Obrázky na stránke
PDF
ePub

ria. Hæc assertio tam unanimi consensu a theologis recepta est, ut sine magna temeritate in dubium revocari non possit, quamvis difficile sit efficaci ratione illam persuadere. Docet illam D. Thomas, 1 part., quæst. 110, art. 3, et alii theologi, in 2, dist. 7, Albertus, art. 8, Durandus, quæst. 4, Ægidius, quæst. 3, Richardus, art. 4, quæst. 1, Bonaventura, 2 p. dist., art. 2, quæst. 2, et dist. 8, p. 1, art. 2, quæst. 1. Et ibidem Scotus, Bassolis et Argentina, quæst. 1, Ferrariensis 3, contra Gentes, cap. 103. Et illam tractavi, et ut potui confirmavi, disp. 35 Metaphysicæ, sect. 6, ideoque ibi dicta hic repetere necessarium non erit, sed pauca addemus. Primo ergo ex Scriptura solum auctoritate negativa uti possumus, quia nullibi productionem alicujus substantiæ Angelis tribuit.

5. Probatur auctoritate negativa Scripture. - Probatur ex Patribus.- Platonis error. Ex Patribus vero citari potest Leo papa, ep. 93 ad Turib., quatenus cap. 8, damnat Priscillianistas, qui asserebant, Angelos malos figurare et efficere corpora humana in uteris mulierum. Quæ definitio invenitur etiam in Concilio Bracharensi I, can. 12, et allegari etiam potest can. 8, ejusdem Concilii, qui sic habet: Si quis credit quod aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit, et tonitrua, et fulgura, et tempestates, et siccitates Diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit, anathema sit. Magis autem favent verba Concilii Ancyrani, quæ tom. 1, Concil., in fine illius Concilii, et a Gratiano in cap. Episcopi 26, quæst. 5, referuntur, scilicet, De Domino nostro scriptum est, omnia per ipsum facta sunt. Quisquis ergo credit posse fieri aliquam creaturam, aut in melius, aut in deterius immutari, aut transformari in aliam speciem, vel similitudinem, nisi ab ipso creatore, infidelis est, etc. Per quæ verba non negatur juxta mentem Concilii efficacitas causarum naturalium, sed dæmonum, de quibus ibi sermo erat, et de extraordinariis immutationibus, quas se facere dæmones fingunt. Denique D. Augustinus multo clarius hanc veritatem docuit, 1. 3, de Trin., c. 7 et 8, ubi in hoc sensu dixit, harum visibilium rerum materiam non obedire malis Angelis ad nutum. Quia nimirum non possunt ex ea facere quod volunt, sed tantum quod in virtute rerum a Deo factarum continetur, applicando activa passivis, id quod non ad libitum suæ voluntatis, sed quantum agere permittuntur, ut in discursu capitis declarat. Et in eodem sensu dixit lib. 9 Genes., ad lift., can 18. in fine:

Quædam, quæ in rerum natura præter usitatum cursum naturæ mirabiliter facta sunt, ita ministrantibus Angelis etiam facta, ut tamen ubique creator creaturarum non sit, nisi plantatore et rigatore quolibet, solus incrementum dat Deus, et similiter, lib. 12, de Civ., cap. 24, negat Angelos facere aliquam creaturam. Et quamvis utatur nomine creationis, revera comprehendit omnem productionem, quæ non fiat per seminales rationes, quas Deus indicit corpora liberis causis, etiamsi ex præjacente materia fiat. Nam Plato ex præjacente materia dixit Angelos, seu secundarios Deos, ut ipse loquebatur, produxisse res corporeas. Et illum, ut errorem fidei damnat ibi Augustinus. Qui etiam videri potest lib. 18, de Civit., cap. 18. 6. Ratione probatur indirecte. - Ratione difficile est, ut dixi, hanc veritatem demonstrare. Sed imprimis ostendere possumus hanc potestatem necessariam non esse in universo. Deinde neque ab effectu, vel signo ostendi posse. Tertio neque ex aliquo naturali principio colligi. Primo, ut in dicto loco Metaphysicæ dixi, suadet sufficienter illa ratio Durandi, quod in rebus naturalibus est virtus sufficiens, ad educendas formas de potentia materiæ, quantum ad gubernationem, et conservationem universi necessarium est. Secundum probari potest ratione insinuata ab Augustino, quia quidquid ministerio Angelorum bonorum, vel opera malorum, aut vere fit, aut fieri apparet, sufficienter fieri potest, applicando agentia corporalia corporibus, ex quibus aliquid fit, ut inferius aliquid de his effectibus tractando magis in particulari dicemus. Tertium probatur, quia nullum est principium ex quo inferre possumus hujusmodi virtutem in Angelis, nisi quanta sunt excellentioris naturæ, et perfectionis. Hæc autem collectio valida non est, nisi supponatur aliud universale principium, quod omnis forma perfectior rem minus perfectam eminenter contineat, et illam ideo possit de potentia materiæ per se educere. Nam sine hoc principio collectio erit ex puris particularibus, ac subinde invalida. At vero istud principium manifeste falsum est, ut inductione ostendi potest, comparando in cæteris gradibus perfectiores formas ad minus perfectas. Unde probabiliter potest argumentum in contrarium retorqueri. Quia formæ vegetabilium non continent formas inferioris gradus, ut auri, argenti, et aliorum mineralium, vel lapidum, etiamsi perfectioris ordinis sint, et formæ sensitivæ non continent quoad eminentiam virtutem activam formarum vegetabi

