Obrázky na stránke
PDF
ePub

sentialem varietatem inveniri, quia imperfectus est, vel forte non potuit, quia nimis determinatus et particularis est.

CAPUT XIII.

AN TOTUS ANGELORUM NUMERUS IN TRES HIERARCHIAS, ET NOVEM CHOROS, SEU ORDINES CONVENIENTER DISTINGUATUR.

1. Quid sit Hierarchia et in quibus invenia, tur. Quid sit chorus seu ordo. Non possumus distinctionem Angelorum per genera, et species substantiales explicare, nisi prius varios eorum gradus, seu ordines dignitatum, prout a Scriptura et Patribus nobis traditi sunt, explicemus. De qua re separatim disseruit D. Thomas, 1 part., quæst. 108, et Magister cum Doctoribus, in 2, dist. 9. Ex quibus oportet supponere nomen Hierarchiæ, et Angelis, et hominibus commune esse, significat enim juxta Græci nominis etymologiam idem, quod facit principatus, id est, collectionem personarum aliquo modo sacrarum sub aliquo Principe. Unde nec in rebus irrationabilius inveniri potest, quia non sunt capaces principatus proprii, aut dignitatis sacræ, nec etiam Deo propter trinitatem personarum attribui potest, cum inter illas, nec sit principatus, nec ordo dignitatum, ut recte D. Thomas, supra art. 1, notavit cum Dionysio, cap. 3, de cœlesti Hierarchia, dicente, Deum extra et supra omnem esse Hierarchiam : nam omnis Hierarchia ad illius imitationem et similitudinem existit. Ideoque frustra Bonaventura et Gabriel, supra Hierarchiam distinguunt in creatam, et increatam, nulla est enim increata; creata vero, et in cœlo, et in terra invenitur, non tamen in inferno, ubi neque est aliquid sacrum, que ullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Quomodo autem inter dæmones aliqua prælatio sit, in lib. 8, dicemus. Est ergo coles tis Hierarchia, Angelorum, de qua nunc tractamus, et Ecclesiastica hominum ad illam tendentium, de qua alibi, Deo dante, dicemus. Constat autem Hierarchia choris, seu ordinibus, ut dicemus, et ideo etiam est supponendum nomine chori, seu ordinis significari collectionem, seu multitudinem magis specialem et intra Hierarchiam contentam personarum sacrarum peculiarem similitudinem in aliquo munere gratiæ inter se habentium, ut tractando rem ipsam magis explicabimus.

ne

2. Vera quæstionis resolutio affirmativa. Hoc posito est imprimis statuendum, esse in

Angelis ordinem inferiorum et superiorum secundum varios dignitatum gradus, qui gradus et in tribus Hierarchiis prima, secunda et tertia constituuntur, et ita novem sunt ordines, qui Angeli, Archangeli, Principatus, Potestates, Dominationes, Virtutes, Throni, Cherubini, ac Seraphini nominantur. Hoc fundamentum in communi sumptum abstrahendo a modo distinguendi, et ordinandi prædictos ordines de fide est. Primo quia in Scriptura invenitur : Paulus enim ad Roman. 8, tres ordines commemorat, dicens, neque Angeli, neque Archangeli neque Principatus. Et alios tres addit, ad Colos. 1, numerans Thronos, Dominationes, Principatus, et Potestates, quibus addit Virtutes 1, Corint. 15, ad Ephes. 1 et 1, ad Thessal. 4, ait Christum venturum ad judicium in voce Archangeli. Et Judas, in epist., Michaelem Archangelum vocat. Petrus vero 1, Canon. capit. 3, de Christo ait: Profectus in cælum subjectis sibi Angelis, Potestatibus, et Virtutibus. De Cherubim dicit, Genes. 3, Collocavit Deus ante paradisum voluptatis Cherubim. Et ad Hebr. 9, ait Paulus fuisse super arcam Cherubim gloriæ obumbrantia propitiatiorum. Quæ licet essent figuræ, et imagines, repræsentabant Angelos, ut cum Beda et aliis exponit Ribera, lib. 2, de templo, cap. 6. Denique de Seraphinis fit mentio Isaias 6.

