Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Et alii addunt esse per se sufficiens, et efficacissimum ad veritatem corporis Christi ostendendam. Quod non est ita intelligendum, ut solum illud signum fuerit sufficiens ad certam fidem faciendam, sed ad moralem quamdam certitudinem, et evidentiam, ut in citato loco tertiæ partis dixi. Nam si sola illa experientia attendatur in rigore, posset ei subesse falsum, si alia signa, et testimonia illi non conjungerentur, ut divus Thomas in eodem loco dixit. Existimoque divina saltem virtute posse fieri corpus apparens humanum ita simile vero corpori, etiam quatenus palpabile est, ut non possit homo per sensum tactus inter verum, et falsum corpus discernere. Ideoque solum tactum non sufficere, licet maximum indicium sit inter sensibilia, in quo sensu dixit Christus, Palpate, et videte, etc., et ideo Augustinus, libr. de unit. Eccles., cap. 19, circa medium, dixit: Ipse Dominus Jesus, cum resurrexisset a mortuis, et discipulorum oculis videndum, manibusque tangendum corpus suum offerret, ne quid tamen fallacia se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis legis, et Prophetarum, et Psalmorum confirmandos esse judicavit.

Christi Domini, Palpate et videte, etc. - Nec
contra hoc obstant verba Christi Domini, imo
illud maxime confirmant. Primo quidem, quia
Christus Dominus postquam dixit, Palpate, et
videte, et statim addit, Quia spiritus carnem,
et ossa non habet, et per spiritum non solum
videtur intelligere spiritualem substantiam, ut
in se invisibilem, sed ut in aliquo assumpto
corpore apparentem. Discipuli enim non exis-
timabant eum, quia cum eis loquebatur, esse
purum, et invisibilem spiritum : nam eviden-
ter concupiebant esse corpus visibile sub ho-
minis figura, et habitu, putabant autem esse
aliquod phantasma; ergo de spiritu etiam ap-
parente in corpore visibili ait Christus, car-
nem, et ossa non habere. Et hoc significavit
Augustinus, epist. 146, dicens, Christum disci-
pulis de sua resurrectione dubitantibus, et illud,
quod videbant non corpus, sed spiritum esse
putantibus, dixisse, Palpate, et videte, etc.
Nomine ergo spiritus etiam phantasticum cor-
pus comprehendi putat. Et ex verbis ejusdem
Evangelii id colligi potest, scilicet, Contur-
bati vero, et conterriti existimabant se spiritum
videre. Non enim existimabant se videre pu-
rum spiritum, sed in corpore phantastico sibi
apparente; ergo in eodem sensu loquitur
Christus de spiritu, et illum dicit carnem, et
ossa non habere, utique propria, et vere pal- QUALIS UNIO ANGELI AD CORPUS NECESSARIA SIT,
pabilia; unde adjungit, Sicut me videtis ha-
bere. In quo ultimo verbo significavit longe
aliter fuisse suum palpabile, quam sint cor-
pora ab Angelis assumpta; corpus enim Christi
vere, et realiter est palpabile ratione propriæ
densitatis, et aliarum qualitatum tangibilium
connaturalium corpori humano, ut D. Thomas
supra exponit, corpus autem ab Angelo as-
sumptum in reipsa nunquam est ita palpabile,
sed solum apparenter modo explicato.

CAPUT XXXVI.

UT ILLUD ASSUMERE DICATUR.

1. Dubitandi ratio. · Ratio difficultatis est, quia non dicitur Angelus assumere corpus, eo ipso quod illud localiter movet; ergo præter motionem requiritur specialis unio cum corpore, ut illud assumat, qualis autem hæc sit, non videtur posse explicari, in quo ergo consistit hæc corporis assumptio? Primum antecedens inductione patet. Nam Angelus movens cœlum non dicitur illud assumere, neque ille qui rapuit Philippum, vel qui Habacuc duxit in Babyloniam in impetu spiritus sui rapuit tale corpus, seu personam. Imo etiam non dicuntur dæmones corpora obsessorum assumere, etiamsi intra illa sint, eaque moveant, vel per illa loquantur. Unde probatur prima consequentia: nam hæc denominatio assumendi corpus realis est; ergo ab aliqua causalitate reali, vel formali, vel effectiva oriri debet, quia non potest alia ratio, vel causa cogitari: sed non potest fundari in causalitate efficiente, quia Angelus nullam aliam, præter motionem localem, in corpus habere potest; ergo necesse est, ut ab aliqua unione formali inter spiritum et corpus illa denominatio sumatur. Potestque declarari,