lium, nec anima rationalis dicto modo continet animas brutorum ; ergo nec formæ angelice, licet altioris gradus sint, continebunt dicto eminenti modo inferiores formas de potentia materiæ educibiles.

[ocr errors]

7. Ratio probatur ostensiva. Hic ergo discursus sufficienter nobis ostendit, nihil esse quod nos cogat, vel inducat ad credendum Angelos habere virtutem per se effectricem substantiarum ex præjacente materia, quanquam directe, et, ut ita dicam, positive, non convincat, Angelos hanc potentiam non habere. Et ideo D. Thomas, dicta quæstione 110, articulo 2, conatus est peculiari ratione hoc ostendere. Quia una substantia, inquit, non potest producere aliam, nisi vel totam illam eminenter contineat, vel habeat similitudinem cum effectu in modo essendi, seu compositionis substantialis ex materia, et forma. Neutrum autem horum in Angelis invenitur; ergo non possunt substantias producere. Hanc vero rationem impugnant, Durandus et alii, sed non afferunt ipsi meliorem. Unde licet non sit demonstratio, est satis probabilis conjectura, sumpta comparatione ex modo essendi ad modum agendi. Quam rationem, ut potui, in dicta disp. 35 Metaphysicæ, sect. 6, locupletavi, et aliis etiam probabilibus rationibus adjunctis, quibus nihil nunc addendum occurrit.

8. Objectio. Solutio ex D. Thoma. Sed instant aliqui, quia Deus quamvis non sit compositus ex materia et forma, nihilominus res compositas ex materia, et forma producit. Sed huic instantiæ tacite occurrit D. Thomas cum dixit, cum materialis forma non per se fiat, sed compositum, oportere, ut causa illud efficiens, vel totum compositum eminenter contineat, vel sit effectus similis saltem in compositione ex materia, et forma. Neque sine magno fundamento illud prius membrum adjungitur, quia primum agens, quod totum substantiale compositum eminenter continet, non agit per potentiam limitatam ad modum agendi per eductionem de potentia materiæ, sed per illimitatam, et superioris ordinis, et ideo ad creationem extenditur, et ad omnem modum possibilem, quo res materialis nata est, produci. Imo si res attente consideretur, quando substantia materialis, præsertim corruptibilis creatur, illa productio non fit sine eductione formæ ex materia simul cum ipsius materiæ creatione, et ideo mirum non est, quod Deus per solam suam potentiam possit, etiam de materia prius creata, et a se conservata, formam educere, ct compositum gene

rare. Denique Deus propter infinitatem suam, materiam, et omnem formam eminenter, continet, et propter superiorem operandi modum, non requirit aliquam convenientiam, vel similitudinem cum effectu, sed tanquam supremus artifex illum prout voluerit producere potest, et ideo nullam a Deo ad Angelos, vel e converso fieri potest argumentum.

