Obrázky na stránke
PDF
ePub

3. Probatur secundo ex auctoritate Philosophorum et Patrum. - Præterea dogma hoc etiam a philosophis receptissimum fuit, posuerunt enim, intelligentias movere cœlos, ut constat ex Aristotele 12, Metaphysicæ, text. 44. At vero theologi, et sancti Patres addiderunt etiam posse Angelos alia corpora movere, et mediante hoc motu hæc inferiora administrare, ut infra latius videbimus, tractando de custodia Angelorum. Et sic etiam ait Augustinus, lib. 3, de Trinit., cap. 7 et 8, quamvis dæmones non possint per se efficere corpora, vel alias corporum mutationes, tamen applicando activa passivis posse veluti per accidens esse causam hujusmodi effectuum. Ad illum autem causandi modum necessarius est motus localis, et similia habet, lib. 20, de Civit., cap. 19, in fin., et lib. 83, quæst. 79. Aliquando vero in his locis dicit dæmones non posse hoc facere, nisi per potestatem a DEO acceptam, non tamen intelligit hoc de aliqua potestate supernaturali, vel physica addita virtuti naturali dæmonum, sed de potestate, ut ita dicam, morali, id est, de licentia, seu permissione divina, ut ipse satis explicat. Nam dæmones propter malitiam suam cohibiti sunt, ne ad libitum illa potestate utantur, et ideo ut sunt sub ordine divinæ providentiæ tantum id possunt facere, quod permittuntur, quando tamen permittuntur, propria, et naturali virtute id faciunt.

4. Probatur etiam ratione ex D. Thoma.Rationem hujus veritatis tradit D. Thomas, dicta quæst. 110, artic. 3, quia supremum infimi attingit infimum supremi in corporibus autem motus localis est supremus, et perfectissimus omnium, et ideo Angeli, qui sunt supra corpora, hunc saltem motum in eis efficere possunt. Quæ ratio fundata est in Aristotele, 8, Phys., cap. 7, ubi ex professo probat motum localem esse cæteris priorem tempore, natura, et perfectione. Quæ ultima pars posset controverti, quia perfectio motus ex termino sumenda videtur termini autem aliorum motuum videntur perfectiores termino motus localis. Verumtamen hac disputatione physica omissa, nunc maxime dicitur motus localis perfectior, quia minus transmutat mobile, quam cæteris motus, ut expresse ipse Aristoteles dixit, et exponit D. Thomas supra, et 3, cont. Gent., cap. 82, ratione 6, ubi Ferrariensis id latius disputat. Et hæc consideratio ad dictam rationem declarandam maxime servit: nam cum motus localis minimum corpora transmutet, quia non variat rem secundan

substantiam, vel qualitates per se loquendo, sed secundum quemdam modum valde extrinsecum, facilius potest ab Angelis fieri quam cæteræ corporales mutationes.

5. Confirmatur.-Ad argumentum in num. 1.-Accedit quod motus localis communis est omnibus corporibus tam corruptibilibus, quam incorruptibilibus, et suo modo etiam Angelis convenit: nam licet in eis spiritualis sit, ratione subjecti, nihilominus quoad respectus propinquitatis, et distantiæ, ac præsentiæ servat cum motu corporum quamdam proportionem. Hac ergo ratione habent Angeli cum corporibus sufficientem similitudinem, seu proportionem, ut eorum virtus secundum locum motiva ad corpora extendatur. Declaratur hoc etiam ex his, quæ in nobis experimur. Nam cum homo non possit extrinseca corpora per propriam actionem humanam alterare, nihilominus potest illa localiter movere, et impellere, cujus ratio solum esse videtur, quia per motum localem minima transmutatio in corpore fit, ergo eadem ratione mirum non est, quod Angeli possint hunc motum efficere in corporibus, licet aliis modis illa per se transmutare non valeant. Denique si ordinem, et gubernationem universi consideremus, fuit hæc potestas Angelis necessaria, ut per eos possent res universi aliquo modo administrari, quod fuit valde conveniens: tum propter perfectiorem ordinem divinæ providentiæ, tum etiam propter majorem totius mundi unitatem. Et ex his responsum est ad primam rationem dubitandi. Secunda vero postulat speciale dubium infra tractandum, an hic motus medio impetu fiat.

