Obrázky na stránke
PDF
ePub

sas, ut per se etiam superet naturalem cognitionem intellectus creati. Hujusmodi vero causa propria est solus Deus, præsertim ut operans supra omnes naturæ leges, et præter modum connaturalem effectui producto. Et propterea admiratio proveniens ex priori ignorantia non sufficit ad absolutam rationem miraculi, sed solum secundum quid, vel quoad nos, ut loquitur D. Thomas, dicta quæst. 110, art. 4. De ratione ergo miraculi erit, ut causa effectus sit per se occulta, quia tunc revera opus est admiratione plenum, quod nomen miraculi importat.

cum in solo motu locali, vel ejus velocitate consistat, non potest verum miraculum existimari. Denique vera miracula sunt signa divinæ omnipotentiæ, et ideo in testimonium divinæ fidei maxime fieri solent; ergo non possunt ab Angelo virtute naturali fieri.

9. Concluditur tandem resolutio posita n. 2, et ex dictis probatur.—Ex quibus tandem recte concluditur assertio intenta, nimirum non posse Angelos virtute propria vera miracula facere. Probatur ex supra dictis de illorum potentia activa ad extra, quia nihil possunt facere sine interventu et apparatu naturalium causarum. Quia imprimis semper requirunt præjacentem materiam, quia ex nihilo nihil facere possunt. Deinde ipsa materia non eis ad nutum obedit, ut etiam diximus cum Augustino, lib. 3, de Trinitate, cap. 8. Unde solum possunt materiam transmutare secundum aliquam naturalem capacitatem, non vero secundum potentiam obedientialem. Ac denique hanc ipsam transmutationem, si sit ad formam præter motum localem facere non possunt per se et sua virtute, sed tantum applicando agens, quod virtutem habeat naturalem ad talem formam introducendam; ergo nullum verum miraculum facere possunt. Addit vero D. Thomas 3, cont. Gent., cap. 103, in fine, etiam posse Angelum uti corpore, ut instrumento ad effectus aliquos producendos. Ex quo (ut ait) ipsum corpus virtutem aliquam sortitur ad aliquid majus operandum, ut instrumentum substantiæ spiritualis, Et hoc, inquit, magis accedit ad rationem miraculi. Fateor tamen hunc posteriorem modum difficillime intelligi, quia Angelus nullam instrumentariam virtutem potest corpori imprimere, ut supra ostendi. Et ideo multo probabilius censeo, solum posse ad hos effectus operari applicando activa passivis. Et sic melius convincitur, et declaratur assertio. Quia opus dæmonis, quod mirabile hominibus videtur, aut est phantasticum et apparens tantum, et tunc clarum est non esse miraculum; aut est verum, ita ut effectus revera sit talis res, qualis apparet, et tune si res attente inspiciatur, nihil est in ea mirabile, nisi extraordinarius corporum concursus, vel subita plurium causarum applicatio: hoc autem

[ocr errors]

10. Respondetur ad difficultatem propositam in num. 3. De ratione miraculi quid. — Ad difficultatem ergo in principio positam respondetur, nec in ratione D. Thomæ peti principium, neque de sola significatione vocis moveri quæstionem; sed imprimis veram rationem miraculi explicari, vel ab effectu, quia debet esse tale opus, ut absolute et per se admirationem ingerat, non ex hominum ignorantia, sed ex natura sua, quia habet causam per se occultam, et quia ex hoc effectu nomen impositum est, ideo merito expeditur vocis significatio, et etymologia sumpta ex usu vocis in Scriptura, et Patribus fundato. Vel etiam vera ratio miraculi ex ipsa qualitate operis, et ex comparatione ad ejus causas expenditur: nam si opus sit ex naturalibus causis, non est cur miraculosum censeatur. Unde recte concluditur, de ratione miraculi esse, ut sit supra virtutem omnium causarum naturalium. In quo etiam considerandum est in præsenti sermonem esse de operibus sensibilibus, quæ hominibus miraculosa apparent, de quibus concedi potest et debet, ut sint vera miracula, necessarium et sufficiens esse, ut superent omnem naturalem virtutem causarum naturalium visibilium et corporalium. Quia hinc evidenter concluditur etiam esse supra omnem virtutem angelicam, cum hæc non possit, nisi applicando naturales et corporeas causas activas passivis, hujusmodi effectus sensibiles efficere. Unde cum Augustinus et D. Thomas dicunt posse dæmones efficere aliquos effectus supra totum ordinem naturæ corporeæ, non intelligunt supra totam virtutem naturæ corporeæ, sed per ordinem, intelligunt illam applicationem et concursum corporalium causarum, qui per communem cursum naturalium agentium eveniret, si ab Angelis non immutaretur. Cum autem hæc immutatio per solum motum localem fieri possit, ad veritatem miraculi non sufficit, ut explicatum est.

