repugnantia in permanentia, quam in prima existentia.

7. Evasio que posset excogitari. — Rejicitur.—Tertio, quia alias posset Angelus, acquisito primo loco adæquato, in eodem instanti acquirere secundum, et per secundum tertium in eodem instanti: et ita consequenter intra quemlibet signatum numerum. Quia eo ipso, quod transeunter, in illo sensu, id est, in eodem instanti, potest esse in duobus locis adæquatis simul, poterit esse in tribus, et ita in toto mundo, et simul in cœlo, et in terra, quod et repugnat sententiis Patrum supra ad ductis, et per se est incredibile, quia excedit limitationem angelicæ naturæ. Dicet fortasse

aliquis, dari aliquem terminum in illo processu et usque ad illum extendi locum adaquatum Angeli, et sicut potest illum in instanti occupare,ita etiam permanenter retinere. Sed hoc est recedere a proprio sensu quæstionis, et ad priorem jam declaratum, et omissum reverti, quia tunc revera illa mutatio non esset ab extremo ad extremum per medium adæquatum, sed esset ad unum locum adæquatum, et mediatum, vel ad partem ejus remotam per propinquam. Quod saltem est expresse contra sensum Gregorii, et ideo ipse non posset illo modo vim discursus, et processus ad quamcumque multitudinem similium locorum effugere. Unde ultimo instare possumus, quia alias etiam possit Angelus in uno instanti acquirere alium locum proximum, et adæquatum, non relicto pro eodem instanti priori loco. Consequens autem falsum est, ut constat ex supra dictis, quia illi duo termini opponuntur. Et ex æquiparatione ad corpus potest confirmari : nam corpus non potest, vel per instans esse in majori loco, quam sit adæquatus illi, neque potest in eodem tempore, vel instanti aliquid novi loci acquirere permanendo simul in toto priori loco; ergo neque in Angelo, respectu loci adæquati hæc admitti possunt, quia in limitatione ad locum adæquatum proportionem servant.

lum in uno instanti ab uno extremo ad aliud distans per medium, quia revera ibi interveniunt duæ mutationes, quarum una alteri succedit, et in diverso instanti existit, quæ duo instantia non coexistunt uni instanti nostro, imo necesse est, ut altera illarum coexistat alicui tempori nostro, ut ex dictis patet. Quapropter solutio illa juxta priorem sententiam, prout ab aliis auctoribus intelligitur, locum habere non potest.

num. 4.

[ocr errors]

9. Ad fundamentum contrariæ sententiæ in Fundamentum autem contrariæ sententiæ falsum supponit: nam licet corpus moveatur per vacuum, non moveretur in instanti, ut alias in 4, Physicor., diximus. Neque in hoc argumentum Aristotelis validum est, quia successio motus localis corporis non provenit ex sola resistentia medii: sed inde ad summum poterit major, vel minor velocitas motus resultare, cæteris paribus. Successio autem motus intrinsece oritur ex limitatione mobilis ad locum, cui coextenditur: nam inde fit, ut neque possit partem novi acquirere, nisi æqualem dimittat, nec etiam possit simul totam aliquam partem acquirere, vel dimittere, nisi successione continua (ut supra declaravi). Repugnat ergo corpus moveri in instanti per vacuum, alias vel in eodem instanti amitteret totum terminum, a quo, et acquireret totum terminum ad quem, vel simul esset in utroque, et præterea simul esset in omnibus spatiis æqualibus intermediis, et in extremo; quod totum concedit Gregorius; sed in eo certe non sequitur Aristotelem. Nam ille, ne hoc absurdum concederet, negavit potius posse corpus moveri per vacuum, quod falsum etiam est, licet minus absurdum. Quin potius aliqui putant illud implicare contradictionem, ita ut nec Deus possit illo modo corpus movere in instanti ab extremo ad extremum per medium, quod etiam de Angelo dicunt. Verumtamen cum Deus possit ponere corpus, vel spiritus in pluribus locis adæquatis, quod ad rem spectat, non est dubium, quin possit constituere quodlibet mobile in instanti in toto medio, usque ad extremum, quasi replicando in tot locis adæquatis, quot in medio fuerint, et tunc dici poterit moveri illud ab extremo ad extremum per medium in instanti. Dummodo verbum movendi large sumatur, ut mutationem iustantaneam includit, et verbum, transeundi, et particula, Per, in significatione accommodata sumatur, ut in principio declaravi.

