Obrázky na stránke
PDF
ePub

nec in illa generatim sumpta dubitatio, aut difficultas occurrit, in modo autem explicandi hujusmodi apparitiones nonnulla esse potest. 4. Primum dubium circa datam resolutionem. Et imprimis dubitant theologi, an in eis externis sensibus ostendantur per vera corpora sensibilia, quæ videri et tangi possint: an vero solum per ludificationem sensuum hæc fiant. Quorumdam enim sententia fuit, Angelos revera non assumere corpora, sed omnia, quæ de his apparitionibus narrantur, solum in visione phantastica et imaginaria contingere. Ita refert D. Thomas, dicta quæstione, art. 2, et auctorem non designat. Carthusianus vero in 2, dist. 8, quæst. 1, eam tribuit Udalrico, lib. 4, suæ Summæ, et videtur in eam inclinare Guillelmus Parisiensis, lib. 2, de unius part. 1, cap. 79, ubi probat, dæmones non assumere vera corpora. Et eidem sententiæ videtur favere Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 4, ubi ait: Malos Angelos potestate a Deo concessa, et viribus pollent, et immutantur, et in quamlibet formam (ut quidem apparent) migrant. Ubi in illa parenthesi, Ut quidem apparent, indicat hoc non vere fieri, sed sola apparentia et illusione. Unde alia versio habet, transformantur in quam volunt figuram secundum imaginationem, seu secundum phantasiam. Et hanc sententiam videtur persuadere ratio dubitandi supra posita numero secundo, quia hujusmodi præstigiæ, vel illusiones facile fieri possunt per motum localem: corporum autem formatio, quæ sufficiat ut exterius videantur et tangantur, non videtur per solum motum fieri posse. Et confirmatur, quia negari non potest sæpe Angelos solum secundum internam imaginationem hominibus loqui et apparere, ut sumitur ex D. Thoma 2, 2, quæst. 172, art. 2, et in Apocalypsi multæ visiones Angelorum ibi narratæ solum interius in phantasia factæ videntur. Et simili modo fœminæ, seu lamiæ illuduntur a dæmonibus, cum ad varia loca duci, et alia similia pati videntur: ut traditur in cap. Episcopi 26, quæst. 5, ex Concilio Aneyrensi, seu Ancyrano, cap. 1. Et quamvis nunc in nullo Conciliorum illa decisio habeatur, tamen in decreto Gregoriano dicitur, in quodam vetusto codice sexdecim librorum haberi, et in libro de Spiritu et Anima, sub nomine Augustini, cap. 28. Ergo idem de omnibus hujusmodi apparitionibus dici potest, quia non est major ratio de quibusdam, quam de aliis.

5. Secunda conclusio satisfaciens proximo dubio. Nihilominus dicendum est, Angelos assumere corpora vera et exterius sensibilia,

[ocr errors]

ita ut ab omnibus videri possint. Ne autem dubitatio insurgat circa illam particulam, vera, adnotare oportet, sermonem esse de vero corpore sensibili generatim, id est, sub generali ratione corporis quanti, figurati ac sensibilis, quidquid sit de veritate corporis, in tali vel tali specie, nam hoc postea tractabitur. Atque ita conclusio est certa et communis theologorum, et ita conformis Scripturæ et sensui Ecclesiæ, ut non possit sine magna temeritate negari. Atque ita sentit divus Thomas, dicta quæst. 51, art. 2, et ibi omnes expositores et reliqui theologi, in 2, dist. 8, Bonaventura, Richardus, Scotus, Durandus, Gabriel, Carthusianus, Ægidius, Argentina et alii, Marsilius, in quæst. 6, art. 1, et Albertus, eadem dist. 8, art. 2, et de quatuor coæquævis, 1 p., quæst. 9, art. 10 et 11, in Sum., 2 part., tr. 9, quæst. 33, et Alensis, 2 part., quæst. 34, memb. 2 et 3.