3. Probatur ex Patribus Græcis.-Secundo ex his locis Scripturæ collegerunt Patres per illa verba significari novem ordines Angelorum dignitate et gradu inæquales. Hoc obiter attigerunt Martialis, in Epistol. ad Tolos., cap. 12, Antonius abbas, in epistola 5, circa finem, quæ habentur in tomo 3 Biblioth., et Sophronius, in epist. relata in 6 Synodo Constantinopolitana dicens produxisse Deum visibilia et invisibilia, seu intellectualia et horum multorum millium differentias. Illas vero primus omnium distincte tradidit Dionysius 5, de coelesti Hierarch., ubi Dominationes prætermisit, sed cap. 6, et sequentibus omnes numerat eodem ordine, quo supra a nobis recensiti sunt, quos ordines in sequentibus capitibus fuse declarat. Eosdem ordines numerat Ignatius, epist. 5, ad Trallian., ordine tamen diverso, Et ego (ait) intelligere possum angelicos ordines, Archangelorum, militiarumque cælestia discrimina, Virtutum, Dominationumque differentias, Thronorum, Potestatumque diversitates, Principatuumque magnificentias, Cherubim, Seraphimque excellentias. Irenæus vero, lib. 2, cap. 54, numerans alios ordines, tacet duos supremos et Thronos tertio loco numerat

trario vero Euthymius, Luc. 15, Dionysium allegando, secundam Hierarchiam sic distinguit ordine diguitatis inchoando: Dominationes, Potestates, et Virtutes. Cum ergo in numero Hierarchiarum, et in ordine primæ, et tertiæ conveniant, in secunda magna est varietas.

[ocr errors]

post Archangelos, et deinde Dominationes, etc. Et eumdem ordinem servat, lib. 3, cap. 8. Hippolytus autem, orat. de Consum. Mundi, circa finem, omittit Archangelos, et post Angelos, Thronos, Potestates, Principatus, Dominationes,Cherubim, ac Seraphim hoc ordine commemorat, prætermissis etiam Virtutibus, de 5. Probatur ex Patribus Latinis. Idemquibus prius aliquam mentionem fecerat. A- que in Latinis Patribus videre licet, inter quos thanasius sæpe faciens horum ordinum men- primum pono Clementem Romanum licet fortionem interdum tres, vel quatuor, mutato tasse græce scripserit. Ille ergo lib. 8, constit., etiam ordine numerat, ut in serm. 3 et 4, con- cap. 12, sic ait: Domine Deus, te adorant innutra Arian., videre licet, tamen in quæst. 4, ad merabiles Angelorum copiæ, Archangelorum, Antioch., novem ponens, infirmans Hierar- Thronum, Dominationum, Principatuum, Pochiam recenset ordine suo ascendendo ab infe- testatum, Virtutum, æternorum exercituum riori ad superiorem ordinem, supremam vero Cherubim et senis aliis præditi Seraphim. Hie contrario: nam incipit a Seraphim et per larius vero in id Psalm. 134: Omnia quæcumCherubim descendit ad Thronos, item oratione que voluit, Dominus fecit, numerando alios orin id: Omnia mihi tradita sunt, dicit: Quid dines, virtutes omittit. Et incipiendo a Thropropinquis Deo Cherubinis, et Seraphinis. Et nis prosequitur, dicens: Dominationum, Prinlibro de communi essentia, addit Thronos, et cipatum, Potestatum, Cherubim et Seraphim, ascendendo cæteros addit. In secundo autem Angelorum, atque Archangelorum. Gregorius, ordine medium locum tribuit Virtutibus, et etiam varius est; nam 32, Moral., cap. 18, supra illas Dominationes collocare videtur, et alias 25, sic numerat: Angelos, Archangelos, Dionysii doctrinam sequi profitetur. Thronos, Dominationes, Virtutes, Principatus, Potestates. At vero, hom. 34, in Evang., magis ex professo eosdem distinguens choros, et ordines Angelorum in duobus infimis et tribus principalibus ordinibus ordinem Dyonisii servat, in quatuor vero intermediis differt : nam ascendendo proxime supra Archangelos ponit Virtutes et deinde Potestates, Principatus, Dominationes. Et postea distinctionem illorum declarans eumdem sentit esse ordinem dignitatis inter illos. Et eum in omnibus imitatur Innocentius III, in lib. 2, mysterior. Missæ, cap. 62, Laurentius Justinus, in serm. de Angelis, et Sedulliunus, ib. 1 cap., ad Ephes. Idemque sentit Bernardus, serm. 27, alias 19, in Cant., et lib. 5, de Considerat., cap. 4. Nam licet numerando et ascendendo, quarto loco supra Virtutes ponat Dominationes, et postea Potestates, ac Principatus, nihilominus explicando, declarat Dominationes esse in sexto et perfectiori ordine. Rupertus vero, lib. 2, in Genes., cap. 15, incipiendo ab Angelis post Archangelos ponit Thronos, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes, etc. Eumdemque fere ordinem numerando sequitur Isidorus, lib. de summ. Bon., seu sententiar., c. 10, solumque differt, quod Virtutes Principibus et Potestatibus supponit. Quem ad litteram sequitur Beda, in lib. variar. quæstionum, q. 9. Anselmus, in 2, Corinth. 12, Dionysium imitatur et secundam Hierarchiam sic ordinat: Potestatibus, Virtutibus et Dominationibus, ascen