12. Progreditur expositio verborum Christi. Unde etiam ex facto illo Christi Domini colligere licet, si summa cura, et diligentia, et advertentia intellectus adhibeatur, posse medio tactu per rationem discerni, an corpus quod tangitur verum sit, vel phantasticum. Nam ideo dixit Christus ad discipulos: Palpate, et videle, quia spiritus carnem, et ossa non habet, ut cum magna consideratione attenderent, et experirentur non aliter eorum manus immutatas fuisse a suo corpore, quam soleant ab humanis corporibus immutari : quod forte non ita contingit in corpore phantastico, et si homo attenderet, posset id discernere. Et ideo Cajetanus 2, 2, quæst. 95, art. 3, ait, illud Christi signum, seu argumentum fuisse verissimum.

nam licet Angelus cesset movere localiter corpus, quod semel assumpsit, semper dicitur habere illud assumptum, quamdiu illud non dimittit; ergo signum est ibi fieri aliquam unionem permanentem absque locali motione. Denique confirmatur ex vi ejusdem verbi, assumere, nam idem significat, quod a se sumere, propter quam verbi vim, solus Filius dici potest assumpsisse humanitatem, et non Pater, nec Spiritus sanctus, licet efficientia unionis communis sit. Ergo similiter, proportione servata, Angelus ad se sumit corpus: sumere autem ad se non est illud localiter movere, sed sibi illud conjungere, et unire, est ergo necessaria aliqua formalis unio: quam vero sit hoc difficile ad explicandum, et credendum, ex dicendis patebit.

2. Prima et vera resolutio: substantialis unio non datur inter Angelum, et corpus assumptum. Duplex enim unio inter corpus, et spiritum generaliter distingui potest, substantialis scilicet, et accidentalis. Dixerunt ergo aliqui illam assumptionem fieri per unionem substantialem corporis ad Angelum : quod videtur insinuare Tertullianus supra. Et Aureolus dixit non repugnare Angelum uniri corpori assumpto per modum formæ substantialis, ac subinde substantialiter. Alii etiam dixerunt, posse uniri hypostatice; ergo poterit etiam hæc assumptio secundum aliquam istarum unionum explicari. Nihilominus certissimum est apud omnes, non fieri substantialem unionem inter Angelum, et corpus assumptum. Ita supponunt omnes theologi, et colligitur ex divo Thoma, dicto art. 1, ad 2, et in art. 3, et in hoc assentit Aureolus, in 2, dist. 8, quæst. 1. Et ratio imprimis est, quia talis unio substantialis duplex tantum intelligi potest, scilicet, formalis, seu per modum formæ substantialis, vel hypostatica, seu per modum suppositi. Utraque autem est impossibilis, juxta probabiliores sententias. De formali videri potest divus Thomas, in 2, q. 1, a. 6, et ibi Capreolus, q. 1, art. 1, concl. 4, et ad argumenta contra illam, ubi alia loca divi Thomæ refert. Ratio autem est, quia licet Angeli dicantur formæ subsistentes, quia non constant ex materia, sed habent simplicem essentiam, nihilominus non sunt formæ, quatenus per hanc vocem significatur actus quidam incompletus, aptus ad terminandam potentiam materiæ, et componendam cum illa integram substantialem naturam per se unam. Nam si Angeli ex natura sua essent hujusmodi formæ, essent entia inompleta, et naturaliter postularent corpora

sibi unita: utrumque autem falsum est, ut in libro primo est ostensum.

mæ.

3. Rationes contra unionem per modum forHinc ergo fit, ut prorsus repugnet Angelum substantialiter informare corpus, quod assumit. Tum quia causa formalis adeo est intrinseca, ut suppleri non possit per aliquid quod ex natura sua forma non sit: et ideo neque Deus ipse potest supplere vicem causæ formalis, nec lux potest formaliter constituere calidum, licet calorem eminenter contineat, eumque efficere possit, sed substantia Angeli ex natura sua non est vera forma, imo neque ullam formam substantialem eminenter continet; ergo nullo modo potest materiam substantialiter informare. Tum etiam, quia Angelus est substantia completa, et similiter ejus natura est completa essentia substantialis; ergo non potest per se uniri materiæ ad componendam cum illa novam naturam substantialem per se unam, unde non minus repugnat Angelo similis informatio, quam naturæ integræ ligni, aut lapidis, vel similibus, quia tam completa est, in suo esse simplici substantia angelica, quam est, quælibet substantia composita in esse suo.

