Obrázky na stránke
PDF
ePub

ex actione, seu modo agendi potest habere unitatem, et ex gradu suo habet etiam universalitatem ; ergo non est cur illæ potentiæ inter se distinguantur. Addo præterea, licet quis contenderet illas potentias esse inter se distinctas ab intellectu, et voluntate, etiam alteram distingui, quia nulla major ratio de una, quam de altera reddi potest. Minor vero in prædicto capite probata est, et omnes rationes ibi factæ in præsenti amplificari possent.

-

5. Secundo. - Adversariorum responsio.— Refellitur. Quæ actuum subordinatio requirat, vel non requirat distinctionem potentiarum. Præcipue vero urgeo rationem sumptam ex diversitate actuum, seu actionum, quia activa motio localis est actio genere distincta a volitione, sed potentiæ distinguuntur per actiones; ergo voluntas, et potentia motiva ad extra sunt potentiæ essentialiter diversæ; ergo etiam sunt in reipsa distinctæ. Hanc secundam consequentiam suppono ex generali doctrina de distinctione potentiarum animæ, recepta præsertim in schola D. Thomæ, et a simili probatur ex distinctione inter intellectum, et voluntatem Angeli, quam non aliunde nisi ex essentiali distinctione actionum colligimus. Respondent aliqui negando priorem consequentiam, quia actio volendi, et movendi, licet sint distinctæ, sunt subordinatæ, et ideo non sufficiunt distinguere potentias, quia cum dicuntur potentiæ distingui ex actibus, intelligendum est de actibus subordinatis inter se. Sed contra hoc est, quia ibi non est alia subordinatio, nisi actus imperantis, et imperati: hæc autem subordinatio non impedit distinctionem potentiarum, quando actiones sunt ita diversæ, ut ex objectis, vel quasi objectis primariam distinctionem habeant, ut in illis actionibus invenitur. Quod ideo dico, quia possunt esse actus subordinati, tanquam imperans, et imperatus, et nihilominus esse ejusdem potentiæ, quia saltem in aliquo communi objecto formali conveniunt, ut est voluntas dandi eleemosynam imperata ab amore DEI : at vero quando actiones sunt veluti primo diversæ ex parte formalium terminorum, seu objectorum, sola dicta subordinatio ad unitatem potentiæ non sufficit. Probatur, quia alias velle credere, et credere, essent actus immediate eliciti ab eadem potentia, quia sunt actus dicto modo subordinati. Item in animalibus appetitio se movendi, et motio ipsa, proxime fierent ab eadem potentia, quia sunt actio es dicto modo subordinatæ. Et ratio est, quia illa subordinatio est quasi extrinseca ex parte agentis. Unde ex illa solum colligi po

test, potentias a quibus ille actiones proxime emanant, esse subordinatas inter se, non vero quod sit una, et eadem. Nam distinctio potentiarum ex primaria distinctione actionum, non ex subordinatione illarum sumenda est.

6. Aliorum responsio. — Confutatur. — Alii vero respondent, volitionem, et motionem localem activam non esse duas actiones, sed unam, et eamdem, quæ primario ad unum terminum intrinsecum, et secundario ad extrinsecum effectum terminatur : quia effectus est passiva motio localis, ac terminus ejus. Et ideo non oportet potentias inde distingui, quia ex actione ipsa interna, quæ specificat potentiam, motio externa resultat, non ut actio, sed ut effectus. Sed hæc responsio supponit falsam doctrinam. Quia motus localis coeli, verbi gratia, non minus est actio transiens, quam sit motus aquæ maris, verbi gratia, ab ipso cœlo motæ, et in universum vera passio transiens nunquam separatur ab actione transeunte, quia idem motus, qui est passio, ut recipitur in subjecto, est actio, ut egreditur ab agente: non potest autem fieri motus, quin habeat utrumque respectum, et præsertim cum loquamur de motu, qui ab extrinseco agente fit, de quo puncto plura in Metaphysica dixi. Et in præsenti causa potest ita declarari. Quia quando voluntas Angeli vult movere corpus, unam tantum simplicem actionem elicit, quæ est ipsa volitio. Unde etiamsi voluntas sine potentia media efficeret motum, non immediate moveret per suam entitatem, sed per actum a se elicitum, quia per seipsam non est immediate activa, nisi actus immanentis in ipsa. In ipso autem actu volitionis motus, duæ rationes possunt considerari, scilicet ratio actionis proxime elicita a voluntate, et ratio qualitatis, seu actus, in facto esse intrinsece terminantis eamdem actionem. Sub priori ergo ratione actio illa formaliter esse non potest motio localis activa, quia non terminatur ad Ubi, seu locum, sed tantum ad suum intrinsecum terminum. Quod si dicatur virtualiter transiens, ut aliqui loquuntur, solum erit ratione sui intrinseci termini, si ille sit principium proximum efficiens motum ad extra. Et ita, consequenter loquendo, in illa sententia ille actus volendi, prout est entitas, et qualitas quædam, habet vim immediate efficiendi motum ad extra. Ergo consequenter dicendum est in illa sententia ipsum motum corporis, prout immediate fit ab ipso actu voluntatis, esse actionem transeuntem egredientem active ab illo actu, et receptam in mobili: tum quia ipse actus internus, ut