6. Circa tertiam vero observandum est (quod etiam in superioribus est indicatum) aliud esse loqui de potestate Angeli (ut sic dicam) absoluta: aliud vero de eadem potestate, ut divinæ voluntati subjecta, ejusque obligationibus alligata. Priori modo fatendum est, posse Angelos multa ex his, quæ in argumento sumuntur, efficere, et alia plura. Possent enim Angeli, si nudam facultatem naturalem spectes, animalia occidere, eradicare, montes transferre, et similia, quæ per violentum localem motum fieri possunt. Posteriori autem modo non possunt. Et ideo cum ordo universi certis DEI legibus definitus sit, simpliciter universi ordinem invertere non valet. Nam sancti Angelis divinis ordinationibus ad nutum parent, nec ab eis discordare possunt, aut volunt. Mali autem Angeli quamvis eis posistero emprent

་༣

[ocr errors]

lent, et ideo tantum nocere possunt, quantum eis permittitur, ut Augustinus notat, lib. 3, de Trin t., cap. 7, et sequentibus ex cap. 7 et 8, Exod. Ubi Magi Pharaonis non potuerunt facere ciniphes, quia non sunt permissi. Et idem colligitur ex illo Job 1: Universa, quæ habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam. Et cap 2: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serca. De quo videri potest Augustinus, lib. 2, de Civitate, cap. 23, et lib. 7, cap. ult., et lib. 18, cap. 18, et Cyprianus, lib. 3, ad Quirinum, cap. 80, et in Epist. 75, quæ est Firmiliani ad Cyprianum, et lib. de Orat. Dominica, circa illam petitionem, Ne nos inducas, vel, ut ipse legit, Ne nos patiaris induci, et Guillelmus Parisiensis, in 2 part., de Universo. Quartum vero argumentum postulat peculiare dubium de potentia motiva Angelorum, quod infra tractabitur.

CAPUT XXVIII.

UTRUM UNUS ANGELUS ALIUM MOVERE POSSIT.

1. Excluduntur mutationes aliæ Angeli in Angelum præter localem. - Diximus de potestate Angelorum ad agendum circa corpora: nunc aliquid de actione ipsorum inter se dicendum est. Hic vero solum de mutatione locali dicemus: quoniam de aliis mutationibus naturalibus nulla superest quæstio. Quia in Angelis nulla potest esse mutatio ad substantiam neque etiam esse potest mutatio ad qualitatem ordinis naturalis (quæ possit ab extrinseco agente fieri) nisi fortasse aliquam speciem intelligibilem. De hac vero quomodo ab uno Angelo possit in alium fieri solum per modum objecti, et non per aliud genus potestatis, in secundo libro satis declaratum est. Dixi autem, sermonem esse de mutatione, quæ possit ab extrinseco agente fiori, propter mutationem, quæ fit per actus immanentes: nam de illis certius est non posse ab uno Angelo in alium fieri, ut in eodem libro dixi. Idemque est de mutatione ad habitus, si qui forte naturaliter acquiruntur ab Angelo per actus: nam illæ etiam qualitates illum modum productionis naturaliter sibi determinant. Unde neque a solo DEO connaturaliter fieri possunt, sed tantum per miraculum, seu per naturalem modum operandi. Locutus sum etiam de solis mutationibus ordinis naturalis, nam de his, quæ pertinent ad ordinem gratiæ, clarum est, non posse effici ab Angelo viribus naturalibus etiam in seipso, nedum in alio. An vero supernatu

raliter possit unus immutare alium per illuminationem, et quomodo id fiat, in libro sexto dicemus.

2. Opinio Vasquii negativa in hoc capite.Igitur in solo motu locali proposita dubitatio locum habet. Quam attingens Vasquez, disput. 194, cap. 3, § Ultim., ait frivolum esse quod quidam comminiscuntur, Angelos aliquos tantæ esse virtutis, ut aliquo impulsu, quasi impresso Angelo alteri, ipsum moveant ad alium locum, vel alicui loco alligent. Fundatur solum, quia hoc videtur esse proprium corporum Et ideo eos, qui ita sentiunt, imaginatione potius quam ratione duci, putat. Nihilominus tamen adjungit, virtute Dei, et imperio posse unum Angelum alium loco pellere, vel alligare: nam hoc videtur interdum Angelus bonus circa malum efficere, etiam invitum; ergo signum est id non facere virtute naturali, sed divina,