4. Ratio contra hypostaticam unionem. De altera vero unione hypostatica disputatur quidem a theologis, an sit possibilis in persona creata, et probabilius creditur etiam illam esse simpliciter impossibilem (ut dixi in 1 t., 3 p., disput. 13, sect. 4). Verumtamen quidquid sit de possibili in ordine ad absolutam Dei potentiam, de ordinaria loquendo, et de facto certissimum esse debet, nullam aliam unionem hypostaticam factam esse, necesse futuram præter eam, quæ inter verbum divinum, et humanam naturam facta est, ut in eodem loco ostendi; et revera in nostro proposito per se incredibile est, tantum miraculum fieri, et tam frequenter propter solam transitoriam, et brevem repræsentationem corporis humani, vel alterius similis, seu propter quoddam ministerium quod sine tanto dispendio facile potest. Præsertim quia talis unio fieri non potest per virtutem activam naturalem Angeli assumentis corpus: sed dæmones assumunt corpora; ergo non assumunt per hypostaticam unionem: nam Deus non concurrit cum dæmonibus miraculoso, et supernaturali modo, ut corpora sumant. Concludimus ergo, Angelum, non assumere corpus per unionem substantialem ad ipsum. Probatur, quia inter duas substantias distinctas non potest intelligi substantialis unio, nisi vel in una natura per modum par

tium essentialium, vel in uno supposito per hypostaticam unionem : sed ostensum est, neutram istarum in assumptione corporis angelici intervenire; ergo nulla ibi fit substantialis unio. Omitto unionem, seu compositionem ex partibus integralibus, quia per se evidens est inter corpus, et spiritum fieri non posse. De quo videri potest divus Thomas 2, contra Gent., cap. 56.

5. Secunda resolutio bipartita.- Probatur prima pars assertionis.-Ex quo ulterius concludimus, Angelum non uniri corpori, quod assumit propria, et formali unione etiam accidentali, ac proinde solum assistere illi per intimam substantialem præsentiam, tanquam motor ad mobile cum particulari respectu ad peculiarem usum ejus. Hæc est doctrina divi Thomæ, dicta quæstione 51, articul. 2, ad 2, ubi ex parte illud explicat, dicens: Corpus assumptum non uniri Angelo, ut forma, nec solum ut motori, sed sicut motori repræsentato per corpus mobile assumptum. Prima ergo pars probanda est, ex dictis supra de existentia Angeli in loco nam rationes, quibus ibi probavimus, Angelum non esse in corpore, cui est præsens, per modum unionis, qua formaliter illi uniatur, probant universaliter de quolibet corpore, sive motum, sive assumptum, sive tantum propinquum esse dicatur, non etiam cum corpore assumpto Angelus non componit aliquod totum vere, ac physice unum, unde etiam potest Angelus sine sui mutatione dimittere corpus assumptum per illius mutationem, vel localem, vel rarefactionis, aut alterius similis resolutionis, et licet interdum fiat mutatio in Angelo, erit tantum localis, nec ulla alia intelligi potest, quasi externa, quod addo ut mutationem in actibus intellectus omittam, quæ ad rem præsentem non refert.

6. Probatur secunda pars, qua satisfaciendum est rationi dubitandi in num. 1.-Et hinc facile probatur altera pars affirmativa, quæ a sufficienti partium enumeratione concluditur. Quia exclusa omni propria, seu formali unione, saltem necessaria est, ut Angelus conjungat sibi corpus, quod assumit saltem per intimam propinquitatem utriusque substantiæ, et cum aliquo particulari respectu ad ipsum, quia hoc saltem probat ratio dubitandi in principio posita, cui per hanc partem assertionis satisfacimus. In qua duæ particulæ distinguendæ sunt; prima est, quod Angelus assumens corpus unitur illi, ut motor mobili, hoc enim imprimis necessarium est, quia conjunc