[ocr errors]

est qualitas quædam, non potest habere rationem actionis tum etiam, quia principium agendi, semper, et in omni effectione est distinctum ab actione, quæ ab illo egreditur. 7. Ecasio. Ejus impugnatio. Dices, quidquid sit de illa actione transeunte, etiamsi illa ponatur, hoc modo sufficienter declarari, quomodo sola voluntas sit sufficiens principium motus localis in corpore mediante suo actu, sine alia potentia media, quia ipsemet actus est veluti efficax impetus corpus impellens. Respondeo, ita quidem esse illam sententiam explicandam, ut aliquam verisimilitudinem habeat. Nihilominus tamen etiam ille modus non videtur probandus: primo quia multo facilius intelligitur habere Angelum quamdam potentiam innatam impulsivam corporis (loquendo dicto modo), et subordinatam intellectui, et voluntati, quam attribuere illam vim impulsivam actui immanenti voluntatis, quia isti actus ex natura sua, non ordinantur ad efficiendum objectum suum inesse reali, sicut potentia motiva ad efficiendum motum. Secundo, quia actus immanentes non sunt effectus extra ipsas potentias, teste Aristotele 1 Ethicor., c. 7 et 9, Metaphysicæ, cap. 9, utique per se, et tanquam propria externarum actionum, seu effectuum, a qua generali regula nulla est ratio excipiendi solum actum voluntatis angelicæ. Tertio quia alias eadem efficientia tribui posset actui intellectus, vel utrique simul: hoc autem ultimum videtur supervacaneum, et parum verisimile: inter actus vero intellectus, et voluntatis, vix potest probabilis ratio differentiæ assignari. Cur enim volitio magis continet virtutem per se faciendi motum, quam apprehensio per volitionem applicatam. Cum ergo neutrius possit ratio reddi, verisimilius creditur, motum immediate fieri a potentia exequente applicata, et directa per intellectum, et voluntatem.

8. Ad contrariæ sententia argumenta in n. 2. -Ad primum ergo argumentum contrariæ sententiæ respondetur, Angelum, ut est in gradu cognoscitivo, tantum habere duas potentias, scilicet intellectum, et voluntatem, et in hoc distingui ab anima rationali, quæ plures habet potentias in illo ordine, quia non est pure intellectualis, sicut Angelus. Nihilominus tamen, quia Angelus non tantum est potens ad cognoscendum, et amandum, sed etiam ad movendum se, et alia, ideo etiam speciali potentia motiva indiget, quae non est extra rationem creaturæ pure intellectualis, quia etiam est potentia spiritualis, et intellectui, et voluntati subordinata, quamvis secundum

communem rationem suam non sequatur ex gradu intellectuali, ut sic, sed sub ratione generaliori nimirum, quatenus est essentia, seu natura quædam quæ potest esse principium principale effectivum motus localis: nam inde habet, ut ab illa resultet instrumentum illi motui accommodatum. Quia vero in Angelo hæc ratio principii cum gradu intellectuali conjuncta est: ideo etiam illa potentia motiva in Angelo altioris ordinis est, et aliquo modo gradum illum participat, quatenus potentiis intellectualibus subordinatur.