3. Vera sententia affirmans. - Ergo vero semper in hac sententia sui, quod possit unus Angelus movere alium, etiam efficaciter compellendo illum, nisi ille sit fortior ad resistendum, et velit resistere. Et ita scripsi in Metaphysica, disput. 35, sect. 6, num. 28, et eamdem sententiam secuti sunt aliqui moderni, 1 p., q. 53, præsertim Pesantius, a. 1, disp. 2, et Cumelius, art. 3, quæst. 5, et idem tenuit. Major, in 2, distinct. 2, quæst. 7, in probationibus primæ assertionis. Et argumentatur in hunc modum: Angelus polest movere corpus secundum omnes, ergo potest movere Angelum inferioris, vel ejusdem speciei. Quam consequentiam non probat, per se tamen videtur valde probabilis, ut in Metaphysica dixi, quia magis proportionatus videtur unus spiritus respectu alterius, quam corpus respectu Angeli. Unde argumentor secundo, quia Angelus potest moveri passive tantum ab extrinseco motore; ergo virtus ad efficiendum hunc motum non est cur excedat virtutem activam Angeli. Antecedens commune est theologorum, et certissimum, quia Deus potest quemlibet Angelum localiter movere. Et ratio est, quia motus localis per se, et intrinsece, non est actus vitalis, aut immanens, et ideo ex se non repugnat fieri ab extrinseco agente per actionem, seu passionem transeuntem. Prima vero consequentia probatur, quia ad hanc mutationem efficiendam non requiritur virtus infinita, ut est per se notum, tum quia alias neque Angelus posset movere seipsum: tum etiam quia, nec in termino, nec in modo talis actionis invenitur aliquid propter quod infinitas virtutis

necessaria sit. Neque etiam inter Angelos aliqua disproportio invenitur, quæ huic potestati repugnet: nam omnes sunt compositi ex subjecto mobili, et ipso motu, seu termino, et omnes habent potentiam activam motus localis, cur ergo non habebit unus in alium hanc potestatem?

sed per convenientem, et evidentem proportionem ad corpora.

4. Confirmatur impugnando fundamentum Vasquii in num. 2. Unde non video, in quo vero sensu dicatur hoc esse proprium corporum. Nam si dicatur proprium esse corporum moveri ab extrinseco motore, hoc evidenter falsum est, ut de Angelo probavimus, qui sic potest a Deo moveri. Neque dici potest illud esse miraculosum, aut per potentiam DEI infinitam, cum neque in effectu, nec in modo faciendi illum, interveniat aliquid, quod creatarum rerum naturas superare videatur. Si vero sit sensus, esse proprium corporum posse moveri a tali extrinseco movente, scilicet Angelo, vel e contrario esse proprium Angeli habere virtutem motivam, quasi determinatam ad corpora, in utroque petitur principium: nam hoc est, quod investigamus, an sola corpora, vel etiam spiritus possint ab Angelis moveri: et e converso, an virtus motiva Angeli ad extra limitetur ad corpora, vel ad alios Angelos extendatur. In hoc ergo sensu illa propositio falsa est. Præterquam quod sine fundamento profertur.

5. Item diluendo quod ibidem probationis loco additur. Illud autem quod probationis loco addi videtur, scilicet quia nostra sententia non ratione, sed imaginatione ducitur, quia de spiritibus, ac si essent corpora, philosophatur, hoc, inquam, partim habere potest sensum verum, in quo nihil nobis obstat, sed potius juvat, partim habere potest sensum falsum, in quo etiam inutilis est probatio. Priorem partem ita declaro: nam philosophari de spiritibus instar corporum in iis, quibus servare possunt proportionem juxta materiæ capacitatem, non solius est imaginationis, sed rationis recte philosophantium. Nam sicut corpus in suo ordine est mobile ab extrinseco, ita et Angelus in suo: et sicut ex parte mobilis non repugnat corpus moveri ab spiritu, ita etiam in Angelo non repugnat ex parte illius, qui movendus est, ut probavimus, et ipsi etiam concedunt, unum Angelum posse moveri ab alio, saltem ut ministro DEI. Denique sicut ex parte moventis creati, et spiritualis non repugnat movere corpus, ita neque repugnat movere alium spiritum. His autem modis tantum philosophamur de spiritibus, non quidem ac si essent corpora,