non

11. Ad primam confirmationem in nu. 4.Ad primam confirmationem concedo, omnia miracula vera esse æqualia simpliciter, quia quædam sunt nobiliora aliis, vel ex parte affectus, vel ex parte modi. Nihilominus tamen in hoc omnia conveniunt, et quamdam æqualitatem, seu univocationem habent, quod

omnia sunt supra totum ordinem causarum naturalium, et supra naturalem capacitatem materiæ, vel saltem supra connaturalem modum, quo talis effectus per se postulat. Unde subita sanitas, si tantum fiat per velocem applicationem causarum naturalium, non erit vere miraculosa, si tamen fiat per solam efficaciam superioris causæ, vel per solum imperium, vel si sanatio tam subita sit, ut causæ naturales, etiam sufficienter applicatæ non sufficiant virtute naturali tam subito materiam disponere, tunc sanitas erit vere miraculosa. Idemque dicendum est de subita pluvia, et aliis similibus operibus.

12. Ad secundam confirmationem ibid. — Ad secundam confirmationem negatur sequela nam, ut supra ex Augustino et Theodoreto retuli, miracula Sanctorum divina sunt, et quæ ipsi faciunt, Deus per eos facit. Declarat autem hoc D. Thomas, in dicta solutione ad 1, quia boni Angeli dicuntur miracula facere, vel quia ad illorum desiderium Deus illa facit, vel quia aliquod ministerium exhibent in miraculis, quæ fiunt, vel colligendo pulveres in resurrectione, vel aliquid hujusmodi agendo. Verumtamen addere oportet etiam posse DEUM facere miraculum per creaturam vere, et physice efficientem ipsum miraculosum opus, tanquam instrumentum DEI, ut de humanitate Christi Domini cum D. Thoma ejusque schola diximus in 1 tom., 3 part., ad quæst. 13 ejus. Quia vero hic modus operandi aliis sanctis regulariter non conceditur, eo quod omnis supernaturalis et non necessarius, et alioqui peculiaris ratio personalis dignitatis Christi in aliis non invenitur, ideo D. Thomas, dicta solutione illum prætermisit. Verumtamen etiam hic modus non repugnat assertioni, quia solum posita est de Angelis propria, et naturali virtute operantibus. Si autem aliquando Deus utatur Angelo, ut instrumento physico ad aliquod miraculum, jam non operatur per naturalem potentiam, sed per obedientialem, et in illo Deus principaliter operatur. Unde etiam tunc habet locum ratio Augustini, et Theodoreti, quod illa operatio simpliciter est divina, et omnem virtutem creatam secundum se spectatam superat.

13. Secundum punctum præsentis capitis bipartitum.-Statim vero occurrebat tractandum secundum punctum supra propositum, quod de possibili, et de facto versari potest, scilicet esto non possit Angelus naturali virtute vera miracula facere, an saltem possit

veras res facere illo modo hominibus ita mirabili, ut respectu eorum miraculum dicatur, seu reputetur. Et si Angelus malus hanc habet potestatem, an de facto illa utatur, et veros effectus illo modo faciat. Sed hanc materiam jam in superioribus attigi, et illam ex professo tractavi, lib. 2 de Superstitione, cap. 14, usque ad 16. Et ideo in præsenti solam utriusque dubii resolutionem per compendium attingam.

14. Vera resolutio prioris partis.-In priori ergo parte de possibili dicendum est, Angelum virtute naturali, non posse sua propria virtute, et tanquam causa per se hujusmodi effectus efficere. Hoc supra probatum est. Quia vero potest applicare activa passivis per motum localem, et consequenter potest corpora dividere, conterere, et quodammodo miscere, ideo tanquam causa per accidens, seu per modum periti artificis potest aliquos veros effectus ex imperfectioribus efficere, non tamen omnes, seu perfectiores. Hæc est doctrina D. Thomæ, in citatis locis, sumpta ex Augustino 3, de Trinit., cap. 8 et 9, et 20 de Civit., cap. 18. Et ratio utriusque partis in superioribus tacta est, nimirum, quod aliquæ res sunt adeo imperfectæ, ut per contingentem concursum plurium rerum, seu causarum inferiorum, simul cum influxu cœli facile generentur, dæmon autem optime novit, et virtutes inferiorum rerum, et opportunitatem conjungendi illas sub accommodata cœli influentia, et ideo potest esse causa, ut tales effectus vere, et realiter fiant. Aliæ vero sunt res perfectiores, quæ ex natura sua determinant sibi certum modum productionis a propria, ac definita causa, et per se, et hos effectus non potest dæmon vere facere, quia non potest semper applicare hujusmodi causam, ut in animalibus perfectis, et similibus rebus notum est.