9. Secunda conclusio. Nulli creabili spiritui est connaturale producere substantiam.— Ad primam rationem contrariam in num. 2.— Circa primam ergo rationem dubitandi in numero secundo disputari posset, an id, quod negamus, nunc esse communicatum Angelis, sit simpliciter incommunicabile per naturam omni immateriali substantiæ creabili: verumtamen consequenter loquendo, et quantum conjecturis assequi possumus, dicendum est, hanc potestatem non posse esse connaturalem alicui immateriali substantiæ, sive creatæ, sive creabili. Nam rationes quibus movemur ad negandam hanc potestatem Angelis creatis, eodem modo procedent in quacumque spirituali substantia possibili, si creetur, ut facile consideranti, et applicanti patebit. Et hoc etiam probabiliter suadet ratio, quæ in illo primo argumento in probationem primæ consequentiae facta est. Ad rationem autem qua contrarium probatur, respondemus imprimis negando illam consequentiam: Ad educendam formam de potentia materiæ non requiritur virtus infinita, ergo potest esse connaturalis creaturæ spirituali. Hæc, inquam, consequentia negatur, quia potest repugnantia ex aliis capitibus oriri. Et quamvis illa ratio, de potentia creativa recte asseratur, fortasse non est sola, nec adæquata, et ideo non valet e contrario argumentum. Deinde respondetur quod licet ad educendam formam de potentia materiæ modo connaturali, et proportionato corporibus non requiratur virtus infinita, nihilominus ad illam educendam superiori, et intellectuali modo requiritur infinita virtus, quæ sit conjuncta cum virtute creativa in artifice totius naturæ, ut explicatum est.

[blocks in formation]

modum, licet alioqui longe perfectiores sint. Neque in hoc sunt Deo æquiparandi propter rationes quas adduxi, et propter easdem alteteram etiam consequentiam negamus. Ad confirmationem autem negamus assumptum, nam intelligentia movens cœlum non est causa principalis alicujus substantiæ corpores, nec cœlum est instrumentum intelligentiæ in productione alicujus materialis substantiæ, etiam imperfectorum viventium. De qua re plura dixi in dicto loco Metaphysicæ, sect. 6, num. 14, et disp. 18, sect. 2, num. 36, et sequentibus, et videri potest de hoc puncto, et de tota hac dubitatione Fonseca, lib. 7, suæ Metaphysicæ, cap. 7, quæst. 1, præsertim sect. 3.

CAPUT XXVI.

UTRUM ANGELI ALTERARE CORPORA POSSINT.

1. Communis resolutio negativa. Ex dictis in capite præcedente facile est definere secundum punctum, ibi propositum de potentia Angelorum ad immutanda corpora alterationis motu, seu, quod perinde est, ad producendas materiales qualitates. In quo puncto communis resolutio, ac generalis regula est negativa. Quæ a paritate rationis videtur concludi, non magis habere Angelos potestatem efficiendi qualitates in corporibus, quam educendi formas substantiales ex materia. Quia licet forma substantialis materialis ex suo genere perfectior sit, quam corporeæ qualitates, et inde non videatur illatio a negatione potestatis ad producendum perfectiorem effectum minus perfectum, nihilominus considerato fundamento illius impotentiæ est satis efficax consecutio. 2. Declaratur. Declaratur, quia qualitas corporea in hoc convenit cum forma materiali, quod sicut hæc fit per eductionem de potentia materiæ, ita etiam illa fit per eductionem ex potentia ejusdem materiæ, vel compositi materialis, et ideo eadem improportio invenitur in Angelo subsistente extra omnem materiam ad has qualitates producendas, quæ ad substantiales formas. Et ita in ipsis substantialibus formis in hoc non attenditur major, vel minor perfectio, sed eadem improportio, et impotentia censetur esse in Angelo ad minimam formam, quæ ad maximam ; ergo similiter ean; dem est ad materialem qualitatem, quæ ad formam substantialem. Accedit, quod nulla est ratio, vel fundamentum ad asserendum Angelum continere eminenter has qualitates, epal sut peces quium of Yes off w

[ocr errors]

Assumptum probari potest supra facto discursu circa substantiam, nam eadem est ratio, seu proportio. Atque ita sententiam hanc contra Avicennam aperte docet D. Thomas 3, contr. Gent., cap. 103, et idem sentit, 1 part., dist. q. 110, art. 2, ad 2 et 3, art. 3, ad 2, quatenus ait, Angelum solum mediante motu locali, et applicando activa passivis, esse posse causam aliarum mutationum in corporibus, et idem sentiunt Bonaventura, Richardus, Durandus in locis citatis in capite præcedenti.