tio aliqua necessaria est, nullaque alia superest, ut dixi. Dices sufficere posse intimam propinquitatem, quam potest Angelus habere ad corpus, etiamsi non sit ejus motor, sicut de Angelis existentibus in cœlo empyreo diximus. Respondemus imprimis, admittendo necessariam esse hanc intimam præsentiam substantialem Angeli in corpore, quod assumit. Quia vero non dicitur illud assumere per solam præsentiam, ut per se notum est, ideo oportet, ut illa ordinetur ad aliquem peculiarem usum illius corporis, qui usus non sit, nisi per motum, ideo recte dicitur Angelus esse in corpore assumpto, tanquam motor in mobili. Intelligendum autem est de motore,. non tantum actualiter movente, sed disjunctim, vel actu, vel in proxima aptitudine, satis enim est, ut ibi assistat, tanquam intrinsecus motor, et hoc probat quædam ratio in principio facta.

[ocr errors]

7. Progreditur proxima probatio secundæ partis. Quia vero sola ratio motoris non sufficit, ut ratio dubitandi in principio posita probat, ideo additur altera particula, per quam significatur, necessarium esse, ut Angelus quando assumit corpus, uniatur illi cum aliqua relatione ad seipsum. Quod etiam probat ratio in principio facta, et in vi verbi assumendi fundata. Non est autem necesse, quod hic respectus sit realis, nec fundatus, in speciali causalitate formali, distincta ab efficiente, ut in prædicta ratione dubitandi assumebatur, quia talis unio non est possibilis (ut ostendimus). Ergo solum esse potest respectus rationis, qualis est respectus signi voluntarie assumpti ad repræsentandum cum aliquo fundamento, seu proportione in illo supposita. Sic enim Angelus interdum utitur corpore ad se repræsentandum aliquo modo, et ideo dicitur illud assumere. Dices, sæpe corpus assumptum non habet proportionem ad repræsentandum Angelo, ut patet de serpente assumpto a dæmone, et de aliis corporibus sub figuris aliorum animalium, ut hircorum, et similium, et interdum sub figuris monstrorum viventium, nimirum ex partibus diversorum animalium constantibus.

8. Corpora assumpta solent proprietatem aliquam assumentium referre.-Respondetur, hanc repræsentationem in hoc principaliter consistere, quod Angelus assumens corpus, ita illo utitur, ut una persona cum ipso esse, et in illo, ac per illud, non tanquam extrinsecus motor, sed tanquam intrinsecum principium operari videatur: ita ut per illa corpora se

repræsentent ad eum modum, quo anima per an omnes Angeli corpora assumant. Secunexternas operationes se manifestat, non qui- dum est, an soli Angeli inter spiritus creatos dem ad æqualitatem, sed cum quadam imita- corpora possint assumere. Tertium est, an etiam tione. Consequenter vero, etiam per corporis per comparationem ad spiritum increatam soli figuram solet aliqua proprietas Angeli repræ- Angeli corpora assumant. In primo dubio, sentari. Quod de bonis Angelis tradit Diony- quod ad potestatem attinet, ex dictis manifeste sius, libr. de Eccles. Hierarch., capite 15. Et colligitur omnes Angelos habere potestatem sufortasse ex peculiari providentia Dei, etiam mendi corpora, sicut omnes habent potestatem dæmones non permittuntur assumere cor- ad movenda localiter corpora, et ad utendum pora, nisi quæ eorum malitiam, vel miserum illis, ut instrumentis ad repræsentandum, vel statum repræsentent, sicut serpens repræsen- significandum proprietates, seu voluntates tabat astutiam dæmonis, et sic de aliis. Prior suas. Præterea etiam constat ex dictis, omnes vero repræsentatio videtur mihi magis neces- Angelos de facto assumere interdum corpora saria, ac per se sufficiens; unde non mihi generatim loquendo, id est, tam bonos, quam displicet, quod Aureolus, in 2, dist. 8, art. 1, malos Angelos. Id enim partim Scriptura dicit, assumptionem corporis addere supra partim experientia a nobis probatum est. Dixi unionem motoris unionem similitudinariam autem generatim, quia si speciatim loquamur materiæ, et formæ, quia ita exercet Angelus de singulis Angelis bonis, vel de singulis main tali corpore operationes alicujus formæ, ut lis, satis incertum est, an omnes interdum videatur esse unum suppositam operans. Ex corpora assumant. Quia vero ad bonorum miquo etiam infert, Angelum, qui portabat nu- nisteria, et malorum tentamenta, seu pravam bem coram filiis Israël, non assumpsisse il negotiationem hoc pertinere videtur, ideo parlam; Angelum vero, qui comitabatur Tobiam, tim in libro sexto partim in octavo explicain corpore assumpto illud sumpsisse, quod mi- bitur. hi videtur satis probabiliter dictum. Imo hinc etiam verisimiliter credo, Angelos proprie non assumere corpora, nisi sub specie alicujus animantis, in quo videantur opera vitæ exercere: nam in corporibus inanimatis non potest ita proprie repræsentari Angelus, tanquam internum principium informans ipsum corpus, ut patet in exemplo nubis supra posito, vel in linguis, quæ in die Pentecostes, tanquam ignis apparuerunt: nam per illas solus ignis verus in splendore, luce, et in apparente virtute urendi repræsentabantur, non vero Angelus in illis operans, et ideo similia corpora non tam proprie dici possent assumi ab Angelis, sicut corpora animantibus similia.