8. Responsio Alberti ad proximam impugnationem. Unde Albertus, dicto art. 23, circa finem hanc attingit objectionem, quod Angelus simul esset (ut ipse ait) in motum esse a quo movetur, et in moveri, id est, in termino ad quem ultimo, et in termino a quo, et in medio. Respondet negando sequelam, quia Angelus, inquit, non movetur in tempore. Et addit: Probabilius mihi videtur, quod a quo est motus, et per quod est motus, et in quo est, in motum esse, sunt tria nunc sese consequentia, et tamen illa tria non faciunt quantitatem, nisi forte discretam. Sed in his verbis, et responsione, vel Albertus sibi est contrarius, et a priori sententia recedit, quia jam plura instantia in illo motu admittit, vel illam sententiam declarat, ut solum neget necessitatem motus continui, qui sensus nobis non est contrarius. Nos enim facile admittemus, posse Angelum moveri ab extremo ad extremum per medium, sine motu successivo continuo per duas, vel tres mutationes instantaneas, secundum angelicam durationem, imo hoc ex dictis a nobis necessario sequitur, sive illæ mutationes dicantur componere unam discretam, sive non, de quo dicam 10. Secunda conclusio bipartita.-Probatur statim. Hinc vero non sequitur moveri Ange- prima pars conclusionis.-Dico secundo, posse

Angelum plura loca successive mutare, et per medium ad distantem transire in pluribus instantibus angelicis, unde probabile est, talem mutationem factam in tempore discreto esse aliquo modo unam, non simplicem, sed compositam per modum quantitatis discreta. Hæc assertio est juxta sententiam D. Thomæ, et Thomistarum, et contra tertiam in capite vigesimo, relatam, quamvis, ut verum fatear, differentia in hoc puncto de modo tantum loquendi esse videatur. Probatur ergo prior pars ex dictis in capite præcedenti, quia Angelus potest simul dimittere totum locum, et alium propinquum simul totum acquirere; ergo eadem ratione potest per aliam similem mutationem ad tertium locum transire, et ab illo subito transire ad quartum, et sic de aliis; ergo potest successive mutare plura loca per plura instantia. Prima consequentia nota est, quia eadem est ratio in secundo, et cæteris locis, seu terminis ad quos, quæ est in primo, nec enim est in illis major resistentia, aut repugnantia, nec Angeli virtus defatigatur, aut laxatur in his mutationibus, vel, ut ita dicam, saltibus, quantumvis successive multiplicentur. Secunda vero consequentia probatur, quia quælibet illarum mutationum fit tota simul; ergo fit in instanti secundum propriam, et intrinsecam durationem, quia sicut in suo esse non habet successionem, ita neque in duratione est ergo duratio indivisibilis, quæ sicut incipit, ita etiam potest tota simul desinere, et talem durationem instans angelicum vo

camus.

11. Probatur secunda pars. Hinc ergo probatur altera pars, quia in operationibus mentis, et voluntatis angelicæ invenitur, tempus discretum ex hujusmodi instantibus compositum, ut ex communi sententia theologorum dixi in disput. 50, Metaphysicæ, sect. 7, num. 8. Ergo eadem ratione in externis mutationibus indivisibilibus Angelorum, quales sunt istæ mutationes locales, admitti potest, et debet, quia idem modus durationis, et successionis in eis invenitur. Deinde in mutationibus corporalibus, et localibus quantitas discreta reperitur, talis enim est oratio, quam Aristoteles dixit esse unam per modum quantitatis discretæ ; ergo eadem ratione poterit ex illis mutationibus unus motus discretus componi, qui in simili tempore discreto fiat.

