Obrázky na stránke
PDF
ePub

mediate ageret in distans; ergo non potest Angelus hoc modo corpus movere.

4. Tertia et hypothetica resolutio proximi dubii affirmans, et probatur.-Hoc punctum pendet ex alio, scilicet, an possit Angelus impulsum imprimere in corpus, sicut inter corpora impellens impetum, seu impulsum imprimit, in mobili. Nam si Angelus potest impetum imprimere corpori, sine dubio poterit projicere illud, permanens ipse immotus: nam supposita virtute ad imprimendum impulsum non est minor potestas in Angelo, quam in corpore ad similem motum efficiendum, licet modus imprimendi impetum diversus sit, quia virtus movendi est in ipso impulsu, non vero in modo, quo fit. Nam etiam inter corpora aliter homo sua membra movendo, impulsum imprimit lapidi, et aliter partes immotus repercutit pilam, et aliter cœli influentia ventum impellit. Denique repugnat posse imprimere impulsum, et non posse movere, quasi projiciendo, cum impulsus nihil aliud sit, quamvis quædam effectiva motus, et naturali necessitate illum efficiens, statim ac corpori imprimitur. Nec obstabit difficultas tacta, quia respondebitur facile Angelum imprimere impetum corpori in ultimo non esse motus ejus, et ita immediate agere in propinquum, immediate autem post illud instans efficere motum, non immediate per seipsum, sed per impetum impressum, et ideo non esse inconveniens, ut agat in distans, quia jam non agit immediate (ut aiunt) immediatione suppositi, sed immediatione virtutis, quæ virtus mobili conjuncta est. At vero si Angelus non potest impulsum imprimere, profecto argumentum factum convincit non posse Angelum movere corpus ad modum projectorum.

5. Tractatur ipsa hypothesis nempe impulsu Angeli et primo resolvitur non esse necessarium. -An vero sit possibilis, affirmat Vasquez. -Punctum autem illud de impulsu an possit fieri ab Angelo, attigi in dicta disput. 35 Metaphysicæ, sect. 6, num. 24 et 25, et imprimis dixi, non esse necessarium, Angelum imprimere mobili impulsum ad movendum illud, quando ipse proxime adest, et per se potest motum efficere. Quod ibi, ut existimo, sufficienter probatum est, et illud secutus est Vasquez, 1 part., disput. 182, et disputat. 218. Addidi præterea verisimile esse, quoties immediate, et per se movet, semper ita movere. An vero sit illi impossibile hujusmodi impetum imprimere, non satis declaravi, quamvis in partem affirmantem inclinaverim. Vasquez

autem existimat posse Angelum imprimere impetum, et hoc putat sic demonstrari, quia potest Angelus in aere detinere lapidem ne descendat, etiamsi in illo nullum motum localem efficiat; ergo necesse est, ut saltem efficiat impetum, ita moderatum, ut ad æqualitatem resistat gravitati lapidis, et illam non vincat, ut lapidem sursum moveat. Probatur consequentia, quia Angelus non potest detinere lapidem in aere, nisi aliquid in illo efficiendo, quia gravitas non pendet ab Angelo in movendo, ut possit ab ipso impediri per ablationem concursus, sicut potest a Deo impediri; ergo necesse est, ut detineat efficiendo aliquid, quod gravitatis operationem impediat, illud autem nihil esse potest, nisi impetus.