6. Dilutio præcedens progreditur. - Unde altera pars declaratur : nam tunc aliquis proprie dicetur philosophari de motu Angelorum, ac si essent corporei, quando illis tribueret motum cum commensuratione, seu coextensione ad spatium, vel si diceret, solum moveri ab extrinseco agente, vel aliquid hujusmodi, nihil autem simile ex eo sequitur, quod unus Angelus alium movere possit. Nec facienda est vis in eo, quod in verbis illis tangitur de impulsu, quia doctrina data indifferens est, sive res una dicatur moveri ab alia per impulsum, sive per efficientiam immediatam ipsius motoris: nam quomodocumque fiat in corporibus, fieri poterit inter spiritus. Quid enim repugnat dari spiritualem impulsum, si datur spiritualis motus: aut quid repugnat, Deum movere Angelum, vel per impulsum, vel sine illo? Ex hac ergo parte non repugnabit, unum Angelum moveri ab alio. An vero Angelus ad movendam rem aliam illi imprimat impulsum, inferius dicam.

[ocr errors]

7. Probatur ultimo superior sententia affirmans ex D. Thoma. — Ultimo resolutionem hanc mihi elicio ex doctrina D. Thomæ, 1 part., quæst. 109, art. 2, dicentis, inter dæmones esse prælationem ex naturali dispositione eorum, quia sicut in perfectione naturæ, ita in actione inferiora superioribus naturaliter subordinantur. Ex qua doctrina colligo, superiores Angelos habere potestatem aliquam naturalem in inferiores, si pura natura instituti ponantur: nam sine potestate unius in alium non potest intelligi prælatio, quæ sit specialis relatio ab inæqualitate perfectionis distincta. Hæc autem potestas non videtur esse moralis. Nam hæc solum esse potest potestas jurisdictionis. At vero non videntur Angeli superiores ex natura rei habere jurisdictionem in inferiores, quia non sunt principia, vel causæ efficientes eorum, nec habent aliquod fundamentum intrinsecum naturalis dominii in ipsos, sola enim inæqualitas perfectionis ad hoc sufficere non potest. Alias infimus Angelus tot haberet superiores in se jurisdictionem habentes, quot habet Angelos supra se in natura perfectiores, quod per se incredibile videtur. Non est ergo illa potestas moralis; ergo oportet ut physica sit. Non potest autem intelligi potestas physica unius Angeli in alium, nisi quoad motum localem, vel violentam detentionem in loco, ut ex dictis in principio hujus subietatis manifestum est.

8. Promovetur præcedens probatio. -Addo denique, licet inter Angelos in pura natura conditos admittatur potestas moralis jurisdictionis, sive ex natura rei congenita, sive ab auctore naturæ data, sive ex communi consensu ipsorum Angelorum profecta, ad efficaciam talis potestatis moralis necessariam esse aliquam potestatem coercitivam physicam, et executivam, ut sic dicam, coercitionis, seu coactionis, quæ non aliter quam prædicto modo inter Angelos intelligi potest. Quod optimo exemplo declaratur, et confirmatur nam.cum anima in statu peccati, et damnanda separatur a corpore, dæmones violente rapiunt illam, et usque in infernum movent, ut est communis traditio Patrum, et theologorum. Non est autem verisimile id facere dæmones virtute supernaturali, neque est illum fundamentum ad similem virtutem fingendam, faciunt ergo illud per naturalem virtutem motivam ; ergo eadem ratione possunt dæmones hanc virtutem exercere. Inter beatos autem Angelos licet hæc potestas non desit, usus tamen ejus non invenitur. Tum quia status beatificus omnem modum violentiæ, et imperfectionis excludit: motus autem ab extrinseco in natura vivente, præsertim intellectuali vita, aut violentus est, aut valde imperfectus. Tum etiam, quia Angelus beatus ad nutum alterius movet, quando alter imperandi potestatem habet, et ideo sola locutio, sine alia extrinseca actione inter sanctos Angelos sufficit, ut etiam ex Apocalypsi, et ex aliis locis colligimus.