9. Ad secundum negatur antecedens. Quia præter intellectum, et voluntatem, necessaria est potentia executiva motus, propter rationes factas, et quia nec intellectus, nec voluntas per se ordinatur ad efficiendum motum, sed ad cognoscendum verum, et amandum bonum, et sub hac ratione intellectus apprehendit motum, et voluntas amat, seu vult illum. Quod autem motus ille sit factibilis ab ipsomet volente, est ipsi volitioni quasi accidentarium, et ideo non sufficit, ut voluntas per se possit exequi, quod vult: alias etiam per se sufliceret ad exequendum actum credendi, quando illum vult, et voluntas humana esset sufficiens ad exequendum morum manus, aut calami, quando illum vult. Unde ad tertium negatur antecedens, quia etiam in homine præter intellectum, et voluntatem, necessaria est potentia executiva motus, ut est communior sententia, ut in tractatu de Anima videbimus.

10. Ad replicam vero, quæ sit ita nostra sententia supposita, negatur consequentia, nimirum, voluntatem, et potentiam motivam debere esse unitas in Angelo, id est, esse indistinctas, eo quod Angelus perfectior sit, quam homo. Hæc enim illatio nimis generalis est, alioquin etiam posset inferri, intellectum, et voluntatem in Angelo non esse potentias distinctas. Illud ergo principium ad summum habet locum, quando indistinctio inventa in inferiori oritur ex peculiari conditione, et imperfectione ejus, vel e converso, quando in superiori natura invenitur aliqua ratio formalis objecti, in qua possint duæ inferiores facultates in una superiori uniri. At vero in præsenti voluntas, et potentia motiva non distinguuntur per se primo ex rationibus, vel imperfectionibus particularibus in argumentis tactis, sed ex propriis objectis, seu actibus, et effectibus, ad quos ordinatur, quæ distinctionis ratio in Angelo etiam subsistit, nec in eo inven.tur ex parti objecti, seu termini aliqua convenientia, seu formalis unitas, sub qua

CAPUT XXX.

UTRUM ANGELUS PROPINQUITATEM AD MOBILE RE-
QUIRAT, UT ILLUD MOVERE POSSIT.

possint illæ duæ facultates in unam coalescere. esse præsentem in toto corpore, quod movet, Unde cum alias sint in natura finita, et capaci ac subinde Angelum moventem primum cœcompositionis ex essentia, et potentiis, et alio- lum mobile esse in toto illo, quod est incrediquin ipsæ etiam potentiæ limitatæ sint, et bile, alias perfectiores Angeli possent simul finitæ, nullum superest principium, unde col- esse in cœlo, et in terra, contra Damasceni, et ligamus has facultates, quæ in anima distinctæ omnium sententiam. Quartum, quia saltem sunt, in Angelo esse indistinctas. inter Angelos non videtur necessaria hæc propinquitas: nam ad locutionem non est necessaria, etiamsi per efficientiam fiat, ut supra dictum est. Item quia Angelus superior potest quasi ligare Angelum inferiorem alicui loco, et ibi illum detinere, etiamsi inde discedat. Cur enim ad detinendum illum necessarium esse dicemus, ut per substantiam suam, veluti super alterum existat? Denique, quia hæc distantia, seu propinquitas situalis, videtur inter Angelos valde accidentalis, in corporibus enim potest requiri, vel propter contactum materialem, vel propter diffusionem, vel extensionem virtutis. Inter Angelos vero neutrum videtur necessarium, ideoque quod facit in corporibus propinquitas, inter spiritus facit ordo naturæ.