6. Ejus tamen ralio non cogit.-Verumtamen quidquid sit de assertione, ratio non cogit. Primo, quia posset intelligi illa detentio sine efficientia. Probatur, quia posito impulsu, ille detinet lapidem nihil efficiendo in ipsum, quid enim efficit? cum localiter moveat, et nihil præter motum possit impetus efficere. Ergo eadem ratione poterit Angelus obsistere gravitati per seipsum, nihil actualiter efficiendo. Dicetur fortasse impetum impressum resistere gravitati formaliter, quod non potest facere Angelus. Sed imprimis inter gravitatem, et impetum, non est repugnantia formalis in essendo, cum simul sint in eodem subjecto: in efficiendo vero potius videtur reduci detentio illa, seu resistentia ad causam effectivam, quam ad formalem: quatenus duo principia contraria in agendo, et æqualia, ac æqualiter applicata sese mutuo impediunt in agendo. Vel certe si illa vocetur formalis resistentia, dico, Angelum posse formaliter resistere gravitati lapidis, ne deorsum moveat. Quia ad hanc resistentiam non est necessaria inhærentia in subjecto, cui resistitur, sed sola sufficiens applicatio virtutis activæ contraria, et æqualis in agendo. Sic enim si duo agentia contraria æqualia in activitate frigoris, et caloris, ligno simul, et cum eadem proportione æqualitatis applicentur, neutrum aget, sed mutuo sese impedient, quasi formaliter juxta illum loquendi modum. Et similiter ignis, qui calorem fecit in aqua usque ad certum gradum, ultra quem non potest illum intendere, si eodem modo applicatus perseveret, impediat, inquam, ne se ad pristinum frigus reducere incipiat. Non resistit autem ignis aliquid denuo efficiendo, quia jam cessavit ejus actio, ut supponimus, nec per calorem in aqua factum, quia si ignis removeatur, statim aqua

incipiet se reducere ad frigiditatem, et remittere calorem illum; ergo resistit per seipsum quasi formaliter. Ergo eodem modo dici potest Angelum per se, et per suam potentiam motivam sufficienter applicatam resistere gravitati lapidis, tanquam contrarium agens æquale, quia supponimus, sic tantum applicari: nam liberum est Angelo magis, vel minus suam applicare virtutem.

7. Secundo, et non cum minori possibilitate, ac facultate responderi potest, Angelum detinere lapidem positive efficiendo, non impulsum, sed illudmet Ubi, quod in tali loco lapis habet. Non est enim dubium, quin Angelus efficiat vel efficere possit hujusmodi Ubi: nam efficere motum localem, nihil aliud est, quam varia Ubi successive efficere, et qui efficit actionem, vel mutationem, necessario efficit terminum ejus. Ergo sicut Angelus transeunter, ut sic dicam, facit plura Ubi in lapide, quem continue movet, ita potest permanenter efficere idem Ubi, conservando illud in eodem loco, seu situ. Gravitas autem lapidis non potest illum deorsum movere, nisi corrumpendo illud Ubi, quod lapis in illo superiori loco habet, ergo per efficientiam, qua Angelus conservat illud Ubi, potest resistere, et impedire motum gravitatis. Sicut etiam in exemplo de igne, et aqua dici potest, ignem impedire aquam, ne se reducat in innatam frigiditatem, effective conservando calorem in eodem intensionis gradu. Et declaratur alio exemplo: nam si Angelus moveat lapidem in aere suspensum motu circulari, non imprimit illi duas actiones, unam qua recta illum movet, aliam qua detinet, ne descendat. Sed eadem qua efficit motum per tale spatium, detinet illum, ne descendat, et resistit gravitati, ne deorsum moveat.Sicut quando homo projectum lapidem movet per aerem via transversa sine ascensu, vel descensu, non imprimit duos impetus, unum, quo moveat lapidem, alium quo detineat, sed efficacia impetus moventis ad detinendum sufficit; ergo majori ratione efficacia Angeli per seipsum moventis per similem lineam sufficit ad detinendum lapidem, ne descendat; ergo simili etiam modo efficientia ipsius Ubi, quasi permanens, et conservans illud, ad descensum impediendum sufficit.

8. Prædicta ratio Vasquii non solum non cogit dare impulsum ad movendum, sed neque ad detinendum. Quapropter non solum probabile, sed etiam verum censeo, non esse necessarium, ut Angelus imprimat ad impetitum hunc effectum. Quia si Angelus est secundum

locum propinquus lapidi, quem detinere vult, per seipsum potest lapidem detinere, altero ex duobus modis declaratis, dummodo efficaciter velit conservare lapidem in illo loco, vel effective conservando ipsum Ubi, vel efficaciter applicando potentiam motivam, quantum sufficeret, etiam ad movendum sursum lapidem, si ejus gravitas æqualiter non resisteret. Quod si Angelus non supponatur loco propinquus lapidi, sed ab eo distans, nec per se, nec per impetum posset lapidem detinere, quia in lapidem distantem non magis posset impetum imprimere, quam motum, aut locum immediate efficere.