3. Opinio Thomistarum distinguens qualitates in reales, et intentionales.-Nonnulli vero ex Thomistis ex parte ab hac generali assertione dissentiunt. Distinguunt enim duos ordines qualitatum, quasdam vocant reales, vel materiales, aut physicas, quasi per antonomasiam, ut eas distinguant ab aliis, quas vocant intentionales, quæ licet reales etiam sint (alias nihil essent) non sunt ita crassæ, et materiales, sicut aliæ, sed subtilioris naturæ, nec disponunt materiam ad formam substantialem, neque ex illa, aut ex dispositionibus ejus resultant, nec habent esse permanens, sed aliquo modo transitorium. In priori ordine constituunt imprimis quatuor primas qualitates Elementorum, et deinde alias secundas qualitates, quæ ex primarum mixtione resultant, ac denique omnes, quæ sunt proprietates connaturales consequentes substantiales formas. In secundo ordine ponunt qualitates quasdam, quas instrumentarias vocant, quia sunt veluti instrumenta impressa inferioribus corporibus a superioribus agentibus, ut eis tanquam instrumentis utantur, vel si quæ aliæ similes in corporibus fiunt.

4. Et admittens datam resolutionem in realibus.-Non vero in intentionalibus.- De qualitatibus ergo primis ordinis fatentur omnes Thomistæ non posse per se et immediate fieri ab Angelis in corporibus propter rationes tactas. Et quia cum Angeli non possint producere substantiam, eadem ratione non possunt qualitates, quæ ad illam disponunt, vel quæ ad illam naturaliter consequuntur, efficere. Item quia alias posset Angelus efficere in materia totam dispositionem, et organisationem accidentalem, quam anima rationalis in corpore requirit, et ita posset animam separatam iterum corpori unire, illud iterum disponendo. At vero de qualitatibus secundi ordinis limitant assertionem nostram, dicentes posse ab Angelo immediate per se fieri. Ad hoc autem asserendum moti sunt, vel occasione explicandi molum. emo Arceles est in 10.0 ver opera

tionem, aut applicationem virtutis, ut ex Ca- pria. Hæ autem sunt proprie rationes, proppreolo, Cajetano, Ferrariense, et aliis supra ca- ter quas aliæ qualitates ab Angelis fieri posse pitibus tertio, quarto et quinto notavimus; vel negamus, quod autem qualitates sint magis etiam moventur occasione explicandi causali- vel minus permanentes, seu transeuntes, vel tatem Angelorum per corpora tanquam per potius dependentes a suis proximis causis, aut instrumenta, elevando illa ad aliquid agen- quod sint magis, vel minus subtiles, vim illadum ultra naturalem virtutem corporum. Nam rum rationum non immutat. hunc agendi modum aperte tribuit Angelis divus Thomas, locis capite præcedenti citatis, et in 2, d. 15, q. 1, art. 2. Ad hanc autem instrumentalem causalitatem necesse est, ut aliqua virtus profluat ab Angelo in corpus, quo tanquam instrumento utitur: virtus autem illa esse non potest, nisi qualitas aliqua intentionalis. Et ita docuit Soncinas, 1. 7 Metaphysicæ, quæst. 25, præter alios Thomistas, quos retuli.