1. Partem negantem qui astruant, vel ei saveant.—Hæc quæstio de omni motore a philosophis tractatur : tamen quia peculiarem difficultatem potest habere in Angelis, et quia ad majorem declarationem eorum, quæ de illorum motu, et loco diximus, conferre potest, ideo illam non omnino prætermittere visum est. Aliqui ergo ex theologis dixerunt non requirere Angelum præsentiam, vel propinquitatem ad mobile, ut illud moveat immediate per seipsum. Ita tenuit Hervæus, tract. de Motu Angeli, quæst. 1, ad 3, et in 1, distinct. 37. Ubi idem tenet Gabriel, art. 3, dub. 1, cum Ochamo ibidem. Qui tam de Angelis quam de agentibus corporalibus loquuntur, sed præcipue de Angelis, quia per voluntatem movent, quæ de se indifferens est ad remotum, et propinquum. Et quoad hoc multum etiam favet huic sententiæ Scotus, favet etiam Magister, in 2, distinct. 8, capit. ultim., dicens, dæmones non ingredi corpora obsessorum secundum substantiam, sed tantum secundum effectum. Ubi Durandus, quæst. 3, idem docet, sed loquitur consequenter ad sententiam, quam de loco Angeli tradiderat. De qua incertum est an cum Hervæo senserit, vel posuerit Angelum semper ubique præsentem: nam juxta hun posteriorem sensum non negat Angelum esse, ubi operatur, sed potius affirmat esse simul ubicumque operari potest.

2. Primum fundamentum. - Secundum. Tertium.-Quartum.-Fundamenta hujus sententiæ ex parte insinuata sunt. Primum est, quia etiam in corporibus non semper est necessaria propinquitas inter movens, et motum, ut variis exemplis, et argumentis aliqui philosophi ostendere conantur, ut late retuli in Metaphysica, disput. 18, sect. 8. Ergo a fortiori id concedendum est Angelis. Secundum, quia Angeli movent per voluntatem, quæ non minus potest velle objectum remotum. quam propinquum. Tertium, quia alias oporteret Angelum

[ocr errors]

3. Communior sententia affirmativa.-Nihilomiuus communior sententia est, necessarium esse, Angelum esse propinquum corpori, ut illud movere possit. Ita sentit D. Thomas ubicumque de loco Angelorum tractat, supponit enim necessario ibi esse, ubi operatur, ut patet ex 1 part., quæst, 52, et idem sentiunt omnes Thomista: nam licet aliqui eorum dicant operationem esse rationem illius præsentiæ, nihilominus fatentur, nunquam esse, nisi circa rem propinquam. Et Scotus, in 2, dist. 2, quæst. 5 et 6, § Contra hoc, multis argumentis videtur probare hanc eamdem sententiam, quamvis videatur procedere potius ad hominem, ex suppositione concessa, quam ex propria sententia. Hanc etiam partem defendunt frequentius, qui generatim docent necessariam esse propinquitatem inter movens, et motum, prout videtur fuisse sententia Aristotelis 7, Physic., cap. 2, ubi Conimbricensis, quæst. 1, illam defendunt. Et ideo idem Aristoteles 2, de Coel., cap. 2, dixit, intelligentium moventem cœlum debere illi præsentem esse saltem in aliqua ejus parte, nimium orientali.

[ocr errors]

4. Primum fundamentum. Hujus sententiæ fundamenta sunt. Primum, ac præcipuum illud generale, quod tactum est, quia inter corpora requiritur propinquitas, ut unum possit aliud movere; ergo etiam inter corpus, et spiritum est necessaria. Antecedens supponitur ex philosophia, quod nos etiam probavimus in d. sect. 8. Consequentia vero probatur,

quia si illa necessitas in corporibus invenitur, non oritur ex peculiari corporum proprietate, nulla enim ratione ostendi potest, ut ex responsionibus ad argumenta patebit, sed vel ex naturali ordine inter agens, et passum, seu ex modo dependentiæ actionis transeuntis a suo principio, ad quam necessaria est illa propinquitas, vel certe nascitur ex limitatione virtutis. Nam eo ipso quod agens est determinatæ virtutis, est determinatum ad agendum intra certam distantiam, et consequenter ad inchoandam actionem a re sibi propinqua. Quia si posset immediate agere in distans, non minus posset agere intra certam distantiam, quam ultra illam. Probatur hæc sequela, quia si virtus agentis non occupatur (ut ita dicam) circa medium, nec indiget illo ad agendum in distans, major, vel minor distantia, impertinens videtur ad minuendam, seu variandam actionem agentis. Atque ita dicendum erit consequenter Angelum posse æqualiter movere corpus ad quamcumque distantiam. Et similiter posset idem facere, etiamsi medium esset vacuum. Item posset eumdem effectum facere in corpore, quod assumere dicitur, quando in illo existit, etiamsi in illo non existeret. Et similia inferri possunt, quæ videntur absurda.