4. Basilius, in Liturg., hoc ordine illos ordines numerat: Te laudant Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes et multioculi Cherubim tibi adstant in circuitu Seraphim. Nazianzenus, orat. 34, quæst. 2, de Theologia, septem ordines recensens, omittit Cherubim et Seraphim, et incipiendo ab Angelis, tertio loco Thronos ponit, deinde Potestates, Principatus, Dominationes, Virtutes. Et fere eumdem numerum et ordinem servat Chrysostomus, hom. 2, de incomprehensib. Dei natur., nisi quod Dominationes quarto loco ponit. In hom. autem 4, in Gen., hunc mutat ordinem. Nam ascendendo tertio loco ponit Virtutes et statim Thronos, et reliquos, ut supra, quibus ibi Cherubim et Seraphim adjungit. Cyrillus vero Alexandri

nus,

lib. 1, in Gen., circa medium, sic numerat: Angeli, Archangeli, Throni, Potestates, Virtutes, atque Principatus, ipsa quoque superna Seraphim, et postea addit Cherubim, de Satana scriptum esse, dicens: Cum Cherubim te collocavi. Sed sancta (inquit) Cherubim firmam gloriam habent. Denique etiam Damascenus, lib. 2, cap. 3, allegando Dionysium, easdem tres Hierarchias distinguit, et in prima et tertia eadem serie ordines recenset, tamen secundum incipiendo a superioribus sic distinguit Dominationum, Virtutum, ac Potestatum et eodem modo interpretatur Dyonisius Maximinus in 6 cap., cœlest. Hierarch. E con

ditque ab inferiori ad superiorem ordinem, ut latius declarat in cap. 1, ad Colos. Hugo autem Victorinus, in aliis consentiens, Virtutes ponit in primo ordine tertiæ Hierarchiæ, Principatus vero in ultimo ordine Hierarchiæ secundæ.

6. Certum est dari inter Angelos has dignitates. Dubium, utrum omnes illæ voces diversas personas significent. - Ex quibus omnibus colligitur dari in gradu substantiarum separatarum dignitates illas, et ordines, qui per illas voces significantur. Quia locutiones Scripturæ tanto consensu Patrum ita declaratæ, et constanti Ecclesiæ traditione in eo sensu receptæ sufficientem faciunt hujus veritatis certitudinem. Reliquitur vero dubium, an omnes illæ voces et singulæ significent varias personas dignitate, munere, et ordine distinctas, vel eadem persona sub diversis rationibus illas denominationes, vel omnes, vel plures admittat : Et ratio dubitandi esse potest, primo. Quia vel omnia vel plura nomina illorum communia sunt, quod maxime constat de nomine Angelorum, idem vero est de nomine Virtutum, teste Dionysii, c. 5 et 11, de cœlesti Hierar. Et ad alia etiam nomina extenditur, quia rationes talium nominum in omnibus inveniuntur. Imo etiam nomen Cherubim de omnibus dici potest, quia omnes in scientia perfecti sunt, unde probabile est, Cherubim, qui erant in templo, non unum ordinem Angelorum, sed simpliciter omnes Angelos repræsentasse ut sentit Abulensis, Exod. 25, q, 19. Ubi etiam docet nomen Cherubim commune esse in Scriptura omnibus Angelis, ut cum Deo dicitur Psalm. 17. Ascendit super Cherubim. Et Psalm. 79 et 89, et Isai. 37, dicitur sedere super Cherubim. Secundo quia Augustinus, in Enchirid., c. 58, dubitat, utrum Archangeli iidem sint, qui Virtutes dicuntur, ita ut illud Psalm. 148. Laudate Dominum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus, perinde dictu sit, ac Laudate Deum omnes Angeli, laudate Deum omnes Archangeli. Item fatetur se ignorare, quid dictent illa quatuor vocabula apud Pau lum ad Colos. 1: sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates.