6. Probatur primo ex sacra Scriptura.—Et probatur primo ex his, quæ Scriptura narrat in citatis locis. Nam in eis evidenter ostenditur, Angelos exterius apparere, seque et præbere videndos externis hominum oculis, et manibus tangendos: et cum eis familiariter ambulasse et comedisse, quæ omnia sine visibili specie externa fieri non possunt. Nam, ut recte ponderavit D. Thomas, ea quæ tantum fiunt per illusionem sensuum, solum apparent homini, qui specialiter illuditur, non tamen communiter ab omnibus videntur. Et confirmatur, quia dæmon in statu innocentiæ, et ante peccatum non poterat per illusionem decipere Evam, nec ejus phantasiam, aut oculos ita immutare: sicut in somniis, aut in præstigiis fieri solet. Nam status innocentiæ nec tantam imperfectionem in homine, nec talem potestatem in dæmone supra corpus hominis permittebat: ergo serpens, per quem dæmon mulieri apparuit, revera fuit externum et aptum ad sensus externos naturaliter immutandos. Et hæc ratio evidentius probat de dæmone, qui ad tentandum Christum visibiliter accessit, quia multo minus poterat dæmon, vel interiori phantasia, vel in exteriori visu Christi Domini hujusmodi mutationes, aut præstigias facere. Et in apparitionibus sanctorum Angelorum est hoc etiam certissimum: nam licet interdum solum interius vel loquantur, vel aliquid repræsentent, ut quando loquuntur in somniis, vel in quodam genere propheticæ visionis, nihilominus quando exterius loquuntur ad aures corporis, et oculis cernendos se præbent, in hoc non decipiunt,

sed vere ac naturaliter sensus immutant, ut patet in apparitione Gabrielis ad Virginem, et aliorum Angelorum ad Magdalenam in die Resurrectionis, vel ad Apostolos in die Ascensionis.

7. Probatur secundo ex Patribus.-Secundo principaliter probatur ex Patribus: et imprimis Augustinus, lib. 15, de Civit., cap. 23, sic inquit, apparuisse hominibus Angelos in talibus corporibus, ut non solum videri, verum etiam tangi possint, eadem verissima Scriptura testatur. In quibus verbis parum abest, ut hoc de fide esse doceat. Idemque docet, multisque exemplis probat, lib. 2, de Trinit., fere per totum, et lib. 3, in principio usque ad cap. 10. Idem aperte sentit Damascenus, dicto libro 2, cap. 3, dicens de sanctis Angelis Probis, ac virtute præstantibus hominibus, quibusque eos conspiciendi sui copiam facere Deus voluerit, non quales sunt, apparent, sed aliam atque aliam formam, prout rideri ab hominibus possunt, assumunt: et ideo inferius cum dixisset Angelos tribus dimensionibus non constare, nec corporeo modo circumscribi, nec figurari, addit: Quantum ad naturam attinet, indicans in corporibus assumptis tria illa recipere posse. Imo etiam cap. 4, de malis Angelis inquit: Potestate a Deo concessa, et viribus pollent et immutantur, et in quamlibet formam, ut quidem apparet, migrant, ubi particula, ut quidem apparet, non excludit sensibilem, ut ita dicam, ostensionem, sed denotat, vel non apparere quoad propriam naturam, sed tantum quoad corpus assumptum, vel denotat illud corpora in quibus apparent, non esse illius naturæ, seu speciei, cujus ostenduntur, quamvis vere sint sensibilia et externa.

8. Ex Bernardo late. Idem tradit late Bernardus, serm. 5, in Cant., ubi ex sententia Pauli ad Hebr. 1: Omnes sunt administratores spiritus, colligit, Angelos indigere corporibus, ut hæc ministeria, vel eorum aliqua apud viventes in corpore impleant. Et hinc est, ait, quod visi sunt Patribus, et ad eos intraverunt, et manducaverunt, et pedes laverunt. Et quamvis in discursu sermonis dubitet, an illa corpora sint naturalia Angelis, vel sint assumpta, nihilominus pro certo habet, eorum apparitiones in veris corporibus fieri, ac proinde supponendo Angelos non habere propria corpora naturalia, necessario dicendum esse vera corpora assumere. Idem tradit Isidorus, lib. 5 Sententiarum, seu de summo Bono, cap. 10, dicens: Angeli corpora, in quibus hominibus apparent, de supremo aere sumunt, solidamque