9. Declaratur exceptio in assertione adhibita.-Sententia Cumelii.-Dixi autem in assertione Angelum habere hanc potestatem movendi alium, nisi alter fortior sit, et resistat, ut indicarem, Angelum perfectiorem posse ex natura rei movere inferiorem, etiamsi renuat, e contrario vero inferiorem posse movere superiorem, si non resistat, sed permittat, non vero ipso renuente. Et ratio est in promptu, quia a proportione inæqualitatis non sequitur actio vis autem Angeli superioris major est, et ideo, ipso resistente, non potest moveri ab inferiore qui minoris est virtutis. Quia vero illa resistentia voluntaria est, si superior nolit resistere, nihil erit quod motum inferioris impediat. Et eodem modo sentiendum judico de Angelis æqualibus, si ejusdem speciei dantur. Imo addunt aliqui quod Cumelius sequitur, etiam superiorem Angelum non posse movere inferiorem ipso renuente. Fundatur, quia virtus motiva Angeli non est, nisi

voluntas, unde motio activa est ipsa volitio, quæ ab ipsa elicitur : non potest autem voluntas pati violentiam in actu elicito; ergo nec in motu.

10. Refellitur multipliciter. At vero hæc ratio ex falso principio procedit, statim enim ostendemus, potentiam motivam Angeli esse distinctam a voluntate. Deinde etiam illo principio dato, male infert. Quod a posteriori ostenditur, quia alias neque Deus posset movere Angelum, cogendo illum contra ejus voluntatem, quod est evidenter falsum. Et sequela patet, quia etiam Deus non potest voluntatem cogere ad actum elicitum. Igitur licet voluntas per suum actum elicitum immediate motum efficeret, nihilominus motus nunquam esset actus elicitus a voluntate, sed esset effectus ejus, seu actus imperatus; ergo quamvis Angelus cogatur a superiore agente ad recipiendum motum, non cogetur ad actum eliciendum, sed ad recipiendum motum, qui est effectus actus eliciti. Tunc autem Angelus, qui movetur, non cogitur ad volendum motum, imo ideo cogitur ad ipsum motum, quia non vult illum. Nihil ergo repugnat Angelum initum ab alio moveri ; ergo supposita majore efficacia Angeli superioris, poterit movere inferiorem, ipso invito. Et hoc confirmant, quæ de motu animæ separatæ a dæmonibus, et de potestate coercitiva naturali inter Angelos adduximus. Nostra vero limitatio, seu declaratio intelligenda est solo naturali ordine spectato : nam secundum ordinem gratiæ, et gloriæ potest sanctus Angelus in natura inferior malum in natura perfectiorem cogere e contrario vero Angelus malus perfectior nihil agere potest in inferiorem secundum naturam, quia virtus gratiæ major est, quam naturæ, ut recte D. Thomas docuit in dicta quæst. 109, per totam.

CAPUT XXIX.

UTRUM POTENTIA ANGELI AD MOVENDUM RES ALIAS SIT AB INTELLECTU ET VOLUNTATE DISTINCTA.

4. Prima sententia negans.-In hoc puncto prima sententia est, potentiam motivam Angeli ab ejus intellectu, et voluntate non distingui. Ita videtur sentire D. Thomas, 1 part., quæst. 54, art. 5, quatenus ait ex viribus animæ non competere Angelis, nisi intellectum, et voluntatem, et idem habet quæsi. 79, art. 1, ad 3. Possent autem hæc loca de potentiis proprie vitalibus, seu actionem immanentem elicientibus exponi. Verumtamen in

quæst. 16, de Malo, artic. 1, ad 14, expresse tiam ab intellectu, vel voluntate. Ita Capreodicit, Angelum movere corpora solo imperio lus et alii. At vero D. Thomas in dicto Opusc. voluntatis, et idem habet quodlib. 6, art. 2, et 11, art. 3, significat intellectum esse potenOpusc. 11, art. 3 et 13. Et ita hoc sequuntur tiam, per quam Angeli immediate movent per ex Thomistis, Hervæus in 2, distin. 14, quæst. ejus imperium. Nam ipsa, inquit, conceptio 1, art. 4, Capreolus, in 2, distin. 7, quæst. 2, secundum quod habet efficaciam aliud transmuper totam, et Soncinius, 12 Metaphysicæ,quæst. tandi, imperium appellatur. Et art. 13, ait: 35, idem sequuntur Durandus, in 2, dist. 2, quilibet intellectus movet per imperium. Impequæst. 5, Argentina, distinct. 8, quæst. 1, art. rium autem nihil est aliud, quam conceptio ef1, Bassolis, distinct. 14, quæst. 1. Fundamenta fectus ad implendam voluntatem. At vero idem hujus sententiæ tacta sunt referendo testimo- D. Thomas, in dicta quæst. 16, de Malo, art. 1, nia D. Thomæ. e contrario dicit, quod substantia iutellectualis separata a corpore potest movere imperio toluntatis aliquod corpus non sibi unitum. Et dicto quodl. 6, art. 2, in argument. Sed contra, sic argumentatur. In Angelo non est alia virtus, quam intellectus, et voluntas: intellectus autem non agit, nisi per voluntatem, ergo omnis actio Angeli est per imperium voluntatis. In corpore autem probat minorem, quia motus voluntatis est inclinatio sequens formam intellectam, unde oportet, quod quidquid Angelus agit, agat per imperium voluntatis. Unde posset etiam aliquis dicere, potentiam motivam Angeli non esse unam simplicem, sed ex intellectu, et voluntate quasi coalescere, et utramque facultatem immediate influere in motum in suo genere, quia utriusque operatio necessaria est, et non est sufficiens ratio, cur una immediate influat, et non alia.