7. Vera sententia. Singula nomina peculiari significatione singulis ordinibus appropriantur. — Nihilominus tamen dicendum est licet sit probabile non solum nomen Angelorum, sed etiam cætera, vel multa ex illis, et præsertim illa tria, Virtutes, Throni, et Cherubim, interdum accipi, ut communia omnibus, vel

pluribus ordinibus Angelorum, nihilominus omnia illa nomina sub alia significatione esse propria singulorum ordinum inter se aliquo modo distinctorum. Hæc est expressa doctrina Dionysii, quam cæteri Patres secuti sunt. Et modus ipse loquendi Pauli ad Ephes. 1, et ad Colos. 1, sive Throni, sive Dominationes, etc., cogit fateri per illas voces classes personarum inter se distinctas aliquo modo significari. Unde Augustinus, contra Priscillianist., cap. 11, propter illa verba dicit: Esse itaque sedes, Dominationes, Principatus, et Potestates in cœlestibus apparatibus, firmissime credo, et differre inter se aliquid, indubitata fide teneo: sed quænam ista sint, et quid inter se differant, nescio. Pro certo ergo habuit Augustinus illa nomina non solum differre in titulis (ut sic dicam) sub quibus eamdem personam significare possunt, sed etiam in personis vel ordinibus personarum, quos significant. Eademque ratio est de cæteris nominibus.

8. Cur nomen unius ordinis alterius tribuatur. Neque obstat, quod aliquando nomina illa in aliqua communi, et ampliori significatione usurpentur, ita ut proprium nomen unius ordinis tribuatur Angelo alterius ordinis, sicut Angelorum nomen, licet sit proprium infimi ordinis, sæpe tribuitur omnibus, ut ad Heb. 11, cum Angeli dicuntur administratorii spiritus. Ibi enim Paulus de omnibus. spiritibus creatis, et beatis loquebatur. Et e contrario Gabriel vocatur Angelus, Luc. 1, cum verisimile sit, ad minimum esse Archangelum. Et sunt qui existiment, fuisse de Seraphinis propter excellentiam mysterii incarnationis, ad quod nuntiandum missus est. Et Michael vocatur Archangelus in epistola Judæ, cum sit ex primis Principibus, et Princeps populi Dei dicitur Daniel, 10, cap. 12, vocatur Princeps magnus, qui stabat pro populo Dei, et nunc creditur stare pro Ecclesia. Unde Apocalyps. 12, dicitur esse Dux, et Princeps Angelorum pugnantium cum dracone. Et Lucifer vocatur Cherubim, Ezech. 28, juxta probabilem sensum, cum tamen credatur de supremo ordine fuisse, vel fortasse supremus. Ratio autem hujusmodi communicationis, vel appropriationis ejusdem nominis est, quia hæc nomina Angelorum ex aliquibus ministeriis, vel muneribus, aut conditionibus Angelorum nobis aliquo modo notis sumuntur. Proprietates autem illæ, aut officia communia sunt vel pluribus, vel omnibus, et ex hac parte talia nomina interdum communiter usurpantur. Quatenus vero talis proprietas speciali modo

in aliquo ordine reperitur, nomen etiam inde sumptum tali ordini appropriatur, habita ratione majoris, vel minoris perfectionis, et proprietatis, unde nomen sumitur, et ordinis Angelorum, cui appropriatur, ita ut proportio inter ea servetur, ut explicando distinctionem inter ipsos ordines declarabitur.

9. In prima Hierarchia unde nomen Angelus. Tandem explicandum est, quæ sint proprietates singulorum ordinum, a quibus nomina singulis propria sumpta sunt et quanta distinctio ipsorum ordinum, et Hierarchiarum per illa significetur. In quo varie Patres, et theologi loquuntur; breviter tamen quod verisimilius mihi videtur, proponam. Et ab infimo ordine incipiendo. Angeli nomen a munere omnibus Angelis communi sumptum est, quia omnes sunt administratorii spiritus, teste Paulo Hebr. 1, et nomen Angeli officii nomen est, ut in principio diximus, ideoque sub illa ratione nomen etiam omnibus commune est. Tamen quia illud ministerium generatim sumptum minimam in Angelis perfectionem indicat, nam quilibet gradus illius generis ad illam sufficit, ideo appropriatum est nomen illud infimo ordini, eo nimirum modo, quo nomen generis solet speciei minus perfecte accommodari. Et ita sub illa voce sic appropriata continentur Angeli, qui ipsum opus ministerii infimo recipiunt modo. Qui censetur illi esse, quibus singulorum hominum custodia peculiariter commissa est, quique immediate ad privatas personas mittuntur. Et in hoc Dionysius, Gregorius et alii conveniunt.