15. Posterioris partis enodatio.-In secunda vero parte de facto, solum de rebus posterioris generis potest generalis regula negativa tradi, scilicet hujusmodi res, quando a dæmonibus fieri apparent, non esse veras, sed phantasticas. Probatur, quia ubi potestas deest, non potest effectus esse verus : dæmon autem solum operatur virtute naturali, quæ ad hoc non extenditur, ut dictum est, et ideo de solis dæmonibus locutus sum, quia Angeli boni possunt operari virtute divina, et ideo in eis non est tam infallibilis hæc regula, quamvis ordinarie vera esse videatur. Quia non sunt multiplicandæ actiones supernaturales sine

necessitate an vero in aliquo particulari casu aliud contingat, ex aliis effectibus, aut signis, vel etiam testimoniis deducendum, aut conjectandum est. Et eadem ratione de priori genere rerum imperfectarum non potest generalis regula tradi, nam hoc pendet ex libera voluntate dæmonis, et permissione, de quibus nobis non constat. Et ideo solum dicere possumus quantum ex effectibus, et experientiis colligi potest, dæmones nunc uno, nunc alio modo operari, prout permittitur, et ad majorem perniciem hominum, vel Dei injuriam accommodatum esse judicat. Aliquando ergo veras res ostendit, offert, aut donat, quas tamen ipse non facit etiam illo artificioso modo, sed ab uno loco in alium transfert, ut facile

potest, non solum in rebus imperfectis, sed etiam in perfectioribus. Aliquando et profert, et facit hujusmodi effectus veros modo illo ignorantibus mirabili, re tamen vera solum artificioso, ut explicatum est, et hoc observat, quando tales res, si veræ sint magis possunt hominibus nocere. Interdum vero solum res apparentes, et fictas præsentat, vel facit, etiamsi tales sint, ut vel eas possit veras efficere, vel aliunde adducere, non tamen vult, ne si veræ sint in aliquam hominis utilitatem corporalem, vel temporalem redundent. Quæ omnia in locis allegatis, præsertim in dicto cap. 16, fundavi, et fusius explicavi. Et ideo de naturali potestate Angelorum hæc in præsenti dixisse sufficiat.

FINIS LIBRI QUARTI DE ANGELORUM POTENTIA.

AD POSTERIORES LIBROS QUATUOR

DE ANGELIS QUOAD SUPERNATURALIA CONSIDERATIS.

PRÆFATIO.

In præcedentibus libris de solis his, quæ ad puram naturam Angelorum pertinent, consideravimus: jam de gratia, quæ naturæ superadditur libris totidem agemus. Et quia contrariorum eadem est scientia, et peccatum gratiæ maxime opponitur, ideo simul de peccato Angelorum dicendum est. Uterque vero status tam gratiæ, quam peccati viam et terminum continet, id est, præmium aut poenam. Supponimus enim nunc Angelos aliquando fuisse, non videntes Deum, et illum statum viæ appellamus, in quo, vel gratiam, vel peccatum habere potuerunt. Unde in quatuor alios libros doctrinam partiemur. Primus, seu potius quintus in ordine ad præcedentes, erit de statu viæ Angelorum. Sextus de Beatitudine, ac ministeriis bonorum. Septimus de malis Angelis, eorumque lapsu, et culpa. Octavus de eorum pœna, et bello quod contra Deum, et homines gerunt. Quod vero ad gratiam spectat, sciendum est, tam gratiam, quam gloriam Angelis, et hominibus esse communem, et in his, quæ per se illi conveniunt, ejusdem rationis esse in utrisque, ut mox videbimus: ideoque omnia, quæ de visione beata, et de gratia, et auxiliis ejus, ac merito aliis locis tractantur, in Angelos etiam cum proportione conveniunt. Et ideo hæc non sunt repetenda, nec disputanda in præsenti, sed tantum supponenda, et insinuanda. Quia vero gratia accommodatur naturæ, aliquas conditiones, vel circumstantias in Angelis habet, quæ hoc in loco præcipue tractandæ sunt.

[graphic]
« PredošláPokračovať »