5. Ad primum argumentum oppositum in num. 2. — Inter has opiniones hanc posteriorem elegi in citato loco Metaphysicæ, tanquam probabiliorem, quod majori ratione nunc judico. Quia licet rationes quibus confirmatur, a priori non ostendant sufficienter necessitatem hujus conditionis, nihilominus a posteriori, et ab incommodis videntur satis probabiles. Et quod caput est, modus loquendi Scripturæ semper nobis indicat Angelos ibi adesse, ubi operantur; et ita absolute tradidit Damascenus, lib. 2, cap. 3. Hoc enim necessarium non esset, si præsentia Angeli in corpus ad operandum in illo non requireretur. Quod ex solutionibus priorum rationum credibilius fiet, imo primum in contrarium retorquetur, ut videbimus, quia probabilius est unum corpus non movere aliud, nec agere immediate in illud, nisi sit sibi propinquum, et nulla sufficiens ratio differentiæ in Angelo assignatur.

[ocr errors][merged small]

tem, sed per potentiam motivam, quæ est immediatum principium actionis transeuntis, et ideo potest requirere immediatam præsentiam mobilis, non minus, quam si esset virtus corporea. Quod autem illa virtus per voluntatem ad mouendum applicetur, non obstat: nam etiam in homine virtus motiva corporis non movet, nisi applicata per voluntatem, et nihilominus non potest applicari ad immediate movendum corpus distans. Verumtamen etiamsi voluntas per suum actum immediate efficeret motum, nihilominus argumentum ab objecto ad effectum non esset validum, quia voluntas non efficit physice in objectum, cum amat, sed in se causat inclinationem, seu impulsum ad illud, et ideo potest optime circa illud loco absens, et cognitione præsens operari. Si autem actus voluntatis per se efficeret motum, respiceret illud, non tantum ut objectum, sed etiam ut affectum, in quem physice influeret, et ideo ex hac parte propinquitatem passi postularet. Et hoc fere modo respondet ad illud argumentum D. Thomæ, quodlib. 6, art. 2, ad 1, dicens: Quia actio voluntatis angelicæ radicatur in essentia ejus, oportet substantiam Angeli aliqualiter conjungi rebus, quas movet, quia movens oportet simul esse cum mobili. Et similiter quodlib. 9, art. 10, ad 2, ad idem argumentum respondet, quod licet Angelus moveat per imperium, nihilominus imperium hic non dicitur sine virtute acliva, quam oportet aliquo modo contingere corpus motum. Quæ verba ad utramque responsionem applicari possunt. Tertium argumentum postulat, utrum similis propinquitas inter Angelos requiratur, ut unus alium loco movere, aut detinere possit? Ad quod breviter dico rem esse dubiam, sicut de propinquitate ad loquendum in secundo libro dixi. Quia rationes pro utraque sine difficultate solvi possunt, ideoque judicium de hac re liberum aliis remitto. De quarto vero argumento in capite sequenti dicam.

CAPUT XXXI.

QUOMODO OPORTEAT ANGELUM ESSE PROPINQUUM CORPORI A SE MOTO, ET AN POSSIT IMPRIMENDO IMPETUM ILLUD MOVERE.

1. Prima resolutio tripartita de motione totius corporis a toto loco. Hæc, et similia dubia petuntur in quarto argumento capitis præcedentis, per quæ necesse est, ut varios modos quibus Angelus potest movere corpus, declaremus. Potest enim Angelus movere cor