CAPUT XXXVII.

AN OMNES, ET SOLI ANGELI ASSUMANT CORPORA,
ET QUA VIRTUTE, SEU QUALITER ILLA CONFI-

CIANT.

1. Triplex dubium circa corpus ab Angelo assumendum, quæ est prima pars tituli.—Ad primum dubium. - Duo puncta supersunt de hac corporum assumptione tractanda, quæ ad ejus causas spectant, unum est de persona assumente, aliud de causa efficiente corpus asmendum. Verumtamen de priori puncto nihil in præsenti addere necessarium puto. Tria enim dubia in illo includuntur. Primum est,

2. Ad secundum dubium. In secundo dubio tangitur quæstio pertinens magis ad rationalem animam, quam ad Angelos. Quia præter rationalem animam nullus est spiritus creatus, qui non sit angelicus, et idem est quærere, an inter spiritus creatos soli Angeli possint assumere corpora, quod est quærere, utrum anima rationalis id possit. Cum autem anima rationalis duos possit habere status: nam et conjuncta, et separata potest esse a corpore. In anima conjuncta quæstio locum non habet, quia anima conjuncta non assumit proprium corpus, sed illud naturaliter informat. Et dum illi conjuncta est, non potest per seipsam et immediate illud assumere, vel movere, ut satis per se notum est, quamvis mediante corpore, quod informat, possit aliud illi conjungere, etiam ad repræsentandum, ut vestem, barbam, et similia, quæ in se clara sunt, et præsenti instituto parum deserviunt. De anima vero separata est gravis quæstio, an interdum corpus assumat, et utrum ad hoc habeat naturalem potestatem: quæ aliam involvit, scilicet, an possit anima separata corpora movere quæ omnia infra in tractatu de Anima disputabuntur, et de illis videri potest Petrus Thyreus, in lib. de Apparitionibus spirit., a cap. 20, usque ad 10.

3. Ad tertium dubium. — In tertio vero dubio præcipue interrogatur, an Deus ipse corpus assumat, quia hoc solum addit illud signum

exclusivum, cum petitur, an solus spiritus creatus corpus assumat; unde non intelligitur quæstio illa de assumptione per unionem hypostaticam: nam hoc modo solus Deus, et non Angeli, potest corpus assumere, quod non ad hunc locum, sed ad tractatum de Incarnatione pertinet. Interrogatio ergo fit de hac assumptione corporis accidentaria, seu repræsentativa, et fieri potest de possibili, seu de facto, et in priori sensu per se notum est, posse Deum immediate assumere corpus, si velit, quia et omnipotens est, et per corpus sensibile aliquo modo repræsentari potest. Imo etiam de facto habemus in Scriptura Deum in forma visibili sæpe hominibus apparuisse; unde solum superest quæstio, an hujusmodi apparitiones Dei, quæ in Scriptura narrantur, factæ sint immediate ab ipso, vel mediantibus Angelis sanctis corpora assumentibus. Hæc autem quæstio pertinet ad ministeria sanctorum Angelorum: et ideo in librum sextum illam reservamus.