12. Tertio declaratur, quia dupliciter potest Angelus acquirere indivisibiliter aliquem locum, primo ut in illo quiescat, et maneat, et tunc est una simplex, et indivisibilis mutatio,

quæ nullam facit compositionem cum alia Alio modo potest acquirere unum locum, transeundo tantum ad alium remotum, in quo remansurus est, et tunc omnes mutationes indivisibiles, quæ in medio successive fiunt, ratione ordinis, et termini ultimi, censentur habere quamdam unitatem non strictam, et rigorosam, sed qualis est in exercitu, et in aliis rebus similibus. In quo etiam considerandum est, fieri posse, ut prima mutatio ad locum propinquum, et existentia in tali loco tantum duret per instans, etiam secundum coexistentiam ad nostrum tempus, et tunc optime intelligitur, qua ratione existentia in tali loco medio, dicatur esse in transitu, et ordinari ad acquisitionem alterius termini remoti, et ideo ex tali mutatione unum transitum discretum componi. Quando vero plura loca media transeunda sunt, tunc necessarium est, ut acquisitio alicujus loci medii, vel etiam plurium coexistat alicui tempori nostro, et ideo aliquo modo fieri videtur cum majori interruptione, vel permanentia per modum quietis. Nihilominus tamen illa mutatio secundum se indivisibilis est, et ideo si Angelus in ea tantum transitione duret animo tendendi ad alium locum, non dicetur ibi quiescere in propria mensura, ac proinde nihil obstabit, quominus ex illis mutationibus unus discretus transitus componatur. Potestque exemplo materialis perfectionis hominis ab hoc loco ad alium remotum declarari. Nam licet in medio itinere sæpius quiescat, nilulominus illa perfectio, seu iter unum aliquo modo censetur, et ita vocatur; ergo multo magis, et perfectiori modo in prædictis mutationibus Angelorum quidpiam simile inveniri potest.

13. Ad argumentum contrariæ sententiæ propositum c. 20, n. 5.-Et per hæc responsum est ad motivum contrariæ sententiæ relatæ in numero quarto. Nam licet quælibet illarum mutationum in se completa sit, quoad sui loci acquisitionem, tamen in ordine ad totam viam usque ad terminum ultimum est incompleta, et ita potest ordinari ad aliam, ut cum illa mutationem discretam componat. Ad primam item confirmationem patet responsio, quia licet Angelus aliquantulum maneat in loco intermedio, secundum coexistantiam ad nostrum tempus, vel ibi non quiescit, quoad propriam mensuram, sed semper est in illa actione, qua talem locum acquisivit, cum animo transeundi, vel licet admittatur aliqua quies, illa non impedit compositionem discretam. Ad secundam vero confirmationem ne

gatur sequela, quia dari potest ultimus terminus hujus motus discreti, in quo Angelus durabiliter permaneat, et quiescat, et ab omni actione acquirendi locum cesset, sicut etiam motus ejus successivus in aliquo loco terminatur, ac finitur.

CAPUT XXIII.

UTRUM ANGELI SEIPSOS EFFECTIVE MOVEANT.

1. Principium motus, vel est intrinsecum, vel extrinsecum.—Explicatis omnibus, quæ ad intelligendum Angeli motum necessaria visa sunt, superest dicendum de potentia motiva, et de proxima causa efficiente talis motus, hæc enim sola explicanda superest, nam reliqua declarando subjectum, et terminum, et intrinsecam formalitatem, et quasi entitatem ipsius motus exposita sunt. Duobus autem modis contingit, aliquam rem localiter moveri, scilicet, a se, vel ab alio, et ita etiam duplex est principium effectivum motus, scilicet, extrinsecum, vel intrinsecum in hoc ergo capite dicendum est de intrinseco, quod per se Angelo convenit, postea vero in sequentibus de extrinseco, quod magis accidentarium est, dicemus.