2. Argumenta. Primum est, quia natura Angeli est pure intellectualis; ergo tantum habet intellectum, et voluntatem, quæ ad illum sequitur : tantum enim hæ duæ potentiæ sunt proprie rationales, seu intellectuales, ergo per illas Angelus operatur, quidquid operari potest, quia omnia operatur intellectualiter. Secundo, quia hæ duæ potentiæ sufficiunt ad efficiendum motum ; ergo superfluum est aliam multiplicare, quia natura superfluitatem abhorret. Antecedens probatur, quia virtus principalis movendi est ipsa essentia Angeli, et per intellectum dirigit motum, et per voluntatem potest illum sufficienter exequi. Tertio argumentatur D. Thomas, dicta solut. ad 14, quia anima humana solo intellectu, et voluntate movet corpus sibi unitum; ergo mirum non est, quod substantia intellectualis altior possit movere solo imperio suæ voluntatis corpus non sibi unitum. Alii vero e contrario argumentantur, quia in anima, qui est inferioris perfectionis, et forma corporis distinguitur potentia secundum locum motiva ab intellectu, et voluntate, imo etiam ab appetitu, et phantasia, sicut distinguitur in aliis animalibus, quia non movent totum corpus suum per se primo, sed impellendo unam partem mediante alia; ergo in Angelis non est illa distinctio admittenda. Probatur consequentia, tum quia, quæ inferioribus sunt divisa, in superioribus sunt unita: tum etiam quia in homine potentia motiva corporis est materialis, in Angelo autem debet esse spiritualis tum denique, quia Angelus per se primo movet corpus, et non unam partem per aliam, sicut homo.

3. Varie explicatur prædicta sententia a suis auctoribus. In explicando autem, quænam sit hæc potentia motiva, an intellectus, vel voluntas, aliquam varietatem invenio in dictis auctoribus. Nam plures ex illis solum disjunctive loquuntur, dicentes intellectum, vel voluntatem, vel negative non esse aliam poten

4. Secunda, et vera sententia affirmans. Probatur primo. Nihilominus est secunda sententia, hanc potentiam motivam esse distinctam ab intellectu, et voluntate. Hanc opinionem secutus sum in Metaphysica, disput.35, sect. 6, n. 21, et sequentibus, quæ nunc etiam probabilior videtur. Fuitque opinio Aureoli, in distin. 8, quæst. unic., art. 3, et Henricus, quodl. 13, quæst. 6, Godfredi (quem citat Capreolus), quodl. 1, quæst. 4, et Maironius, in 4, distin. 43, quæst. 5, et eam magis probat Cajetanus, in part. quæst. 54, art. 5, et Conimbricensis, in 2, libr. de Cœlo, cap. 5, q. 7. Possumusque imprimis suadere hanc sententiam, ex dictis, cap. 24, isto modo. Potentia, per quam Angelus immediate movet alia a se, est eadem cum potentia, qua seipsum movet : sed potentia qua se movet, est distincta ab intellectu, et voluntate; ergo et potentia per quam alios movet. Consequentia per se clara est. Major etiam ab auctoribus præcedentis sententiæ non negatur, quia eodem modo ipsi de voluntate, vel intellectu philosophantur, et per se est verisimillima, quia potentia motiva sui, et aliorum, tam ex objecto, seu effectu, aut termino, quam

« PredošláPokračovať »