pus, quasi per se primo totum, et singulas partes movendo immediate, ac per seipsum vel potest movere totum non per se primo, et immediate, sed per unam partem movendo alias. Vel tertio potest movere corpus nullam partem immediate movendo, sed per virtutem impressam. Item in ipsis motibus varietas considerari potest inter motum rectum, sub quo omnem illum, per quem mobile a toto loco extrahitur, comprehendimus. Et circularem motum, qui fit tantum secundum partes. Item prior modus considerari potest per modum tractionis, portationis, vel projectionis, in omnibus enim aliquid notandum est. Primo igitur quando Angelus per se movet corpus a toto loco suo, necesse est; ut non solum in principio motus sit mobili propinquus, sed etiam quamdiu motus durat, et ideo etiam necesse est, ut Angelus simul cum corpore, quod movet, moveatur. Prima pars nota est, quia si oportet Angelum esse propinquum mobili, ut illud moveat, ratio illius necessitatis in principio motus maxime urget, ut per se satis clarum est. Unde fit, ut si Angelus per se primo, et immediate velit corpus aliquod movere, necessario in toto illo, et in qualibet parte ejus in initio existat, quia omnes illas per se, et immediate movet, ut supponitur ; ergo in omnibus etiam per se, et immediate esse debet, quia ubicumque est actio immediata, etiam præsentia immediata esse debet. Et hoc modo maxime videtur Angelus movere corpus, quod assumit, et ideo totus est in toto illo, et totus in qualibet parte ejus, ut paulo post explicabimus. Et inde facile probatur secunda pars. Quia eadem ratio est de continuatione et inchoatione motus, quia immediata efficientia perseverat. Et inde sequitur pars ultima, videlicet in hoc genere motus necessario moveri Angelum simul cum corpore, quod movet. Quia si non moveretur cum illo, separaretur ab illo, separatus autem non posset per se, et immediate movere illud juxta principium positum. Quoniam ad continuandum illum motum eodem modo non sufficit propinquitas in principio motus, sed oportet, ut quamdiu motus continuatur, propinquitas etiam duret.

2. Secunda resolutio de motione portandi, vel trahendi corpus.-Atque hoc ipsum cum proportione dicendum est, quoties Angelus movet corpus deferendo, vel quasi portando, aut trahendo illud, ut Act. 8: Spiritus Domini rapuit Philippum. Dan. 14. Angelus portavit Habacuc in Babylonem, et Ezech. 8: Angelus apprehendit Ezechielem in cincinno capitis, et

elevavit eum inter terram et cælum. In his enim, et similibus motibus necesse est Angelum simul cum corpore, quod movet, moveri, propter eamdem rationem supra factam. Et quamvis in motu, qui est per modum tractionis, necessarium non sit Angelum esse, ut sic dicam, in toto corpore, quod defert, quia potest non omnes partes per se primo movere,sed unam primum, et per illam trahere alias, ut in motibus Ezechielis, et Habacuc Scriptura indicare videtur, nihilominus necesse est, ut Angelus assistat illi parti quam primo movet et quod in illa præsentia persistat quamdiu durat motus, quia semper partem illam per se, ac immediate trahit, et non per aliam. Unde consequenter etiam necessarium est, ut quamdiu movet corpus, tamdiu cum illo moveatur, quia alias conservare non posset præsentiam ad illam partem mobilis, quam per se primo movet.

3. De motione projiciendi corpus dubitatur. Præter hos autem motus invenitur inter corpora motus projectorum, de quo dubitari potest, an illo etiam modo possit Angelus movere corpus, et consequenter an aliquando sufficiat Angelum esse conjunctum mobili in principio motus, quamvis non sit simul, quamdiu durat motus, et intrinsece fit. Nam inter corpora hoc tantummodo salvatur, et necessaria est immediata propinquitas inter proximum motorem, et mobile. Ratio autem dubitandi in præsenti esse potest, quia si Angelus moveat corpus isto modo, non erit illi propinquus immediate, nisi in ultimo non esse motus, seu usque ad illud, sed illa propinquitas non videtur sufficere ad inchoandum motum; ergo simpliciter non sufficit ad movendum illo modo corpus. Major probatur, quia immediate post ultimum non esse motus, jam corpus movetur; ergo jam fit distans ab Angelo. Suppono enim ipsum non moveri, et prius solum fuisse quasi contiguum corpori, seu in ultimo termino ejus: nam si supponatur Angelus, vel moveri cum corpore, vel esse intime in aliqua parte divisibili ejus, quamdiu illa præsentia, vel propinquitas durat, non erit motus projectionis, sed tractionis, vel quasi portationis. Ergo ut sit vera projectio, necesse est ut simul ac corpus post ultimum non esse intrinsece movetur, separetur etiam, et fiat distans ab Angelo. Tunc ergo probatur minor, quia Angelus in illo instanti nihil efficit in corpus,quia illud nondum movetur, et nihil potest efficere, nisi tantum motum, nec immediate post illud instans potest efficere in corpus, quia alias im

« PredošláPokračovať »