speciem ex cœlesti elemento induunt, per quam humanis obtulibus manifestius deteguntur. Idemque habet Gregorius, hom. 34, in Evang., ac denique allegatur Athanasius, serm. 4, contra Arianos, versus finem, qui dicit, dæmones Angelorum figuram interdum assumere: sed in hoc videtur Athanasius alludere ad illud 2, ad Corint. 11: Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Quod non tam in forma visibili, sed etiam in interiori suasione sub specie virtutis facere solet, et ita utroque modo possent verba Athanasii intelligi. Tamen idem Athanasius, in vita Antonii, sæpe docet malos Angelos etiam visibiliter apparere justis, et regulas tradit ad discernendum bonum a malo Angelo. Et ibidem refert varias animalium species, ac figuras, in quibus dæmones Antonio apparere solebant. Et in eodem serm. 4, contra Arianos, aliquantulum a principio tractans illud, Angeli sunt administratores spiritus, docet sæpe mitti Angelum in specie visibili, et videri ac sentiri oculis, ubi varia exempla et loca Scripturæ ita interpretatur. Sic etiam. Gregorius, hom. 34, in Evang., duplicem distinguit Angelorum missionem, scilicet, invisibilem et visibilem, ad eum modum, quo theologi eas in divinis personis distinguere solent; illamque distinctionem in Angelis ex Dionysio refert. Denique Cyprianus, libro de carnalibus Christi operibus, in præfatione sic inquit: Qui circa ipsum sunt angelici spiritus, licet invisibilis naturæ sint, in legationibus tamen suis se auditui manifestant et visui, et salutis nostræ ministeriales sæpissime experimur.

9. Ratione probatur superior conclusio quoad assumptionem corporum de possibili. — Imprimis quoad bonos Angeles. - Ratione potest hæc assertio duobus modis declarari; primo de possibili tantum, secundo de facto. Priori modo pendet probatio ex multis, quæ de hac assumptione corporum dicenda sunt. Quia nisi prius intelligatur, quid sit hæc corporis assumptio, et qui effectus in illa interveniant, non potest sufficienter constare, an sit Angelo possibilis? Nunc autem potest breviter in hunc modum declarari, quia Angelus assumens corpus, vel est bonus, vel malus, ab utroque enim hujusmodi apparitiones visibiles fieri solent. Si ergo Angelus sit bonus, facile credi potest, esse illi possibile assumere corpus, quia etiamsi sola naturali virtute id facere non posset, ut Dei minister, et ab co specialiter adjutus poterit. corpus assumere cum tota illa perfectione, quæ ad ministerium suum necessaria fuerit. Et ideo in apparitionibus sanctorum Angelorum ces

sant difficultates, quæ in hoc opere ex sola ratione naturali oriri videntur, quia non cogimur dicere eos sola naturali virtute hæc facere. Et ob eamdem rationem etiam e contrario ex his effectibus quos assumendo corpora ipsi faciunt, non possumus concludere illa omnia posse fieri ab Angelo virtute naturali.

Secus vero est

10. Quid quoad dæmones. in dæmonibus: nam ipsi operari quidem possunt, si permittantur, omnia, quæ in pura natura facere possent, quia post peccatum, naturalia in eis integra manserunt, ut in lib. 8, dicemus cum Dionysio, cap. 4, de divinis Nomin., et S. Thoma, 1 p., quæst. 64, art. 4. Nihilominus tamen si aliquid est supra intellectualis naturæ potestatem naturalem, non poterit a dæmone fieri. Quia cum dæmones hæc non faciant, nisi ut homines decipiant, et ad peccandum inducant, certissimum est, non juvari specialiter a Deo ad hujusmodi opera facienda, quamvis generalem primæ causæ concursum eis non semper neget, sed solum quando non vult eis permittere aliquid hujusmodi operari. Hinc ergo difficile est ostendere, quid in hoc genere malis Angelis sit possibile. Nam, ut dixit Augustinus, lib. 3, de Trinit., cap. 9: Quid possint mali Angeli per naturam, et quid per ipsius naturæ conditionem facere non sinantur, homini explorare difficile est, imo vero impossibile, nisi per illud donum Dei, quod Apostolus commemorat, dicens, alii dijudicatio spirituum. Quamvis autem hoc ita sit, loquendo de variis effectibus in particulari, nihilominus de hoc generali, quem tractamus, scilicet assumere corpus visibile, per se satis credibile est non deesse malo Angelo naturalem potestatem ad hujusmodi effectum, cum de Leviathan scriptum sit Job 41: Non est potestas in terra, quæ comparetur ei. Quidquid enim sit de litterali sensu, satis nobis est, quod saltem in allegorico sensu ex communi sententia Patrum in Luciferum verba illa conveniant. Apparere autem in assumpto corpore visibili, non est tam mirabilis effectus, ut naturalem potestatem dæmonis, quæ tanta exaggeratione nobis proponitur, excedere possit. Sed hoc evidentius probabitur declarando hoc opus, et quomodo per solum motum localem, et applicando activa passivis, possit fieri.