9. An ad projiciendum dubitatur. - Necessitas ergo talis impetus solum esse potest in Angelo ad projiciendum corpus, seu movendum in locum a se distantem ipso immoto manente. De quo puncto nihil in dicto loco Metaphysicæ dixi, quia tunc ad hunc modum movendi non attendi: et nunc non satis mihi constat, an possit Angelus hoc modo corpus movere. Quod enim possit suadere, videtur ratio ab inferioribus agentis sumpta, quia si homo potest hoc modo corpus movere, cur non poterit Angelus ? Nam quod ille motus fiat per qualitatem impressam, quæ sit veluti instrumentum separatum principalis moventis, non videtur obstare, quia licet Angelus non posset efficere alias qualitates, quas eminenter non continet, poterit hanc efficere, quia tantum est veluti participatio quædam virtutis motivæ, et ita poterit in illa virtute contineri. Nam etiam homo non potest per suam virtutem localiter motivam alias qualitates efficere, et nihilominus potest impetum imprimere.

10. Rationes in partem negantem. — Utraque pars probabilis censetur, sit que annexa resolutio ad tertiam principalem hypotheticam.

- Contraria vero pars suaderi potest ex illo principio, quod Angelus non potest corporeas qualitates producere, a quo principio nulla est necessitas excipiendi illam qualitatem. Item quia alias sequeretur posse Angelum immediate movere hominem, vel lapidem a se distantem, imprimendo illi impetum. Quia posset actionem illam productivam impetus per medium diffundere non movendo, vel quia qualitas in medio esset diversæ rationis, vel quia medium propter subtilitatem non esset talis motionis, seu impulsionis capax, sicut dici solet de pisce immittente corpoream qualitatem in brachio per medium, in quo similem qualitatem, vel effectum non facit. Item posset Angelus attrahere ad se corpus

distans, ipso Angelo immoto manente. Item posset movere cœlum imprimendo illi impetum, per quem perpetuo moveatur, etiamsi Angelus recedat, et omnino ab actione movendi per seipsum cesset; patet, quia impetus potest conservari, cessante actione principalis agentis, ut in corporibus corruptibilibus videmus impetum durare pro aliquo tempore, cessante propria actione projicientis; ergo in cœlo incorruptibili posset impetus esse perpetuus, et in eadem virtute, seu intentione durare, quia ex parte cœli nulla esset repugnantia, nec etiam ex parte qualitatis, quia cum procederet a nobiliori virtute, esse posset permanentior, et nobilior. Neque videtur dubium quin possit Deus similem impetum cœlo imprimere: si ergo semel ponamus, Angelum posse imprimere impetum, cur non poterit cum similibus conditionibus illum producere? Itaque res hæc mihi dubia videtur, et quamvis pars negans facilius possit incommoda vitare, prior satis probabilis est.

11. Motus circularis quomodo fiat ab Angelo. Superest dicendum de motu circulari, de quo præcipue illud tertium argumentum superioris capitis in num. 2, procedebat, et præsertim propter motum cœli. In quo videtur esse specialis difficultas, quia Angelus existens in una parte mobilis, non potest inde movere totum cœlum, quia nec potest immediate efficere motum in omnibus partibus cœli, cum non possit immediate agere in distans; non etiam potest per unam partem motus efficere aliam, et sic diffundere motum per totum corpus. Assumptum probatur, quia motus non est activus alterius motus similis, neque etiam Angelus per unam partem cœli aliam atque aliam movet consequenter,quia una non impellit aliam; ergo ut Angelus moveat cœlum, necesse est, ut sit adæquate in toto illo, vel ut immediate agat in distans.