5. Vera resolutio universalis, et negativa.Probatur primo.-Probatur secundo. Sed limitatio hæc admittenda non est, sed universaliter negandum, posse Angelum per se, et propria virtute naturali qualitatem aliquam in corpore efficere. Ita dixi in citatis locis Metaphysicæ, et tenet Fonseca, lib. 7 Metaphysicæ, cap. 7, q. 7, sect. 1 et 3, et Vasquez, 1 p., disput. 218, cap. 3, et sumitur ex aliis auctoribus citatis, quatenus indistincte loquuntur. Probaturque primo ab incommodis. Quia sequeretur posse Angelum per se illuminare locum tenebrosum sine applicatione alicujus corporis luminosi, quod non minus incredibile est, quam quod possit calorem, vel colorem per se producere. Sequela probatur, quia lumen non immerito potest inter qualitates intentionales computari, quatenus et per se non disponit ad formam substantialem, neque ex forma resultat, sed est quasi imperfecta lucis participatio. Item sequitur, posse Angelum efficere species visibiles in aere, speculo, aut oculo sine objecto visibili, quia illæ species sunt intentionales qualitates. Idemque sequitur de speciebus aliorum sensuum. Et eadem ratione posset efficere sonum in aere sine ulla ejus percussione, commotione, vel divisione, quia sonus satis intentionalis transiens qualitas dici potest. Hæc autem omnia, et incredibilia sunt, et si hæc admittantur, facile erit plures alios præternaturales effectus Angelis tribuere. Unde argumentamur secundo, nam eadem est ratio de his qualitatibus, quæ de cæteris; et nominum mutatio parum refert. Nam istæ qualitates etiam educuntur de potentia materialis subjecti, et necesse est, ut contineantur formaliter, vel eminenter in causa a qua per se, et proxime fiunt virtute pro

6. Tertio, et principaliter.-Tertio, ac præcipue arguitur, quia illæ duæ rationes, vel occasiones excipiendi has qualitates frustra, et sine fundamento excogitatæ sunt. Nam de priori satis in superioribus ostensum est, Angelum non esse in loco per operationem. Quamvis enim ad illud probandum usi etiam fuerimus hoc medio, et fundamento, quod nunc persuadere conamur : non fuit tamen hæc propria ratio, et a priori, et ideo sine vitioso circulo possumus nunc ab illo principio, ut alias probato, argumentari. Præsertim, quia nunc solum dicimus non esse necessarium propter existentiam in loco hanc operationem Angelo tribuere, cum non desit Angelo alia ratio existendi in loco, quæ necessario est supponenda ad talem operationem, etiamsi fingeremus, vel admitteremus esse possibilem. Præterquam quod propter rationem adeo extrinsecam non sunt fingendæ qualitates, quæ nec experimento, aut signo aliquo moveri, nec satis explicari, aut concipi possunt. Nec etiam tribuenda est Angelis talis potestas contra generalem regulam : nam illa exceptio enervat omnem rationem ad negandum Angelis potestatem alias qualitates efficiendi.

7. Probatur quarto. Atque hæ rationes ex parte habent vim contra alias qualitates instrumentarias, ut sic dicam, quas aliis etiam modis in citatis locis Metaphysicæ impugnavi. Et hic addi potest ratio ex dictis desumpta, quæ mihi videtur satis efficax : nam efficientia talium qualitatum supponere debet in Angelo virtutem principalem effectricem illarum formarum, ad quas instrumentaliter efficiendas illæ qualitates instrumentariæ præmittuntur, quia istæ dicuntur efficere in virtute principalis agentis, utique Angeli; ergo illæ qualitatates supponunt in Angelo virtutem principalem. Quomodo enim erit principale agens, nisi virtutem principalem habeat? Ostensum autem est, Angelum non habere hanc principalem virtutem ad efficiendas formas substantiales, propter quas efficiendas qualitates istæ instrumentariæ a dictis auctoribus introductæ sunt; ergo frustra ponuntur. Et confirmari hoc potest: nam si semel admittamus Ange

lum per hujusmodi instrumenta posse per se, ac principaliter efficere substantiam, eadem ratione posset saltem perfectior Angelus efficere eodem modo perfecta animalia. Nulla enim ratio differentia assignari potest, imo inde enervantur rationes omnes in priori puncto factæ.