11. Probatur conclusio secundo, quoad assumptionem corporum de facto. — Alia vero Alia vero probatio, scilicet, quod de facto Angeli corpora assumant, cum præter potentiam requirat liberam voluntatem, non potest a nobis certo sciri, nisi vel revelatione, vel experientia ipso

rum effectuum, qui sufficienter ostendat hujusmodi corpora, quæ ab Angelis assumuntur, esse vera. Utroque autem modo sufficienter hoc nobis manifestatum est. Nam revelatio in Scriptura continetur, ut probatum est. Præter Scripturam vero per historias fide dignas sufficienter idem comprobatur : et hanc voco experientiam, quia licet non singuli de Ecclesia hoc experiantur, tamen humano modo certissimum est, esse in Ecclesia usum, et experientiam magnam hujusmodi visibilium apparitionum Angelorum. Nam de revelationibus sanctorum Angelorum, multa in vitis Sanctorum narrantur, quæ manifeste ostendunt in corporibus visibilibus ab eis assumptis ad sanctos viros mitti solere ad eorum spiritualem consolationem, et profectum, vel ad publicam Ecclesiæ utilitatem. Et eodem modo ex eisdem vitis Sanctorum, et aliis historiis comprobatum est, dæmones sæpe apparere in corporibus assumptis, vel sub specie viri, vel fœminæ, vel aliorum animalium, ut eos in errorem, vel aliud grave peccatum, inducant. Potestque facile de illis credi, quod si possint, et permittantur, hæc faciant, quia omnibus, quibus possunt homines, vel ad peccatum inducere, vel ad peccatum inducere, vel saltem perturbare cupiant. 12. Ad rationem dubitandi in num. 4 indicatam.-Ad rationem ergo dubitandi in principio positam, ex dictis responsum est. Dicimus enim absolute loquendo ad assumenda corpora sufficere virtutem naturalem Angeli, et quando assumens est Angelus malus, nunquam excedere virtutem naturalem ejus: quomodo autem hoc verum sit, in sequenti capite declarabitur. Ad confirmationem respondemus, verum esse, apparitiones Angelorum, etiam sanctorum, sæpe esse tantum interiores in imaginatione, seu phantasia. Ut ex Scriptura satis probatur; et sumitur ex divo Thoma 2, 2, quæst. 171, art. 5, ad 2 et 173, art. 2 et 3, et q. 174, art. 2, et ex Augustino, lib. 9, Gen. ad litt., cap. 19. Inde tamen non sequitur omnes apparitiones Angelorum esse tantum imaginarias, cum oppositum ex Scriptura constet, ut ostensum est, et declarat late Augustinus 3, de Trinit., cap. 10. Sunt igitur varia genera revelationum, seu visionum, quas Deus pro suo arbitrio vel distribuit, vel permittit, prout judicat expedire. Indicium autem valde probabile est, ad discernendum inter imaginariam, et externam apparitionem, illud a D. Thoïna traditum quod imaginariam solus ille percipit, ad quem fit: externam autem alii etiam indifferenter intuentur.

13. Angelorum apparitiones varia notantur. -In hoc tamen advertere interdum posse Angelum exterius apparere alicui visibiliter, ita ut per oculos corporis ab ipso concipiatur, et nihilominus quod ab aliis circumstantibus non videatur, ad eum modum quo Actor. 9, viri comitantes Paulum audiebant vocem ejus, non tamen videbant Christum, quamvis Paulus illum videret, et dæmones (ut multi referunt) interdum comitantur aliquem in itinere, et ab eo videntur, et non ab aliis sociis itineris. Et aliqui existimant, talem fuisse visionem Danielis, cap. 10, estque valde probabile, quia ipse dicit: Leraci oculos meos, et vidi, et nihilominus subdit, Vidi autem ego Daniel solas visiones: porro viri, qui erant mecum, non viderunt. Ubi Benedictus Pererius notat in potestate Angelorum esse, cum in assumptis corporibus apparent hominibus, sui aspectum quibus volunt, vel exhibere, vel denegare. Non explicat autem quomodo, vel qua virtute id faciant. Id autem in sanctis Angelis facile creditu est, quia id referri potest ad virtutem divinam, quia forte in assumptis corporibus participant hanc proprietatem corporis gloriosi: nam istud per voluntatem animæ potest se manifestare, cernendumque præbere uni, et non aliis, etiamsi sint æque propinqui, et nullum obstaculum interponatur, sicut in dicto exemplo de vocatione Pauli Christus Dominus fecit, præsentiam suam Paulo concedendo, et ejus sociis eamdem subtrahendo.