12. Resolutio quarta hujus capitis.-Nihilominus dicendum est, non esse necessarium, ut Angelus movens corpus circulariter omnes, et singulas partes ejus immediate, et per se moveat, quia non est major ratio, cur in hoc motu, quam in recto necessarium sit Angelum per se primo, ac immediate movere totum mobile. Item quia incredibile est Angelum moventem cœlum, ita esse in toto illo, ut merito in capite præcedenti in dicto tertio argumento objectum sit. Et ideo philosophi communiter posuerunt, Angelum motorem cœli esse in aliqua determinata ejus parte, unde motum inchoat, ut videre licet in Aristotele, libro 8

Physicor., cap. ult., et 2, de Coelo, cap. 2, et D. Thoma, 1 part., quæst. 52, art. 2, Bonaventura, Scoto, et aliis, in 2, dist. 2. Qui omnes supponunt, Angelum existentem in una parte cœli, inde posse totum cœlum movere. Quomodo autem id faciat, non agendo in distans, statim explicabimus.

Utrum

13. Dubium proxime annexum. Angelus morens corpus circulariter necessario moveatur.- Expeditur negative.- Interrogari etiam potest, an Angelus movens corpus circulare, necessario moveatur quasi per accidens ad motum sui mobilis. Nam si hoc asseramus, facile explicabimus quomodo semper moveat illam partem, in qua existit, quia ab illa nunquam separatur, propter quod cum illa quasi per accidens moveri dicitur. Movendo autem illam, consequenter quasi trahit alias, quæ ab illa dividi non possunt propter coli soliditatem, et incorruptibilitatem. Verumtamen hic modus a philosophis non admittitur, videturque esse contra Angeli dignitatem perpetuo in illa volutatione existere, et ad movendum cœlum illa indigere. Neque si id verum esset, magis existeret Angelus in Oriente, quam in Occidente, cujus oppositum Aristoteles supponit. Hoc autem posito, quod Angelus in se immobilis permanet, licet coelum perpetuo volvat, dicendum est nunquam agere in distans, quia semper agit in parte sibi propinqua, quæ non semper est eadem numero, sed continue variantur, et una alteri succedit, prout motus ipse continue. fit. Atque ex parte illa, quam Angelus immediate movet, diffunditur ad alias, vel expellendo anteriores partes mobilis, ut in locum ejus intret, vel trahendo alias sibi unitas ratione jam dicta. Atque hac ratione necesse est, ut licet ille motus simul tempore fiat in toto mobili, nihilominus prius natura fiat in ea parte, quam Angelus per se, et immediate movet, quia ab illa ad cæteras partes non pervenit motus sine aliqua causalitate earum inter se, quatenus una aliam a suo loco expellit. Neque necesse est, ut totus ille motus fiat per impetum impressum, quia Angelus immediate, et per se potest inchoare motum, et unaquæque pars potest per se, et immediate agere in aliam, non quidem ita, ut tota aliqua pars designata immediate agat in aliquam totam, hoc enim fieri non potest, cum non dentur partes ita immediate, sed ita, ut quælibet pars immediatior primo moventi moveat, seu expellat remotiorem sibi conjunctam, et continuam aliquo termino communi, hoc enim ipsa ratio, et proprietas corporis quanti, et extensi

ex se postulat, ut in superioribus declaratum

est.

14. Objectio.-Responsum.-Sed objicitur, quia Angelus est in parte illius corporis, seu cœli, quod circulariter movet, sed partes illæ continue mutantur; ergo, et Angelus semper mutat locum; ergo movetur localiter saltem per accidens. Respondetur imprimis, argumentum habere vim aliquam contra eos, qui dicunt Angelum esse propinquum loco corporeo solum per formalem modum unionis ad corpus. Atque ita defensores illius sententiæ consequenter concedunt Angelum moventem cœlum esse in continua, ac perpetua mutatione intrinseca illius modi spiritualis, quo corpori unitur: nam illa unio continua successione dissolvitur a partibus continue recedentibus, et de novo fit cum continue appropinquantibus. Quod quidem non minus absurdum mihi videtur, quam quod Angelus cum cœlo perpetuo volutetur. Et augetur difficultas in opinione illorum auctorum, qui simul dicunt illum modum unionis esse indivisibilem, quia continua inceptio, et corruptio successiva inter actus, vel modos indivisibiles intelligi non potest, ut in superioribus probavi. Denique per se etiam incredibile est, Angelum ad movendum localiter corpus debere prius illi formaliter uniri, cum inter corpora ipsa talis unio non requiratur, nec ex ratione motus localis necessaria sit. Unde si verum esset, Angelum sine tali unione nullibi esse, neque esse propinquum, aut distantem a corpore, potius esset consequenter dicendum, Angelum non propinquum corpori posse movere illum, quia satis est, ut non sit distans. Dico ergo sublato illo modo Angelum, transeuntibus partibus mobilis, non mutari in se, sed solum per denominationem extrinsecam mutare locum materialiter, et ideo neque per se, nec per accidens localiter moveri.