2. Possit ne Angelus seipsum per se movere. Negat Capreolus. -Est igitur præcipuum dubium, aut possit Angelus seipsum per se movere, in qua re Capreolus in 1, dist. 6, quæst. 1, artic. 1, conclus. 1, simpliciter negat posse Angelum seipsum localiter movere, addit vero statim in conclusione secunda posse seipsum movere per accidens. Fundamentum prioris partis est axioma illud Aristotelicum, Omne quoad movetur, ab alio movetur, quod vult Capreolus non in corporalibus tantum, sed etiam in spiritualibus esse in rigore intelligendum, quia non potest idem proprie esse per se movens, et per se motum, quia alias simul esset in actu, et in potentia, quia quod movet, est in actu, et quod movetur, in potentia est. Alteram vero partem probat, quia Angelus potest esse in diversis locis saltem per accidens; ergo potest se movere localiter, saltem per accidens. Rursus Angelum moveri successive nihil aliud est, quam successive operari corpus, vel locum, sed hujusmodi operatio ab Angelo effective procedit; ergo eo modo, quo Ange'us movetur per accidens, a seipso movetur,

[ocr errors][merged small]

seipsum movere. Hæc assertio ab omnibus theologis recipitur in 2, distinct. 2 et 6, ubi Gregorius, quæst. 1, artic. 4, illam solum, ut magis probabilem aflirmat. Quia de veritate (inquit) nobis certam non est, nec per Scripturam expressum. Ego vero existimo tam manifeste colligi assertionem ex Scriptura, ut sine errore negari non possit. Probatur, quia ita loquitur Scriptura de Angelorum motu, sicut loquitur de motu hominum, vel aliorum animalium se moventium, eisdem enim verbis significantibus motum procedentem a principio intrinseco rei se moventis utitur. Patet ex verbis 1, Pet. 5, ubi de dæmone dicit, C'ircuit, quærens quem devoret, et ipsemet dæmon Job 1, dixit Circuivi terram. Eamdem vim habet verbum veniendi, accedendi, ingrediendi, et egrediendi, ut videre licet Matth. 4, Marc. ultimo, Joan. 13, Luc. 1, 7, et in cap. 8, notanda sunt illa verba, Præcipiebat spiritui immundo, ut exiret ab homine, et illa quibus de legione dæmonum dicitur: Rogabant illum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent, et infra, Rogabant, ut permitteret eis in porcos ingredi, additurque, et permisit illis. Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos. Ubi ponderamus, Christum non movisse illos effective, ut egrederentur ab homine, vel ingrederentur in porcos, sed imperasse unum, et permisisse aliud. In hoc enim secundo id tantum fecit quod ipsi dæmones petierunt, ipsi autem tanquam habentes potestatem se movendi solum petierunt, ut permitterentur, id est, ut non impedirentur.

4. Idem convincitur ex illis Christi verbis Matth. 12. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quærens requiem, et non invenit, tunc dicit, revertar in domum meam unde exivi. Et veniens invenit eam, etc., tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, et intrantes habitant ibi. In qua oratione sex vel septem sunt verba, quæ omnia significant motum vitalem, et ab intrinseco, scilicet verbum intrandi, exeundi, ambulandi, quærendi, revertendi, veniendi, vadendi et assumendi. Hæc enim dici non possunt de re, quæ seipsam movere non possit, sed ab alio tantum moveri. Et ex his etiam sumitur optima ratio quam attigit Gregorius: quia omnes dæmonum motus, et itinera ad malum finem, scilicet perniciem hominum ordinantur, juxta illud, Circuici terram, et perambulari eam; ergo dici non potest, quod illi motus a solo Deo specialiter fiant ad arbitrium ipsius dæmonis : impium enim esset ita de Deo existimare; ergo

« PredošláPokračovať »