14. Utrum etiam dæmones id præstare possint.-Loquendo autem de apparitione dæmonis in corpore assumpto, videtur hoc difficilius, quia non apparet quomodo fieri possit virtute naturali. Nihilominus aliqui existimant, etiam Angelos malos habere hanc potestatem in corpus assumptum, ut possit se ostendere uni, aut pluribus ex multis, et aliis se occultare. Dico tamen esse difficile, quia illa potestas non videtur naturalis, quia non potest dæmon facere, quin objectum visibile species multiplicet in oculo sibi sufficienter propinquo. Unde necessario dicendum est, hoc posse dæmonem facere solum immutando medium, et ponendo obstaculum impressioni specierum visibilium, quod potest tanta subtilitate, et celeritate facere, ut non impediat transitum specierum ad oculum ejus, cui apparere vult, impediat vero transitum ad aliorum oculos, ut bene exponit Richardus, in 2, dist. 8, art. 2, q. 3. Quamvis autem hoc interdum contingat, nihilominus quando Angelus in corpore assumpto ab omnibus indifferenter videtur, fere

evidens indicium est, non esse visionem tantum imaginariam, sed exterius sensibilem. Neque etiam est verisimile solum fieri per ludificationem sensuum externorum, quia hujusmodi præstigiæ non fiunt sine sensuum perturbatione, quæ non semper fit, nec cum fundamento affirmari potest semper ita fieri, quamvis negandum non sit, aliquando fieri posse virtute dæmonis, ut Richardus supra late exponit. Reliqua, quæ in illa confirmatione tanguntur de lamiis, et itineribus earum, et de capite Episcopus, tractata sunt a nobis late in 1, tom. de Relig., tract. 3, lib. 2, cap. 16, præsertim a num. 23, et videri potest totum caput : nam ad intelligendam totam hanc materiam conferre potest.

CAPUT XXXIV.

AN CORPORA, QUÆ ANGELI ASSUMUNT, VERE TALIA SINT, QUALIA APPARENT, QUOAD MATERIAM, VEL FORMAM, VEL SUBSTANTIAM IPSORUM.

1. Advertuntur aliqua ex Augustino pro prima quæstionis parte. - Distinximus supra corporis veritatem, vel sub generali ratione corporis externi, et visibilis vel sub particulari specie, quam præ se fert: supposita ergo priori veritate, de secunda dicendum superest, de qua multa etiam in dicto capite dixi, et varias opiniones retuli, et improbavi, quæ omnia hic repetere necessarium non est. Solum ergo circa priorem partem quæstionis advertere oportet ex Augustino, lib. 3, de Trinit., cap. 10, aliquando posse Angelum assumere corpus verum animalis præexistentis: aliquando vero de novo formare corpus, ut illud assumat: ut, verbi gratia, quando dæmon in specie serpentis cum Eva locutus est, fieri potuit, ut solum esset spectator serpentis, vel ut fuerit verum animal. Primum enim docuit Cyrillus, lib. 3, cont. Julianum. Secundum autem sentit Augustinus 14, de Civit., cap. 11, et est communior sententia, quam late defendit Pererius, lib. 6, ad cap. 3, Genes., disp. 1, in princip., et Bellarminus, lib. 3, de amiss. Grat., cap. 3, et similis quæstio tractari solet de columba, sub cujus specie Spiritus sanctus apparuit in Christi baptismate: quam disputavi in 2 tom., 3 p., disp. 27, sect. 2, ubi cum Augustino docui, non fuisse veram columbam, sed simulacrum columbæ, quamvis aliquando etiam Augustinus docuerit fuisse verum animal, non antea præexistens, sed ad illud ministerium denuo productum. Quod quidem in illa apparitione sine crrore

sustineri posset: quia etiamsi ministerio Angelorum facta fuerit (ut libro sexto dicemus), nihilominus, quia ad repræsentandum Spiritum sanctum facta est, ejusdem Spiritus sancti virtute poterat verum, et novum animal ad illud ministerium procreari. Solum ergo id non admittitur, quia nec necessarium est, nec consuetum, nec narrationi Evangelistarum satis consentaneum. Igitur si aliquando contingit, Angelum assumere corpus præexistentis animalis, ut per eum aliquo modo repræsentetur, et appareat, tunc locum non habet quæstio proposita: quia in ipso facto supponitur, corpus assumptum esse verum, etiam in propria specie, in qua ostenditur. Et tunc cessat difficultas supra tacta : quia illud animal quando ab Angelo sumitur, non est de novo ab eo productum, sed solum ab eo motum, et assumptum, ut eo tanquam organo utatur ad se insinuandum hominibus, et cum eis loquendum, etc., quod tam malo, quam bono Angelo esse possibile manifestum est. Existimo tamen hujusmodi apparitiones Angelorum raro sic fieri: quia necessarium non est, et quia corpora hæc, quæ Angeli assumunt, facile postea dissolvuntur. Unde nisi vel ex verbis sacræ Scripturæ sufficienter constet talia esse corpora, quæ apparent, credendum non est præextitisse in ea forma, ac vera natura, sed esse ad illud ministerium efformata, et de illis proponitur quæstio.