[blocks in formation]

deris sit. Item tertio, an possit in quocumque minori tempore quodlibet per idem spatium movere, seu, quod idem est, majori et majori velocitate in infinitum quodlibet corpus movere. Sed primum principale punctum in superiori loco Metaphysicæ sufficienter tractavi. Nec nunc video novam rationem dubitandi,quin hæc potentia motiva Angeli etiam sub ratione talis potentiæ simpliciter finita sit: nam etiamsi sit alterius ordinis a corporalibus potentiis, nihilominus in illo ordine finitam perfectionem habet, et essentia finitæ perfectionis dimanat, unde etiam fit, ut non sit æqualis perfectionis in omnibus Angelis, sed majoris efficacia fit in Angelis perfectioribus. Ac denique tanta potest esse in mobili resistentia, ut eam superare non possit, ut de Angelis inter se supra diximus, eademque ratio est de corporibus, ut explicabo.

2. Ad secundum. Unde ad secundam interrogationem dicendum existimo, si totum mobile non resistat motui, et alioqui non sit fluidum, et facile divisibile, posse Angelum movere corpus cujuscumque magnitudinis, et ideo quemlibet Angelum etiam inferiorem de se habere sufficientem potestatem ad movendum cœlum. Unde fit consequenter, ut possi Angelus movere quodcumque cœlum possibile majoris magnitudinis; quia ad hoc non requiritur virtus infinita. Nec est necesse, ut Angelus sit substantialiter præsens in toto cœlo, et in omnibus partibus ejus, quia non movet illud per se primo, nec immediate quoad omnes partes (ut supra dixi). Et ideo existens in una parte determinata, quantumcumque minima sit, poterit in ea inchoare motum, et cum mobile non resistat, poterit totum movere circulariter cujuscumque magnitudinis sit: secus vero erit, si mobile resistat, nam tunc tanta poterit esse resistentia, ut non possit Angelus illam vincere. Et ideo fortasse non potest Angelus totum elementum terræ sursum movere, non solum ex generali lege providentiæ Dei, ut est indubitatum, sed etiam ex defectu propriæ potestatis propter nimiam terræ resistentiam. Idemque est de aqua, et aliis elementis fluidis. In quibus est etiam peculiaris ratio: quia Angelus, ut verisimilius videtur, non potest esse simul præsens in toto elemento, ut omnes partes ejus per se primo moveat, nec existendo in una parte poterit per illam alias, vel tradendo, vel pellendo suo arbitrio movere, quia facile dividuntur, aut cedunt, et ita non possunt illo modo agitari. Neque etiam suflicit impulsus, etiamsi admittatur, quia ille etiam

erit finitus, et in tanta distantia semper erit minor, ac tandem non erit ad extrahendum totum corpus a suo loco sufficiens.

3. Ad tertium. Atque eadem distinctione potest probabiliter ad tertiam interrogationem responderi. Nam in his corporibus, quæ resistunt, sine dubio datur terminus in summa velocitate, ut ex proxime dictis manifestum est. De cœlis autem, qui sine resistentia moventur, probabiliter potest quis opinari non dari in eodem motu terminum velocitatis possibilis Angelo, non propter infinitam potentiam moventis, sed propter non resistentiam mobilis, sicut supra de ipso Angelo se movente dicebamus. Nihilominus tamen etiam in his corporibus contrarium fortasse est probabilius, propter magnam differentiam inter spiritum et corpus. Nam Angelus ut deserat, vel acquirat totum locum, non indiget successione, sed in instanti potest id facere, et ideo mirum non est, quod in motu successivo, quando vult illo uti, non habeat velocitatis terminum. At vero motus corporis intrinsece, et ex parte mobilis requirit successionem, in qua involvitur quædam repugnantia, et quasi resistentia inter ipsas partes, dum sese invicem loco expellunt, et ex hac parte potest terminus maximæ velocitatis assignari. Nam major efficacia adhibenda est, ut citius illa transmutatio fiat, et ideo cum virtus sit finita, potest summam efficaciam adhibere, per quam maximam velocitatem sibi possibilem efficiat, quamvis a majori virtute possit fieri major. Absolute ergo dicendum videtur potestatem Angeli quoad hanc partem ad maximum terminari.