8. Erasio præcluditur.-Dices saltem posse esse utiles hujusmodi qualitates ad efficienda alia accidentia corporalia nobiliora. Sed hoc eadem forma argumentando impugnatur. Quia Angelus non potest esse principale agens aliorum accidentium, quia illa eminenter non continet, cum nulla ratio sufficiens hujus eminentiæ reddi possit. Item quia si hæc potestas semel in Angelo admittitur, dici consequenter posset habere Angelum virtutem principalem ad disponenda, vel organisanda corpora ad animas, vel alias formas substantiales per illas qualitates instrumentarias tanquam per virtutes seminales, quod magnum esset absurdum. Et sequela patet, quia tota illa dispositio fit per accidentia. Neque posset cum fundamento limitari virtus Angeli ad hæc accidentia potius, quam ad illa, quia Angelus eminentior est illis omnibus accidentibus, et modus illa efficiendi idem in omnibus esset. Denique si in Angelo esset virtus principalis ad efficiendum calorem, vel similia accidentia, frustra diceretur efficere illa mediis aliis qualitatibus instrumentariis. Nam si hæc potest immediate sua voluntate, vel alia virtute intrinseca efficere, cur non reliqua accidentia, quæ virtute etiam continet. Quia omnes sunt materiales qualitates, et modus producendi illas per eductionem de potentia subjecti corporalis idem esset. Nulla est ergo necessitas ponendi tales qualitates, vel tribuendi Angelis illam efficiendi potestatem.

CAPUT XXVII.

raritas, et densitas fortasse tantum sunt modi quantitatis, et tamen non potest Angelus illas per se, et immediate efficere. Secundo quia motus localis non fit in corpore ab extrinseco motore, nisi per impetum illi impressum, ut patet in projectis et similibus. Sed Angelus non potest imprimere impetum corpori ; ergo nec illud potest localiter movere. Minor probatur, quia impetus est qualitas, et Angelus non potest qualitatem efficere. Tertio si Angeli ad nutum voluntatis corpora movere possent, sequitur posse totius universi ordinem invertere, ut totam terram e loco suo movere, cœlos velocius, vel tardius circumferre, et similia, quæ plane absurda sunt. Quarto si Angelus posset movere corpus, sua voluntate moveret, alioqui ex necessitate moveret, quod dici non potest quia manifeste falsum est, sed non potest movere per voluntatem ; ergo nullo modo potest. Probatur minor, quia nulla est ratio, cur corpus obediat ad nutum Angelo ad motum localem magis, quam ad alios motus, quia corpus nullam naturalem subjectionem, vel subordinationem ad Angelum habere videtur, cum Angelus non sit ejus auctor.

Probatur ex

2. Vera conclusio affirmans. sacra Scriptura. Nihilominus certa res est, posse Angelos virtute suæ naturæ corpora movere localiter. Primo, quia ex Scriptura id manifeste colligitur: nam ex illa constat imprimis Angelos assumere corpora, et cum eis moveri, ut patet de Angelis, qui apparuerunt Abrahæ, Genes. 18, et Loth, Genes. 19, et de Raphaele qui comitatus est Tobiam, et de Gabriele, qui in forma visibili ad Virginem ingressus, et locutus est, et de Angelis, qui Christo ministrarunt, et aliis similibus, et infra latius de hoc videbimus. Non possent autem Angeli moveri cum corporibus assumptis, vel in eis loqui, nisi corpora movere possent, ut per se constat, ergo. Præterea constat ex Scriptura, Angelum virtute sua transferre rem corpoream

UTRUM ANGELI AD NUTUM VOLUNTATIS SUÆ CORPORA ab uno loco in alium, sicut Angelus tulit Ha

MOVERE POSSINT LOCALITER.

1. Pars negans probatur. - Ratio dubitandi ex proxime dictis in capite præcedenti oritur. Nam ex illis videtur sequi, hanc, etiam potestatem esse Angelis denegandam, quia nulla major est ratio de motu locali, aut termino ejus, quam de motu alterationis, quia etiam terminus motus localis corporis eo modo, quo habet esse, fit per eductionem de potentia subjecti corporei. Neque refert quod non sit res distincta, sed modus quantitatis, quia etiam

bacuc in Babyloniam usque ad lacum leonum. Neque potest hæc actio attribui virtuti supernaturali Angelo communicata, quia non solum Sancti hoc faciunt, sed etiam dæmones, sicut legimus Matth. 4, diabolum assumpsisse Christum, et transtulisse illum a deserto usque ad pinnaculum templi, et inde in excelsum montem: nullo autem modo dici potest, dæmonem id fecisse virtute divina, sed permissione tantum. Sicut Luc 8, permittente Christo, dæmones ingressi porcos eos in stagnum præcipitarunt.

« PredošláPokračovať »