10. Unde nomen Achangelus desumatur. Ad que ministeria Archangeli deputentur. Nomen autem Archangeli cum a ministerio etiam sumptum sit, in illo excellentiam quamdam, principalitatem significat, et ita non convenit infimo ordini, quia in illo talis excellentia seu principalitas non invenitur. De se autem commune est omnibus superioribus ordinibus, quia omnes sunt administratorii spiritus, et tam in sua dignitate, quam in ministrandi munere aliquam habent excellentiam. Tamen quia hic excessus in ministrando, vel annuntiando est minimus, qui inter Angelos esse potest, ideo nomen illud secundo ordini Angelorum appropriatur. Notari autem potest, illam particulam Arch in sensu duplici accipi posse significat enim illa præpositio excellentiam quamdam, vel excessum perfectionis supra Angelos. Potest ergo hic excessus intelligi solum in absoluta perfectione, vel di

gnitate in ministerio, vel etiam in habitudine imperandi, et gubernandi ipsos Angelos. Sicut inter homines in Hierarchia Ecclesiastica Archidiaconus dicitur, qui inter diaconos majoris est dignitatis, vel altius ministerium habet, licet non habeat aliquam potestatem super alios diaconos. Alio vero modo dici solet Archipresbyter, non solum quia majoris dignitatis est, sed etiam quia potestatem aliquam habet in alios presbyteros, quos aliquo modo sibi subditos habet. In præsenti ergo probabile est, Angelos secundi ordinis dictos esse Archangelos, propter aliquam majorem dignitatem in opere ministrandi, non propter aliquam potestatem, quam habeant in Angelos primi ordinis, quasi ad regendos vel movendos illos. Nam Angeli ad custodiendas privatas personas deputantur, Archangelis vero Regum, Principum, Pontificum, et similium personarum cura committitur. Angeli ad privata beneficia communium hominum, Archangeli vero ad graviora negotia, et publica commoda hominum destinantur, ut Gregorius, dicta homil. 34, indicat. Addit vero Dionysius, cap. 8, etiam pertinere ad Archangelos, et illis præesse aliquo modo. Quod intelligendum puto solum in ordine ad suum ministerium. Nam si Archangelus, verbi gratia, est custos unius Rectoris alicujus civitatis, vel communitatis, cujus bonum ex singulorum civium actionibus pendet, poterit Archangelus ille habere aliquam potestatem in Angelos custodientes singulas personas tali rectori subjectas, et illas illuminare, dirigere, aut movere, ut ad finem sui muneris fuerit expediens.

Absolute 11. Unde principatus nomen. vero loquendo, primus ordo istius Hierarchiæ Principatuum dicitur secundum Dionysium communiter receptum: vocantur autem Principes, quia omnibus Angelis et Archangelis præsunt in his, quæ ad salutem omnium hominum tam privatorum, quam Principum, et tam singularum personarum, quam communitatum pertinent, tum instruendo et illuminando, tum movendo et præcipiendo, juxta dispositionem divinæ voluntatis sibi manifestatam. Verisimile item est, aliquos ex his Principibus per seipsos suscipere curam regnorum principalium, vel maximorum Regum, aut Pontificum : atque illos qui apud Danielem 10. Princeps Persarum, vel Græcorum appellantur, fuisse Angelos hujus primi ordinis tertiæ Hierarchiæ, ibique nomen Principis proprie, et non communiter esse sumptum, ut Dionysius etiam cap. 9, sentit, Michaelem in hoc or

dine collocando. Unde etiam verisimile fit, ad hunc ordinem Principatuum pertinere omnes illos Angelos, de quibus Apocal. 12, dicitur, quod Michael, et Angeli ejus præliabantur cum dracone. Nam si vera est sententia dicentium, Michaelem esse hujus primi ordinis Angelum, ac Principem, recte ex illo loco colligitur, huic ordini principalem hujus belli curam esse commissam. Et licet sub illis verbis Michael et Angeli ejus, omnes Angeli istius Hierarchiæ comprehendi possint, quia omnes sub Michaele militant, et tam Archangeli, quam Angeli in hoc prælio pugnant: nihilominus Principatus sunt quasi duces, et gubernatores illorum, et altiori, ac universaliori modo dæmonibus resistunt.