CAPUT XXXIII.

UTRUM ANGELI PER LOCALEM MOTUM VERE, AC REALITER CORPORA ASSUMANT.

1. Quæstionis hic tractanda opportunitas.Unus ex effectibus, quos Angeli in corporibus operantur, est eorumdem corporum usus ad visibiliter hominibus apparendum, cum eis loquendo, et alias similes actiones sensibiliter exercendo quam theologi vocant corporum assumptionem. De qua tractat D. Thomas, 1p., quæst. 51, et alii theologi cum Magistro, in 2, dist. 3, simul cum his, quæ ad substantiam Angelorum pertinent. Mihi autem visum est proprie ad potentiam Angelorum spectare, et efficaciam quam in corpora exercere possunt, et ideo optime in hunc locum cadere. Imo difficultas hujus puncti videtur præcipue oriri ex dictis de limitatione potentiæ effectivæ circa

corpora, quam ad solum localem motum Angeli definitam habent. Supponimus enim imprimis Angelos non habere corpora sibi naturaliter, ac substantialiter unita, quod D. Thomas, in dicta quæst., art. 1, tractat, a nobis autem in lib. 1, tractando de essentia Angelorum resolutum, ac probatum est. Ibi enim ostendimus, Angelos non esse corporeos, nec ex corpore, et spiritu compositos, nec esse formas ex natura sua ad corpora informanda substantialiter aptas.

2. Negativæ partis argumentum. - Ex quibus principiis evidenter sequitur, non habere corpora sibi essentialiter unita, quia substantia spiritualis non unitur corpori naturaliter, nisi per modum formæ substantialis. Hinc ergo fit, ut Angeli non possint assumere corpora, nisi per aliquam efficientiam. Ad efficiendum autem non videtur sufficere motus localis: tum quia alias assumerent Angeli omnia corpora, quæ localiter movent, ut cœlos, homines, et similia, quod per se statim apparet absurdum : tum etiam, quia si Angeli assumerent corpora, ut in eis hominibus appareant, oportet ut illa sint corpora visibilia, et solida, ut videri, et tangi possint, et consequenter, ut habeant colorem, densitatem, duritiem, calorem, et similes qualitates, per quas possint sentiri. Hæc autem omnia per solum motum localem fieri non possunt; ergo nec talium corporum assumptio potest ab Angelis virtute naturali fieri.

3. Prima conclusio. - Angeli apparent hominibus in corporibus visibilibus. — Probatur ex sacra Scriptura. Nihilominus dicendum est primo, Angelos apparere hominibus in corporibus visibilibus. Hoc manifestum est ex Scripturis: nam in veteri Testamento frequentissimæ sunt hujusmodi apparitiones. Nam Genes. 3, dæmon sub specie serpentis Evæ apparuit et locutus est, et cap. 18, tres viri apparuerunt Abrahæ, et cap. 19, duo Angeli venerunt Sodomam in figura peregrinorum, et c. 32, Angeli venerunt obviam Jacob, quos cum vidisset dixit, Castra Dei sunt hæc, et postea unus eorum in hominis figura luctabatur cum Jacob usque mane. Ac denique Raphael non solum in transitu, ut sic dicam, apparuit Tobiæ, sed etiam per multos dies, et per varia itinera illum comitatus est. In Novo etiam Testamento Gabriel Angelus visibiliter apparuit et locutus est Mariæ Virgini, et diabolus ad Christum tentandum ei visibiliter apparuit: et in actibus Apostolorum, cap. 5, et clarius in 12, similes apparitiones Angelorum narrantur. Itaque veritas hæc de fide certa est,

« PredošláPokračovať »