2. Circa secundam partem tituli de forma apparitionum. Quoniam vero hæc corpora frequentius assumuntur ab Angelis in specie alicujus animalis, ideo subdistinguere potest inter animalia, quæ perfecta, vel imperfecta vocantur. Nam licet Angelus neutrum animalium genus possit per se, ac propria virtute efficere, nihilominus applicando activa passivis potest, quasi artificioso modo, operari, ut hujusmodi animalia vera, et in propriis speciebus producantur, ut in dicto cap. 16, num. 6 et 7, dixi. Quocirca, si Angelus malus velit in specie animalis imperfecti apparere, et corpus ejus. ac figuram assumere, poterit id facere, verum corpus talis speciei assumendo, sicut diximus posse assumere verum animal præexistens. Nam, supposita potestate formandi denuo tale animal verum, eadem est de utroque ratio.

3. Angeli communiter animalis perfecti apparentiam sumunt. Quia vero Angeli communiter non apparent, nisi sub specie hominis, vel alicujus animalis perfecti, ideo communiter dicunt doctores, hujusmodi corpora, quæ Angeli assumunt, non esse vera in propriis specie

bus. Ita sumitur ex D. Thoma, dicta quæst. 51, art. 1, et aliis theologis statim citandis. Quod quidem manifestum est, si intelligatur de veritate corporis in tali specie substantiali. Primo, quia hoc non potest fieri virtute naturali, ut diximus et ideo quoties Angelus assumens corpus est ex malis, est infaillibilis regula, quod talia corpora, seu animalia vera non sint, sed tantum illorum simulacra. Quando vero Angelus bonus sub tali specie apparet, potest esse nonnullum dubium, quia bonus Angelus potest supernaturaliter juvari, ut per suum ministerium verum animal, etiam perfectum producatur, sicut de columba baptismi Christi dicebam. Nihilominus etiam in Angelis sanctis generalis regula est, talia corpora ab eis assumpta non esse vera in sua substantia. Hoc est certum, quoties sub specie hominis apparent, quia non est putandum illa esse vera corpora humana, multoque minus quod rationali anima informentur. Id enim sine nova creatione, vel sine resurrectione alicujus mortui fieri non potest, quod fingere in his apparitionibus vanum esset, et fortasse erroneum. Nam si de aliqua simili apparitione id potuit cogitari, maxime de Raphaele, qui Tobia in specie juvenis occurrit, et per multos dies cum illo ambulavit, et tamen illum non fuisse verum corpus humanum, manifeste docetur, Tob. 9 et 12, et idem constat ex aliis locis Genes. 18 et 19, et similibus, quanquam Tertullianus aliquando contrarium significare videatur, de cujus sententia in capite sequenti dicam. Et quod de humanis corporibus diximus, etiam de aliis apparitionibus, ut de forma columbæ, vel similibus est probabilius, quia non oportet existimari majora miracula sine necessitate. Hoc ergo posito quoad veritatem formæ de veritate materiæ, et dispositionum ejus aliqua possunt inquiri.

4. Circa tertiam partem tituli de materia.Variæ opiniones.-Primum est, ex qua materia formentur corpora quæ Angeli assumunt. Iu quo Tertullianus, lib. de Carne Christi, cap. 2, in fine sentit non assumi ex præjacente materia, sed ex nihilo. Verumtamen, si hoc ut sonat intelligatur, omnino falsum est, quia talia corpora, nec possunt fieri ab Angelis, nec est necesse fingere novam creationem a Deo factam, cum ex præjacente materia facile formari possint. Potest autem exponi Tertullianus, ut solum intellexerit talia corpora non fieri ex materia crassa, et visibili, nam statim adjungit, si non fuit initium visibile, nec finis. Alii dixerunt, Angelos assumere corpora ex materia

« PredošláPokračovať »