[ocr errors]

12. In secunda Hierarchia.-Unde Potestatum nomen desumatur. In secunda Hierarchia Potestates infimum gradum tenere censentur secundum Dionysium et Gregorium. Ad eos vero secundum Dionysium pertinet ordinare, quæ per totam Hierarchiam tertiam agenda sunt, ita ut executio pertineat ad tres ordines inferiores, unicuique juxta gradum suum, ad Potestatem vero spectet quasi præcipere et ordinare, quæ ab illis agenda sunt. Addit vero specialiter Gregorius, Potestates habere peculiarem efficacitatem supra dæmones, et sic appellari, quia eorum ditioni virtutes adversæ subjecta sunt et eorum potestate maxime refrænantur. Quod est probabile et facilius, clariusque percipitur. Nec repugnat his, quæ de ministerio Principatuum diximus : nam duobus modis intelligere possumus, sanctos Angelos pugnare contra dæmones in hoc spirituali bello hominum cum dæmonibus. Primo ex parte hominum, eos illuminando, movendo, etc., et hoc pertinet ad omnes Angelos infimæ Hierarchiæ respective et accommoda distributione inter ordines ejus. Alio modo resistitur dæmonibus ex parte illorum, ipsis cum potentia præcipiendo et coercendo illos et frænando, ac ligando, si oportuerit, et hoc superiori quadam ratione ad Potestates pertinet, ad proprios vero custodes modo inferiori, ut in libro sexto declarabimus.

13. Unde Virtutum nomen. —Virtutibus autem tribuit Gregorius, quod per eos signa, et miracula frequentius fiunt, ubi notandum est verbum frequentius, quo videtur denotari, hos Angelos quasi ex officio esse ad hæc opera destinatos, licet semper Deo liberum sit etiam per alios vel inferiores, vel superiores signa etiam facere. Sub signis autem et miraculis comprehendi existimo, quidquid extra communem

cursum causarum universi in hoc sensibili mundo sit, quamvis sæpe hominibus non innotescat, quod in tali opere aliquid divinum, et præternaturale iutercesserit. Hoc enim non raro contingit et ad hominum gubernationem, vel conservationem sæpe necessarium est, et ideo verisimile est, ad hæc omnia hunc Angelorum ordinem esse deputatum. Neque hujusmodi explicatio a verbis Dionysii discrepat. Dicit enim, in cap. 8, appellationem virtutum virilem quamdam fortitudinem significare, qua in omnibus divinis suis actionibus ad imitationem Dei potenter assurgunt, etc. Est tamen nihilominus discrimen inter Dionysium et Gregorium, quod Gregorius virtutes collocat in tertio ordine tertiæ Hierarchiæ, et septimo omnium Angelorum, ab infimo ascendendo: et ita illis præfert Potestates. Dionysius autem in hoc ordine a nobis explicato Virtutes constituit, quod propter auctoritatem Dionysii communiter magis probatur. Et sane consideratis etiam muneribus, quæ Gregorius his duobus ordinibus tribuit, excellentior et universalior videtur Virtus faciendi miracula, quam potestas cohibendi et frænandi dæmones, ideoque nomen ab illa desumptum majorem dignitatem, et perfectionem ordinis indicat.

14. Unde Dominationes nominentur. -Supra Virtutes autem, ac proinde in primo ordine secundæ Hierarchiæ collocantur Dominationes, de quibus ait Dionysius, c. 8, plenas esse mysterii suo nomine indicati, quia sunt intelligentiæ quædam celsiores omni inferiori submissione liberæ, et omni servili, et immunitioni obnoxio opere superiores. Quibus verbis significat Angelos hujus ordinis non esse destinatos ad aliqua ministeria externa, ad mundi, vel hominum gubernationem ordinata, per se exequenda, sed spirituali, et excelso modo præesse omnibus inferioribus divinæ providentiæ, et gratiæ invisibilibus ministris, eisque dominari, et in illo genere subjectionis nemini subesse. Et hanc (ut existimo) vocat inferiorem submissionem: nam altiori modo non solum Deo, sed etiam Angelis primæ Hierarchiæ subesse possunt. Et in hoc quidem non differt Gregorius a Dionysio, nam et in eodem gradu perfectionis Dominationes collocat, eamque ex ipso nomine colligit. Nam illa (inquit) Angelorum agmina, quæ mira potentia præeminent, pro eo quod eis cætera ad obediendum subjecta sunt, dominationes vocantur.

15. In quo Principatus et Dominationes distinguantur. Quod si objiciatur, quia inde sequitur, Dominationes a Principatibus non

« PredošláPokračovať »