4. Tractatur secunda pars tituli.—Qua virtute sibi Angeli corpora efforment.- Superest igitur dicendum de altero puncto, scilicet, qua virtute sibi Angeli corpora forment. In quo puncto difficultatem ingerit, quod D. Thomas ait, dicto art. 2, ad 2, ista corpora formari ab Angelis virtute divina, quod de virtute principali et supernaturali intellexit Petrus Bergamensis, in Concordatis, num. 117. Aliter sentit Alensis, 1 part., quæst. 34, memb. 5, ubi ait, Angelum præparare sibi corpus assumptum, secundum quod pertinet ad sui manifestationem faciendam: formationem autem ultimam esse Dei. Hoc autem secundum neque explicat, nec probat, et difficile intelligitur, quid sit. Et ideo alii theologi communiter asserunt, Angelos ipsos virtute propria præparare, et quasi artificiose componere corpora, quæ assumunt. Ita sentiunt Bonaventura, Scotus, Gabriel et alii, in 2, dist. 8, item Albertus ibidem qui etiam refertur in 2 part., tract. 9, quæst. 33, memb. 2, et de quatuor coæquævis, 1 part., quæst. 9, a. 10 et 11. Imo Durandus, quæst. 1, putat, de necessitate assumptionis esse, ut corpus ab ipso Angelo assumente, ejusque virtute formatum sit. Fundatur fortasse in propria significatione verbi, assumere, quia idem significat, quod ad se sumere.

5. Prima assertio. - Ut vero ab hoc ultimo resolutionem nostram inchoemus, non existimo esse de necessitate assumptionis, ut corpus assumptum ab ipso assumente formatum sit. Probatur primo, quia nulla ratione oppositum fundatur; nam in significatione verbi assu

mendi id non includitur, quia sumere ad se non est facere rem assumendam, sed est, rem aliquam sibi conjungere, sive illa res tunc fiat, sive facta jam sit; unde licet Verbum divinum de facto solum assumpserit naturam in eodem instanti a se formatam, nihilominus ex communi sententia theologorum posset naturam præexistentem assumere, si vellet, et homo proprie dicitur assumere vestem, quam non fecit. Denique satis probabile est, dæmonem ad loquendum cum Eva serpentem verum, et præexistentem assumpsisse, et dæmones sæpe assumunt corpora mortuorum, seque illorum animas esse fingunt, ut homines in errores inducant, ut sentit divus Thomas, 1 part., quæst. 117, a. 4, ad 2, cum Augustino, l. 10, de Civit., cap. 10, et Chrysostomo, hom. 29, in Matthæum.

6. Secunda assertio.-Unde ulterius statuo, minus esse de ratione assumptionis, ut corpus, quod Angelus assumit, sit ab eodem propria virtute formatum. Probatur ex præcedenti assertione, quia non est necesse, ut corpus, quod assumit Angelus, ab ipso formatum sit: ergo licet ab ipso formetur, non erit necessarium, ut propria virtute factum sit. Cum ergo assumere possit Angelus corpus a solo Deo, vel ab alia causa formatum, etiam poterit assumere corpus a se formatum, non ut a principali agente, sed ut instrumento virtutis divinæ.

7. Tertia assertio. Discrimen inter corpora, quæ assumuntur, quantum ad ipsorum formationem.-Nihilominus addo ulterius universaliter dici non posse, Angelos nunquam assumere corpora propria virtute formata, seu corpora, quæ assumunt, semper esse divina virtute præparata. Probatur primo ex fundamento Scoti et aliorum, quia hæc corpora ordinarie formari possunt per compensationem præjacentis materiæ aereæ, et applicando activa passivis, quatenus ad aliquas dispositiones, vel qualitates fuerit necessarium, sed hoc totum potest fieri per motum localem, et consequenter per naturalem virtutem Angeli assumentis; ergo ordinarie ita fit. Secundo probatur, quia non est credibile, DEUM peculiari virtute juvare dæmones ad formanda corpora, quæ ipsi assumunt: nam hoc a divina bonitate est alienum. Est enim notanda differentia inter corpora vera et præexistentia, quæ interdum a dæmone assumi posse dixi, et corpora, quæ ad hoc tantum formantur, ut dæmones ea sumere, eisque ad suas actiones uti possent. Priora enim corpora optime esse possunt a Deo facta, vel generaliter operando cum aliis cau

« PredošláPokračovať »